Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI: STATERA DOLOSA ABOMINATIO EST APUD DOMINUM.
JUSTITIA cum actibus suis hic specialiter commendatur, et vitia eis opposita reprobantur. Statera dolosa abominatio est apud Dominum, id est, divino judicio multum est abominanda statera fraudulenter formata, qua proximi clam falluntur. Talis namque statera, id est usus seu mensuratio facta per eam, est Deo odibilis, quum sit directe contra legem naturalem atque divinam, et contra caritatem et æquitatem. Spiritualiter quoque dolosa statera, hoc est ponderatio seu judicium rationis, quæ vel ex personarum acceptione, vel affectione sinistra seu aversione perversa, judicat male de se ipsa et aliis, propria vitia non ponderando, ut requirit justitia, et facta aliorum bona, judicando non bona, vel mala, nimis mala: hæc statera est abominabilis Deo. Similiter statera utuntur dolosa, qui onera gravia et importabilia aliis portanda imponunt, quæ digito suo nolunt movere.1 Hinc Dominus jussit: Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Nihilo minus multi intimorati et cupidi dolosis utuntur ponderibus, stateris, mensuris, sicut ait Psalmista:2 Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum.34 Hæc mensuratio fraudulenta est furtum, specie seu apparentia justitiæ coloratum: qua qui utuntur, ad restitutionem tenentur. Et pondus æquum, id est justa mensura, voluntas ejus, id est, Deo essentialiter justo placet, qui jussit: Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.5 Itaque qui in cunctis juste ac sinceriter agit ac judicat, qui causam ac causam æqua lance discernit, summi Judicis voluntati concordat.
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Superbi namque, quum sint magni in oculis suis, faciliter arbitrantur sibi factam injuriam, quamvis quandoque non sit; et injuriam sibi factam, reputant nimis magnam: sicque in contumeliosa verba prorumpunt. Alios quoque non humiliter, sed contumeliose solent corripere, sicut Eliu sanctum Job. Talis fuit Rabsaces, qui a servis Ezechiæ humiliter rogatus, respondit:6 Numquid ad dominum tuum misit me dominus meus, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?7 Denique valde vitandum est vitium istud: quia, ut Thomas in secunda secundæ, quæstione 72, declarat, contumelia ex suo genere est peccatum mortale; et quamvis superbia disponat ad contumeliam, propria tamen origo contumeliæ dicitur esse ira. Nam finis iræ est vindicta. Contumeliosus autem, per verba contumeliæ communiter intendit se vindicare, alteriusque honorem auferre. Hinc Seneca in suis ait Proverbiis: Contumelia a contemptu dicta est, quoniam nemo, nisi quem contempsit, tali notat injuria. Solent etiam verba contumeliosa citius proferri in eos, qui minus timentur. Unde et Seneca: Ingenuitas, inquit, contumeliam non suscipit; in vita miseri, contumelia est. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Humilitas namque ad illuminationem divinam specialiter præparat mentem, ut dictum est sæpe.8 Ideo scriptum est: Revelasti ea parvulis;9 itemque, Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Imo per Isaiam Dominus loquitur fons sapientiæ adorandus:10 Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem?
Simplicitas columbina justorum diriget eos, id est, recte faciet incedere ad finem salutis æternæ. Nam facit deverticula duplicitatis, simulationis, hypocrisisque vitare, et per suam simplicitatem merentur justi desuper dirigi. Semper quoque connexæ sunt simplicitas ista et vera justitia: sicut Job fuit vir simplex et rectus; idcirco in omnibus direxit eum Altissimus. Et supplantatio perversorum vastabit eos. Sæpe enim contingit, quod qui impotentiores se supplantant, a potentioribus se supplantentur, et in judicio Dei debita punitione vastentur. Ideo Tullius dixit: Quod alteri feceris, scito ac præstolare tibi ab alio fieri.
