Skip to the text

Articulus 15

DECLARATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : RESPONSIO MOLLIS FRANGIT IRAM.

RESPONSIO mollis frangit iram : id est, humilis ac modesta responsio hominis ab alio increpati, interrogati, aut comminationem perpessi, exstinguit aut mitigat iram corripientis aut comminantis seu interrogantis, qui videns sibi deferri, placatur. Malitia etenim vincitur bonitate, peccatum virtute, improbitas exemplaritate, ira mansuetudine. Ad quod admonens nos Apostolus :1 Noli, inquit, vinci a malo, sed vince in bono malum. Tanta etenim, Seneca teste, est vis et laus probitatis, ut omnes ejus efficacia moveantur. Sic Abigail sua molli responsione fregit iram David; et Gedeon, Ephratæorum.2 — Sermo durus suscitat furorem. Qui enim alium dure et superbe alloquitur, provocat eum, quantum in se est, ad iram intensam. Aliqui tamen sunt ita perfecti, quod ex aliorum improbitate non concitantur ad passionem; quidam vero sunt boni, quamvis nondum perfecti, qui dum improbe offenduntur, graviter irascuntur. Propter quod Seneca in Proverbiis suis ait: Bonus animus læsus multo gravius irascitur. Denique fertur in Vitis Patrum, quod Abbas S. Macarius ad ecclesiam pergens, fecit discipulum suum præcedere : qui obvianti sibi sacerdoti idolorum, dixit : Quo curris, dæmon? Quo audito, sacerdos ille percussit discipulum B. Macarii, seminecem reliquit, atque pertransiit. Cui obvians S. Macarius, salutavit eumdem, dicens : Salve, laborator, salve. Ex cujus tam benevola salutatione admirans et compunctus sacerdos, conversus est. Quo facto, dixit sanctissimus pater Macarius : Sermo pius et dulcis duras mentes provocat ad virtutes; verba vero pungitiva, amara, superba, etiam bona corda provocant ad peccandum.

Lingua sapientium ornat scientiam, id est, ordinate et pulchre eam proponit, ita quod magis ab audientibus reputatur; os fatuorum ebullit stultitiam, id est, stolida verba impetuose indeliberateque evomit : per quæ interior manifestatur eorum fatuitas, quia ex abundantia cordis os loquitur.3 Sic hæretici et quidam philosophi suas effuderunt stultitias per verba et scripta contra doctores catholicos, præsertim Porphyrius, Julianus, Averroes et Celsus. — In omni loco oculi Domini contemplantur bonos per approbationem, et malos per detestationem, sicut in Psalmo cantatur : Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum;4 vultus autem Domini super facientes mala. Hoc contra eos qui dixerunt divinam providentiam non pertingere usque ad ista terrena determinate cognoscenda, nec cognoscere actus humanos, nec privativa et vitia. De quibus Dominus ait Ezechieli :5 Dixerunt : Reliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt. Unde et apud Sophoniam : Visitabo, inquit, super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt : Non faciet Dominus bene, et non faciet male.6 Atque Psalmista : Dixerunt, Quomodo scit Deus? et, Si est scientia in Excelso?7 Contra quos subtiliter arguit Propheta, dicendo : Intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite.8 Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat?9

Lingua placabilis, id est pacifica, quæ orando et laudando placat Deum sibi ac proximis, et discordantes reconciliat invicem, lignum vitæ, id est, vitaliter reficit corda pacificorum; quæ autem immoderata est, id est inconsiderata, præceps, superflua ad loquendum, conteret spiritum, id est, gratiam Spiritus Sancti aufert a mente, et spiritum seu animam loquentis, interdum etiam audientis, spiritualiter destruit, proferendo verba detractoria et mendosa, seminativa discordiæ, et consimilia, quæ ex suo genere sunt peccata mortalia. Hinc Hugo: Lingua dicitur, quoniam lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo, ligat et ligari non potest, labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta, tollit amicos, multiplicat inimicos, movet rixas, seminat discordias, uno ictu multos percutit et occidit, blanda est et subdola, lata et parata ad bona exhaurienda, commiscendaque mala.

