Articulus 14
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : SAPIENS MULIER ÆDIFICAT DOMUM SUAM.
SAPIENS mulier ædificat domum suam, id est, sobolem ac familiam suam instruit verbis atque exemplis. Ideo parentes Saræ uxoris junioris Tobiæ, docuerunt filiam suam regere domum, gubernare familiam, et se ipsam irreprehensibilem exhibere.12 Abigail quoque familiam suam et virum de manu David irati salvavit, ut legitur primo Regum. Insipiens autem mulier exstructam quoque manibus destruet : quoniam verbis et factis suos scandalizat domesticos, et in temporalibus male regit. Spiritualiter, sapiens mulier, est Ecclesia catholica, Christi sponsa, quæ sibi commissos ædificat, efficaciterque gubernat. Insipiens vero mulier, est hæreticorum ecclesia, quæ subvertit pro posse Catholicos.
Ambulans recto itinere, id est in observantia præceptorum, quæ ducit ad gloriam, et timens Deum filiali aut saltem initiali timore, despicitur ab eo qui infami graditur via, id est, scandalose ac turpiter conversatur, præsertim quando talis iniquus ex conversatione justi putat se aliquod incommodum consequi, puta contemptum, dejectionem, diffamiam. Nam sicut similitudo est causa dilectionis, sic dissimilitudo causa est aversionis et aspernationis. Sed in hoc casu debet vir bonus et timoratus, patiens esse et gloriari in Domino. Nam, ut in Proverbiis suis Seneca loquitur, Malis displicere, est laudari. Et rursus fatetur : Misera est fortuna quæ inimico caret. Quamvis id agas, ut ne quis merito tuo te oderit, erunt tamen semper qui te odient. — In ore stulti, virga superbiæ, id est contumeliosa et injuriosa ac animosa locutio, qua audientes affliguntur. Stultus enim, ut asserit Isaias, fatua loquetur.3 Labia autem sapientium custodiunt eos : id est, ipsi sapientes per sua sapientialia et doctrinalia verba, se ipsos custodiunt, ne ex verbis stultorum turbentur, et ut agant quod docent; vel, custodiunt stultos, dum eos sua probitate emendant. Sapientia enim vincit malitiam.4 Ideo ait Apostolus :5 Libenter suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes.
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem apparent plurimæ segetes, ibi manifesta fortitudo bovis. Hoc primo superficialiter accipi potest de bobus et bladis, quantum ad illos in quorum terris soli boves arant : quod antiquitus communiter ita fuit. Unde et in Job inducitur : Boves arabant. Itaque, Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est, quum agri non colantur ibidem ;6 ubi vero terra copiose fructificat, constat quod boves fortiter araverunt. Spiritualiter autem, per boves designantur prædicatores, doctores, prælati, sicut ad Corinthios docet Apostolus, illud ex Deuteronomio introducens, Non alligabis os bovi trituranti.7 Hi enim in agro Dei, id est in Ecclesia, laborant, fidelium corda verbo prædicationis aperiendo ad suscipiendum semen gratiæ Spiritus Sancti, quod inserunt eis, et ea cooperando fecundant. Unde Corinthiis loquitur Paulus: Adjutores Dei sumus; Dei agricultura estis.89 Itaque, Ubi non sunt boves, id est boni prælati ac prædicatores, præsepe vacuum est, id est, corda populi gratia atque virtutibus carent, quia magistrum et ducem non habent; ubi autem plurimæ segetes, id est abundantia actuum virtuosorum, ibi manifesta fortitudo bovis, id est, efficacia doctrinæ prælati seu prædicatoris evidenter relucet in hujusmodi fructu, tanquam in suo effectu.
