Articulus 12
ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : QUI DILIGIT DISCIPLINAM, DILIGIT SCIENTIAM.
QUI diligit disciplinam, id est informationem magistrorum ac sapientiorum, diligit scientiam, quæ per informationem magistrorum acquiritur, quamvis interdum propria adinventione aut studio obtineatur. Vel : Qui diligit disciplinam, id est correptionem et castigationem pro suis peccatis, diligit scientiam quæ est donum Spiritus Sancti, quæ purgatis a vitiis infunditur et augetur.1 Diligit quoque talis scientiam, id est veritatis notitiam, et profectum in ea. Qui autem odit increpationes, insipiens est : quoniam amat vitia sua, et curationem animæ suæ ab eis abhorret, nec acquiescit Scripturis; et sapientiam veram quæ est donum, non habet, quoniam illa suasibilis est, et bonis consentiens, ut Jacobus ait apostolus.2 Sicque quasi incomparabiliter insipientior est corporaliter vulnerato atque letaliter læso, et tamen corporalem medelam refugienti.
Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, id est, Deo acceptabilis est, et gratiæ incrementum sortietur ab eo; qui autem confidit in cogitationibus suis, id est in propriis industriis et conceptionibus, amplius quam in directione ac ope Spiritus Sancti, impie agit : quia meretur a Deo relinqui, sicque errat et peccat. Unde de quibusdam ait Apostolus :3 Evanuerunt in cogitationibus suis. Et per Isaiam Dominus contestatur : Averti faciem meam ab eo, et abiit vagus in cogitationibus suis.4 — Non roborabitur homo ex impietate. Peccatum enim naturalia vulnerat, et lædit naturam. Et radix justorum, id est fides seu caritas, vel stabilitas bonorum, non commovebitur, sed tentationibus et peccatis resistit, ac Deo stabiliter innititur : et ita nec ex parte Dei, nec ex parte virtutis, sed ex fragilitate conditionis humanæ contingit ruina peccati, et commotio a virtutum constantia.
Mulier diligens, id est in factis bonis et domus suæ regimine vigilans, et virum suum sinceriter amans, corona est viro suo, id est causa lætitiæ et honoris. Talis quoque mulier sæpe trahit ad gratiam et salutem suum maritum, sicut ait Apostolus : Salvatus est vir infidelis per mulierem fidelem.5 Unde in Ecclesiastico scriptum est : Mulieris bonæ beatus vir.6 Et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit, id est, putrefactio interior atque exterior debetur mulieri incontinenti, præsertim adulteræ : quemadmodum etiam in Numeris narratur de pœnis adulteræ, aquas in quas maledicta erant congesta potantis, ut putrescat femur ejus, et tumens uterus dirumpatur.7
Cogitationes justorum, judicia, id est judicialiter examinatæ, et cum discretione directæ. Justi enim et sapientes, cogitationes suas discutiunt et refrenant, ne Deo displiceant : quia, ut ait Apostolus, Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.8 Sic cogitationes suas discrevit, qui dixit : Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.9 Rursus, Cogitationes justorum, judicia, id est, ad hoc tendunt cogitationes eorum, ut judicium justitiamque conservent. Et consilia impiorum fraudulenta : quoniam quærunt propria commoda, ideo consulunt quod eorum utilitati plus congruit, et perverso eorum fini magis concordat. Nec habent veram prudentiam, sed vulpinam versutiam : imo sæpe fingunt se scire quod nesciunt, quatenus consulendo, aliquid utilitatis ab eo cui præstant consilium, consequantur.
Verba impiorum insidiantur sanguini: quia ad læsiones et homicidia provocant, et pro temporali commodo falsa testimonia dicunt, falsam quoque et injustam sententiam proferunt. Os justorum liberabit eos, id est, sanguinem innocentem excusando eruet justos, et pro eorum ereptione faciendo quidquid potuerit. Vel, Os justorum liberabit eos, id est, impios convertet ad Deum: sicque ab eorum iniquitatibus eruet eos. — Verte impios, id est, ab iniquitate eorum eos averte orando aut exhortando.