Stultus, id est incorrigibilis, indocilis, et obstinatus in vitiis, irridet disciplinam patris sui carnalis ac spiritualis, imo et Dei Patris, quia salubrem correptionem ac justam castigationem abhorret ac despicit. Hinc de rebellibus Israelitis ait Dominus: Ego erudivi eos, et in me cogitaverunt malitiam;10 reversi sunt ut essent absque jugo. Qui autem custodit increpationes, eas patienter suscipiendo, memoriter retinendo, seque emendando, astutior, id est sagacior, fiet: quia vitando peccata, meretur illuminari a Deo, propriamque fragilitatem limpidius pensat, et deinceps cautius se habet, ex memoriis præteritorum perpendens ac vitans pericula futurorum. Unde in Jeremia, ubi nostra habet translatio, Erudire, Jerusalem, Septuaginta transtulerunt:11 Per omnem dolorem et flagellum erudieris. — In abundanti justitia virtus maxima est, id est præcipua fortitudo et confortatio justi. Nam ipsa justitia est virtus præclara, justum in Deo comfortans, sicut præhabitum est, Justus autem quasi fundamentum sempiternum;12 et infra habebitur, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.13 Idcirco, abundans justitia, est maxima animæ fortitudo. Potest tamen per abundantem justitiam, adimpletio consiliorum et exhibitio operum supererogationis intelligi: in quibus est præcipua fortitudo, hominisque perfectio, sicut asserit Christus: Si vis perfectus esse, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere me.14 Cogitationes autem impiorum eradicabuntur, id est, ab effectu optato impedientur, atque a Judice summo condemnabuntur, juxta illud Psalmi: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.15

Domus justi, plurima fortitudo. Domus justi est, vel cor ipsius, in quo per cogitationem et affectionem moratur; vel ejus domestici, vel posteritas, aut congregatio populi sibi subdita et commissa. In corde autem justi, est fortitudo sapientiæ ac virtutum; similiter in ejus domesticis et posteris, informationi et correctioni ejus acquiescentibus. Conformiter justus prælatus ac præsidens virtuosus, solet virtuosos habere subjectos. Et in fructibus impii, conturbatio. Fructus impii, sunt ejus delectationes inordinatæ et opera prava: in quibus est conturbatio, id est carentia pacis internæ, rebellio sensualitatis contra rationem, rationis quoque a Deo aversio, atque demeritum ad infernalem turbationem perducens. Hinc octavo Ethicorum docet Philosophus, quod vitiosus pacem non habet. Et in Isaia propheta habetur: Non est pax impiis, dicit Dominus.16

Labia sapientium disseminabunt scientiam, alios instruendo, utilia et doctrinalia proferendo: quod Christus et Apostoli summe fecerunt; cor stultorum dissimile erit cordi ac labiis sapientium, quoniam vanitatem et errores cor stulti disseminat, ut de hæreticis et aliis constat. Est quoque cor stulti sibi ipsi dissimile, quia diversis phantasiis ac vitiis variatur, et nunquam in eodem permanet statu.17 Quocontra de Anna legitur: Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati.18 Denique stultus, id est iniquus, non conatur imaginem Creatoris sui reformare in se; imo quotidie eam magis deturpat ac mundo conformat: sicque cor impii est suo Creatori dissimile, et mundo dæmonibusque conforme. Quumque per naturam sit immateriale ac intellectuale, per propriam culpam est mundanum atque carnale. Contra quod hortatur Apostolus:19 Nolite conformari huic sæculo, sed renovamini in novitate sensus vestri.

Victimæ impiorum abominabiles Domino. Hoc de sacrificiis legis evidenter verificatur, quia non erant in se ipsis seu ex parte operis operati, Deo accepta, sed solum ex fide, devotione et caritate offerentium ea. Unde in Psalmo Dominus testatur:

Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos.20 Et Michæas propheta ait:21 Quid dignum offeram Domino? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Similiter, spiritualia sacrificia impiorum, scilicet orationes et consimiles actiones, quæ ex suo genere bonæ sunt, non sunt Deo accepta, quum scriptum sit:22

Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Verumtamen sacrificium evangelicæ legis, in se et per se acceptissimum est Deo Patri. Orationes quoque ministrorum Ecclesiæ iniquorum, non in quantum sunt particulares personæ, sed ut sunt publici ministri et officiati Ecclesiæ, efficaces sunt coram Deo, non tamen meritoriæ ipsis ministris hujusmodi. Vota justorum placabilia, id est, promissiones et desideria, ac votiva sacrificia virtuosorum hominum complacent Deo, qui respexit ad Abel et ad munera ejus, non autem ad Cain, neque ad munera ejus.23

Abominatio est Domino vita impii. De quo in Deuteronomio legitur, Aversatur Dominus omnem impietatem;24 et in Psalmo,

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.25 Nam quanto quis sanctior ac justior est, tanto plus detestatur omnem iniquitatem. Quum ergo Deus essentialiter et incircumscriptibiliter sanctus et justus sit, constat quod incomparabiliter vitia abominetur. Qui sequitur justitiam, quæ est virtus communis et omnis virtus, id est, qui virtutes amplectitur, diligetur ab eo. Etenim justus Dominus, et justitias dilexit.26 Quicumque autem actualiter seu habitualiter justus est, diligetur a

Deo, secundum præsentem justitiam, non tamen secundum prædestinationem æternam, nisi sit de numero electorum. Porro justus est qui observat præcepta. Ideo loquitur Christus: Qui diligit me, sermones meos servabit, et Pater meus diliget eum.27

