Skip to the text

Articulus 10

ELUCIDATIO CAPITULI DECIMI : PARABOLÆ SALOMONIS FILII DAVID REGIS JERUSALEM.

QUEMADMODUM in exordio dictum est, hic inchoatur secunda pars atque collectio Parabolarum Salomonis: in quibus non est longa connexio de eadem materia, sed quilibet versus communiter habet suam materiam compendiose; et laudi virtutis frequenter conjungitur vituperium peccati contrarii. Itaque pro titulo præmittitur: Parabolæ Salomonis filii David regis Jerusalem. Quem titulum præmiserunt, qui ex ore Salomonis istas collegerunt parabolas.

¹ Paxemas tertiæ declinationis, seu paxemadion secundæ, significat panem bis coctum. (Nota 4ª editionis Coloniensis.) — Cf. Cangii Glossar. Vº Paximatium.

Itaque parabolæ Salomonis sunt quæ sequuntur. Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. Istud totum recte vocatur parabola, quia sub litterali significatione, qua de carnalibus filiis et carnalibus eorum parentibus intelligitur, aptiorem ac spiritualem habet intelligentiam, ut tangetur.1 Itaque, Filius sapiens, id est prudens proles, ut nomine filii, etiam filia designetur, ita ut filius notet relationem, non sexum : sicut quum dicitur, Filius est res nata ex substantia patris : quod competit filiæ, sicut et filio. Filius ergo sapiens lætificat patrem, qui ex dilectione præcipua qua filium amat, de ejus sapientia gratulatur, et a filio sapiente in multis juvatur, ac per filium talem confidit honorari, et tempore senectutis foveri. Gloriatur quoque se talem relinquere posterum ac heredem : sicut et Jacob de sapientia filii sui Joseph exsultans, ait :2 Jam lætus moriar, quia superstitem te relinquo. De hac re multa in Ecclesiastico conscribuntur, quæ suo loco sunt exponenda, et his colliganda : ideo non oportet prævolare, aut ea hic allegare. Filius vero stultus mœstitia est matris, id est causa et materia doloris suæ carnalis matris. Nec dubium quin et patris. Sed ideo specialiter dicitur matris mœstitia, quoniam stulti quum sint inepti ad expedienda foris negotia, solent domi manere cum matre :3 sicque mater ex assiduo stultæ prolis adspectu, habet dolorem præcipuum. Matres quoque sunt specialiter compassivæ ac piæ et pronæ ad dolorem ac lacrimas, et multum intense diligunt sobolem suam.

Juxta intelligentiam altiorem, filius sapiens, id est bonus Catholicus, lætificat patrem cœlestem, cui dicitur : Pater noster es tu, nos vero lutum. Cui, quasi patri in filio, complacet in homine virtuoso, juxta quod scriptum est : Gaudium Domini est fortitudo vestra. Filius vero stultus mœstitia est matris suæ æternæ Sapientiæ, quæ per modum mœrentis se habet ob hominum vitia. Rursus, per patrem po test intelligi bonus prælatus ac prædicator, cujus lætitia est filius sapiens, id est obediens subditus. Unde in tertia sua Canonica fatetur S. Joannes : Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes. Verumtamen sunt quidam parentes, non satis spiritualiter, sed sensualiter suam sobolem diligentes, qui super filiis et filiabus suis vere sapientibus, mundana et carnalia cuncta spernentibus, religionemque ingredientibus, interdum graviter contristantur, et de fatua sobole carnalem prudentiam amplectente, et quæ mundi ac carnis sunt exquirente, lætantur. Et hoc ideo, quoniam veram sapientiam reputant insipientiam, et econtra.

