Skip to the text

Articulus 13

EXPLANATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : FILIUS SAPIENS, DOCTRINA PATRIS.

FILIUS sapiens, doctrina patris. Filius sapiens dicitur esse doctrina sui patris sive doctoris : primo, quia paulatim proficiendo ad hoc potest pertingere, ut sapientior fiat patre, et sic doceat eum; secundo, quia in filio sapiente relucet sui patris doctrina. Spiritualiter autem, Filius in divinis est sapientia et doctrina Patris æterni, quia Pater per Filium nos informat. Qui autem illusor est, id est, sapientiam et virtutes irridet, nec se docilem ac dirigibilem exhibet, non audit auditu mentis, quum arguitur. Sæpe quoque exteriorem auditum a verbis increpatoriis salubribusque avertit. Tales fuerunt filii Israel, de quibus ad Ezechielem Dominus dixit : Audiunt verba mea ex te, et non faciunt, quia in canticum oris sui vertunt illa; et factus es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur.1 Horum vestigia multi sequuntur, qui quidquid exhortationis correptionisque audiunt, in risum et jocum vertunt.

De fructu oris sui homo satiabitur bonis. Hoc est quod in præcedenti capitulo legitur, De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis.2 Anima autem impiorum, id est in Deum peccantium, est iniqua, id est injusta, quia a Deo, qui est mensura ac regula omnis rectitudinis, est aversa.

Hinc in prima sua epistola scribit Joannes : Omnis qui peccatum facit, et iniquitatem facit;3 et peccatum iniquitas est.

Qui custodit os suum corporale ab omni culpabili locutione, et multo plus qui custodit os suum mentale, videlicet intellectum, quo verbum cordis profertur, ab omni prava cogitatione, providendo ne oriatur in se, vel ortam mox reprimendo et expellendo; custodit animam suam a multis vulneribus vitiorum, ab insidiis hostium, et a gravaminibus, damnis, periculis, quæ homines solent incidere ex incustodia oris. Ideo scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.4 Hinc in Proverbiis suis ait Cyrillus: Doctus sis loqui, et avarus verbi. Clausura namque quæ raro aperitur, est fortior; et lingua minus frequentata, solidior. Nam quod diu rectum tenetur, difficilius obliquatur: sed dum lingua non loquitur, recta tenetur. Revera mentis conceptus est verbum. Ubi ergo verbum nimis effunditur, internum rationis est vinculum dissolutum. Qui autem inconsideratus est ad loquendum, non præmeditando qualiter sit loquendum, nec providendo ne Deum offendat loquendo, sentiet mala. Nam sæpe incurrit ex hoc aliorum offensam, et inquietudinem propriæ mentis, conscientiæ quoque remorsum; et si fuit in eo devotio et recollectio aliqua mentis in Deo, mox perdit eas, læditque animam suam, ac debitas luet pœnas. Ideo ait Cyrillus: Pro certo qui vento loquacitatis effunditur, indigestis verbis prolatis conturbat alios, aut turbatur. Quamobrem antiquis Prophetis semper placuit parce loqui. Nempe qui multum loquitur, modicum ruminat, ideoque verbum otiosum eructat. Et ideo secundum legem immundum est animal.5

Vult, et non vult piger, id est, remisse cupit bonum agere et sortiri, non autem vult hoc efficaciter et intense: sicque habet voluntatem optativam, non imperativam. Itaque vult finem, sed media ad finis adeptionem necessaria non vult amplecti: vult perfectionem et beatitudinem obtinere; sed non vult jejunare, abstinere, in vigiliis, disciplinis, orationibus perdurare, cunctas vanitates et delectationes pravas relinquere, injurias, persecutiones et contemptus propter Deum gaudenter perferre: vult regnare cum Christo; sed non vult se profunde in omnibus humiliare, et pati cum ipso. In quo impletur illud apostoli Jacobi:6 Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Talis pigra voluntas, non acceptatur a Deo pro opere bono; sed voluntas plena et imperativa, quæ statim quum facultas aut opportunitas adest, procedit in opus, a quo si impediatur aliunde, acceptatur pro opere. Anima autem operantium, id est exsequentium divina præcepta, impinguabitur spirituali profectu et suavitate interna, quemadmodum scriptum est:7 In custodiendis illis retributio multa;8 itemque, Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.