Doctrina mala deserentium viam vitæ, Frequenter impii prælati et prædicatores iniqui, qui viam vitæ, id est arctam viam salutis, relinquunt, docent bona, vera, salubria, sicut de Scribis et Pharisæis dixit Salvator: Super cathedram Moysis sederunt Scribæ et Pharisæi;28 quæcumque ergo dicunt vobis, facite. Quomodo igitur doctrina deserentium viam vitæ est mala? Est respondendum, quod mala est eis, quoniam peccant mortaliter evangelizando, et ea quæ prædicant non implendo. Est etiam mala, id est minus reputata, quoniam cujus vita despicitur, restat ut ejus prædicatio contemnatur. Ideo Seneca in suis ait Proverbiis: Omnis doctor in ratione vitæ peccans, est turpior ob hoc, quod in officio, cujus magister esse vult, labitur. Qui increpationes odit, morietur in sæculo isto per culpam, deinde per damnationem æternam: talis enim non cessat peccare. Et frequenter tales incorrigibiles, capitalia agunt facinora, propter quæ corporaliter occidentur.

Infernus et perditio coram Domino, id est, nota sunt ei, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta:2930 cui ait Propheta, Si descendero in infernum, ades. Quanto magis corda filiorum hominum Deo sunt cognita? Qui testatur:31 Scient omnes Ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda. Unde Jeremias ait: Pravum est cor hominis et inscrutabile:32 quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor et probans renes. Cui specialis cura ac providentia est de rationalibus et intellectualibus creaturis.

— Non amat pestilens, id est scandalose et publice male vivens, seu false docens, eum qui se corripit. Talis enim sedet in pestilentiæ cathedra, et habituatus est in sua malitia. Nec ad sapientes graditur, ut emendetur ab eis. — Cor gaudens exhila- rat faciem. Nam sive quis spiritualiter, sive carnaliter delectetur in corde, signa interioris jucunditatis relucent in facie, præsertim in oculis. In mærore animi dejicitur spiritus, id est, anima ita deprimitur, quod signa internæ desolationis relucent in vultu, juxta illud: Cur vultus tuus tristis est, quum te ægrotum non videam? Non est hoc frustra, sed malum, nescio quod, in corde tuo est. — Cor sapientis quæret doctrinam: quia non solum vult alios informare, sed etiam informari ab aliis per verba aut scripta, et cupit semper proficere;33 et os stultorum pascitur imperitia, id est, stulti et garruli propria loquacitate, imperitisque colloquiis delectantur.

14

15

Omnes dies pauperis, mali: id est, qui in temporalibus pauper est, dies habet laboriosos, propter necessaria conquirenda; et si paupertas sua displicet sibi, in assiduis afflictionibus tædiisque consistit. Porro qui pauper est spiritu, et voluntarie inops, Deoque serviens, persecutionibus, tentationibus et afflictionibus quotidianis non caret.34 Multæ enim tribulationes justorum. Et omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur.35 Et, sicut ait Gregorius, Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet.36 Insuper, in multis offendimus omnes. Et sic dies nostri pleni sunt malis culpæ et pœnæ. Unde et quotidiana contritione ac pœnitentia indigemus. Ideo ait Apostolus:37 Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Hinc Jacob patriarcha: Dies, inquit, peregrinationis meæ super terram, centum triginta annorum sunt, parvi et mali.38 Dicitur autem tempus malum, non quod in se malum sit, sed propter ea quæ sunt et fiunt in tempore, a quibus sumit denominationem multiplicem. Unde scriptum est:39 Videns Jonathas quia tempus eum juvat. Secura mens, quæ scilicet inordinatis anxietatibus, immoderata sollicitudine, passionumque immoderantia caret, est quasi juge convivium:40 quia assidue lætificat hominem. At vero mens bene secura est, quæ vere adhæret Deo, et bonam conscientiam possidet, ac pacem internam habet cum Creatore. Quæ dicere ex sententia potest: Dominus illuminatio mea, et salus mea:41 quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? Sunt autem quidam intimorati, qui etiam in quadam vivunt securitate, non pensantes sua pericula et peccata: quibus et sua securitas dulcis est, sed admodum periculosa.

16 Melius est parum de temporalibus, scilicet simplicem victum et vestitum habere, cum timore Domini filiali, quam thesauri magni et insatiabiles. Imo timor Dei per se incomparabiliter cunctis terrenis opibus exstat præstantior; utilius quoque est ad bene vivendum, necessaria sola habere, quam temporalibus abundare, quoniam multa vitia assequuntur divitias. Ideo monet Apostolus: Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.42 Hinc et multi philosophi divitias contempserunt, quatenus philosophiæ vacarent liberius. Ideo in secunda epistola ad Lucilium Seneca testatur: Honesta res est, læta paupertas; imo jam non est paupertas, sed opulentia cordis, si læta est. Denique non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis jaceat, quantum pascat aut fœneretur, si imminet alieno, si non acquisita, sed acquirenda computet? Quis sit divitiarum modus quæris? primus, habere quæ necesse est; secundus, quod satis est. Dicuntur autem thesauri insatiabiles, quasi active, hoc est insatiativi, quoniam appetitum non satiant, sed irritant.

D — Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio: id est, salubrius et desiderabilius est ad cibum sobrium, non pretiosum nec lautum, ex caritate invitari, quam ad fercula copiosa et lauta, ex rancore. Qui enim ex odio invitat, frequenter molitur malum ei quem invitavit, quemadmodum Ptolemæus filius Abobi, Simoni; et Absalon, Amnon suo fratri.4344 Nemo igitur desiderio divitiarum relinquat Dei timorem et com-

17 petentiam strictam, nec ad delicata convivia appetat cum periculo invitari.

Vir iracundus provocat rixas. Cito enim movetur ad iram: qua accensus, profert verba injuriosa, ex quibus rixæ nascuntur; vel mox ad ultionem prorumpit. Qui patiens est, mitigat suscitatas, id est, discordantes et corrixantes reconciliat. Ad quod hortatur sanctus pater Bernardus, dicendo: Et tu tanquam angelus pacis, sollicitus esto auferre scandala, turbationes sedare, dissentientes et litigantes pacificare. Unde in Proverbiis suis Seneca est locutus: Semper dissensio ab alio incipiat, a te reconciliatio.

Iter pigrorum, quasi sepes spinarum: id est, pigris et acediosis tam molestum est virtuosos aggredi actus, ac immorari ac proficere in eisdem, ac si per spinosam sepem essent ituri. Varia quoque allegant et confingunt impedimenta bene agendi, sicut et infra habetur: Dicit piger:45 Leo est in via. Hinc ait Bernardus: Perniciosa tepiditas, quoniam periculosa est et molestissima, plena miseriæ et doloris, infernoque proxima, et umbra mortis jure censetur. Sane invenire est homines sub onere deficientes, pusillanimes et remissos, virga atque calcaribus indigentes: quorum est remissa lætitia, pusillanimisque tristitia; quorum brevis et rara compunctio, animalis cogitatio, tepida conversatio; quorum obedientia sine devotione, lectio sine ædificatione, sermo sine circumspectione, oratio sine attentione; quos vix gehennæ metus inhibet, pudor vix cohibet, vix frenat ratio, vix disciplina coercet. Via justorum absque offendiculo, id est, justi in via virtutum procedunt ferventer et expedite, absque Dei offensa, proximorumque scandalo; nec sibi confingunt prætacta obstacula, imo divino innitentes auxilio, dicunt Deo: Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.46

Filius sapiens lætificat patrem suum carnalem ac spiritualem, imo et Deum Patrem, complacendo ei. Istud tamen supra plenius fuit expositum.47 Et stultus homo despicit matrem suam: non quod omnes iniqui suas despiciant matres carnales; sed quicumque despicit matrem suam, insipiens est, nisi forsan contemnat eam zelo justitiæ, in quantum inexcusabiliter vitiosam. Porro omnes iniqui despiciunt matrem suam Ecclesiam, non obediendo ejus jussionibus ac doctrinis. — Stultitia, gaudium stulto: id est, iniquo qui est assuefactus et habituatus in vitiis, delectabile est vanis et illicitis verbis ac factis intendere. Habitus namque est quasi altera natura, et vehementer inclinat, secundum Philosophum secundo Ethicorum. Ideo secundum habitum operari, est delectabile operanti. Propter quod rursus Aristoteles ait, quod delectatio fiens in opere, signum est habitus acquisiti. Et vir prudens dirigit gressus suos, id est, actus suos ordinat ad debitum finem. Prudentia namque est recta ratio agibilium, ut habetur sexto Ethicorum, et est de mediis, non de fine.

Dissipantur cogitationes, id est, faciliter errant, et ab effectu impediuntur, ubi non est consilium: quod est actus prudentiæ, estque inquisitio quid expediat fieri, et quid non. Ideo dirigit cogitationes, ut bonæ sint, et refrenat inutiles. Unde subjungitur: ubi vero plures sunt consiliarii, confirmantur: ita quod solidæ sunt et honestæ. Nempe, ut asserit Cassianus, mens humana est similis molæ, cui si nihil ad molendum imponitur, se ipsam suis circumvolutionibus demolitur. Sic mens hominis, suarum cogitationum instabilitate ac vanitate lædit et consumit se ipsam, nisi in suis cogitationibus per prudentiam atque consilium gubernetur ac refrenetur.