Nihil proderunt thesauri impietatis, id est divitiæ male adeptæ : quæ non solum non prosunt ad salutem, sed plurimum obsunt, quia non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Vel, Thesauri iniquitatis, sunt temporalia bona collecta, quamvis non male acquisita : quæ dicuntur thesauri iniquitatis propter adjunctum effectum, quoniam sunt materia atque occasio vitiorum multorum. Dives enim currit ad libitum, corruit ad illicitum ; ad superbiam, indignationem, iram, impatientiam pronus est; in vitia gulæ atque luxuriæ solet corruere ; otiositati loquacitatique vacat. Ideo Christus in Evangelio divitias vocat mammonam iniquitatis. Itaque thesauri terreni per se non prosunt, imo nec per se obsunt saluti : sed sicut justis ac prudentibus, qui eis bene uti noverunt, sunt materia exercitiumque virtutum, quia ex ipsis opera pietatis exercent ; sic avaris et insipientibus sunt vitiorum occasio, ac medium damnationis æternæ. Idcirco in suis Proverbiis Seneca loquitur : Pecuniæ imperare oportet, non servire. Pecunia si uti scias, ancilla est ; si nescis, domina. Spiritualiter, thesauri iniquitatis sunt, abundantia demeritorum. De quibus ait Apostolus : Secundum duritiam tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.4 Et rursus alibi : Nescierunt agere rectum, thesaurizantes impietatem .56 Qui thesauri maxime nocent animæ, quamvis quidam per eos in terrenis ditentur. Justitia vero liberabit a morte. Interdum namque liberat a morte corporali, semper autem a morte mortalis peccati et infernalis supplicii, dummodo perseveretur in ea usque in finem.

Non affliget Dominus fame animam justi. In lege namque communiter dabatur temporalium copia justis. Unde Moyses fatur : Omnino indigens et mendicus non erit inter vos.7 (Interdum tamen dispensatione divina evenit oppositum.) Hinc ait Psalmista : Non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.8 Et tamen ipsemet David inopia ductus, petivit panem et cibos a Nabal. Pensandum ergo quod ait, Non affliget Dominus fame animam justi : quasi dicat, Etsi corpus justi affligatur esurie, animæ tamen patientiam tribuit et gaudium in adversis. Nam et aliqui martyres sancti, fame in carcere obierunt, sed animæ eorum desuper consolabantur. Est quoque spiritualis fames, id est defectus internæ refectionis : qua Dominus justorum animas non affligit. Ideo ait Propheta de Domino : Ut alat eos in fame. Et insidias impiorum subvertet : quia frequenter impedit eas ab intento malignitatis effectu, juxta illud :9 Deus dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant.10 Interdum etiam Deus retorquet impiorum insidias in caput ipsorum, juxta illud Psalmi : In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.11 Sic Saul aliquoties cecidit in manus David. Finaliter autem impii propter suas peribunt insidias, secundum illud, Iter impiorum peribit.1213 Juxta præhabita, subvertit Deus insidias Judæorum, qui voluerunt nomen ac fidem Christi omnino exstinguere, et tamen in captivitatem redacti sunt Romanorum, et Christianis subjecti.

Egestatem operata est manus remissa : quia corporalis inopia sequitur operarium pigrum. Qui vero tardus et frigidus est ad exercitia virtuosa, interiorem incurrit inopiam. Manus autem, id est virtus operativa, fortium, qui otia abhorrentes, agiles sunt ad bona, divitias parat, id est acquirit, tam corporales frequenter, quam spirituales semper. — Qui nititur, id est inhæret, mendaciis, hic pascit ventos, id est, vanus atque instabilis est, et verba ventosa roborare et verificare conatur. Idem autem ipse sequitur aves volantes : id est, propria inconstantia circumfertur, et instar avium undique agitatur, nec certum est ubi se figet, quia in veritate non stabilitur. De hoc in Ezechiele multa dicuntur ænigmatice et valde subtiliter, de falsis prophetis Israel, qui liniebant parietem luto sine paleis, et fecerunt pulvillos sub omni cubito, et cervicalia sub omni capite, ad capiendum animas volantes :14 quia per vaticinia falsa, et promissa mendosa ac blanda, plurimos assecuraverunt ac deceperunt.