Verbum mendax justus detestabitur: quoniam odit quidquid justitiæ contrariatur. Impius autem confundit, et confundetur. Alios enim mentiendo, irridendo, demonstrando confundit: ideo confundetur a Domino, et sæpe confunditur in præsenti. Unde beato Job dicitur:9 Quum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? quasi dicat, Ita non erit. — Justitia custodit innocentis viam: id est, innocens merito suæ justitiæ custoditur a Domino, et ipse per justitiam, suam custodit conversationem, ne Deum offendat. Ideo scriptum est: Junior fui, etenim senui;10 et non vidi justum derelictum. Hinc Daniel ait:11 Misit Dominus angelum suum, et conclusit ora leonum, quia justitia coram eo inventa est in me. Impietas vero peccatorem supplantat.

Est quasi dives, quum nihil habeat: id est, quidam parum de temporalibus rebus habentes, sunt quasi divites, quia hoc ipsum modicum quod habent, sufficit eis, nec quærunt superflua. Unde dixit Apostolus: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes.12 Et est quasi pauper, quum in multis divitiis sit. Avari enim qui multa habent, sunt quasi pauperes, quia non contentantur habitis, et vix audent uti eisdem, et quærunt plura. Hinc Seneca in suis deprompsit Proverbiis: Quæ sunt maximæ divitiæ? non desiderare divitias. Quis plurimum habet? is qui minimum cupit. Quidam exponunt sic: Est quasi dives, quum nihil habeat: id est, qui temporalibus rebus abundat, dives putatur, quum meritis vacuus sit coram Deo, quemadmodum dives epulo. Et est quasi pauper, quum in multis divitiis sit: sicut Lazarus, qui fuit meritis opulentus, et pauper in rebus terrenis. Unde ait Scriptura: Dives quum dormierit, nil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua, inopia, etc.13 Hieronymus quoque: Diviti, inquit, deest tam quod habet, quam quod non habet.

Lux justorum lætificat. Lux justorum, est sapientia, gratia, virtus, spes, contemplatio et moderata prosperitas eorumdem:1415 quæ tam eos, quam alios qui diligunt justos, exhilarat, quia congaudent justis. Lucerna autem impiorum, id est temporalis eorum prosperitas, fama et ornatus exterior, exstinguetur: juxta illud Job, Nonne lux impii exstinguetur?16 Et rursus, Exstinguetur in mediis tenebris lucerna illius.17

Redemptio animæ viri, divitiæ suæ, id est, spiritualis opulentia meritorum, valet homini pro redemptione animæ suæ a pœnis gehennæ, et ad evadendum rigorem divini judicii.18 Opera enim eorum sequuntur illos. Exteriores quoque divitiæ, si in opera misericordiæ expendantur, valent ad expiationem animæ a peccatis, sicut ad Nabuchodonosor Daniel ait: Consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.19 Unde legitur in Tobia: Fiducia magna apud Deum est eleemosyna, et non patietur animam ire in tenebras.20 Qui autem pauper est, id est virtutibus inops et imperfectus, increpationem non sustinet: quod ex defectu sapientiæ ac patientiæ provenit. Nam increpationem considerat non quasi animæ suæ medelam, sed quasi suæ personæ injuriam et contemptum: et in hoc graviter errat. Vel sic: Qui pauper est, id est pauper spiritu, seu humilis aut voluntarie terrena despiciens, ac Domino in tali paupertate deserviens, increpationem non sustinet, id est, a Deo in futuro judicio non redarguetur, neque damnabitur, sed consequetur quod Judex promisit: Beati, inquiens, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.21 Insuper sæpe contingit, quod pauperes et mendici increpationem patienter non ferunt, quum sint pusillanimes et afflicti. Ideo non sunt durius increpandi, nisi forsan magnitudo excessus aliud exigat. Nam, ut Seneca testatur, Dura est in afflictione increpatio. Atque communiter dicitur, quod afflicto non est addenda afflictio.