Non proderunt divitiæ temporales in die ultionis divini judicii, in quo solum merita prosunt; justitia autem liberabit a morte culpæ atque gehennæ, et etiam sæpe a corporali occisione. — Justitia simplicis diriget viam, id est actum et conversationem ejus, ut perseveret in medio, non divertens ad vitiosa extrema; et in impietate sua corruet impius. Nam ipsa impietas, spiritualiter ruina est, qua ab altitudine gratiæ et dignitate virtutis, et a statu salutis, ad profunditatem excæcationis, vilitatem culpæ et statum damnationis corruitur; deinde a vita hac in ima inferni, per impietatem suam peccator dilabitur. — Justitia rectorum liberabit eos, perducendo ad vitam felicem, in qua nullum potest esse periculum, nulla adversitas; et in insidiis suis capientur iniqui, id est, quod aliis moliuntur, ipsimet incident, et eorum versutia redundat in eos, et maxime nocet eis: quod si in vita ista evaserint, ab Omnipotente comprehendentur, et manifesti omnibus fient in die furoris Dei adversus insidiatores. Ideo scriptum est: In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.11 Isaias quoque ait: Qui explicuerit pedes suos de laqueo, cadet in foveam.12
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes de sua salvatione, quia in mortali decessit, et tempus merendi in eo finitum est. Hoc non attenderunt, qui damnatis finem promiserunt pœnarum. Verumtamen ex gratia speciali, quidam in mortali culpa defuncti, ad vitam istam reducti sunt, pœnitentiamque egerunt. Sunt autem quasi innumerabilia testimonia Scripturarum, quibus monstratur æternitas infernalis supplicii.
Et exspectatio sollicitorum peribit. Quædam est sollicitudo spiritualis, id est diligentia custodiendi se coram Deo, vitandi pericula animæ, proficiendi in gratia atque virtutibus. De qua dicit Michæas:13 Indicabo tibi, homo, quid sit bonum: utique facere justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Alia est sollicitudo de corporalibus rebus: et illa est duplex, videlicet moderata, et immoderata. Moderata est, qua temporalia quæruntur et conservantur, quantum necessaria aut utilia sunt per respectum ad spiritualia bona.14 Unde et princeps Apostolorum in prima sua epistola: Omnem, inquit, sollicitudinem vestram projicientes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis.15 Immoderata est, qua quæruntur superflua, aut cum nimia anxietate occupationeque cordis quæruntur aut conservantur temporalia, sive sint necessaria vel utilia, sive non. De qua ait Salvator: Nolite solliciti esse in crastinum.16 Vult etenim Deus, ut in eo tanquam in piissimo ac providissimo patre, filialem habeamus fiduciam, sic tamen, ut id quod in nobis est, moderate agamus. Itaque de immoderata et carnali sollicitudine dicitur: Exspectatio sollicitorum peribit, id est, tanquam vitiosa damnabitur, et frequenter in vita hac suo privatur effectu. Immoderate namque solliciti pro terrenis, exspectant ditari, diuque vivere: quorum utroque sæpe privantur. Ideo loquitur Paulus: Nihil solliciti sitis.17
Justus de angustia liberatus est, id est de inordinata tristitia atque formidine, aut etiam de corporali persecutione, sicut in Psalmo habetur:18 Multæ tribulationes justorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus. Hinc in Job dicitur:19 Salvabit te de ore angusto latissime. David quoque fatetur: Vivit Dominus qui eripuit me de omni angustia.20 Sicut et sacratissimus Petrus ab Herode incarceratus ac vinctus, ab angelo est eductus.21 Et tradetur impius pro eo, id est, iniquus in angustias cadet, et pro malis quæ intulit justo, damnabitur:22 sicut Herodes ab angelo est percussus, vermibusque consumptus, qui summum incarceravit Apostolum, decollavitque Jacobum.23 Hinc scriptum est:24 A facie malitiæ collectus est justus.
