Articulus 16
EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI: HOMINIS EST ANIMUM PRÆPARARE; ET DOMINI, GUBERNARE LINGUAM.
HOMINIS est animum præparare, id est se ipsum ad gratiam Dei disponere, faciendo quod in se est, hoc est, quod per naturam et per dona sibi data facere potest: quod dum toto conatu peregerit, Deus certissime gratiam ei infundet. Verumtamen Deus diversimode prævenit homines, et quosdam tam pie, ut etiam dum vitiosis actibus sunt intenti, trahat eos valenter et prorsus piissime ad se, sicut et
D Paulum pergentem Damascum ad persequendum Christifideles.1 Semper tamen in adultis requiritur consensus, et cooperatio quædam liberi arbitrii: quia, ut asserit Augustinus, qui creavit te sine te, non justificabit te sine te.
Itaque per liberum arbitrium naturalemque rationem, aptat se homo ad gratiam, recedendo a malis, bonisque actibus cohærendo, secundum naturalis rationis dictamen, et quantum possibile est per vires naturæ: et ita se possunt aptare infideles. Credentes vero, sed in mortali vitio exsistentes, etiam per fidem informem, reliquiasque virtutum quas amiserunt pecando, et per notitiam mandatorum, possunt et debent se præparare ad divinorum infusionem charismatum; similiter acquiescendo angelicis et divinis occultis instinctibus, quibus homines etiam vitiosi ac perfidi multipliciter retrahuntur a malis, atque ad bona misericorditer instigantur. Denique non solum est hominis, animum suum præparare modis jam tactis ad gratiæ infusionem; sed et hi qui gratiam habent, virtutibusque ornantur, se debent [præparare] ad caritatis profectum, ad gratiæ incrementum, ad devotionem ardentem, Dominum invocando, Scripturas pensando, sermones attente audiendo, et bonis sibi concessis rite utendo. Imo et ad ipsam orationem debet se homo præparare recolligendo cor suum, sicut in Ecclesiastico scriptum est: Ante orationem præpara animam tuam.2 Ad quamlibet præparationem prætactam pertinere potest quod in Job habetur, Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet;3 et quod Dominus loquitur, Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?4
Præterea quæri potest, quomodo potest homo sic animum præparare, quum dicat Salvator, Sine me nihil potestis facere;5 et alibi, Nolite præmeditari qualiter aut quid loquamini. Respondetur, quod sine gratia infusa, actualique motione et ope Spiritus Sancti, non possumus aliquid meritorie agere, imo nec cogitare.67 Tempore quoque persecutionis, ad respondendum pro fide tyrannis non debet se homo præmeditando parare, sed directionem et illuminationem supernam certissime exspectare: nihilo minus debet ad Deum cor suum dirigere, incrementoque gratiæ animum præparare. Insuper sine conservatione omnipotentiæ Dei, et generali influxu ipsius, nec ad momentum subsistere, nec quidpiam operari valemus.
Et Domini, gubernare linguam, id est, speciale donum gratiæ Dei est, propriam linguam ab illicitis reprimere verbis, et non nisi licita atque utilia loqui. Nam, ut scriptum est, Linguam nullus hominum domare potest.89 Ideo orat Psalmista: Pone, Domine, custodiam ori meo. Specialiter autem Deus gubernat linguam sanctorum prædicatorum, martyrumque suorum, quibus promisit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.10 Unde B Apostolus: Orate, inquit, ut detur mihi sermo in apertione oris mei.11
Omnes viæ, id est cogitationes, affectiones, verba et opera, hominum patent, id est, cognitæ sunt, oculis ejus: sicut ad Hebræos ait Apostolus:12 Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. De quo sanctus Job ait: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?1314 Quod quum ita sit, nonne in hoc apparet infinita impudentia, negligentia, perversitas atque stultitia nostra, quod in præsentia ejus tam intimorate et irreverenter habemus nos, et opus ejus tam negligenter exsolvimus? Spirituum ponderator est Dominus: id est, justa ac certa lance sapientiæ ac justitiæ suæ discernit et judicat merita ac demerita animarum, et valorem ponderat singulorum, sicut Job loquitur: Appendat me in statera.15 Non ergo debemus inter nos curiose disputare quis alio sanctior sit, sed Deo ponderatori spirituum hoc ipsum committere, sicut et Thomas ait in prima parte, quæstione 20, qua quærit quis magis dilexerit Christum, Petrus an Joannes.