Inter superbos semper jurgia sunt: quoniam unusquisque eorum vult suam fieri voluntatem, aliumque excedere. Itaque, sicut humilitas parit pacem, ita superbia lites. Interdum tamen superbi et ambitiosi concordes sunt, quia eosdem habent inimicos, contra quos interim concorditer præliantur. Sed quum ab extraneis cessaverint, bellis intestinis, pugnis ac jurgiis se invicem lacerabunt: ut patuit in Romanis, qui semper ambitiosi fuerunt. Qui autem omnia agunt cum consilio, reguntur sapientia. Hoc enim consilii est, nil magni sine prævio consilio operari. Ideo in Proverbiis suis ait Cyrillus: Diligentiori ruminatione omnia digeras, antequam agas. Summa enim et increata ars, sapientem docuit ruminare in mente: quæ ars animalia munda docuit ruminare in corpore. Cuncta namque subtili meditatione ruminat prudens, quæ dicit aut facit: ideo digesta loquitur, et examinata purgataque operatur. Ad quid enim communicatum est homini clarum rationis consilium, tanquam carissimum meditationis bonum? Nonne ut his salubriter in agendis utatur? Unde præmeditationis atque consilii masticatio præponenda est semper actibus cunctis humanis, si sapientia gubernentur, ut digestiora ac puriora opera subsequantur.

Substantia festinata, id est cito ac faciliter acquisita, minuetur, id est, a suo possessore inutiliter consumetur. Sæpe quippe contingit, quod hi qui divitias celeriter et faciliter adipiscuntur, eas parum appretiantur, prodigaliterque expendunt; et sicut eis accesserunt, sic ab ipsis recedunt. Filii etiam, quorum parentes temporalia cupide collegerunt, emerunt, auxerunt, solent ea dilapidare. Quæ autem paulatim colligitur manu, id est, studio et labore successive acquiritur, multiplicabitur: quia a suo possessore diligenter custoditur et augmentatur, sicut videmus in his qui ex paupertate ad opulentiam per officia sua creverunt. Istud quoque Aristoteles ait. In spiritualibus item conspicimus, quod hi qui grandi exercitatione, abstinentia et labore ad virtutum incrementa, seu perfectionem perducti sunt, timorati exsistunt, ne per negligentiam suis priventur profectibus; qui vero gratiose præventi, ad spiritualem alacritatem, sensibilem devotionem, ac lacrimas, celeriter atque faciliter devenerunt, sæpe per incautelam et incustodiam dilabuntur, nec data sibi charismata debite appretiantur. Hinc etiam pius ac supersapientissimus Deus, desideratam gratiæ affluentiam multis non statim largitur, sed paulatim eos exaudit, ne repente evacuentur, sed diutius orando ac laborando magis promereantur, et firmiores cautioresque fiant.

Spes quæ differtur, id est, a desiderati boni adeptione retardatur, affligit animam cupientis, quam facit avide et anxie adspirare ad bonum speratum, præsertim ad beatificam Altissimi fruitionem: ipsaque dilatio tanti boni affligit. Unde dixit Propheta:22 Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. Itemque: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie:23 Ubi est Deus tuus? Ex tali dolore clamavit Apostolus:24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Verumtamen, sicut spes dilata, et boni cupiti dilatio, mentem affligunt sperantis; sic consideratio præmii, et confidentia pertingendi ad illud, exhilarant animam anhelantis. Propter quod admonet Paulus: Spe gaudentes. Porro prædictis consonat Seneca, dicens:25 Etiam celeritas in desiderio mora est; et rursus, Mora molesta est, sed parit sapientiam. Lignum vitæ, desiderium veniens: id est, desiderati et sperati boni impletio, præsentia ac possessio, dulciter reficit appetentem, ut lignum vitæ: et in fruitione Christi, qui est lignum vitæ, consistit delectatio ista;26 qui amatori suo repromisit: Ego ostendam ei me ipsum. De quo in prima sua Canonica ait sacratissimus apostolici chori vertex: In Christum non videntes creditis, videntes autem, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata.27