Testis fidelis non mentietur, falsum testimonium proferendo; profert mendacium testis dolosus, qui per preces et munera, aut ex timore, amore vel odio faciliter a veritatis tenore divertit. — Quærit derisor sapientiam, non a Deo per orationem devotam, nec ex Scripturis per studium bonum, nec a veris Catholicis per humilitatem, sed ex proprio intellectu, et ab hæreticis, philosophorumque libris; et non invenit sapientiam salutarem, quæ extra Ecclesiam non habetur, nec invenitur. Doctrina prudentium facilis, id est, faciliter potest addisci, quantum requiritur ad salutem. Prudentes quoque juxta audientium capacitatem loquuntur, et clare, non intricate, exprimunt suæ mentis conceptum, sicut ait Apostolus: Quasi parvulis in Christo lac dedi, id est facilem humilemque doctrinam, non solidum cibum.10
Vade contra virum stultum, ut eum refrenes a malo, atque corripias, et nesciet, id est, caritatem tuam et piam intentionem non advertet, sed indignabitur magis. Aliqui autem verba sequentia includunt huic versiculo, ut sit sensus, quod nesciet labia prudentiæ, id est prudentiam labiorum tuorum. Vel versus hic incipit: Labia prudentiæ, sapientia, id est, in labiis prudentis sapientia resonabit. Vel verbum hoc, Sapientia, nectendum est clausulæ subsequenti. — Sapientia callidi, id est astuti et circumspecti, est intelligere viam suam, id est propriam conversationem rite considerare, et pericula laqueosque sibi expositos bene perpendere ac vitare: et sic nomen, Callidi, sumitur hic in bono. Et imprudentia stultorum errans ab itinere ultimi finis.
Stultis illudit peccatum, id est, sua delectatione decipit homines vitiosos: qui hic passim stulti vocantur, quoniam stulti sunt coram Deo, et ab increata ejus Sapientia se avertunt, donoque sapientiæ carent, atque stultitia, quæ dono sapientiæ contrariatur, id est vitio puerilitatis, replentur. Stultis ergo illudit peccatum, sicut esca in hamo decipit pisces. Delectat namque peccare. Nam si non delectaret, non fieret, ut asserit Augustinus. Non, inquam, fieret tam multum ut modo. Aliqui legunt: Stultus illudit peccatum, id est, per risum et ludum operatur iniquitatem, et pro nihilo reputat Deum offendere, imo lætatur quum male fecerit. Et inter justos morabitur gratia, id est, in eorum mentibus dona gratiæ requiescunt, et ipsi ad invicem gratiose se habent, acceptabilesque consistunt.11
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, id est, quod advertit propter quid anima sua merito debeat intra se amaricari, videlicet propter sua peccata per veram contritionem, et propter difficultatem obtinendi salutem, et quia tot defectuositatibus plenum est, et propter incertitudinem sui status, quoniam nescit an amore sit dignus, an odio12, et propter aliorum peccata, et maxime propter quotidianam inhonorationem, multiplicemque Dei offensam gravissimam; in gaudio ejus non miscebitur extraneus, id est, consolationem a Deo percipiet, reprobis et impœnitentibus inexpertam. Beati enim qui taliter lugent, et cum pio Ezechia dicere possunt, Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animæ meæ :1314 quoniam ipsi consolabuntur. Jam equidem consolantur de spe veniæ, et indulgentia culpæ, infusioneque gratiæ, et de gratiosa visitatione ac illustratione Spiritus Sancti, qui post tempestatem tranquillum facit, et post fletum exsultationem infundit.15 Qui ergo vult gaudium istud salubriter experiri, peccata sua digne deploret, indignas quoque consolationes jugiter detestetur, ac impœnitentium vitet consortia.16
Domus, id est cognatio seu posteritas, impiorum delebitur : quæ patrum suorum peccata sectatur. Unde tertio Regum, domus Jeroboam, Baasa, Amri, Achab, et consimilium, leguntur ob scelera sua deletæ.1718 Tabernacula, id est congregationes, justorum germinabunt, id est, fructum virtutum producent, juxta illud Psalmi :19 Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. Et apud Osee dicitur : Ero quasi ros ; Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.20
Est via, quæ videtur homini justa, id est, quædam, imo et multiplex est actio seu conversatio et observantia, quam homines reputant justam; novissima autem ejus deducunt ad mortem, id est, ipsa cum suis effectibus atque demeritis, tandem trahit ad gehennalem interitum, eo quod non sit vere bona, virtuosa et meritoria, sed apparenter dumtaxat. Multa etenim vitia habent speciem seu apparentiam et colorem quemdam virtutum : sicut dissolutio reputatur alacritas et spiritualis lætitia, mœror quoque maturitas, et zelus amarus fervor justitiæ. Sic immoderatam abstinentiam, et proprii sensus immansionem, multi putant temperantiæ actum atque constantiam. Hinc in Proverbiis suis Seneca loquitur : Timidus cautum se vocat, sordidus parcum. Necesse est ergo radium discretionis habere, sapientioribus credere, singularitatem vitare, atque sanctorum Patrum sectari exempla ac documenta, nec proprium sequi sensum, quum dicat Philosophus : Qualis unusquisque est, talia dicit, talia operatur, et taliter vivit. Et iterum disseruit : Desiderium pueri, id est imperfecti, oportet esse secundum præceptum doctoris. Denique, teste divino Dionysio, Nihil desideratur aut agitur, nisi sub ratione aut apparentia boni. Idcirco et vitiosi viam suam æstimant bonam.