Qui congregat in messe, id est tempore prosperitatis, juventutis ac sanitatis, et congruis horis quibus adest facultas meritorie operandi, ac spirituales divitias congregandi : qui, inquam, tunc fortiter agit, spiritualiter proficit, et eos qui sibi commissi sunt, seu proximos suos, Christo lucrifacit, filius sapiens est;15 qui autem stertit æstate, id est, tali tempore admittit torporem, et negligenter tempus suum expendit, est filius confusionis : quia in se ipso est deordinatus, confusioneque dignus, atque in die judicii sui æternæ confusioni tradetur, sicut de talibus fertur in Psalmo :16 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi; et confundantur, et pereant.17 Non enim dormientibus, et torpori otioque vacantibus, beatitudo æternitatis ingeritur, sed custoditis corde, et sollicitis coram Deo, indefessis ac strenuis in omni observantia præceptorum, ut juxta suæ exigentiam vocationis ambulent digne Deo.18

Benedictio Domini super caput justi : id est, super justum et in mentem ipsius diffundit Deus atque multiplicat gratiarum suarum charismata.19 Justus enim Dominus, et justitias diligit:20 ideo justis tanquam amicis et pro divino honore zelantibus, dat copiam spiritualium munerum, quandoque etiam temporalium rerum. Hinc scriptum est:21 Non aufert a justo oculos suos. Os autem impiorum operit iniquitas. Nam tot et tanta peccata ore suo committunt, quod propriis iniquitatibus os eorum operiri asseritur. Inquinant enim ora sua, verba scurrilia, mendosa, detractoria, pungitiva, injuriatoria proferendo; item per testimonia falsa, per comessationes et potus superfluos. Econtra, sicut sanctus vir abbas Pambo asseruit, ora monachorum sunt sancta per observantiam discreti silentii, et jugem collocutionem cum Deo, quem orando, laudando, psallendo, assidue occupantur.

Memoria justi cum laudibus: id est, homines, recordando justos vivos seu mortuos, laudant eos, et habent eorum nomen honestum; et nomen impiorum putrescet, id est, fama et memoria iniquorum sordescunt et pereunt, et vituperationes habent annexas, præsertim apud sapientes et virtuosos. Aliqui vero sunt ita corrupti mente, quod impios laudant, et justos vituperant, juxta illud Psalmi:2223 Laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. Sed de talium judicio non est curandum. Hinc scriptum est:24 Nomina eorum vivent in sæculum sæculi; et alibi, Non recedet memoria ejus, videlicet sapientis et justi.25

Sapiens corde præcepta suscipiet, ut unicuique superiorum suorum obediat, ad minus in his quæ ad illius cathedram pertinent, et Deo absolute in omnibus; stultus cæditur labiis, id est, iniquus et incorrigibilis affligitur verbis corripientium et exhortantium eum quasi flagellis, quia ex habitibus vitiosis inclinatur ad prava. De hoc infra in libris Sapientialibus multa habentur. — Qui ambulat simpliciter, id est per tritas vias Sanctorum, et eorum exempla documentaque sequitur, qui sinceriter Deo vixerunt, et ea quæ evidenter bona sunt elegerunt, relinquentes dubiosa et periculosa, in quibus potest esse discrimen; et qui in omni conversatione sua columbinam tenet simplicitatem, vitans omnem duplicitatem, simulationem, hypocrisim; ambulat confidenter, id est secure, vitans singularitatem, et sequens communem justorum viam. Verumtamen Spiritus Sanctus variis modis in suis operatur electis, nec gratia ejus generali restringitur regula. Qui autem depravat vias suas, id est, actiones suas non dirigit secundum legem justitiæ ac divina præcepta, manifestus erit. Aliquando enim in præsenti interior ejus malitia, per exteriorem manifestatur effectum. Porro in judicio ejus, tam particulari quam generali, Judex cœlestis declarabit vitia ejus. Unde ait Salvator: Nihil occultum quod non manifestetur.26 Apostolus quoque: Deus, inquit, revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.27

Qui annuit oculo, id est, signa impudiciæ per viam demonstrat, aut nutibus oculorum quemquam deridet, dabit dolorem, id est, dolorosam pœnam pro suo sustinebit peccato. Juxta hunc modum loquendi ait ad Thessalonicenses Apostolus, loquens de impiis:28 Qui pœnas dabunt in interitu æternas. Talis quoque nutibus suis quandoque ingerit dolorem homini quem irridet, seu viro cujus conjugem provocat. De talibus ait in Psalmo Christus:29 Qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Et stultus labiis verberabitur. Hoc est quod jam dixit: Stultus cæditur labiis.