Revela Domino, id est, coram Deo confitere et recita, opera tua: non aliquid notificando invariabili Deo, sed te ipsum discutiendo, et quidquid boni in tuis operibus est, largitori omnis boni grata ac humili mente attribuendo; quidquid vero culpæ in eis est, tibimet adscribendo, juxta illud: Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.16 Unde Psalmista:171819
Dixi:20 Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Juxta hunc modum loquendi habetur in Psalmis, Delictum meum cognitum tibi feci;2122 itemque, Revela Domino viam tuam, et spera in eo; atque in Threnis, Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.23
Et dirigentur cogitationes tuæ: id est, per hanc humilem viarum tuarum confessionem et discussionem, mereberis desuper dirigi in cogitationibus tuis, et tu ipse, Deo auxiliante, refrenabis ac diriges eas coram Altissimo:24 secundum illud, Dirige cor tuum in viam directam.25
Universa propter se ipsum operatus est Dominus, id est ex propria libertate ac bonitate, et propter sui ipsius gloriam ac honorem, non ob aliquam indigentiam aut profectum seu commodum sui, qui bonorum nostrorum non indiget, sed ut ex sua plenitudine ac munificentia se ipsum creaturis communicaret, suamque perfectionem ac beatitudinem eis multipliciter participaret.2627 Hinc magnus theologus Dionysius asserit, quod divinus amor non reliquit eum sine germine esse. Ideo per Isaiam testatur Dominus: Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum;28 et alibi, Non propter vos ego faciam, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum. Unde et Plato causam finalem productionis mundi inquirens, ait in primo Timæi: Dicendum cur conditor et fabricator universi, omne hoc instituendum putaverit. Optimus erat: ab optimo porro invidia longe relegata est. Itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici voluit: quam quidem voluntatem Dei, originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Hinc Deus dicitur omnium causa, non solum effectiva, sed et finalis ac exemplaris. Nam sicut omnia ex propria bonitate et voluntate produxit, sic ad se ipsum cuncta finaliter ordinavit, et secundum ideales suæ æternæ sapientiæ rationes cuncta instituit. Propter quod in Apocalypsi testatur: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.29 De hoc Magister Sententiarum, libro secundo, ex verbis Augustini multa inducit.
Impium quoque ad diem malum: id est, reprobos et iniquos condidit Dominus, ut in die judicii atque extremæ ultionis, divina justitia in ipsis appareat, quia sunt vasa iræ in interitum. Super hoc Romanis terribiliter ac profunde scribit Apostolus. Ubi et illud allegat quod Dominus ait ad Pharaonem: Idcirco posui te, ut ostenderem in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.30 Quemadmodum enim omnipotens et incomprehensibilis Deus creavit electos, qui sunt vasa misericordiæ, ut in ipsis misericordia sua resplendeat; ita condidit reprobos, ut in eis rigor suæ æternæ declaretur justitiæ. Propter quod scriptum est: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: severitatem quidem in eos qui ceciderunt;3132 in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Verumtamen, sicut ad Timotheum scribit idem Apostolus, Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad notitiam veritatis venire.33 Nam, ut Damascenus disseruit, voluntate antecedente vult omnes salvari, et quantum in ipso est, ad salutem adducit. Impium vero, ut talem, ad diem malum prævidit, sicut et in libro Job habetur: In diem malum servatur malus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet.34
Abominatio Domini est omnis arrogans, id est superbus, et præsertim qui sibi ipsi attribuit quod non habet, vel quod a Deo accepit, contra illud Apostoli:35 Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quamvis autem omnes vitiosi sint abominabiles Creatori, specialiter tamen superbi. Nam creatura rationalis eo ipso quo creatura est, tenetur se humiliare, et suo se Creatori subjicere:36 quia ex se nihil est, nec aliud habet ex se, nisi deficere, indigere, peccare; suique Creatoris conservatione ac provisione indiget incessanter. Ideo per Prophetam loquitur Dominus:37 Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur. Etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens. Hoc supra scriptum est atque expositum. — Initium viæ bonæ, id est exordium bonæ conversationis, est facere justitiam, prout justitia est virtus communis, id est a peccatis recedere, et eadem confiteri. Nam, ut asserit Augustinus, Initium bonorum, confessio est malorum. Accepta est autem apud Deum ipsa justitia magis, quam immolare hostias, id est sacrificia legis, quæ (ut dictum est) non erant accepta in se, sed solum ex fide, caritate et devotione offerentium, et in quantum Christi passionem, immolationem atque mysteria figurabant. Unde et ipsa exterior immolatio non erat in se Deo accepta, sed ex interiore virtute. Attamen iste versus in Hebræo non habetur.