Risus dolore miscebitur : id est, vanam lætitiam pœna sequitur, et dolor remordentis conscientiæ, dissolutioni risuum sociatur. Ideo ait Salvator : Væ vobis qui ridetis, quia plorabitis et flebitis. Ad quod applicari potest quod sanctus Job contestatur : Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Et extrema gaudii luctus occupat, id est, desolatio infernalis consequitur finem gaudiorum inanium sæculi hujus, juxta illud beati Job :21 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi; ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Ideo ait Filius Dei :22 Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. De hoc luctu iterum ait : Ibi erit fletus et stridor dentium.23 — Viis suis replebitur stultus, id est, iniquus implebitur retributione ac pœnis demeritorum actionum suarum, sicut per Ezechielem Dominus dixit :24 Unumquemque secundum viam suam judicabo. Et super eum erit vir bonus :25 id est, impio præferet Deus justum, et virtuosi qui nunc conculcantur ab iniquis, in futuro judicio erunt super illos. Sæpe etiam et a multis justus iniquo præfertur.
Innocens, id est inexpertus et nondum discretionem adeptus, seu bonus et simplex in se, putans alios esse qualis ipse est, credit omni verbo, non suspicans malum de alio. Hinc Assuerus rex loquitur : Quidam aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.26 Sed, sicut in libro de Consideratione sanctus scribit Bernardus, Credendi facilitas, præsertim in præside aliorum, est valde periculosa, et horribilia mala sequuntur ex ea, videlicet suspiciones perversæ, indignationes, detractiones, injuriæ ac persecutiones justorum. Hinc inducit Joannes : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint; Ecclesiasticus quoque, Qui cito credit, levis corde est. Seneca quoque in epistola tertia : Neutrum faciendum est, et utrumque vitium est, et omnibus credere, et nulli. Pensandum est ergo qualis sit ipse qui dicit. Ideo sequitur : Astutus considerat gressus suos, id est, actus suos perpendit, qualiter debeat se habere, et ne incauta ac facili credulitate fallatur. Hinc in Proverbiis suis docet Cyrillus : Velociore aure est audiendum, et gravi corde credendum. Oportet enim diligenter advertere, quid et cui credatur. Vera minus provide amico et inimico pariter creditur, quum amore et odio, libra linguæ, pondere affectionis fallacis in obliquitatem trahatur. Verum nulli securius, quam amico de malis, et inimico de bonis accommodatur auditus. De te vero nunquam credas inimico tuo in æternum : quia si bene dicit, sophista est, de bono tendit ad malum; si male dicit, facit quod suum est.