Lætatur homo in sententia oris sui. Humanum etenim est, de propria sententia, tanquam prudenter prolata, lætari. Verumtamen hoc non est semper laudabile. Si autem quis glorietur de vera et salubri oris sui sententia ac doctrina, sed in Domino, non in se, et in quantum sententia sua confert ad Dei honorem, proximorumque utilitatem et sui ipsius salutem; commendabile est. Si vero lætetur in sententia

19

20 oris sui ex privato amore, et in quantum est a se prolata, sicut homo communiter immoderate appretiatur ac reputat sua; vituperabile est. Sicque multi delectantur in sua sententia: propter quod pertinaciter eam defendunt, et a sui errore judicii queunt vix revocari. Sicque, ut dicit Thomas in secunda secundæ, ex detractione sequitur excæcatio cordis, quia detractor lætatur in sententia oris sui, quam profert de alio: unde judicat se vera dixisse de eo cui detraxit, quamvis non vera, sed falsa de eo evomuit. Et sermo opportunus, id est suo loco et tempore pronuntiatus recta intentione, et ex rationabili causa, est optimus. Ideo sapiens non solum advertit oris sententiam, sed et circumstantias in omni actu virtutis servandas.

24 Semita vitæ super eruditum, id est, actio ex vita gratiæ oriens, et ad vitam gloriæ ducens, est in homine vere docto: in quo non solum est lumen scientiæ, sed et probitas morum; qui vitat insipientiam, tam interiorem quam exteriorem, omnem videlicet culpam dono sapientiæ repugnantem, atque ab increata Sapientia separantem. Ut declinet de inferno novissimo, id est ab omni peccato mortali, quod suo pondere ac reatu trahit ad infernum damnatorum: de quo in Psalmo, Eruisti animam meam ex inferno inferiori.48 Vel, De inferno novissimo, id est infernali damnatione. Sumitur autem infernus quatuor modis. Primo, pro purgatorio: de quo in Missæ officio cantatur, Libera animas fidelium defunctorum de pœnis inferni. Secundo, pro limbo patrum: de quo Jacob in Genesi, Descendam, inquit, ad filium meum lugens in infernum.49 Tertio, pro limbo puerorum. Quarto, pro loco damnationis animarum.

25 Domum superborum, id est cognationem atque familiam elatorum, demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ, id est, bona viduarum custodiet et augebit. Est enim Dominus miserabilium personarum specialis protector et consolator, juxta illud Psalmi:50 Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet. Etiam dicitur alibi: Facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.51 Viduis quoque, quæ, secundum Apostolum, vere sunt viduæ, dat Dominus firmam mansionem in regno cœlesti.52 Rursus, termini viduæ, sunt fines Ecclesiæ: quæ in hac vita quodammodo vidua est, quia nondum cupitis et fruitivis ac beatificis fruitur sui Sponsi amplexibus. De cujus terminis fertur in Psalmo: Qui posuit fines tuos pacem.53 Et Isaiæ sexagesimo legitur:54 Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis.

Abominatio Domini, cogitationes malæ, id est, pravæ cogitationes sunt abominabiles Deo, qui ait: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;55 et alibi, Væ qui cogitatis inutile.56 Et ex hoc ostenditur error Josephi, asserentis non esse peccatum in cogitationibus, quamdiu non procedunt in opus iniquum. Et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo: id est, omnis sermo verus et justus, nil culpæ habens admixtum, est purus, et placet Deo, ac roboratur ac approbatur ab eo tanquam pulcherrimus. Sed et ipse Christus, qui est Verbum æternum, et increatus sermo Dei Patris, juxta illud ad Hebræos, Vivus est sermo Dei et efficax, a Patre firmatus est in corde credentium per fidem et caritatem.57 De quo Pater testatus est: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.58 Item, sermo iste purus, evangelica est doctrina vere pulcherrima, quam Christus et ejus prædicaverunt Apostoli, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.59

Conturbat domum suam, id est propriam mentem et conscientiam, qui sectatur avaritiam: quia non solum variis vitiis, sed et multis afflictionibus implet cor suum. Propter quod Christus divitias vocat spinas.60 Talis quoque scandalizat et molestat domum suam, id est familiam, quam non reficit sufficienter, et multum facit laborare, ac male remunerat pro suo labore. Porro avarus, ut Climacus ait, est Evangelii subsannator, quoniam terrenorum contem-ptum Christus exemplo et verbo præcipue commendavit.61 Qui autem odit munera, id est injustam et periculosam munerum ac-ceptionem, scilicet ad subvertendum ju-stitiam, vivet per gratiam.62 Ideo Dominus jussit: Non accipias munera quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba ju-storum.63 Hinc Moyses dixit ad Dominum: Tu scis quod nec asellum unquam ac-ceperim ab eis.64 Sic Samuel loquitur:65 Si munus de manu cujusquam accepi. Istud ergo judicibus familiaribusque eorum est præcipue observandum.