Qui enim converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, ut dicit Jacobus.10 Et non erunt impii sicut ante. Hinc Paulus de persecutore in Apostolum versus: Vivo, inquit, jam non ego. Vel: Verte impios, id est, statum et prosperitatem eorum immuta; et non erunt, id est, cito deficient. Antiqua translatio habet: Quocumque se vertit impius, exterminabitur. Nam et cito perit ac putrescit eorum memoria, juxta illud
Job: Memoria vestra comparabitur cineri. Ideo ait Glossa: Multa impietas in diis gentium, in sectis hæreticorum, in præstigiis magorum, in persecutionibus paganorum; sed his a Deo subversis, subversa est et memoria impietatis istorum. Domus autem justorum, id est congregationes justæ, Ecclesiæ Christi, personæ fideles, permanebunt in gratia, et salvabuntur.
Doctrina sua noscitur vir: quia ex viri doctrina ostenditur an sit vere catholicus; et si ea quæ docet salubriter, implet viriliter, constat quod bonus sit. Doctrina quoque ostendit an sit multum subtilis ac eruditus. Qui autem vanus, id est soliditate virtutis carens, nec ad ultimum finem per iter salutis tendens, et excors est, id est sine prudentia, patebit contemptui, id est, per verba et opera sua contemptibilem se esse monstrabit. Itaque vanus est, qui summum et incommutabile bonum non quærit sed ea quæ avertunt ab illo, et levis est corde, atque inanis gloriæ cupidus. — Melior est pauper, id est de temporalibus aut spiritualibus gratiæ donis aliquantulum habens, et sufficiens sibi, ita quod satis habet pro necessitate corporis, et de necessariis animæ ad salutem, quam gloriosus, id est insignis in divitiis ac scientiis, et indigens pane, eo quod bona sua consumat superflue, vel humilitatem et caritatem non habeat scientiis suis annexas. Propter quod corporali vel spirituali eget refectione. Itaque melior et incomparabiliter desiderabilior est scientia parva cum humilitate et vita bona, quam grandis scientia cum vanitate et detestabili vita.
Novit justus animas jumentorum, id est servorum ac subditorum suorum, qui instar jumenti pergunt quo pastor et dominus eorum dirigit illos. Unde ait obediens: Ut jumentum factus sum apud te.11 Justus ergo hebetudini et simplicitati crediti sibi gregis ac familiæ condolet et succurrit; capacitatem et mores et labores singulorum considerat servorum, quatenus unicuique, prout capax seu indigens est, aut meretur, auxilietur vel præmium largiatur. Viscera autem impiorum crudelia: quia subditis indignari, irasci, molestiasque inferre noverunt; non condolere, indulgere, auxiliari. Talibus Dominus ait: Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.12 Quod valde vitandum est, ut in suis epistolis copiose docet Apostolus, inter cetera loquens: Vos, domini, eadem facite illis (quæ vobis fieri vultis), remittentes minas;13 scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis. Nam et Seneca in suis fatetur Proverbiis: Qui servis crudelis est, ostendit sibi in aliis voluntatem non deesse, sed potestatem. Et rursus: Fulmen est, ubi cum potestate habitat iracundia.
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus. Hoc in corporalibus communiter sic contingit, quod qui per se ipsum aut suos ministros congrue colit agros suos, colligit inde fructus sufficientes, et panibus, id est cibis, sufficienter se potest reficere, quamvis interdum ex intemperie auræ, seu hostium devastatione, infirmitate aut morte, inde impediatur.1415 Porro spiritualiter, qui operatur terram suam, id est, plebem seu Ecclesiam sibi commissam, aut proprium corpus, sensitivamque partem exercet spiritualibus disciplinis, virtuosis directionibus, assiduis curis paternis; satiabitur panibus: quia de illorum profectu gaudebit, et jam per merita, deinde per præmia feliciter reficietur. Imo pro cunctis quos ad salutem adduxerit, coronam gloriæ sortietur.