Sapiens timet Deum offendere, et declinat a malo, id est a peccato et occasione peccati, et ab omni specie mali, secundum doctrinam Apostoli, ne aliquem scandalizet. Stultus transilit, id est, imprudens præcipitanter in mala culpæ se ingerit, ac periculo se exponit; et confidit evadere, diuque vivere, et postea pœnitere. Circa hoc dicit Glossa : Sicut stulti est, de sua velocitate confidere, torrentemque rapidum aut voraginem saltu velle transire; sic sapientis est, ad planum vel ad pontem divertere. Ita qui culpam pro posse declinat, timens ne malis involvatur, est sapiens. Stultus vero est qui contemnit et peccat, blandiens sibi quod postea pœnitebit, aut pœnas fortiter sustinebit.
Impatiens operabitur stultitiam, id est, stulte, irrationabiliter et inhoneste se habet in apparatu, verbis ac gestu, eo quod impatientiæ passio rationem ejus obtenebret, et ipsum impetuose exagitet. Sustinenda sunt ergo adversa absque tristitia; et quo laudabilior est patientia, eo impatientia vituperabilior est. Et vir versutus, id est fraudulentus, hypocrita, simulator, odiosus est, in quantum talis. Estque impatiente deterior, juxta Glossam : quia impatiens palam ostendit stultitiam suam; versutus vero, quum sit corde perversus, simplicitatem simulat, atque humano judicio sanctus inter reprobos æstimatur. Sed, ut Cicero fatur, pleniusque Cyrillus, Non est prudentia vera, nisi quæ simplicitatis innocentia decoratur. Prudentia namque est ars præclarissima recte vivendi cum simplicitate, quæ est nescientia quemquam lædendi. — Possidebunt parvuli stultitiam. Hoc de parvulis sensu, id est intellectu, est accipiendum, et etiam de parvulis ætate, qui ante annos discretionis ad inania inclinantur. Unde scriptum est infra : Stultitia colligata est in corde pueri.27 Apostolus quoque : Nolite, inquit, fieri parvuli sensu.28 Et exspectabunt astuti, id est sagaces, scientiam : quia in scientiis student proficere.
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. Hoc sæpe contingit in vita hac, in qua rei a judicibus justis damnantur. Verumtamen in sæculo isto sæpius contingit oppositum, ita quod justi impiis subjiciuntur et opprimuntur ab eis, sicut asserit Habacuc : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.29 Sed in die judicii, coram electis et justis erunt prostrati reprobi et injusti : qui et in inferno positi, præbebunt Beatis spectaculum, qui lætabuntur visa vindicta atque miseria iniquorum, juxta illud : Egrediemini, et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios.30 Et alibi : Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.31 Egredientur autem Beati, non tam corporeo exitu, quam intellectuali intuitu.
Etiam proximo suo pauper odiosus erit. Quidam enim sunt tam elati, crudeles et impii, quod aspernantur et odiunt pauperes, et de pauperibus suis cognatis vere-32333435
21
Is. LVIII, 7.
Malach. II, 10.
Matth. V, 7.
Galat. V, 6.
22
Habac. II, 4; Rom. I, 17.
Luc. VI, 36, 38.
23 cundantur. Amici vero divitum, multi : qui applaudunt divitibus, quos beatificant corde, et ab eis commodum vel honorem consequi sperant. — Qui despicit proximum suum, peccat. Præsertim si spernit illum quoniam pauper est, aut in quantum homo. Si autem spernit eum in quantum iniquus est, et tamen personam ejus spiritualiter amat, non peccat. Hinc loquitur Isaias : Quum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Etiam Malachias propheta ait : Nonne Pater unus omnium nostrum? nonne Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Qui autem miseretur pauperis, beatus erit : juxta illud, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. — Qui credit in Domino, fide quæ per dilectionem operatur, misericordiam diligit : quia appetit sibi a Deo misericordiam fieri, et proximis suis misericors est. Nam tali fidei pietas est conjuncta.