Qui detrahit alicui rei, obloquendo alicui, ipse se in futurum obligat, id est, ad luendum debitam pœnam pro suæ detractionis culpa adstringit se. Obligat quoque se ad vitandum in se ipso quod vituperavit in alio, dicente Apostolo:28 Qui prædicas non furandum, furaris? Quidam exponunt sic: Qui detrahit alicui rei, eam vituperando, ipse in futurum se obligat ad non commendandum eam, quia sic inhoneste veniret contra proprium verbum: quæ expositio videtur inepta, quoniam qui alterius famam detrahendo denigrat, ad famæ illius restitutionem tenetur. Ideo si mendaciter vituperavit, tenetur suum revocare ac fateri mendacium; si autem vere, nihilo minus, quia inordinate et detractorie alium vituperare præsumpsit, tenetur dicere inordinate ac male se esse locutum. Qui autem timet præceptum, id est, præcepta Dei et vicariorum ejus prævaricari veretur ex caritate et zelo justitiæ, in pace versabitur: quia habebit in se pacem internam, secundum illud, Pax multa diligentibus legem tuam.29 Cum superioribus quoque suis et proximis habebit pacem fraternam, deinde in regno cœlesti pacem supernam cum Deo.

14

Lex sapientis, id est lex divina a sapientissimo Deo collata, vel lex cujuscumque legislatoris prudentis; vel, Lex sapientis, id est lex Dei, quam sapiens homo custodit, est fons vitæ: quia ex lege accipitur forma bene vivendi, et ipsa lex dirigit in agendis; ut declinet a ruina mortis, id est, ut per legem homo recedat a casu peccati et morte æterna, ad quod lex ipsa instigat. — Doctrina bona dabit gratiam: quia ex ea crescit in gratia, tam docens quam audiens. In itinere contemptorum, id est in verbis et factis eorum qui despiciunt alios et documenta salubria, est vorago, id est præcipitium periculosum, quia usque in foveam infernalem præcipitari merentur. Hinc ait in Proverbiis suis Cyrillus: In rebus etiam minimis vim quamdam natura distribuit: quamobrem nihil est a sapiente spernendum, quoniam habet unaquæque res suo loco et tempore suum juvamentum et commodum.

15

16

Astutus omnia agit cum consilio: quia in omni re potest occurrere aut latere periculum, cui per consilium obviatur; nec quidquam præcipitanter agendum. Qui autem fatuus est, aperiet stultitiam, id est, irrationabiliter aget, et impetum passionis sequetur. — Nuntius impii cadet in malum. Dum enim pro causa prava scienter egreditur, peccat, et interdum ab adversariis sui domini capitur. Nuntii impii, id est diaboli, fuerunt hæresiarchæ maledicti, qui corruerunt, et secum traxerunt quamplures in malum perfidiæ et tormenta gehennæ. — Legatus autem fidelis est sanitas: quia commissam sibi causam bene exsequitur, atque bonam inter homines dispositionem procurat, quemadmodum sanitas est bona dispositio corporis.

17

18

Egestas, id est spiritualium divitiarum seu virtutum carentia ac defectus, et ignominia debentur ei qui deserit disciplinam, id est, correctionem et informationem dedignatur suscipere, aut susceptas non retinet. Talis enim est incorrigibilis, et omni carens prudentia, cujus prima pars est docilitas. Qui autem acquiescit arguenti, id est rationabiliter increpanti, glorificabitur, id est, coram Deo et Sanctis ejus erit gloriosus et laude dignus, tanquam vere virtuosus ac sapiens, defectuositates suas perpendens, curarique cupiens. — Desiderium si compleatur, id est, ad effectum perducatur, delectat animam. Delectabile enim est, bono desiderato uniri, et cupitam perfectionem sortiri. Detestantur stulti eos qui fugiunt mala, id est periculosa eorum consortia atque carnalia oblectamenta, quæ ipsi stulti appretiantur ac diligunt. Hinc beatissimus Petrus in prima sua ait Canonica de iniquis:30 Qui mirantur, non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem.