Vena vitæ, os justi: quia ex ore sapientium ac justorum procedunt verba salutis ac gratiæ, salubria documenta, recta consilia: qui etiam propria humiliter confitentur peccata. Unde de Christo scriptum est: Mirabantur omnes in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ejus.30 Os autem impiorum operit iniquitatem: id est, propria vitia negat, palliat seu excusat, non confitetur: imo magis tuetur. Pro cujus mali evitatione orat Propheta:31 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Hinc fer tur alio loco: Quum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua; parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. Quocontra sanctus Job de se ipso testatur: Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Et Seneca ait: Relinque excusationem, quia nemo peccat invitus; itemque, Proximum innocentiæ tenet locum verecunda peccati confessio.

Odium suscitat rixas: quia ex odio quo quis alium odit, faciliter prorumpit in verba rixosa adversus eum, quoniam appetit ei malum ac læsionem; et universa delicta operit caritas. Jam dictum est, quod os impiorum operit iniquitatem: quomodo ergo caritas operit universa delicta? Respondendum est, quod caritas dicitur peccata operire, id est auferre, ita quod nec Deus imputat ea, quoniam ex caritatis fervore consumuntur peccata, sicut ex igne stipula. Juxta hunc sensum ait Psalmista: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.32 Et Jacobus dicit: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, operit multitudinem peccatorum.33 Denique, sicut impius operit et occultat propriam culpam, sic caritas culpam alterius, ita quod proximum non increpat statim in publico, nec eum diffamat, sed primitus in secreto, ut famæ ejus provideat.

In labiis sapientis invenitur sapientia, id est, sapientialia verba procedunt de lingua hominis sapientis. Nam ea quæ sunt in voce, sunt signa interioris notitiæ; et qualis quisque est, talia loquitur. Unde ait Salvator:34 Ex abundantia cordis os loquitur. Et virga in dorso ejus qui indiget corde, id est, justa afflictio ei debetur ac imminet, qui excæcatus est corde, propter quod indiget corde, id est usu rationis atque prudentia: sicut incredulis contigit Judæis, de quibus Isaias prædixit, Excæcatum est cor populi hujus.3536 Hinc Philistæi propter insipientiam suam in natibus sunt percussi, ut legitur primo Regum. — Sapientes abscondunt scientiam tempore opportuno, nec sapientiam suam jactant:37 est enim tempus tacendi;38 nec illusoribus et incapacibus eam proponunt. Ex humilitate ergo eam abscondunt. Nihilo minus tempore apto, ex caritate ostendunt, communicant, et prædicant eam.39 Sapientia enim abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Os autem stulti, confusioni proximum est: quia a reprehensibili- bus verbis diu non abstinet, et inordinate in loquendo se habet.

Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus: id est, dives in suis confidit divitiis, quasi in civitate munita, et sicut is qui in urbe est, in murorum fortitudine sperat. Porro qui spiritualiter dives est, in meritis suis confidit, id est, per ea sperat in Domino. Spes namque est certa exspectatio futuræ felicitatis, ex gratia Dei meritisque procedens. Pavor pauperum, egestas eorum: id est, ideo timent opprimi atque deficere, quia sciunt se inopes esse. Spiritualiter quoque, qui pauper est, id est virtutibus carens ac meritis, timet inordinato, carnali, mundano timore; et merito formidaret damnari. Multi etiam pauperes propriam paupertatem abhorrent. — Opus justi, id est justa actio ejus, tendit ad vitam gloriæ, et vitam gratiæ perficit; fructus autem impii, id est delectatio ejus seu actus interior, est ad peccatum.40 Concupiscentia enim quum conceperit, parit peccatum, ut Jacobus ait apostolus. Et ex interiori culpa ad exteriorem proceditur.