Errant, qui operantur malum : quia rationis judicium in eis est obscuratum, et a rectitudine æquitatis divertunt se, atque ab ultimo deviant fine. Misericordia et veritas præparant bona, id est, ad omne bonum aptum faciunt hominem. Justus enim vivit ex fidei veritate; et qui misericordiam exhibet proximo, misericordiam sortitur a Deo, qui ait in Evangelio : Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est. Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. Potest quoque per veritatem justitia designari, quæ debet misericordiam temperare. — In omni opere bono erit abundantia, id est præmium copiosum, affluentia gratiæ, et spiritualis profectus, dummodo homo toto suo conatu faciat illud : et per bonum opus intelligendum est hic omnis actio virtuosa, interior sive exterior. Ubi autem verba sunt plurima, id est superflua, ibi frequenter egestas, id est defectus sapientiæ ac virtutis. Sapientes namque et virtuosi, in verbis sunt moderati ac parci; et qui minus scientifici sunt, magis solent se verbis jactare ac sermonibus abundare. In multiloquio quoque non deest peccatum; et qui multis utitur verbis, lædit animam suam. Ideo ait Bernardus : Væ nobis, qui spiritum habemus in naribus, qui pleni rimarum effluimus undique. Et Seneca testatur : Locutum me aliquando pœnituit, tacuisse nunquam.
Corona sapientium, divitiæ eorum : id est, spiritualis opulentia seu copia meritorum hominum virtuosorum, est causa et ratio æternæ felicitatis ipsorum. Similiter divitiæ quæ virtuose expenduntur, eis proficiunt ad salutem. Fatuitas stultorum, imprudentia : quia non dirigunt actus suos recte ad ultimum et beatificum finem; sicque carent vera prudentia, cujus est media ad finem congruentia apte disponere. — Liberat animas testis fidelis. Talis enim in foro judicii eruit innocentes a morte, sicut S. Nicolaus tres juvenes morti adjudicatos, deinde tres principes innocentes morti addictos; Daniel quoque propheta, Susannam. Maxime autem, quí tempore persecutionis testimonium perhibet fidei christianæ, multos eruit a morte perfidiæ ac gehennæ, ut patuit de S. Sebastiano et innumerabilibus aliis. Et profert mendacia, imo et falsa testimonia, versipellis, id est dolosus, qui est quasi pellis eversa, quoniam aliud habet in corde, aliudque in ore; et juxta aliorum favorem ac commoda sua, et juxta passionum suarum alternationem, variat propriam vocem. Contra quos loquitur Seneca : Perhibe testimonium veritati, non amicitiæ.
In timore Domini consistit fiducia fortitudinis, id est firma et fortis confidentia mentis in Deo. Qui enim sibi conscius est se coram Deo timorate vixisse, et ipsum filialiter timuisse, rite confidit in eo, ejusque auxilio sperat suæ salutis adversariis prævalere. Talis enim timor facit peccata sincera intentione vitare, et bonam utique conscientiam parit. Ideo timoratus Job dicit : Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Et Tobias, qui ab infantia sua timuit
Prov x, 19.
Eccli. XX, 8.
24
25
Dan. XIII, 45-62.
26
Job XIII, 15.
Tob. II, 13.
Deum, magnam passus adversitatem, scilicet excæcationem, atque ab amicis ac conjuge irrisionem, nequaquam a sua motus fiducia, dixit:36 Noli timere, fili mi;37 pauperem quidem vitam gerimus, sed habebimus multa bona, si timuerimus Deum. Hinc ait Gregorius: Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat: quia mens nostra tanto validius terrores rerum temporalium despicit, quanto veriori formidine earum Creatori se subdidit. Et filiis tuis, scilicet Dei (seu filiis ejus, puta divini timoris), erit spes efficax et beata, id est, efficaciter et condigne sperabunt in Domino, sperantes ex ejus pietate ac meritis propriis adipisci salutem, juxta illud: Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis benedicetur.38 Porro, filii timoris vocantur, qui valde intenti sunt ei, et enutriti in eo, ac juxta inclinationem ipsius vivunt et operantur, sicut in simili ait Apostolus: Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Et secundum hunc modum, quidam dicuntur filii sapientiæ ac virtutum.39
Timor Domini, fons vitæ: quia conservat mentem in vita gratiæ, et actiones meritoriæ procedunt ex isto timore, sicut rivi ex fonte; ut declinet a ruina mortis, id est, ipsum timentem faciat a morte peccati ac inferni divertere. Quum enim expellat peccata et conservet in gratia, recte vocatur fons vitæ, imo quodammodo causa totius boni. Nam, ut asserit Isaias, Hic est omnis fructus, ut auferatur iniquitas:40 quam sine infusione gratiæ ac virtutum certum est non auferri.41 Ideo dixit Psalmista: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.