Qui autem sectatur otium, stultissimus est, præsertim si præsit aliis. Quum enim possemus omni hora in spiritualibus donis tam vehementer proficere, ac tantum nobis in cœlis thesaurum reponere, futura tormenta redimere, atque per opera virtuosa non modo nobis ipsis ac proximis, sed etiam in purgatorio exsistentibus subvenire: nonne stultissimum est otium sequi, præsertim quum ignoremus diem et horam?16 Nam et qui otio præstat locum, non solum non crescit in divitiis animæ, sed et valde decrescit in eis, quum in Ecclesiastico scriptum sit:17 Multa mala docuit otiositas. Ex ea namque sequuntur distractio cordis, concupiscentiæ motus, inordinata affectio, loquacitas, tædium boni, torpor, lascivia. Vide si mercator otio vacet, dum multum auri valet lucrari, nonne insipiens putabitur? Quanto magis stulti et fatui sumus censendi, qui dum in pretiosissimis donis gratiæ et gloriæ possemus valde proficere, hoc ipsum otiando negligimus, et insuper multa mala committimus?
Qui suavis est in moderationibus, in suis monitionibus, relinquit contumeliam. Iste versiculus non est in Hebræo. Sed sensus est, quod homo per moderamen discretionis ac mansuetudinem dulcis, non per verba contumeliosa, sed pia atque humilia, admonet alios, juxta illud Apostoli: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.18 Nempe, ut asserit Augustinus, objurgationes raro, et pro magna necessitate sunt faciendæ: in quibus etiam insistendum est, non ut nobis, sed ut Domino serviatur.
Desiderium impii monumentum est pessimorum: id est, de impiis factis eorum qui præcesserunt, et in sepulcro sunt positi, impius appetit loqui:19 quæ et cupit sectari. Prava quoque desideria impii, ad mortem et monumentum propinquant. Vel, Monumenta pessimorum, sunt memorialia eorumdem opera vitiosa, circa quæ desiderium versatur iniqui. Radix autem, id est fides vel caritas, justorum proficiet. Etenim tanto plus crescit caritas, quanto-plus decrescit cupiditas, id est amor privatus, cujus minoratio, est caritatis augmentatio, et cujus mera exstirpatio, est caritatis perfectio.
Propter peccata labiorum: quæ sunt mendacium, falsum testimonium, detractio, susurratio, contentio, seminatio discordiæ, et consimilia; ruina proximat malo, id est, æterna damnatio imminet peccatori. Non ergo parva quis reputet vitia linguæ. Effugiet autem justus de angustia: quia meritis suis æternam consequetur securitatem, et virtuose conversando, conscientiæ vitat remorsum, et mille evadit pericula. — De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis: id est, pro verbis bonis salutaribusque doctrinis, pro oratione et laudibus Dei, habebit homo profectum gratiæ ac meritorum in via, incrementumque gloriæ in futuro. Nam et prædicatoribus atque doctoribus datur aureola, et subditorum profectus in superiores redundat. Hinc et in Evangelio loquitur Christus: Ex verbis tuis justificaberis.20 Non tamen sufficiunt sola verba, sed oportet ut consonent opera, et ut ipsemet loquens faciat bona quæ docet proximos. Ideo subditur: et juxta opera manuum suarum, id est virium practicarum, retribuetur ei. Unde apud Job dicitur: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas; opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet.2122
Via stulti, recta in oculis ejus, id est, actio seu locutio vel conversatio sua sibi bona videtur: quoniam ratio ejus passionibus victa, et vitiis atque erroribus obscurata, judicat valde perverse, sicut febricitans omnem cibum judicat quasi amarum. Talibus dicitur: Væ qui convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.23 Quod enim quis amat, hoc judicat bonum. Nam amor privatus et odium pervertunt judicium. Idcirco Dominus protestatur: Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum?24 Qui autem sapiens est, audit consilia, id est, diligenter ea advertit, considerat, et, si expedientia sunt, adimplet. Nemo ergo tam sapiens sit in suis oculis, ut aspernetur audire consilia. Non enim unus homo potest omnia considerare; nec homo in propria causa semper bonus est judex. Deus quoque frequenter suggerit et revelat uni, imo et inferiori, quod non inspirat alteri, nec superiori; et facilius invenitur, quod a pluribus quæritur.