Misericordia et veritate redimitur iniquitas;38 in timore autem Domini declinatur a malo. Hoc est quod præcedenti fertur capitulo, Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo : quod præcedenti articulo satis reor expositum. — Quum placuerint Domino viæ, id est interiores exterioresque actus, hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem, id est, corda adversariorum talis hominis Deus inclinabit ad habendum pacem cum hujusmodi homine : quod frequenter sic fit, quamvis non semper; imo multi invidi, ambitiosi, perversi, tanto plus contra justos insaniunt, quanto viderint eos exsistere magis exemplares, bonos, famosos.39 Tyranni quoque usque ad mortem persecuti sunt martyres sanctos. Aliqui vero mali, non sunt ita perversi, sed indolis bonæ, et cito inclinantur ad bonum : quemadmodum Nabuchodonosor, Darius et Cyrus, auditis seu visis mirabilibus Dei in Daniele, magnificaverunt Deum ipsius.40 Hinc ait Glossa : Tanta est sanctitas divinæ Religionis, ut eam plerumque etiam illi qui foris sunt, venerentur, et cum his habeant pacem, quos Deo perfecte servire considerant, quamvis Religione discordent, ut in Daniele et pueris tribus. Sæpe etiam persecutores non solum ad pacem cum prædicatoribus, sed et ad veritatem fidei sunt conversi.
Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.41 Hoc patet ex elucidatione ejus quod scriptum est præcedenti capitulo, Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni, etc.42 — Cor, id est ratio, hominis disponet viam suam, id est, intra se deliberabit ac proponet quid agere debeat, quid vitare; sed Domini est dirigere gressus ejus; id est, ad exsequendum idonee quod ratio disposuit in se, indiget homo directione et ope gratiæ Dei. Propter quod oravit Propheta : Gressus meos dirige secundum eloquium tuum.43 Et Jeremias ait : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus; nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.44 Apostolus quoque : Non volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Divinatio in labiis regis.45 Divinatio accipi solet in malo, pro usurpata prænuntiatione contingentium futurorum. Unde dicuntur divini, quidam superstitiosi ac magi. Hic vero in bono accipitur, pro commemoratione futurorum secundum Scripturas, ut scilicet rex et quilibet judex penset, et aliis recolat ac proponat futurum Dei judicium, gaudia quoque justorum, et impiorum supplicia, quatenus nec ipse audeat judicare injuste, et alii timeant aliquid contra justitiam attentare. Quemadmodum Josaphat rex legitur suis dixisse judicibus : Videte quid faciatis : non enim hominum exercetis judicium, sed Domini; et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.46 Hinc subditur : In judicio non errabit os ejus, utpote regis sic facientis. Quidam per divinationem intelligunt lectionem divinam, quoniam jussum fuit ut rex Israelitici populi, statim ut sedisset in solio regni, describeret sibi Deuteronomium legis in volumine, et legeret illud omnibus diebus vitæ suæ, sicque secundum legem judicando non deviaret.47 Glossa per regem intelligit Christum : de quo fertur in Psalmo, Deus, judicium tuum regi da;48 qui solus videtur in judicio nunquam errare; in cujus ore est divinatio, quia non solum dirigit verba et facta suorum fidelium, sed et divinis gentilium interdum ostendit quid interrogantibus debeant respondere, ut primo Regum de divinis Philistæorum habetur, qui aptissime responderunt qualiter arca Dei esset remittenda.