Per misericordiam, id est opera misericordiæ spiritualia et corporalia, imo et per compassionem internam, etiamsi de-sit facultas operis, et fidem, quæ est fun-damentum totius ædificii spiritualis; vel, Fidem, id est fidelitatem: de qua loquitur David, Dominus reddet unicuique secun-dum justitiam suam et fidem;66 purgantur peccata, id est dimittuntur, sicut in Evan-gelio ait Salvator: Quod superest, date eleemosynam;67 et ecce omnia munda sunt vobis; et rursus, Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur Deus. Et quoniam opera bona ex hoc præcipue efficaciam habent merendi, quia in fide fundantur, et invisibile præmium quod sola fide ag-noscitur, præstolantur;68 idcirco per fidem quæ est virtus theologica, purgantur pe-cata. Unde ait beatissimus Petrus:69 Fide purificans Deus corda eorum. Rursus, qui fidelitatem servat Deo et proximo, mere-tur purgari ab omni peccato. Hinc elee-mosyna vocatur pars satisfactionis. Ve-rumtamen non purgatur homo a peccati remissione, quantum ad culpam, sine præ-via contritione et confitendi proposito. Peccata autem venialia quotidiana, per quotidiana misericordiæ opera potissime dimittuntur, quamquam caritatis fervor, absolute loquendo, summe consumat pe-cati rubiginem, sicut asserit Christus:70 Di-mittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Per timorem autem Domini de-clinat omnis homo a malo. Nam timor servilis retrahit a peccatis horrore pœ-narum, timor filialis amore virtutis, ti-mor initialis utroque modo, ut dictum est sæpe.

Mens justi meditatur obedientiam, id est, sollicite intra se cogitat et proponit obedire cunctis superioribus suis, quan-tum illorum jurisdictio extendit se super eam, et maxime Deo: hoc enim requirit justitiæ debitum. Unde hortatur Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit;7172 itemque, Obedite præpositis vestris. Hinc Samuel: Melior, inquit, est obedientia, quam victimæ:73 quoniam quasi scelus idololatriæ est, nolle acquiescere. Et Bernardus: Nec studium bonæ actionis, nec gratia sanctæ contemplationis, nec la-crima pœnitentis extra obedientiam esse potest, nec Deo placet. Os impiorum re-dundat malis, id est, verbis rebellionis ac ceteris vitiosis verbis abundat: quæ ex abundantia perversi cordis erumpunt. Un-de talibus dixit Salvator:74 Quomodo pote-stis loqui bona, quum sitis mali?

Longe est Dominus ab impiis, non loco, quia ubique præsens est incircumscripti-bilis Deus, sed per dissimilitudinem. Unde et longe a peccatoribus salus.75 Est ergo longe ab eis, quia displicent ei: et quo per vitiorum deformitatem ac fœditatem dissimiliores sunt Deo, eo longius distant ab eo. A Deo quippe, non corporis gressu, sed mentis affectu receditur. Ipse tamen essentialiter omnibus adest, omnia pen-trat, et ipsis essentiis rerum illabitur. Un-de loquitur divinus Apostolus: Non longe est ab unoquoque nostrum;76 in ipso enim vivimus, movemur et sumus. Et orationes justorum exaudiet: dummodo orent sicut oportet, puta salubriter et constanter, prout ait Salvator: Oportet semper orare, et non deficere.77 Qui rursus fassus est: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.78 Deus itaque, qui invitat et exhorta-tur ut ipsum oremus, paratus est utique exaudire; sed aliqua differt, et paulatim exaudit, ut dona ipsius gratantius accipia-mus, diligentius custodiamus, ac diu appetendo, frequentiusque et ardentius orando, copiosius tempore opportuno exaudiamur.

Lux oculorum lætificat animam. Potest hoc primo exponi de luce sensibili: quam corporalibus oculis intueri delectabile est, juxta quod in Ecclesiaste legitur: Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.79 Similiter lux visiva exsistens in pupilla, exhilarat animam, quia per eam fit visio, et per exteriorem visum anima multa addiscit. Visus etenim plurium rerum differentias nobis ostendit, secundum Philosophum. Hinc cæcatus Tobias: Quale, inquit, mihi gaudium erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video?80 Secundo, exponitur de luce intelligibili, id est de gratia Dei, de veritate, de illustratione divina, quæ interiores lætificat oculos. Contemplatio etenim veritatis valde delectat.

De hac luce ait Michæas:81 Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est, id est causa et dator lucis, et illuminationis animæ meæ.82 Ideo subdit: Deducet me Dominus in lucem, et videbo justitiam ejus. Tertio, exponitur de lumine gloriæ, increataque luce: cujus clara et beatifica visio summe exhilarat et plene contentat, sicut ait Psalmista:83 Adimplebis me lætitia cum vultu tuo. His expositionibus concordat antiqua translatio, quæ sic habet: Videns bona oculus delectat cor. Nempe ex unione potentiæ cum objecto convenienti, delectatio oritur.