Via vitæ est custodienti disciplinam: quoniam disciplinæ acquiescendo, vivit per gratiam, estque in via ad patriam; qui autem increpationes relinquit, id est, increpari de suis peccatis non vult, vel facta increpatione, ad solita vitia redit, errat: quia superbus et fatuus est. — Abscondunt odium labia mendacia: id est, mendosi rancorem suum occultant, dum dicunt se diligere eum quem odiunt. Odium namque quærit occulte nocere, idcirco absconditur. Ira vero aperta est, et publice appetit lædere, ut ait Philosophus. Hinc in Proverbiis suis Seneca loquitur : Odia multorum sub osculo latent. Et rursus : Pejora sunt, inquit, tecta odia quam aperta. Propterea loquax inimicus te minus offendit, quam taciturnus. Istud in Joab et Juda patuit proditore.4142 Qui profert contumeliam, id est, alteri convitiatur, insipiens est, id est impatiens, passionatus et improbus, non attendens se ipsum, et proximum lædere non formidans : quod caritati atque justitiæ est contrarium.

In multiloquio non deerit peccatum : quia aliquid mali se miscet, et indiscretionis est plus loqui quam expedit. Multiloquium autem dicitur, non quia multa, sed quia superflua verba promuntur. Nam et Paulus in Actibus legitur usque in mediam noctem protraxisse sermonem.43 Similiter Christus in monte et post Cœnam, longum fecit sermonem.4445 Qui autem moderatur labia sua, loquendo vera, salubria, justa, cum discretione, circumstantiisque virtutum, videlicet loco et tempore opportuno, recta intentione, et taliter ut oportet ; prudentissimus est : quia hoc signum est et effectus magnæ prudentiæ ac virtutis.

— Argentum electum, lingua justi, id est pretiosa et instar optimi argenti, a macula verborum pravorum immunis, ac splendens per pulchram doctrinam, atque sonora loquendo salubriter ; cor [autem] impiorum pro nihilo est habendum, in quantum hujusmodi. Nam et peccatum nihil est, et nihil fiunt homines peccando. Unde de justo cantatur : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.46 Etiam de iniquo inducitur apud Job :47 Habitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est. — Labia justi erudiunt plurimos, corripiendo, hortando, consulendo seu prædicando. Aliqui tamen sunt justi, quibus non suppetit gratia eruditionis ad prædicandum. Qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur, id est, ex defectu informationis internæ morientur modo per culpam, deinde per pœnam æternam. Necesse est enim scire ea quæ sunt necessaria ad salutem, nec præcepta queunt impleri, nisi sciantur. Necesse est quoque donum scientiæ a Spiritu Sancto habere. Hinc ait Apostolus : Qui ignorat, ignorabitur.48 Et de electis ait Salvator : Erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.49

Benedictio Domini divites facit homines in virtutibus : quia benedictio Domini est collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem ; nec sociabitur eis afflictio, id est pœna inordinata, aut damnatio sempiterna : imo cum gaudio serviunt Deo. Attamen de peccatis suis ac aliorum tristantur. Nam et alibi scriptum est :50 Qui addit scientiam, addit et dolorem. De talibus ait Apostolus : Divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia.51

Quasi per risum stultus operatur scelus, id est, impie agit cum gaudio vano, sicut præhabitum est :52 Lætantur quum malefecerint. Imo quidam sunt ita obtenebrati ac habituati in vitiis, quod etiam peccata mortalia facere, reputant quasi ludum, nec ponderant plus quam risum. Potest et ita exponi : Quasi per risum stultus operatur scelus, id est, proximum graviter lædit, idque faciendo risum quemdam et jucundum vultum assumit, ne malignandi animo hoc egisse putetur, sed potius improvise, aut ludendi intentione, ita quod commisso facinore, dicit :53 Ludens feci. Sapientia autem est viro prudentia, id est causa discretionis et provisionis. Quamvis enim sapientia et prudentia distinguantur, tamen in divinorum cognitione illuminati, ex ipsa contemplatione æternorum incitantur ad habendum se prudenter et ordinate in rebus actibusque humanis.54 Nam et teste Apostolo, Spiritualis homo omnia judicat. Philosophus quoque testatur, quod sapientia tanquam capitanea judicare habet de inferioribus intellectualibus habitibus.