Simulator, qui aliud gerit in corde, et aliud prætendit in ore, ore decipit amicum suum, id est verbis aut factis, dicendo aut fingendo in opere quod diligat illum et quærat profectum ipsius, quum tamen quærat propria commoda cum proximi damno. De talibus asseritur: Sagitta vulnerans lingua eorum; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.25 Sic et falsi doctores et hæretici fallunt Catholicos, asserendo se esse vere fideles. Tales sunt Deo valde odibiles, juxta illud: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Justi autem liberabuntur scientia, id est, per veram discretionem catholicamque doctrinam evadent simulatorum deceptiones et fraudes.26
In bonis justorum exaltabitur civitas, id est, per prudentiam et facultates virtuosorum civium oppida prosperabuntur:27 quoniam justi consilio et auxilio laborant pro bono politiæ communi, prout de Catone recitat Cicero. Et in perditione impiorum erit laudatio: id est, justi laudant jura, justumque judicem, imo et Deum omnipotentem, dum impii secundum leges puniuntur ac tolluntur de medio, ne amplius perturbent rem publicam: et talis laudatio procedit ex zelo justitiæ et amore boni communis. Nam et impiis expedit hic puniri. Unde in Psalmo:28 Lætabitur justus quum viderit vindictam. — Benedictione justorum, id est per dona et merita justis collata, exaltabitur civitas: quoniam politia juvatur civium meritis, in tantum quod Dominus dixit se parcere Sodomæ, si essent in ea decem justi.29 Vel: Benedictione, id est imprecatione et oratione, qua justi imprecantur civibus pacem et prosperitatem, exaltabitur civitas: sicut in libris Regum ac Paralipomenon leguntur habitatores Jerusalem bona plurima consecuti precibus et meritis David, Asa, Josaphat, Ezechiæ, Josiæ, ac Prophetarum contemporaneorum regibus illis. Et ore impiorum subvertetur. Impii enim seditiosi et fraudulenti, variis modis pacem communitatis impediunt, urbem tradunt. Sic quoque Ecclesia per hæreticos inquietatur.
Qui despicit amicum suum ex elatione: quem deberet diligere ex caritate, et propter communionem naturæ, Religionis quoque ac fidei unitatem; indigens corde est, id est defectuosus, carens sapientia atque virtutibus: quibus si perficeretur, proximis suis etiam peccantibus compateretur, non elate aspernaretur, sicut ait Apostolus: Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.30 Vir autem prudens tacebit, considerando propriam defectuositatem, et aliorum peccata non publicando, dummodo corrigibiles se exhibeant in secreto.
Qui ambulat fraudulenter, simulans se fidelem ac probum, quum sit loquax et improbus, revelat arcana, quæ sibi in secreto sunt patefacta cum obligatione celandi, seu alia proximorum peccata sibi soli cognita. Secretorum autem revelatio, præsertim quæ alicui in fide sunt patefacta, est ex suo genere mortale peccatum, repugnans caritati atque justitiæ, quum sit contra fidelitatem quam quis alteri servare tenetur : nisi forsan talium secretorum celatio redundaret aperte in detrimentum ac periculum boni communitatis. Idcirco incautum est, aliquid sine causa prægnanti in secreto accipere. Similiter viri prudentis est, secreta sua non faciliter alteri pandere : quia si ipsemet ea celare non valet, quomodo alius ea celabit? Ideo Seneca in Proverbiis suis dixit : Quod tacitum esse vis, nemini dixeris : quia non poteris ab alio exigere silentium, si tibi ipse non præstas. Nihilo minus interdum ratione obtinendi consilium, aut ex alia causa urgente, potest quis alteri viro probo ac sapienti, cujus fidelitatem expertus est, secretum suum insinuare. Nam subditur : qui autem fidelis est animi, fidelitate quæ est pars justitiæ, vel fide quæ per dilectionem cum discretione notabili operatur, celat amici commissum, id est secretum sui amici sibi in fide ab alio notificatum.31