Fama bona impinguat ossa, id est, valde oblectat. Naturale enim est homini delectari in hoc, quod bonæ est famæ. Unde84 et alibi dicitur: Curam habe de bono nomine;85 itemque, Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa. Itaque, si homo delectetur in bona fama de ipso volante, in quantum fama illa est ad Dei honorem, ædificationemque proximorum; bona est delectatio illa, præsertim si fama vera sit. Si autem delectetur in fama sua, in quantum est ad sui ipsius honorem, laudem et commodum; vana est talis lætitia, et maxime si fama sit falsa. Sic hypocritæ et alii multi delectantur in sua fama. Propter quod Seneca in suis fatur Proverbiis: Plerique famam, conscientiam pauci verentur. Sed utrumque simul curandum, quum dicat Hieronymus: Opera salutis, sine fama boni odoris, non satis relucent auditoribus; nec sine opere proficit fama.

Auris quæ audit, id est, gratanter acceptat, increpationes vitæ, id est correptionem caritativam et justam, ad vitam gratiæ et salutem ordinatam ac disponentem, in medio sapientium commorabitur, id est, inter sapientes merito computatur, et eis se sociat, ut ex eorum increpatione proficiat: sicque fit sapiens, et digna in cathedra doctorali ad alios informandos sedere. Sicut enim ineptus et indignus est alios regere, qui subesse et regi despexit; sic indignus est alios increpare ac informare, qui corripi et informari abhorruit. Denique qui vere cognoscit se ipsum et proprias defectuositates, atque innumerabiles culpas saltem veniales, etiam quotidianas increpationes sumit jucunde, quamvis forsan conscius sibi non sit de eo quod sibi objicitur, sciens se in aliis innumerabiliter esse culpabilem, ultra propriam cognitionem. Si tamen enorme et scandalizativum aliorum aliquid objiciatur, potest se correptus humiliter excusare. Hinc in Proverbiis suis sanctus ait Cyrillus: Pone te in libra justitiæ, et sic perspicies quantus sis. Si parvi pendis te ipsum, ubique tutus eris: quia humilitas parit timorem, timor securitatem, quæ custodit salutem. Quæso te, sequere jus commune, quod præcipit ut in judicio non uni credatur, nec alicui minus quam sibi ipsi de bonis. Immoderate ergo te diligens, injustissime tibi credes. Aliis igitur crede de te, præsertim de malis tuis.

Hinc subditur: Qui abjicit disciplinam, id est informationem et correptionem ac justam castigationem, despicit animam suam, id est, contemptibilem eam facit Deo et omnibus Sanctis ejus; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis, id est, sano rationis judicio fulget, et suo intellectu salubriter utitur, atque, ut asserit Christus, in patientia sua possidet animam suam.86 Talis enim rite advertit, quod increpatio sit opus misericordiæ, eleemosyna spiritualis, medela salubris, caritatis indicium, dilectionis internæ ac justitiæ sanctæ effectus.87

Timor Domini, disciplina sapientiæ: id est, filialis timor Domini inducit ad impendendum proximo, præsertim subjecto, disciplinam sapientialem et quæ ad sapientiæ prodest augmentum. Qui enim sincere metuit Deum, non audet negligere impletionem divini præcepti, quo proximos delinquentes jubemur corripere, et subjectos reos corrigere. De quo ait Salvator: Si peccaverit frater tuus in te, id est te sciente, corripe eum inter te et ipsum solum.88 Et sicut pauci sunt veraciter timorati, ita perpauci sunt, qui istud implent præceptum. Propter quod Antisiodorensis in sua asserit Summa, quod propter duorum transgressionem præceptorum, quasi totus perit mundus, videlicet propter prævaricationem præcepti caste vivendi, et fraternaliter corripiendi.

Et gloriam præcedit humilitas: id est, per humiliationem sui ipsius virtuosam spontaneam, meretur homo ad gloriam et salutem pertingere, virtutum perfectionem acquirere, cœlestisque regni altitudinem obtinere, sicut in Evangelio Filius Dei testatus est: Qui se humiliat, exaltabitur. Ideo ait Scriptura: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.89 Oportet enim in primis propriam vilitatem, defectuositatem et culpam agnoscere, sicque ad Deum pro auxiliante gratia, compuncto corde confugere. Hinc secundo libro Proverbiorum suorum ait Cyrillus: Crede mihi, quia maxime se vilifacit, qui magnum se reputat: sicut qui se judicat sapientem, fit amens. Lux quidem luce confunditur, et altitudo altitudine incurvatur. Ubi ergo profunda humilitas, ibi excelsa est dignitas; et ubi ex te ipso dejectio magna, ibi ex virtute dignificatio maxima: dumque mundanis cardinibus nos judicamus indignos, sempiternis atque cœlestibus mansionibus reddit humilitas mox nos dignos. Hinc quoque beatus ait Ambrosius: Quisquis cupit divinitatis tenere fastigia, humilitatis ima sectetur. Quicumque vult fratrem suum prævenire regnando in cœlis, prius illum præveniat obsequendo in terris, sicut ait Apostolus: Honore invicem prævenientes. Vincat eum officiis, ut possit vincere sanctitate.90