Fatuus statim indicat iram suam, id est, foris erumpit per iracundiæ signa, et flammam suæ commotionis evaporat per verba et gestus distortos, non attendens quam inhonestum sit hoc. Nam passioni subjectus est, nec per mansuetudinem refrenare se didicit: idcirco per iram totaliter excæcatur ejus ratio, propter quod recte stultus vocatur. Nec advertit quam nociva sit ira. De qua ait Hieronymus: Fuge, o homo, iram, quæ est hostis naturæ, confundit justitiam, amicitiam rumpit, concordiam dissipat, aufert pacem pectoris, et tollit gaudium æternitatis. Janua quædam est ira omnium vitiorum: qua janua clausa, datur cordi tranquillitas et quies virtutibus; et qua aperta, ad omne facinus firmabitur animus. Ideo recte disseruit Seneca: Iracundiam qui vincit, maximum superat hostem.
Qui autem dissimulat injuriam sibi factam, callidus est. Callidus communiter in malo accipitur, scilicet pro versuto, juxta illud: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Sicque loquendo de callido, iste est sensus:25 Qui dissimulat injuriam, id est, fingit se non advertere nec curare injuriam sibi illatam, quatenus postea improvise gravius vindicet eam, est callidus: qualis præcipue fuit Joab, qui injuriosum sibi reputans quod Amasa fieret princeps militiæ loco ipsius, dissimulavit se inde dolere, et paulo post proditorie Amasam magis strenuum se, occidit.2627 Talis quoque fuit et Absalon, qui violata sua sorore ab Amnon, nihil locutus est ei;28 sed expleto biennio, ipsum peremit. Interdum vero accipitur callidus pro astuto seu sagace. Sicque, Qui dissimulat injuriam suam, habendo se ac si eam nesciret, atque ut penitus eam obliviscatur, callidus est, id est astutus et sagax. Unde antiqua translatio continet: Stultus pronuntiat eadem hora iram suam; occultat autem ignominiam suam astutus. Circa quod ait Glossa: Callidus non vult occultare iram seu injuriam suam ut duret, sed ut omnino deleatur.
Est enim natura iræ, ut prolata plus ferveat, occultata languescat. Hoc modo Saul adhuc bonus, in principio regni sui dissimulavit se audire verba injuriantium sibi:29 quæ nec postea voluit vindicare, data opportunitate, ut primo Regum habetur.30 Hinc Seneca loquitur: Res magnæ gloriæ est, indulgendo peccata corrigere, magis quam vindicando.