Pondus et statera judicia Domini sunt, id est, Deo sunt placita pondera justa, et justæ stateræ, ac mensurationes seu ponderationes quæ fiunt cum eis. Vel, Pondus et statera judicia Dei, quoniam Deus in sua sapientia ordinavit universa facere in numero, pondere et mensura.49 Et opera ejus, omnes lapides sæculi, id est omnes electi, qui tanquam lapides vivi, ponuntur nunc50 in ædificio militantis Ecclesiæ per fidem et caritatem, deinde in structura Ecclesiæ triumphantis per beatificam fruitionem. Isti sunt opera Dei, quia per supernaturalia dona pietatis ac gratiæ ejus, perducuntur ad ista, non viribus suis. De quibus in prima sua ait epistola gloriosissimus apostolici agminis princeps:51 Et vos tanquam lapides vivi superædificamini. Verumtamen quidam ait in Hebræo haberi, Lapides sacculi, et ex scriptorum vitio propter similitudinem dictionum, pro Sacculi, positum Sæculi. Antiquitus namque ponderationes fiebant per lapides in sacculo collocatos, sicut nunc fiunt per metalla: sicque lapides tales erant opera Deo placentia, in quantum per eos fiebat justitia seu ponderatio justa.
Abominabiles regi qui agunt impie. Constat quod summo Regi (de quo ait Apostolus, Regi autem sæculorum immortali, invisibili) abominabiles sint iniqui, ut tales;52 similiter unicuique regi justo, qui dignus est rex vocari: rex quippe iniquus voluntatem, non rationem, sequens, verius est tyrannus quam rex. Spiritualiter vero reges censentur, omnes qui sapientia et virtute regunt se ipsos, aut etiam sibi commissos: qui utique impios detestantur. Quoniam justitia firmatur solium: id est, thronus regis, et ejus auctoritas seu præsidentia, per justitiam roboratur, authenticatur, et perseverat in posteris.53 Sedes enim ducum superborum destruxit Deus, ut in Ecclesiastico fertur; atque, ut asserit Augustinus, Si tollatur justitia, quid sunt regna nisi latrocinia magna?
Voluntas regum, de quibus nunc dictum est, sunt labia justa: id est, qui vera et justa loquuntur, testantur et agunt, justis regibus placent. Qui recta, id est vera, justa, salubria, loquitur ex affectu, dirigetur a Spiritu Sancto in viam salutis æternæ, et per verba ac opera talia ad beatitudinem recto itinere perducetur. Contra quod ait Propheta:54 Vir linguosus non dirigetur in terra. Impiorum autem persona non dirigitur ita, sed eorum iniquitas dirigi dicitur, sicut in Daniele de sceleratissimo Antiocho est prædictum: Dolus in manu ejus dirigetur.55 — Indignatio regis est nuntius mortis, id est insinuatio interfectionis mox futuræ ei, contra quem rex indignatur: quod intelligendum est de indignatione prædominante, vel etiam justa, ex alicujus gravi excessu concepta a rege. Reges etenim taliter indignantes, proni sunt dictare sententiam mortis in eum cui indignantur. Et vir sapiens placabit eum, id est regem iratum, pie excusando reum pro posse, aut intercedendo pro eo.