19

B

Qui cum sapientibus graditur, id est, conversatur per vitæ conformitatem, sapiens erit:31 juxta quod scriptum est, Cum sancto sanctus eris. Ideo dicit Cyrillus: Cum electo socio proficiscaris ac converseris; fuge luminis hostem. Cum amatore sapientiæ, zelatore justitiæ, atque amicitiæ fideli cultore vive. Seneca quoque: Optimum, inquit, est majorum sequi vestigia, si recte præcesserint. Amicus stultorum, qui scilicet vanos et impios amat, non quia homines sunt felicitatis capaces, ac propter Deum, sed quoniam vani et stulti, jocosi et ludicres sunt; similis illis efficietur: quia communicat eis in vitiis per consensum; nec juste redarguit, sed arridet. Contra quod jubet Apostolus:32 Nolite communicare infructuosis operibus tenebrarum; magis autem redarguite. Nequaquam ergo spectacula cum complacentia, risu aut delectatione sunt intuenda, sed magis deflenda.

20

C

Peccatores persequitur malum, id est, propria eorum malitia undique sequitur eos, et remordens conscientia ipsos non deserit, pœna quoque justæ ultionis ipsos vastabit. Ideo Seneca dixit: Nullum conscium peccatorum tuorum magis timueris, quam te ipsum: alium namque effugere poteris; te, nunquam. Et Leo Papa: Rea, inquit, conscientia patitur quidquid Dei pietate differtur. Atque, ut asserit

D

21

Augustinus, Animus inordinatus sibi ipsi pœnalis est. Et justis retribuentur bona, id est præmia gloriosa. In præsenti etiam infunduntur eis gratiosa charismata, consolatio spiritualis, conscientiæ quies, alacritas cordis, prælibatio futuræ salutis. Unde, ut Antisiodorensis in Summa sua, et Eusebius Emisenus in homilia testantur, virtuosi in hac vita magnam suæ remunerationis portionem desuper sortiuntur. Magna quippe justitiæ merces est, tempus fructuose expendere, sanctæ puritati operam dare, Deo in tranquillitate ac sinceritate vacare, vilissimum jugum vitare peccati, et servitutem evadere hostis maligni.

22 Bonus homo relinquet heredes suos filios et nepotes. In veteri Testamento inter cetera, justis promittebatur fecunditas prolis, et semen copiosum relinquere post se.33 Istud tamen non fuit omnibus justis concessum. Melius ergo spiritualiter sumitur, quod scilicet homo virtuosus, idoneusque prælatus relinquet post se bonos discipulos, suarum virtutum imitatores : sicut et Christus reliquit gloriosos Apostolos gratiæ suæ participes. Unde fuit prædictum : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum.34 Et custoditur justo substantia peccatoris. Interdum contingit, quod temporalia impiis juste ablata, justis præstantur. Christo autem Sancto Sanctorum incorporati sunt gentiles, qui olim fuerunt servi diaboli. De quo Dominus ait per Isaiam : Dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod in mortem tradidit animam suam.35 Unde ipsemet in Evangelio loquitur :36 Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet ;37 si autem fortior eo supervenerit, vasa ejus diripiet. Ipse enim Salvator ascendens in altum, captivam duxit captivitatem.3839 Denique substantia peccatoris custoditur justo, quia opera meritoria a reprobis quandoque in caritate exsistentibus facta, non ipsis finaliter, sed electis justis communicantur ac proficiunt ad salutem.

23 Multi cibi sunt in novalibus patrum, id est novis agris seu campis noviter cultis a patribus ; et aliis congregantur absque judicio, id est sine ratione. Hoc corporaliter sæpe sic accidit, quod novalia patrum copiosum proferunt fructum, quem alii interdum irrationabiliter occupant. Spiritualiter autem, in novalibus, id est libris, doctrinis, exemplisque patrum, sunt multæ alimoniæ spirituales, quæ aliis sine judicio congregantur, dum quis talia prædicat proximis, nec tamen proficit inde, neque reficitur mente.