Qui quod novit loquitur, id est, quod verum esse scit, suo tempore profert ac attestatur, index justitiæ est, id est, indicat justum se esse, et ipsam veritatem justitiæ pandit; qui autem mentitur in foro judicii, quo testimonium perhibet, testis est fraudulentus. Similiter qui libenter faciliterque mentitur, cito ad hoc inducitur ut testimonium proferat falsum. — Est qui promittit se aliquid dare aut facere, et quasi gladio pungitur conscientiæ, id est, remorsum conscientiæ patitur, dum quod promisit, renuit adimplere; vel quia promisit indiscrete atque illicite. Quemadmodum enim, juxta Hieronymum, tres sunt comites juramenti, ita et promissionis seu voti, videlicet judicium (id est discretio), justitia, veritas. Et quidquid contra hæc aut horum aliquid promittitur aut juratur, non tenet; peccatque homo ita illicite jurando aut promittendo, non autem juramentum seu promissum non adimplendo. Idcirco in Jeremia habetur :31 Jurabis, Vivit Dominus, in veritate et judicio et justitia. Lingua autem sapientium sanitas est : quia per verba sapientialia curat audientes a vulnere vitiorum et læsione errorum, et a morte perfidiæ; et quod jurat, promittit, vel asserit, verificare conatur. Sicque in ea inter verba et facta est proportio, quemadmodum sanitas adæquatio seu proportio est humorum. Hinc scriptum est : Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.32 Et in Isaia fertur : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo.33
Labium veritatis firmum erit in perpetuum, id est, veritati stabiliter inhærebit, et pro hoc perpetuam consequetur mercedem; qui autem testis est repentinus, id est, sine debita deliberatione aut pro propria commoditate ex aliorum persuasione profert testimonium, concinnat linguam mendacii, id est, linguam suam componit ad mentiendum, et ad colorandum pro posse falsum testimonium suum, sicut apud Isaiam habetur : Fraudulenti vasa pessima sunt;34 ipse enim cogitationes concinnabit ad perdendos mites in sermone mendacii. Tales fuerunt, qui tertio Regum leguntur contra Naboth testimonium falsum dixisse.35 — Dolus in corde cogitantium mala : id est, qui excogitant qualiter noceant aliis, sæpe confingunt in se vias quibus dolose implere id valeant. Qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium : id est, qui inter se conferunt et inquirunt qualiter invicem pacificentur, et pactum super hoc statuunt, ac fœderi pacis consentiunt, ex hoc deinceps jucunditatem, quietem et securitatem adipiscuntur. Unde et Christus : Beati, inquit, pacifici.36 Zachariæ quoque dicitur de electis :37 Consilium pacis erit inter illos.
Non contristabit justum quidquid ei acciderit, id est, quidquid adversitatis seu mali pœnæ ei evenerit. In adversis enim patientiam habet, et omne gaudium æstimat quum in varias inciderit tentationes;38 ac certus de providentia Patris æterni, quidquid sibi adversi contigerit, quasi donum de manu capit Omnipotentis. Verumtamen de malo culpæ tristatur, et sua quotidiana quotidie deflet peccata. De adversitate quoque et turbatione rei publicæ, et detrimento boni communis, mœrore afficitur. Attamen tristitiam dejicientem, carnalem, inordinatam et sæcularem, evitat, de qua ait Apostolus :39 Sæculi tristitia mortem operatur;40 et de qua in Ecclesiastico docetur :41 Tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia.42 Itaque in omni eventu stemus firmi in Domino, et nec prosperis inaniter gloriemur, neque adversis dejiciamur, quum et Seneca dicat : Feras quod lædit, ut prosit; et rursus : Injuriæ et honores vulgi, in promiscuo sunt habendi; nec his gaudendum, nec illis dolendum. Hinc ait gloriosus Hieronymus : Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris, Christi miles progreditur.43 Nec laude extollitur, nec vituperiis frangitur; non ex divitiis tumet, nec paupertate confunditur; et læta contemnit, et tristia. His concordat illud Tullii : Vir est, qui contra biformes fortunæ eventus, uniformi mentis constantia militat præmunitus. De hoc super illud Job, Vir erat in terra Hus, plenius scribit Gregorius. Impii autem replebuntur malo : quia variis passionibus, inordinato timore, pravo mœrore, ac consimilibus affliguntur; et de malis culpæ, ruunt in mala infernalis miseriæ. Ideo ait Apostolus : Impii proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.44
Abominatio est Domino labia mendacia, id est, mendaces Deo sunt abominabiles, quum ipse sit fons, causa, finis, mensura ac regula omnis veritatis creatæ, qui in se ipso essentialiter verus, et verax est, ac veritas ipsa.45 Qui autem fideliter agunt, ex fide, quæ est virtus theologica, et fidelitate, quæ ad justitiam pertinet, placent ei : quia ei sunt similes : de quo ait Psalmista, Fidelis Dominus in omnibus verbis suis.46 Similitudo autem per se est ratio complacentiæ et amoris.