Footnotes

  1. Rom. xii, 21. ↩

  2. Judic. viii, 2, 3. ↩

  3. Matth. xii, 34. ↩

  4. Ps. xxxiii, 16, 17. ↩

  5. Ezech. ix, 9. ↩

  6. Soph. i, 12. ↩

  7. Ps. lxxii, 11. ↩

  8. I Reg. xxv, 24-35. ↩

  9. Ps. xciii, 8, 9. ↩

  10. Osee vii, 15, 16. ↩

  11. Jer. vi, 8. ↩

  12. Prov. x, 25. ↩

  13. Prov. xxviii, 1. ↩

  14. Matth. xix, 21. ↩

  15. Ps. cxlv, 4. ↩

  16. Is. xlviii, 22. ↩

  17. Job xiv, 2. ↩

  18. 1 Reg. 1, 18. ↩

  19. Rom. xii, 2. ↩

  20. Ps. xlix, 9. ↩

  21. Mich. vi, 6, 7. ↩

  22. Prov. xxviii, 9. ↩

  23. Gen. iv, 4, 5. ↩

  24. Deut. xxv, 16. ↩

  25. Ps. v, 7. ↩

  26. Ps. x, 8. ↩

  27. Joann. xiv, 23. ↩

  28. Matth. xxiii, 2, 3. ↩

  29. Ps. cxxxviii, 8. ↩

  30. Hebr. iv, 13. ↩

  31. Apoc. ii, 23. ↩

  32. Jer. xvii, 9, 10. ↩

  33. * quærit ↩

  34. Ps. xxxiii, 20. ↩

  35. II Tim. iii, 12. ↩

  36. Jacob. iii, 2. ↩

  37. Ephes. v, 16. ↩

  38. Gen. xlvii, 9. ↩

  39. I Mach. xii, 1. ↩

  40. Ps. i, 1. ↩

  41. Ps. xxvi, 1. ↩

  42. I Tim. vi, 8. ↩

  43. I Mach. xvi, 15, 16. ↩

  44. II Reg. xii, 27-29. ↩

  45. Prov. xxvi, 13. ↩

  46. Ps. xvii, 30. ↩

  47. Prov. x, 1. ↩

  48. Ps. LXXXV, 13. ↩

  49. Gen. XXXVII, 35. ↩

  50. Ps. CXLV, 9. ↩

  51. Deut. x, 18. ↩

  52. 1 Tim. v, 3. ↩

  53. Ps. CXLVII, 14. ↩

  54. Is. LX, 18. ↩

  55. Is. I, 16. ↩

  56. Mich. II, 1. ↩

  57. Hebr. IV, 12. ↩

  58. Matth. XVII, 5. ↩

  59. Marc. XVI, 20. ↩

  60. Matth. XIII, 22. ↩

  61. Matth. viii, 20; xix, 29; ↩

  62. Luc. xiv, 33. ↩

  63. Exod. xxiii, 8. ↩

  64. Num. xvi, 15. ↩

  65. 1 Reg. xii, 3. ↩

  66. 1 Reg. xxvi, 23. ↩

  67. Luc. xi, 41. ↩

  68. Matth. v, 7. ↩

  69. Act. xv, 9. ↩

  70. Luc. vii, 47. ↩

  71. Hebr. xiii, 17. ↩

  72. Rom. xiii, 1. ↩

  73. 1 Reg. xv, 22, 23. ↩

  74. Matth. xii, 34. ↩

  75. Ps. cxviii, 155. ↩

  76. Act. xvii, 27, 28. ↩

  77. Luc. xviii, 1. ↩

  78. Joann. xvi, 23. ↩

  79. Eccle. xi, 7. ↩

  80. Tob. v, 12. ↩

  81. Mich. vii, 8. ↩

  82. Ibid. 9. ↩

  83. Ps. xv, 11. ↩

  84. Eccl. xli, 15. ↩

  85. Eccle. vii, 2. ↩

  86. Luc. xxi, 19. ↩

  87. Eccli. xli, 15. ↩

  88. Matth. xviii, 15. ↩

  89. Luc. xiv, 11; xviii, 14. Job xxii, 29. ↩

  90. Rom. xii, 10. ↩

Chapter 17 of 35