In hilaritate vultus regis, vita: id est, subditorum seu reorum conservatio in vita, speratur ex hoc quod rex hilarem vultum eis ostendit; et clementia ejus quasi imber serotinus: id est, multum suavis et fructuosa est subditis clementia regis seu principis sui, sicut pluvia vespertina terræ nascentibus. Verum ista de Christo præsertim accipi queunt, quia in adspectu sui jucundissimi vultus, vita gloriæ æternalis consistit. Propter quod orat Psalmista: Ostende faciem tuam, et salvi erimus.56 Moyses quoque: Si inveni, inquit, gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam.57 De quo princeps Apostolorum fatetur, quia in ipsum desiderant angeli prospicere.58 Cujus clementia est quasi imber serotinus. Circa quod ait Glossa : Serotinus imber usque nunc in Judæa maturis solet fructibus provenire, ubi Dominus matutinam pluviam et serotinam promittit, per Prophetam dicendo :59 Dabo vobis pluviam matutinam et serotinam terræ. Spiritualiter autem, pluvia matutina est quando prima gratiæ seu doctrinæ semina credendi in Christum suscipimus; serotina vero, quando jam maturis seu perfectis virtutum fructibus, in horreo Dei recondimur. Et bene clementia Christi regis nostri, imbri serotino comparatur : quia quod fructum vitæ bene agentes percipimus, non facit libertas nostri arbitrii, sed irrigatio doni superni.
Posside sapientiam, quia auro melior est; et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Istud præhabitum est, et satis expositum.60 Denique sapientia per violentiam non aufertur, antiquitate non corrumpitur; absconsione inordinata minuitur, communicatione caritativa multiplicatur : sapientia nihil ardentius diligitur, nil dulcius possidetur; atque, ut Tullius loquitur, rei publicæ commoda multa proveniunt, si moderatrix omnium rerum præsto sit sapientia. Hinc ad eos qui ipsam adepti sunt, laus, honor et dignitas confluunt. In sapientia excolenda, honestas vitæ est sita; et in ejus negligentia, turpitudo est maxima. Verum ad istam sapientiam non sufficit scire divina, sed exigitur conversatio virtuosa et impassionata. Propter quod dixit apostolus Jacobus : Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.61 — Semita justorum, id est lex divina seu observantia præceptorum in quibus ambulant justi, declinat mala, id est, vitat peccata, et supplicia eis infligenda. Custos animæ suæ servat viam suam.
Contritionem præcedit superbia : quia superbiendo merentur homines destrui ac damnari; et ante ruinam exaltatur spiritus, id est, se ipsum extollit, seque extollendo dejici promeretur, quemadmodum in Isaia habetur : Dies Domini super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem;62 et humiliabitur. Ideo per Abdiam loquitur Dominus :63 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te. Unde de Nabuchodonosor potentissimo rege scriptum est : Quando elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et a filiis hominum ejectus est.64 — Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Nam primum horum est virtuosum, secundum damnabile. Hinc ait Apostolus : Fide Moyses grandis effectus, negavit se filium filiæ Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi.65 Et Psalmista :66 Elegi, inquit, abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. — Eruditus in verbo, id est, qui alios instruit sapienter, eruditeque loquitur, reperiet bona gloriæ pro mercede, et profectum gratiæ in hac vita ; et qui sperat in Domino spe formata, quæ ex gratia meritisque procedit, beatus est jam per inchoationem ac meritum. Ideo loquitur Isaias :67 Deus judicii Dominus ; beati omnes qui exspectant eum.
Qui sapiens corde est, appellabitur prudens, quamvis in solitudine degens, nullique præsidens, non instruat alios. Sapientia autem et prudentia sunt connexæ, et frequenter unum pro alio sumitur. Et qui dulcis eloquio, majora reperiet : id est, qui non solum sapiens in corde est, sed alios quoque facunde et efficaciter docet, fidem contra perfidos protegit, et viam justitiæ toto defendit conatu, majora reperiet, id est præmia ampliora, ceteris paribus, quam is qui sapiens mente est, nec aliis prædicat : nam doctoribus et prædicatoribus datur aureola. Verumtamen magnitudo præmii essentialis correspondet perfectioni caritatis, in qua qui perfectior est in via, major et gloriosior erit in patria. Denique, Qui dulcis est eloquio, majora reperiet: quia facundi in verbis et sententiosi, sunt communiter valde accepti hominibus, et reputantur, magnaque commoda consequuntur. Dulcis autem eloquio nuncupatur, qui habet non solum bonam expressivam, sed bonam etiam impressivam; nec solum promptus est ad verborum prolationem rhetoricam, sed et verba sapientialia profert. Sapientes etenim auditores majorem sentiunt delectationem in sensu, quam in sono sermonis.