Quod timet impius, veniet super eum, videlicet debita pœna, quam vel in præsenti, aut in futuro sustinebit : præsertim qui peccat cum servili timore, et scit se peccare, ille nisi pœniteat, damnationem incurret perpetuam. Verumtamen, sicut in Ecclesiaste asseritur, multi sine ullo timore perpetrant mala :55 quibus tamen tandem supervenit hora, in qua vel in extremis concutientur horrore, atque peribunt. Desiderium suum justis dabitur, id est rem desideratam, videlicet æternam consequentur salutem, donaque gratiæ in præsenti. Etenim oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.56

25

Quasi tempestas transiens non erit impius, id est, cito tolletur de medio, juxta illud : Quomodo facti sunt in desolationem?57 Subito defecerunt. Unde dicitur in Job : Recordare, obsecro, quis unquam innocens periit?58 Quin potius vidi iniquos Domino flante perisse. Hinc loquitur Isaias : Et quidem neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt.59 Et dato quod in vita hac usque ad debitam subsistant ætatem, tamen omne hoc respectu futuræ æternitatis, vix est momentum. Justus [autem] quasi fundamentum sempiternum : quia in omni eventu constans manet in Domino, et stabilitur in Creatore, modo per gratiam, deinde per gloriam. Hinc ait Salvator : Omnis qui audit verba mea, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit :60 fundata enim erat supra petram.

26

Sicut acetum dentibus molestiam ingerit, quos acidos facit, et fumus oculis, quos affligit, obscurat, amaricat; sic piger his qui miserunt eum in via. Nam sua tarditate ac negligentia ipsos affligit, dum nec causas propter quas missus est, expedit, nec statuto revertitur tempore. — Timor Domini apponet dies : id est, homo Deum filialiter timens, vitæ prolongationem meretur, et ad annos æternitatis perducitur : de quibus in Psalmo habetur, Annos æternos in mente habui.61 Vitamque gratiæ et ipsas virtutes, quæ sunt dies cordis, timor Dei adducit ac auget. Et anni impiorum breviabuntur : quoniam sæpe propter sua scelera occiduntur, et gulose turpiterque vivendo suam abbreviant vitam.

28

Exspectatio justorum, lætitia, id est, æternam præstolantur jucunditatem a Domino : et ipsa eorum exspectatio est consolatoria et jucunda, sicut ait Apostolus : Spe gaudentes.62 Spes autem impiorum peribit, id est, privabitur effectu seu bono sperato. Nam et sine virtuosis actibus salvari confidunt; et frequenter sperant in vita hac diu subsistere, prosperari, et suis concupiscentiis deservire, tandemque ante finem vitæ pœnitentiam agere : et tamen subito auferuntur, quemadmodum fertur de divite quodam, dicente : Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti, cujus erunt?63

29

Fortitudo simplicis, via Domini, id est, observantia viæ seu legis Dei, est spiritualis confortatio simplicis hominis, simplicitate columbina micantis : qui etsi altiora nequit scrutari, nec magnæ exsistit scientiæ, hoc tamen ei sufficit, quod in sua manens simplicitate, servet præcepta. Et pavor his qui operantur malum, id est, horrenda formido imminet eis, et inordinati timores sunt in ipsis frequenter, dum metuunt deprehendi, sicut de furibus, adulteris et consimilibus constat. — Justus in æternum non commovebitur a via justitiæ, sicut Job dicit : Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea; justificationem quam cœpi tenere, non deseram.64 Atque Apostolus ad Romanos :65 Quis, inquit, nos separabit a caritate Dei? Verumtamen istud non est intelligendum quasi justus non possit peccare; sed quod justus, in quantum talis, magis vult vitam quam justitiam perdere, et quod viri perfecte justi, parati sint pro justitia mori. Impii autem non habitabunt super terram cœlestis patriæ : de qua fertur in Psalmo, Credo videre bona Domini in terra viventium.66