Ubi non est gubernator, populus corruet: quia non habet ducem et correctorem ac instructorem, et est sicut oves sine pastore. Ideo dicit in regula sua Hieronymus, quod nec congregatio, nec politia, nec domus diu potest subsistere, si desit cujus voluntati obediatur. Salus autem, id est periculorum evasio ac regimen bonum, est ubi sunt multa consilia, id est inter homines assidue inter se inquirentes, vel a prudentioribus investigantes quid sit agendum, quid evitandum. Ideo Tobias docetur: Consilium semper a sapiente perquire.32
Affligetur malo, id est, curam, timorem seu tristitiam in se patietur, qui fidem facit pro extraneo, id est, qui fidejubet pro alio : quia veretur ne ille satisfacere nequeat, aut non velit, sicque ipse pro illo satisfacere compellatur. De hoc, et qualiter caute habere se debeat homo fidejubendo pro proximo, dictum est plenius supra, capitulo sexto.33 Qui autem cavet laqueos, id est dispositiones propinquas et occasiones periculorum, deceptionum, damnorum, securus erit ab ipsis periculis. Laqueos ergo invisibilium ac visibilium hostium fugiamus, similiter fidejussiones incautas, societates perversas, fallaces divitias, oscula et amplexus, tactus et respectus morosos, ad concupiscentiam provocantes.
Mulier gratiosa, id est pia, proba, accepta, inveniet gloriam, id est, delectationem bonam habebit, et erit famosa, ac tandem gloriam obtinebit cœlestem; et robusti in gratia et virtutibus, habebunt divitias spirituales, interdum etiam corporales. — Benefacit animæ suæ vir misericors, id est, aliis miserendo ac succurrendo, meretur sibi ipsi misericordiam desuper fieri, juxta illud :34 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sic qui aliis ignoscit, meretur sibi ignosci. Rursus, qui misericors est, opera misericordiæ spiritualia ac corporalia exercendo pro posse, in primis miseretur propriæ animæ, dolendo de ejus peccatis : sicque properat pœnitere, confiteri, et a vitiorum miseriis liber exsistere, prout in Ecclesiastico scriptum est :35 Miserere animæ tuæ placens Deo. Nempe sicut caritas, sic et misericordia ista incipit a se ipsa. Qui autem crudelis est, propinquos abjicit, negando eis consilium atque auxilium : quod est specialiter contra legem naturæ et naturalem amorem.
Impius facit opus instabile, id est a firmitate virtutum, et a rationis constantia alienum. Nam impius, quum passionibus sit subjectus, secundum diversitatem alterationis passionum suarum et diversimode et instabiliter agit, de uno vitio ruens in aliud. Seminanti autem justitiam, id est opera justa exercenti, merces erit fidelis, id est salus æterna, sicut a Deo promissum est. — Clementia, per quam quis dimittit reo debitam pœnam in parte aut in toto, præparat vitam : quia per hanc meretur clemens sibi conferri aut augeri vitam gratiæ in hoc mundo, et gloriæ vitam in cœlo. Reo quoque quandoque relaxat mortis sententiam. Ideo hortatur Apostolus : Donantes invicem, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Interdum tamen, imo et sæpe, servare oportet, propter bonum commune, rigorem justitiæ. Hinc Seneca loquitur : Quam magnarum virium est, lædentem negligere, id est non advertere! [Et] sectatio malorum, mortem, id est, frequens imitatio pravitatum parit gehennalem interitum.
Abominabile Domino cor pravum, quum Deus sit naturaliter et incircumscriptibiliter bonus; et voluntas ejus in his qui simpliciter, id est columbina simplicitate, ambulant. — Manus in manu non erit innocens malus : id est, homo pravus, exsistens manus in manu, id est cessans ab opere exteriori, sicut qui unam manum tenet in alia, nullam extendens in opus : talis non erit innocens, quoniam corde peccabit cogitando et appetendo, bonaque omittendo. Semen autem, id est operatio bona, seu virtuosa posteritas, justorum salvabitur.
Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua : id est, femina incontinens et formosa, ita se habet, ut aureus circulus in naribus porcæ : quoniam porca seu sus circulum aureum naso suo innexum, luto et sordibus mox infigit. Sic mulier stulta ac speciosa, pulchritudinem et ornatum sibi concessum convertit ad cœnum libidinis. Spiritualiter, mulier pulchra et stulta, est hæreticorum collectio, quæ venustate gaudet eloquii, et eam cum notitia veritatis sibi concessa, vertit ad suorum fœditates errorum, tanquam spurcissima porca.
Desiderium justorum, omne bonum est, id est, bonitatem et æquitatem in omnibus cupiunt observari, atque in omni gratia et virtute optant proficere; Deum quoque, in quo est omnium bonorum et pulchrorum superplena possessio, desiderant finaliter obtinere. Præstolatio impiorum, furor, id est, cum immoderantia iræ cupiunt et exspectant mala inferre, et vitiosæ eorum exspectationi furoris flamma sæpe miscetur, ac pro eorum excessibus imminet eis furor Dei, id est rigor ultionis divinæ. — Alii dividunt propria, id est, bona spiritualia ac temporalia eis concessa communicant proximis; et ditiores fiunt : quia pro hac eorum caritativa communicatione, piaque liberalitate, Deus auget in eis spiritualia ac temporalia bona. Alii rapiunt non sua, scilicet temporalia aliorum, seu virtutes quibus carent, sibi adscribunt; et semper in egestate sunt : nam veris divitiis mentis privantur, et temporalia male consumunt. Nihilo minus, sicut in Job legitur, abundant interdum tabernacula prædonum.
Anima quæ benedicit, id est, Deum laudat, et proximis prædicat bona, impinguabitur donis Spiritus Sancti, prout orat Psalmista : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Unde in Jeremia loquitur Dominus : Inebriabo animas sacerdotum pinguedine, eritque anima eorum quasi hortus irriguus. Et qui inebriat auditores verbo sacræ doctrinæ seu gaudio spirituali, ipse quoque inebriabitur charismatibus Dei, qui tanto liberalius gratiam inserit et refundit, quanto quis proximis suis magis caritative ac pie communicat dona sibi concessa. Porro nonnulli ex industria inebriant socios suos poculo corporali : quod faciendo, vanitate et impietate inebriantur, et postea suppliciis replebuntur.
Qui abscondunt frumenta, id est, ea non exponunt venalia tempore opportuno, sed ex immoderata sollicitudine ea in proprium usum reservant, aut ex cupiditate apud se retinent, ut postea carius ven-
23
24
Job xii, 6.
25
Ps. lxii, 6.
Jer. xxxi, 14, 12.
26
Jacob. i, 12; ii, 5.
19
Coloss. iii, 13.
20
21
22 dant; maledicentur in populis indigentibus. Benedictio autem super caput vendentium, id est, vendentibus populi bona imprecabuntur, præsertim si pro competenti dent pretio. Sicque abscondentes frumenta tempore quo sunt venditioni exponenda, peccant non solum ex cupiditate et immoderata sollicitudine, sed etiam alios graviter scandalizando; nec faciunt proximis quemadmodum sibi in casu simili cuperent fieri:3637 quod est legi contrarium naturali; imo periculosum est valde, quia si pauperes aliqui ex inopia morerentur, timendum quod imputaretur divitibus illis a Deo. Nempe, ut sancti patres Ambrosius Basiliusque testantur, qui periclitantibus et indigentibus non succurrit, occidit. Seneca quoque: Qui perituro, inquit, succurrere potest, quum non succurrit, occidit. Spiritualiter frumenta abscondit, qui dona gratiæ sibi collata non communicat proximis, nec verbum Dei prædicat sibi commissis, nec fructuose utitur creditis sibi talentis. Talis maledictionem meretur.