In multitudine populi, dignitas regis: id est, ad regis pertinet dignitatem, quod multos habet populos et ministros sibi subjectos; et præsertim ad laudem et gloriam pertinet præsidentis, quod multos habet subditos compositos moribus, beneque ordinatos. Sic et dignitas Christi resplendet in hoc, quod totus orbis terrarum ad ipsum conversus fuit, et convertetur. Hinc jussit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.42 Et econverso, in paucitate plebis, ignominia principis: quia ignominiosum est principi, paucos habere subjectos et inordinatos ministros. Exemplaritas namque et honestas, prudentia et virtus servorum ac subditorum, cedit in domini sui honorem. Propter quod quotidie oramus: Pater noster qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum.43 Similiter inordinatio, perversitas, insipientia ministrorum, cedit in dedecus domini ac pastoris. Propter quod ait Apostolus ad Romanos: Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus.44 Unde per Jeremiam Dominus dixit Judæis:45 Commaculastis nomen sanctum meum. Princeps quoque Apostolorum in prima sua hortatur Canonica: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.46
Qui patiens est, multa gubernatur sapientia. Hoc enim est effectus et signum sapientiæ magnæ, quod homo intuitu æternorum, contemplatione divinorum, amore Christi, zeloque probitatis, et ad proximorum ædificationem, servat patientiam in adversis. Propter quod ait Philosophus, quod soli sapientes vincunt passiones. Qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam, id est, irrationabilem motum animi sui effundit præcipitanter, et quam inordinatus sit intus, stulte ostendit forinsecus.
Vita carnium, sanitas cordis. Cor quandoque accipitur pro corporali parte et organo animalis: de quo corde dicit Philosophus, quod sit primum vivens, et ultimum moriens. Hujus igitur cordis bona habitudo seu sanitas, est vita carnium, id est corporis animati et membrorum ipsius, quia ex corde sic sumpto procedunt spiritus et actiones vitales, motivæ ac animales ad corpus. Interdum vero, imo et sæpius, sumitur cor pro intellectu vel voluntate: cujus sanitas est virtutum integritas ac gaudium spirituale, ex quibus caro ad exercendum opera meritoria vegetatur.47 Putredo ossium est invidia : quia est pessima passio, menti corporique nociva, quia ossa mentis, id est virtutes, corrumpit, ossaque corporis tabefacit. Ideo invidus jugiter affligit et punit semetipsum; et interior ejus insania, foris monstratur per signa miserrima : quia, ut ait Gregorius, Invidi color pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens infelix accenditur, membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor. Hinc fertur apud Job :48 Parvulum occidit invidia. Nempe qui invidet, virtutibus destitutum et defectuosum se esse demonstrat. Propter quod Seneca ait : Si invideris, major es; si invides, minor : vir autem bonitate præditus, nemini invidet.
Qui calumniatur egentem, id est defectuosum in naturalibus donis seu temporalibus rebus, exprobrat factori ejus, scilicet Deo creatori, qui talem fecit egentem, atque ad cujus imaginem factus est egens. Non ergo improperanda est alicui sua naturalis defectuositas aut paupertas, sed pie est dissimulanda, supportanda et adjuvanda. Propter quod subditur : honorat autem eum, videlicet Creatorem, qui miseretur pauperis : quia et Deus præcepit hoc, cujus præceptum implere, est eum honorare. Ipse quoque in sua imagine honoratur. Et Christus in Evangelio protestatur :49 Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
— In malitia sua expellitur impius, id est, propter sua peccata societate justorum privatur, æterna beatitudine spoliatur, et de membro Christi fit membrum diaboli. Sperat autem justus in morte sua, id est, tempore mortis confidit in Domino, juxta illud, Justus si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit;50 et si pro justitia moritur, certus est de præmio talis mortis. —
In corde prudentis requiescit sapientia, tanquam habitus intellectus, decor mentis, opulentia rationis : prudentia quoque et sapientia quæ est donum, non separantur ab invicem; et indoctos quosque erudiet verbo et opere, quibus datam sibi gratiam administrat.