Os justi parturiet sapientiam, id est, justa ac sapientialia proferet verba; lingua pravorum peribit: quia propter vitia sua damnabitur: sicut et epulo in inferno petiit linguam suam refrigerari, insinuans se in ea gravius cruciari.67 — Labia justi considerant placita: id est, justus sua discretione perpendit, ut labia sua loquantur ea quæ Deo et proximis merito debent placere, ut non nisi ædificatoria atque salubria proferant. Unde monet Apostolus: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.68 Et os impiorum perversa, id est, considerant impii qualiter possint vana, frivola et nociva effari: et ex industria evomunt talia, quia in sua loquacitate ac perversitate delectantur; et sæpe libentius proferunt ea quæ audientibus displicent, quam quæ placent.

Footnotes

  1. III Joann. 4. ↩

  2. Gen. XLVI, 30. ↩

  3. Luc. XVI, 9. ↩

  4. Rom. II, 5. ↩

  5. * iniquitatem ↩

  6. Amos 11,10. ↩

  7. Deut. xv, 4. ↩

  8. Ps. xxxvi, 25. ↩

  9. 1 Reg. xxv, 4-9. ↩

  10. Job v, 12. ↩

  11. Ps. ix, 16. ↩

  12. Ps. 1, 6. ↩

  13. Ps. i, 6. ↩

  14. Ezech xiii, 10, 18, 20. ↩

  15. Ps. xxxii, 19. ↩

  16. Ps. lxxxii, 18. ↩

  17. 1 Reg. xxiv, 4, 5; xxvi, 7, 8. ↩

  18. Ephes. iv, 1 ↩

  19. Ps. x, 8. ↩

  20. Amos iii, 10. ↩

  21. Job xxxvi, 7. ↩

  22. Ps. x, 3, sec. ↩

  23. Hebr. ↩

  24. Ps. xxi, 27. * Corda ↩

  25. Eccli. xxxix, 13. ↩

  26. Luc. viii, 17. ↩

  27. I Cor. iv, 5. ↩

  28. II Thess. i, 9. ↩

  29. Ps. xxxiv, 19. ↩

  30. Luc. iv, 22. ↩

  31. Ps. cxi, 4. ↩

  32. Ps. xxxi, 1. ↩

  33. Jacob. v, 20. ↩

  34. Matth. xii, 24. ↩

  35. *Excæca cor ↩

  36. Is. vi, 10. ↩

  37. 1 Reg. v, 6. ↩

  38. Eccl. iii, 7. ↩

  39. Eccl. xli, 17. ↩

  40. Jacob. i, 15. ↩

  41. II Reg. III, 27; ↩

  42. Matth. XXVI, 48,49. ↩

  43. Act. XX, 7. ↩

  44. Matth. VII; ↩

  45. Joann. XIII-XVII. ↩

  46. Ps. XIV, 4. ↩

  47. Job XVIII, 15. ↩

  48. I Cor. XIV, 38. ↩

  49. Joann. VI, 45. ↩

  50. Eccle. I, 18. ↩

  51. I Cor. I, 5. ↩

  52. Prov. II, 14. ↩

  53. Prov. XXVI, 19. ↩

  54. I Cor. II, 15. ↩

  55. Eccle. VIII, 11. ↩

  56. Ps. XXXIII, 16. ↩

  57. Ps. LXXII, 19. ↩

  58. Job IV, 7-9. ↩

  59. Is. XL, 24. ↩

  60. Matth. VII, 24, 25. ↩

  61. Ps. LXXVI, 6. ↩

  62. Rom. XII, 12. ↩

  63. Luc. XII, 19, 20. ↩

  64. Job XXVII, 5, 6. ↩

  65. Rom. VIII, 35. ↩

  66. Ps. XXVI, 13. ↩

  67. Luc. xvi, 24. ↩

  68. Ephes. iv, 29. ↩

Chapter 12 of 35