Fons vitæ, eruditio possidentis: id est, doctrina et informatio ejus qui sapientiam possidet, disponit audientium corda ad vitam gratiæ, adeptionemque gloriæ, revocando eos a vitiis, et ad pœnitentiam seu profectum virtutum alliciendo. Doctrina stultorum, fatuitas. Hoc præhabitum est.68
— Cor sapientis erudiet os ejus: id est, sapiens per sapientiam sui intellectus, diriget os suum ad loquendum salubria, loco et tempore opportuno, recta intentione, et cum discretionis moderatione; et labiis illius addet gratiam, id est acceptabilitatem in loquendo, seu fructum locutionis, ita quod verba ejus audientur libenter, et fructificabunt. Hinc dixit Propheta: Dixi: Custodiam vias meas, id est cogitationes et affectiones, ut non delinquam in lingua69 mea, id est, ne ex irrefrenata cogitatione aut inordinata affectione ad loquendum prorumpam.
Favus mellis sunt verba composita, id est ordinate, facunde, sapienter prolata: quoniam audientium aures ac mentes delectant, quemadmodum favus mellis gustum. Ideo Seneca testatur: Comes facundus in via pro vehiculo est. Spiritualiter autem, verba Scripturæ dulcissima sunt, prout canit Psalmographus: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!70 super mel ori meo. Verumtamen, quamvis eloquentia sit donum naturæ non parvum, non tamen est importune optandum aut nimis appretiandum, nec contristari quis debet quoniam caret illa, quum sit multis occasio multiplicis culpæ et perditionis æternæ. Ipse quoque defectus loquelæ, est multis occasio vitandi diversa vitiorum pericula, et humiliandi se ipsos. Idcirco in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, quod pulchritudo et eloquentia magis frequenter dantur reprobis, quam electis, ne electi ea nimis appretientur. Dulcedo animæ est sanitas ossium: id est, bona et jucunda dispositio cordis redundat in corpus, et sanitatem ejus conservat vel auget; similiter sanitas ossium, id est bona corporis habitudo, redundat in animam, et eam oblectat. Possunt quoque per ossa virtutes intelligi: quarum sanitas, id est immunitas a læsione peccati, sinceritas seu perfectio, jucunda est animæ, quoniam virtus ex sua natura delectabilis est.
Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus deducunt ad mortem.71 Hoc quartodecimo capitulo expositum est. — Anima laborantis laborat sibi, id est, anima exercentis opera corporalia aut spiritualia bona, facit ea ad suum profectum aut commodum, et pro necessariis corpori aut animæ.72 Ideo monet Apostolus: Labora sicut bonus miles Christi;73 et rursus, Labor vester non erit inanis in Domino;74 itemque, Unusquisque accipiet secundum suum laborem. Quia compulit eum ad laborandum, os suum, id est sermo quo se adstrinxit ad bene agendum in fonte Baptismi, in susceptione ordinis sacri, aut in professione monastica, vel in foro confessionis, sive in actu prædicationis: quia quod alios docet, facere obligatur. Os quoque corporale quo comedit homo, compellit eum ad laborandum pro sustentaculo vitæ. Similiter primus homo de paradiso expulsus, laboravit sibi pro necessariis vitæ (sicut dictum est ei, In sudore vultus tui vesceris pane tuo):75 quia compulit eum os suum, id est peccatum quod commisit ore proprio, manducando de pomo prohibito: propter quod fuit expulsus, laboribusque addictus.