Justitia elevat gentem. Regnis enim et politiis justis prospere solet succedere : quod in veteri Testamento, tempore regum et subditorum justorum sic fuit. Justitia quoque, quum sit præclarissima virtus, valde dignificat justos, et Deo conformat, atque de isto exsilio ad altitudinem et salutem regni cœlestis erigit ipsos. Miseros autem facit populos peccatum. Nam efficit eos viles et diaboli membra ac servos, deinde ad infernum deprimit eos : et sicut filii Israel tempore judicum ac regum suorum, varias pertulerunt calamitates et clades, propter sua peccata; ita et Christiani a Turcis et Sarracenis ac Tartaris, imo et mutuo miserabilius a se ipsis. Denique ipsa culpa est miseria major quam pœna, quia a salute magis elongat et impedit, ac felicitati magis contrariatur. — Acceptus est regi minister intelligens : quia domino suo reverenter obedit, et causas sibi commissas fideliter ac prudenter exsequitur. Sic et Regi omnipotenti placet sapiens servus, idoneusque vicarius et prælatus. Unde ait Salvator : Quis puta est servus fidelis et prudens, quem constituit dominus super familiam suam?51 Iracundiam ejus inutilis sustinebit : id est, servo pigro, infideli, insipienti, dominus suus jude irascetur, præsertim negligenti et infructuoso prælato ac prædicatori, in quem subditorum quoque peccata redundant. Unde in Evangelio ait judex :52 Servum inutilem mittite in tenebras exteriores.
Footnotes
-
Tob. x, 12, 13. ↩
-
1 Reg. xxv, 18-35. ↩
-
Is. xxxii, 6. ↩
-
Sap. vii, 30. ↩
-
II Cor. xi, 19. ↩
-
Job i, 14. ↩
-
Deut. 19, 4. ↩
-
1 Cor. iii, 9; ↩
-
1 Cor. iii, 9. ↩
-
Ibid. 1, 2. ↩
-
Prov. 11, 14. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Matth. 5, 5. ↩
-
Is. xxxviii, 15. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Luc. VI, 25. ↩
-
III Reg. xv, 29, 30; XVI, 12, 13, 28; ↩
-
IV Reg. IX, 7; X, 11, 17. ↩
-
Ps. XCI, 13. ↩
-
Osee xiv, 6. ↩
-
Osee XXI, 12, 13. ↩
-
Luc. XIII, 5. ↩
-
Matth. VIII, 12; XIX, 42, 50; XXII, 13; XXIV, 51; XXV, 30; ↩
-
Luc. XIX, 28. ↩
-
Ezech. XVIII, 30; XXXIII, 20. ↩
-
Esther XVI, 6. ↩
-
Prov. XXII, 15. ↩
-
I Cor. XIV, 20. ↩
-
Habac. I, 4. ↩
-
Malach. IV, 2, 3. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
I Thess. V, 22. ↩
-
Eccli. XIX, 4. ↩
-
Joann. IV, 1. ↩
-
Tob. II, 11, 15, 16, 22, 23. ↩
-
Tob. IV, 23. ↩
-
Eccl. I, 13. ↩
-
Rom. VIII, 14. ↩
-
Is. XXVII, 9. ↩
-
Ps. XXXIII, 10. ↩
-
Matth. V, 16. ↩
-
Matth. VI, 9. ↩
-
Rom. II, 24. ↩
-
Jer. XXXIV, 16. ↩
-
1 Petr. II, 12. ↩
-
Eccli. I, 13. ↩
-
Job v, 2. ↩
-
Matth. xxv, 40. ↩
-
Sap. iv, 7. ↩
-
Matth. xxiv, 45. ↩
-
Matth. xxv, 30. ↩
Chapter 16 of 35