Homo versutus celat scientiam. Alibi legitur : Vir versutus odiosus est.47 Si ergo versutus in malo accipiatur, pro callido et vulpino, talis celat scientiam suam, quando deberet eam caritative proximis communicare, et constitutos in periculo avisare. Unde, secundum Augustinum, qui negat se scire quod scit, ingratus est; et qui non vult communicare quod accepit, invidus est. Porro, si versutus sumatur in bono, pro astuto seu sagace, talis interdum ex humilitate, quandoque ex discretione, celat scientiam suam, ne eam videatur jactare, aut ubi non est auditus, effundere, ne sanctum det canibus.48 Idcirco Corinthiis scribit Apostolus : Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.4950 Hinc namque Ezechieli locutus est Dominus : Linguam tuam adhærere faciam palato tuo.51 Et cor insipientium provocat stultitiam, id est, ad inanem lætitiam, risum, cachinnum et vanitatem excitat alios. Frequenter etiam decipit, et erronee instruit proximos, ac sua improbitate provocat eos ad vitia sapientiæ veræ contraria.
24 Manus fortium dominabitur. Nam principes fortes ac strenui solent prævalere in bellis, ac latius præsidere. Similiter qui virtutibus fortes sunt, solent fratribus præfici et præesse, sensitivo quoque appetitui et ejus passionibus imperare.52 Unde Seneca dixit : Vis habere honorem ? Dabo tibi magnum imperium : impera tibi. Quæ autem remissa est, tributis serviet. Principes quippe ignavi ac desides, solent adversariis suis sub tributo servire. Spiritualiter vero, qui dissoluti et negligentes consistunt, implentur peccatis, et principi serviunt tenebrarum, cujus exactioni seu tentationi dant assidue pro tributo consensum in malo.
Propter quod tandem cum illo mittentur in carcerem infernalem, non egressuri quousque reddiderint novissimum quadrantem :53 quod nunquam fiet.
Mœror in corde viri humiliabit eum. Justus enim de suis ac proximorum mœret peccatis, et ex pœnitentiali mœrore valde humiliat se coram Deo, fragilitatem et vilitatem ac culpam suam et alienam ex totis præcordiis recognoscens, et veniam postulans. Quum etenim in peccato sit quædam inordinata sui ipsius erectio, oportet ut in contritione sit ordinata et humilis sui dejectio. Unde scriptum est : Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, dant gloriam et justitiam tibi, Domine.54 Et sermone bono lætificabitur, id est, ex promissione et spe veniæ, ex consolatione Scripturæ, ex confessoris instructione, et sacramentali absolutione, jucunditatem et consolationem accipiet, ita ut dicat :55 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Idcirco Apostolus :56 Consolamini, inquit, invicem in verbis istis.
26 Qui negligit, id est, parvi pendit et æquanimiter sustinet, damnum temporale propter amicum, id est ad subveniendum proximo suo in necessitate, præsertim ut eum liberet a morte corporali aut spirituali ; justus est. Hoc namque requirunt caritas atque justitia, ut amor, vita et salus proximi, præferatur temporalium rerum amori. Propter quod in prima sua Canonica ait Joannes : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo ?57 At vero qui propter Deum et Christi amorem, temporalia damna et rapinam bonorum suorum æquanimiter ferunt, imo se ipsos et omnia sua morti exponunt, vere sunt justi : quoniam quidquid a Creatore sortiti sunt, in ejus amorem, cultum et confessionem rependunt. Iter autem impiorum decipiet eos : quoniam sua delectatione iniqua allicit eos ad perseverandum in vitiis, et ad diligendum ea quæ adversantur saluti, sicque in tartarum detrahit ipsos.