Vir impius fodit malum, id est, exquirit ac excogitat qualiter prava sua desideria
25
26
27 ad effectum perducat, sicut ait Jeremias propheta : Ut inique agerent, laboraverunt; et Psalmista, Dixit injustus ut delinquat in semetipso. De talibus ait Scriptura : Quasi de industria recesserunt a Deo; et alibi, Sapientes sunt ut faciant malum. Vel, Impius fodit malum, id est, dolose præparat proximo suo damnum, laqueum sive periculum, sicut ait Salvator per Prophetam : Foderunt foveam animæ meæ. Hoc modo hæretici ac alii deceptores fodiunt malum, dum ex Scripturis quasdam extrahunt auctoritates, ad comprobandum suos errores, quibus alios student illaqueare. Et in labiis ejus ignis ardescit, id est locutio male fervens, flamma iræ, impatientiæ, falsique dogmatis, spirituales divitias consumentis.
Homo perversus suscitat lites, id est per verba injuriosa, aut opera violenta, per quæ inter se et alium, vel inter alios contentiones et bella procurat; et verbosus separat principes, seminando inter eos discordias, seu unum contra alium instigando. — Vir iniquus lactat, id est, blandiendo fallit, amicum suum, id est proximum a quo amatur, vel quem ipse simulat se amare; et ducit eum per viam non bonam, id est, ad vitia et incommoda trahit eum : juxta illud Psalmi, Loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. — Qui attonitis oculis, id est oculis corporalibus cum signo superbiæ elevatis, aut quasi quodam pavore concussis, cogitat prava, quæ alteri cupit inferre aut facere. Unde dicitur ad Job : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Mordens labia sua, ex phantasia proterva, atque imaginatione intensa, qua cupit implere quod cogitat : juxta illud, Dentibus suis fremet, et tabescet;76 perficit malum, id est, ad effectum citius quo potest, suum vitiosum affectum perducit. — Corona dignitatis est senectus, quæ in viis justitiæ reperietur : id est, senium sanctum in virtutibus exercitatum, seu cordis maturitas, est dignitas valde præclara coronationeque digna. Unde scriptum est :77 Coram cano capite consurge, et honora personam senis.
Melior est patiens viro forti, corporali robore, non virtutum vigore. Patientia enim est præclara et utilissima virtus, et necessaria valde :78 quæ passionem tristitiæ moderatur ac frenat, et naturalibus ac corporalibus donis longe præstantior est. De qua asserit Dominus : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et qui dominatur animo suo, id est animositati propriæ ac ceteris motibus passionum, per virtutes morales, melior et fortior est expugnatore urbium. Incomparabiliter enim virtuosius est, per gratiam et virtutes superare se ipsum, et vitia exstirpare, passionesque reformare, quam armis et viribus corporalibus destruere urbes. — Sortes mittuntur in sinum, id est, in abscondito reconduntur;79 sed a Domino temperantur : id est, divina providentia eas disponit, atque ex justi ac sapientissimi Dei voluntate ordinationeque provenit quis quid accipiat, quæ sors illi aut illi proveniat, et quod talis aut talis sors cadat super illum aut illum.80 Universa namque et singula, sub divinæ providentiæ ordinatione comprehenduntur, quemadmodum asserit Christus : Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?81 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Quod Matthæus sic expressit : Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro?82 Possent autem hic multa introduci de sortibus, utpote quid sit sors, et de speciebus ipsius, qualiter etiam liceat sortibus uti, et qualiter non. De quibus hoc loco pertranseo, quoniam alibi inde scripsi, præsertim super Jonam. Et Thomas in secunda secundæ de his tractat diffuse : cujus determinationem hic sequitur Lyra.
Postremo, quod dictum est, Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium : cordibus nostris indelebiliter inscribamus, et patientiam tanquam sponsam carissimam jugiter amplectamur, vincamus nos ipsos, et omnem animositatem, impetuositatem, impatientiam detestemur ac fugiamus, quum ad Hebræos dicat Apostolus: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem;83 et alibi, Cum patientia supportate invicem in caritate.84 Nempe, ut ait Gregorius, In hoc mens justi ab injusta discernitur, quod mens justi laudem Omnipotentis inter adversa confitetur, quod rebus adversis non frangitur, quod casu gloriæ exterioris non labitur.