24 Qui parcit virgæ, odit filium suum, id est, spiritualiter eum non amat, quem incorrectum et indisciplinatum relinquit. Similiter qui subditum suum non corripit nec castigat, eum odire magis quam diligere comprobatur. Qui autem diligit illum vero et spirituali amore, instanter erudit eum verbis, exemplis, flagellis : intelligendo per filium sobolem totam. Quum enim amare, sit alicui bonum velle atque impendere, qui sobolem suam non erudit nec castigat, non diligit eam, sed odit, quam immorigeratam indomitamque relinquit. De hoc in Ecclesiastico multa conscripta sunt.40 Qui diligit, inquit, filium suum, assiduat illi flagella.41 Non des filio potestatem in juventute sua, sed curva cervicem illius, et tunde latera ejus. Hinc ait et Apostolus :42 Patres, educate filios vestros in disciplina et correptione Domini. Parentes quippe filiis suis tria tenentur, scilicet educationem corporalem, instructionem in moribus, et correctionem pro culpis.

Justus comedit, et replet animam suam, id est, moderate se reficit, juxta rationabilem animæ appetitum, cujus discreto desiderio satisfacit; venter autem impiorum insaturabilis est, id est, tam gulosi sunt iniqui, quasi satiari non valeant; nova quoque et exquisita expetunt fercula. Spiritualiter vero, justus spiritualibus se reficit alimentis, et animam suam replet piis affectibus. Venter autem impiorum insaturabilis, id est, cor eorum terrenis rebus non satiatur : imo instar hydropicorum, quo plura acquirunt, plura desiderant, ita quod sicut hydropicis crescit ex potu sitis, sic ipsis ex adeptione affectio. Propter quod Seneca : Inopi, inquit, parva desunt; avaro, omnia.43 Restringendus est igitur venter, nec minus desiderium cordis, quum dicat Gregorius : Dominante vitio gulæ, totum quod homines fortiter egerint, perdunt; et dum venter non restringitur, cunctæ virtutes pariter obruuntur. Sed heu, quanta est carnalium, vel potius brutalium hominum insania! Nam, ut ait Innocentius, Initium vitæ hominis, aqua et panis :44 gulosis autem non sufficiunt arborum fructus, leguminum genera, radices herbarum, pisces maris, pecora terræ, volucres cœli; sed quæruntur pigmenta, parantur aromata, nutriuntur altilia, capiuntur obesa, quæ ministrorum obsequio exquisite coquuntur.

Footnotes

  1. Ezech. xxxiii, 31, 32. ↩

  2. Prov. xii, 14. ↩

  3. 1 Joann. III, 4. ↩

  4. Jacob. III, 2. ↩

  5. Lev. XI, 26. ↩

  6. Jacob. I, 8. ↩

  7. Ps. XVIII, 12. ↩

  8. Ps. LXII, 6. ↩

  9. Job XI, 3. ↩

  10. Ps. XXXVI, 25. ↩

  11. Dan. VI, 22. ↩

  12. II Cor. VI, 10. ↩

  13. Job xxvii, 19, 20. ↩

  14. II Cor. vi, 20, 21. ↩

  15. Luc. xvi, 19. ↩

  16. Job xviii, 5. ↩

  17. Prov. xx, 20. ↩

  18. Apoc. xiv, 13. ↩

  19. Dan. iv, 24. ↩

  20. Tob. iv, 12, 11. ↩

  21. Matth. v, 3. ↩

  22. Ps. cxix, 5. ↩

  23. Ps. xli, 4. ↩

  24. Rom. vii, 24. ↩

  25. Rom. xii, 12. ↩

  26. Joann. xiv, 21. ↩

  27. I Petr. i, 8. ↩

  28. Rom. ii, 21. ↩

  29. Ps. cxviii, 165. ↩

  30. 1 Petr. IV, 4. ↩

  31. Ps. XVII, 26. ↩

  32. Ephes. V, 11. ↩

  33. Deut. vii, 14. ↩

  34. Is. LIII, 10. ↩

  35. Ibid. 12. ↩

  36. Luc. XI, 21, 22; ↩

  37. Matth. XII, 29. ↩

  38. Ps. LXVII, 19. ↩

  39. Ephes. IV, 8; ↩

  40. Eccl. xxx, 1. ↩

  41. Ibid. 11, 12. ↩

  42. Ephes. VI, 4. ↩

  43. * pauca ↩

  44. Eccli. xxix, 28. ↩

Chapter 15 of 35