Cui et judex in Evangelio loquitur: Serve male et piger.38 Benedictio autem super caput vendentium, id est fructuose exponentium, atque implentium quod jubet Salvator: Negotiamini dum venio.39 Quorum unicuique dicitur: Euge, serve bone et fidelis, etc.40
Bene consurgit diluculo, qui quærit bona, id est, feliciter mane surgit, qui cupit et nititur tempus fructuose expendere, proximis subvenire, et semper boni aliquid operari. Qui autem investigator malorum est, id est, facta et defectus proximorum malitiose aut curiose inquirit, ad accusandum seu persequendum vel diffamandum, aut simili intentione perversa, opprimetur ab eis, id est, illorum pondere a propria impedietur salute. Grave enim, ut ait Gregorius, est vitium curiositatis: quod dum mentem circa aliorum defectus investigandos occupat, eam sibi ipsi abscondit, ut tanto minus propria cernat peccata, quanto curiosius discutit aliena: sicque in superbia fovet miseram animam, atque ad temeraria judicia efficit eam pronam. Vel: Qui investigator malorum est, id est, excogitat quæ mala dicat aut faciat, opprimetur ab eis, id est, eorum demeritis in supplicia demergetur. Rursus, qui investigat mala, id est illicita, ut faciat ea, aut instruatur ex eis, sicut qui artibus magicis quærunt juvari, quemadmodum Saul qui pythonissam consuluit;41 opprimetur ab eis, quia suæ adversantur saluti, et sæpe decipitur. Verumtamen qui præsunt, præsertim episcopi, ex caritate et zelo justitiæ debent subditorum mala per se ipsos, et per condignos ministros inquirere.
Qui confidit in divitiis suis temporalibus et terrenis, corruet in culpam et pœnam. Idcirco ad Timotheum scribit Apostolus: Divitibus præcipe non sperare in incerto divitiarum.42 Similiter qui in spiritualibus suis divitiis, id est meritis, magis quam in pietate et gratia Dei confidit, corruet et peribit. Et ad utrumque istorum spectat quod fertur in Psalmo: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum.43
Justi autem quasi virens folium germinabunt, id est, fructum virtutum producent ex interiori mentis virore, et crescent in melius, quemadmodum folium virens extenditur ad congruam quantitatem. Est etenim tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, et folium ejus non defluet.44
Qui conturbat domum suam, id est, suos domesticos seu cognatos, aut plebem seu congregationem sibi commissam irrationabiliter inquietat, et impatientia, ira seu inquietudine sua molestat, quos debuit tranquillos reddere, pacare atque dirigere; possidebit ventos, id est, fructum non consequetur ex hoc, sed impietatem, inquietudinem et rancorem, aut etiam expulsionem a statione mansioneque sua. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Noli esse quasi leo in domo tua, evertens domesticos tuos.45 Spiritualiter qui conturbat domum suam, et habitaculum cordis sui pravis cogitationibus, passionum tumultibus, desideriis inordinatis, apprehensionibus phantasmaticis implet;46 possidet ventos, id est, flatus diabolicarum suggestionum intra se suscipit ac reservat. De talibus Dominus loquitur per Osee: Ventum seminabunt, et turbinem metent. Et qui stultus est, serviet sapienti. Hoc equidem est de jure naturali, ut sapiens præsit, et insipiens sit subjectus, sicut et primo Politicorum docet Philosophus. Frequenter tamen in rebus humanis contingit contrarium. Sapientes autem, qui sciunt qualiter sit jubendum, et quomodo homines sint regendi, atque in virtutibus sunt fundati, passionibus dominantes, digni sunt præcipere et præesse.