A Qui iterum ait: Non est perfecte bonus, nisi qui et inter malos est bonus; nec bonus dici meretur, qui malos tolerare detestatur. Hinc et Seneca in suis ait Proverbiis: Feras quod lædit, ut prosit tibi quod fers; fer difficilia, ut prospera et facilia bene feras. Velox doloris remedium est patientia. Quid autem sit patientia, Tullius docet: Patientia (inquiens) est, honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio.
Footnotes
-
Act. ix, 1-22. ↩
-
Eccl. xvm, 23. ↩
-
Job xxxiv, 14. ↩
-
Jer. xxx, 21. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Luc. xxi, 14. ↩
-
Matth. x, 19; ↩
-
Ps. cxl, 3. ↩
-
Jacob. III, 8. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Ephes. vi, 18, 19. ↩
-
Hebr. IV, 13. ↩
-
Job xxxi, 4. ↩
-
Job xxxi, 4. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Job xiii, 15, 16. ↩
-
Ibid. xiii, 15, 16. ↩
-
Jer. xxxi, 21. ↩
-
Eccli. xviii, 23. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
Ps. xxxvi, 5. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Thren. ii, 19. ↩
-
Apoc. i, 17; ↩
-
Ps. xv, 2. ↩
-
Jer. xxxi, 21. ↩
-
Rom. ix, 23. ↩
-
Is. xliii, 7. ↩
-
Apoc. i, 8; xxi, 6; xxii, 13. ↩
-
Exod. ix, 16. ↩
-
Rom. xi, 22. ↩
-
Ibid. xi, 22. ↩
-
I Tim. ii, 4. ↩
-
Job xxi, 30, 20. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
Ezech. xxxvi, 22, 32. ↩
-
Soph. i, 9. ↩
-
Jer. xv, 8. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Dan. ii, 46-49; iii, 95-100; iv, 31, 32, 34; vi, 23-27; xiv, 40-42. ↩
-
Prov. xi, 21. ↩
-
Prov. xv, 16. ↩
-
Ps. cxviii, 133. ↩
-
Jer. x, 23. ↩
-
Prov. , 27. 7 ↩
-
II Par. xix, 6. ↩
-
Deut. xvii, 18-20. ↩
-
Ps. lxxi, 2. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
1 Reg. vi, 3-9. ↩
-
1 Petr. ii, 5. ↩
-
1 Tim. i, 17. ↩
-
Eccli. x, 17. ↩
-
Ps. cxxxix, 12. ↩
-
Dan. viii, 25. ↩
-
Ps. lxxix, 4, 8, 20. ↩
-
Exod. xxxiii, 13. ↩
-
1 Petr. i, 12. ↩
-
Cf. *Joel* II, 23. ↩
-
Prov. III, 14; VIII, 10, 19. ↩
-
Jacob. III, 13. ↩
-
Is. II, 12. ↩
-
Abdiæ 4. ↩
-
Dan. V, 20, 21. ↩
-
Hebr. XI, 24-26. ↩
-
Ps. LXXXIII, 11. ↩
-
Is. XXX, 18. ↩
-
Prov. 1, 7. ↩
-
Ps. xxxviii, 2. ↩
-
Ps. cxviii, 103. ↩
-
Prov. xiv, 12. ↩
-
Prov. III, 8. ↩
-
II Tim. ii, 3. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Ps. cxi, 10. 31 *Ps. xxvii, 3.* *Job xv, 12.* *Ps. cxi, 10.* ↩
-
Lev. xix, 32. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
-
30 Job xv, 12. ↩
-
Jonæ i, 7. ↩
-
Luc. xii, 6. ↩
-
Matth. x, 29. ↩
-
Hebr. x, 36. ↩
-
Ephes. iv, 2. ↩
Chapter 18 of 35