Non inveniet fraudulentus lucrum : quia etsi ex verbis suis dolosis aut mendosis obtineat temporale lucrum ad tempus, ut patet secundo Regum de Siba accusatore doloso ac impio virtuosi Miphiboseth;58 postea tamen experietur incomparabile detrimentum et damnum perpetuum. Hoc attendant mercatores ac ceteri venditores. Et substantia hominis erit auri pretium, id est, ipsum aurum est facultas seu possessio hominis, non id quod dolose acquirit, et restituere obligatur. Vel : Substantia, id est vita seu anima hominis, est auri pretium, id est pretiosior auro, et id pro cujus ereptione expenditur aurum, sicut apud Job inducitur : Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo, dabit pro anima sua.59 Spiritualius, autem loquendo, Substantia hominis, id est interior opulentia ejus in actibus virtuosis, erit auri pretium, quia pro illa exponendum est aurum in operibus pietatis et æquitatis; vel, Erit auri pretium, id est id per quod mercatur et obtinet homo claritatem regni cœlestis, de quo in Apocalypsi asseritur : Civitas erat ex auro mundo, simili vitro mundo.60
In semita, id est observatione seu præcepto et lege, justitiæ, id est cujuscumque virtutis, secundum quod justitia est virtus communis, et quodammodo omnis virtus : nam unaquæque virtus est quædam justitia, quia per eam habet se homo ut debet; vita consistit, id est vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. Iter autem devium, id est error a veritate discedens, actio vitiosa a rectitudine æquitatis deflectens, et omne peccatum, quod est transgressio rectissimæ legis Dei, ducit ad mortem æternæ damnationis, quæ omni morte, naturali et corporali ac temporali ineffabiliter exstat amarior : imo minima pœna inferni pro mortali peccato inflicta, creditur esse major ipsis puncturis atque angustiis diræ ac transitoriæ mortis, quæ tamen inæstimabiliter premit ac torquet.
Footnotes
-
Is. xi, 2. ↩
-
Jacob. iii, 17. ↩
-
Rom. i, 21. ↩
-
Is. LVII, 17. ↩
-
I Cor. vii, 14. ↩
-
Eccl. xxvi, 1. ↩
-
Num. v, 19, 22, 21. ↩
-
I Cor. xi, 31. ↩
-
Ps. xviii, 15. ↩
-
Jacob. v, 20. ↩
-
Ps. lxxxii, 23. ↩
-
Ezech. xxxiv, 4. ↩
-
Ephes. vi, 9. ↩
-
Ps. lxxii, 23. ↩
-
Job xiii, 12. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
Eccli. xxxiii, 29. ↩
-
Galat. vi, 1. ↩
-
*alias munimentum* ↩
-
Matth. xu, 37. ↩
-
Job xxxiv, 10, 11. ↩
-
Matth. xii, 37. ↩
-
Amos vi, 13. ↩
-
Mich. III, 1, 2. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Job xx, 10. ↩
-
II Reg. xvii, 25. ↩
-
II Reg. xiii, 14, 22, 23, 28, 29. ↩
-
I Reg. x, 27. ↩
-
I Reg. xi, 12, 13. ↩
-
Jer. IV, 2. ↩
-
Sap. VI, 26. ↩
-
Is. L, 4. ↩
-
Is. XXXV, 7. ↩
-
III Reg. XXI, 13. ↩
-
Matth. V, 9. ↩
-
Zach. VI, 13. ↩
-
Jacob. I, 2. ↩
-
II Cor. VI, 10. ↩
-
II Cor. VII, 10. ↩
-
Eccl. XXX, 24, 25. ↩
-
Eccli. XXX, 24, 25. ↩
-
II Cor. VI, 8, 7. ↩
-
II Tim. III, 13. ↩
-
II Cor. XXXII, 7. ↩
-
Ps. cxlIV, 13. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
Eccl. xxxii, 6. ↩
-
I Cor. ii, 2. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
Ezech. iii, 26. ↩
-
Job I, 1. ↩
-
Matth. v, 25, 26. ↩
-
Baruch. ii, 18. ↩
-
Ps. cxviii, 103. ↩
-
I Thess. iv, 17. ↩
-
I Joann. iii, 17. ↩
-
II Reg. xvi, 3, 4; xix, 27. ↩
-
Job II, 4. ↩
-
Apoc. xxi, 18. ↩
Chapter 14 of 35