Fructus justi, lignum vitæ : id est, operatio virtuosa reficit operantem, sicut lignum vitæ edentem. Unde ait Salvator: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Iterum, fructus justi est justo pro ligno vitæ, atque ad beatificam fruitionem Christi, qui est lignum vitæ, perducit. Hinc fatetur: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. [Et] qui suscipit animas, sapiens est, id est, qui animas proximorum spiritualiter diligit, et eis pro posse succurrit, atque in sinu caritatis amplectitur eas, ut nutrix infantulum, unicuique subveniendo secundum quod indiget, sapiens est. Talis namque est vere illuminatus a Deo; et quo animæ præstantiores sunt corporibus, eo ferventior est ad exhibendum spiritualia misericordiæ opera animabus, quam corporalia misericordiæ opera corporibus, implens illud Apostoli: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Talis sequitur Deum, cui in libro Sapientiæ dicitur: Qui amas animas.
Osee. viii, 7.
Joann. iv, 34.
Apoc. ii, 7.
I Thess. v, 14.
Sap. xi, 27.
Si, pro quia, justus in terra recipit persecutiones, tentationes et debitas pro suis culpis correptiones et pœnas, aut etiam absque suis demeritis, ut patet de sanctis martyribus, et de Job, Tobia, ac aliis multis; quanto magis impius, qui peccat directe in Deum, et peccator peccans in proximum, recipiet justam punitionem, vel in præsenti sæculo, aut futuro? Unde per Jeremiam Dominus ait: Ecce domum in qua invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos eritis immunes? Non eritis immunes. Et per Ezechielem ad Jerusalem dixit: Pro eo quod occidi in te justum et impium, egredietur gladius meus ad omnem carnem. Hinc et princeps Apostolorum dignissimus, in prima sua ait Canonica: Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Quod, secundum Glossam, ex hoc loco acceptum est secundum translationem antiquam. Postremo, ex his sumitur evidens argumentum divinæ providentiæ ac futuri judicii, et quod post vitam præsentem sit alia vita, in qua finalis est retributio malorum atque bonorum. Apertissime namque videmus, multos perfectos ac justos in sæculo isto variis adversitatibus persecutionibusque affligi omni tempore vitæ hujus, impios vero et sceleratissimos assidue prosperari : quo constat, quod in sæculo isto non sit retributio ultimata, sed alia restet secundum forum divini judicii. Propter quod habetur : Peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod bene erit timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Job i, 1, 8, 13-20; Tob. i, 2, 12, 13, 15, 19, 20; II, 3-12.
Jer. xxv, 29.
Ezech. xxi, 4.
I Petr. iv, 17, 18.
Eccle. viii, 12.
Footnotes
-
Matth. xxiii, 4. ↩
-
Lev. xix, 35, 36. ↩
-
Ps. lxi, 10. ↩
-
Ps. lxi, 10. ↩
-
Ezech. xlv, 10. ↩
-
Job xxxii-xxxvii. ↩
-
IV Reg. xviii, 26, 27. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Ps. xviii, 8. ↩
-
Cf. Is. lxvi, 1, 2. ↩
-
Ps. ix, 16. ↩
-
Cf. Is. xxiv, 18. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
-
Job i, 1, 8; ii, 3. ↩
-
1 Petr. v, 7. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Philipp. iv, 6. ↩
-
Ps. xxxiii, 20. ↩
-
Job xxxvi, 16. ↩
-
II Reg. iv, 9. ↩
-
Act. xii, 3, 4, 7-11. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Ibid. 3, 4, 2. ↩
-
Is. LVII, 1. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
10 * exsultabit ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Gen. xviii, 32. ↩
-
Rom. xv, 1. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Tob. IV, 19. ↩
-
Prov. VI, 1-5. ↩
-
Matth. V, 7. ↩
-
Eccli. XXX, 24. ↩
-
Matth. VII, 12. ↩
-
Tob. IV, 16; ↩
-
Matth. XXV, 26. ↩
-
Luc. XIX, 13. ↩
-
Matth. XXV, 21, 23. ↩
-
1 Reg. XXVIII, 7-12. ↩
-
1 Tim. VI, 17. ↩
-
Ps. LI, 9. ↩
-
Ps. I, 3. ↩
-
Eccl. IV, 35. ↩
-
Eccli. IV, 35. ↩
Chapter 13 of 35