Articulus 17
DECLARATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI: MELIOR EST BUCCELLA SICCA CUM GAUDIO.
MELIOR est buccella sicca cum gaudio spirituali, quod habet vir sobrius in refectione frugali, moderata et abstinentiali, quam domus plena victimis, id est delicatissimis epulis, quæ ex oblationibus cesserunt in usum et esum offerentium: meliora namque in lege jubebantur offerri;1 cum jurgio. Modicum enim temporale cum adjuncto bono virtutis, incomparabiliter melius est quacumque re temporali magna et pretiosa. Atque, ut ait Chrysostomus, simplicior victus et mensa mediocris, plurimum jucunditatis habet et sinceritatis, ac sobrii hominis mensam ornant panis et aqua; econtrario divitum mensæ exsecrabiles sunt et horridæ, et contaminationis corporum animarumque plenæ. Ex his insinuatur quam enorme peccatum sit jurgium, et quam abominabiles exsistant epulationes in quibus lis et jurgium admiscentur.
Servus sapiens dominabitur filiis stultis. Nam, ut primo Politicorum ait Philosophus, Hi qui ratione intellectuque vigent, naturaliter sunt domini et rectores aliorum. Sæpe quoque parentes committunt suis ministris prudentibus dirigere sobolem suam adhuc imprudentem. Sapientes etiam servi, per suam sapientiam frequenter prosperantur et sublimantur; filii autem stulti econtrario per regimen malum depauperantur ac deprimuntur. Et inter fratres hereditatem dividet, quum fuerit dominans eis: quia tunc fratribus seu filiis stultis discordantibus de modo dividendi bona paterna, eligunt eum in judicem hujus rei, vel ipse concordat ac dirigit eos. Vel sensus est, quod filiis stultis patrimonia sua vendentibus, ipse partem illorum acquirit et emit, sicque dividit inter eos, id est, partem hereditatis ipsorum sortitur.
Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Dominus:2 id est, sicut per ignem examinatur ac depuratur argentum et aurum, sic Dominus judex universorum, per adversa justos suos probat, tentat, examinatque electos et justos, an vere sint justi, non ut sibi hoc innotescat, sed pro majori eorum mercede et saluberrima exercitatione, atque ut virtutes eorum aliis in exemplum ponantur.
Non enim coronatur, nisi qui legitime certaverit.3 Hinc scriptum est:4 Tanquam aurum in fornace probavit illos. Patientia igitur in adversis, signum est veræ virtuositatis: quia dum homo ficte bonus, in camino adversitatis statuitur, mox instar malæ ollæ per impatientiam crepat, et per verba ac signa impatientiæ exsilit. Unde scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.5 Hinc loquitur Augustinus: Perfacile est vestem contemptam portare, capite inclinato incedere, velum super oculos demittere; sed vere virtuosum ac humilem patientia monstrat. Concordatque cum his, quod Seneca in suis dicit Proverbiis: Ignis aurum probat, miseria (id est adversitas) magna fortes viros.
Malus obedit linguæ iniquæ, id est ei qui jubet illicita et iniqua, et quæ scit talia esse: quod malum est. In licitis etenim et honestis tantum est obediendum. Sed impii servi ac subditi citius obtemperant superiori suo in vitiis, quam in actibus virtuosis. Et fallax obtemperat labiis mendacibus. Sic judex iniquus audientiam præbet testibus falsis ac fraudulentis, [et] ut suam excuset et coloret nequitiam, fingit se propter aliorum dicta sic agere, quum tamen sciat eos false locutos.
Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus. Hoc supra expositum est.6 Et qui in ruina lætatur alterius, non erit impunitus. Nunquam licet gloriari de proximorum ruina in culpam, hoc est de transgressione eorum, quia hoc contrariaretur caritati Dei, qui peccato inhonoratur, caritatique proximi, qui peccando spiritualiter moritur. Sed de ruina pœnæ, id est justa punitione alterius, lætari ex zelo justitiæ, et in quantum expediens est saluti, non est illicitum; gaudere vero de adversitate et pœna proximi, in quantum est adversitas quædam et pœna, non in quantum est medicina, et utile quid pro pace communi et conservatione justitiæ, manifeste illicitum est. Similiter lætari de quacumque ruina alterius ex ira seu odio, similive radice perversa, certum est esse iniquum. Talis ergo non erit impunitus, quia aut punietur a judice Deo, aut per contritionem et pœnitentialem satisfactionem puniet semetipsum, aut alio modo debitam feret pœnam. Hinc sanctus Job ait: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui oderat me, et exsultavi quod invenisset eum malum.7 Et Michæas propheta ait: Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi.8 Itaque labentibus et peccantibus condoleamus ex corde, et oremus pro eis, dicentes: Ille hodie, et ego cras.
Corona senum, filii filiorum: id est, bona posteritas est dignitas et exsultatio progenitorum suorum, præsertim justorum. Sic Apostoli facti sunt corona Patriarcharum ac Prophetarum, ex quibus duxerunt originem. Similiter spirituales filii, utputa imitatores fideles prælatorum et institutorum suorum religiosorum ac devotorum, sunt corona ipsorum, quoniam patres tales sunt principes meritorum ac præmiorum suorum sequacium.9 Propter quod in prima ad Thessalonicenses epistola scribit Apostolus: Quæ est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ ?10
Nonne vos? Et gloria filiorum, patres eorum: quia hoc gloriosum et jucundum est filiis, quod de virtuosis et prudentibus parentibus nati sunt. Similiter fidelibus gloriosum est, quod spirituales patres eorum sancti Apostoli, ceterique apostolici viri et prælati, tales ac tanti fuerunt. Unde Corinthiis scribit Apostolus: Vos estis gloria nostra, sicut et nos vestra.11 Verumtamen in hac re frequenter error contingit, quoniam multi superbi et vani magis gloriantur de suorum parentum nobilitate carnali, quam spirituali. Rursus, quidam de patrum suorum sanctitate et sagacitate se jactant, quum tamen eorum virtutes imitari non studeant. Talibus enim ait sacratissimus Joannes Baptista:12 Ne cœperitis dicere, Patrem habemus Abraham; Christus quoque: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.13
Non decent stultum verba composita: quia non vivit secundum Scripturam, nec dignus est alios edocere, nec aptus ut ei committatur negotium arduum, ad cujus expeditionem exiguntur aut conferunt verba sapientia ordinate prolata.14 Nec principem, labium mentiens. Princeps namque et judex et omnis qui præest, debet esse quasi viva lex et animata justitia, director et regula quædam subditorum suorum, ut eos ab erroribus et vitiis revocet, et ad vera justaque dirigat. Ideo maxime indecens est eum esse mendosum sive injustum. — Gemma gratissima, exspectatio præstolantis : id est, ipsa spes copiosæ mercedis ac futuræ consolationis, exhilarat exspectantem ac laborantem, tanquam pretiosissimus lapis. Unde ait Apostolus : Spe gaudentes ; et Salvator : Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.1516 Propterea ait Hieronymus : Spes præmii minuit vim flagelli. Iterum, Exspectatio præstolantis, id est bonum a præstolante exspectatum, tanquam gratissima gemma ipsum lætificat; et maxime beatitudo cœlestis et ejus exspectatio consolantur viatores hujus exsilii : quæ beatitudo per pretiosam margaritam designatur.17 Hinc et Apostolus ait :18 Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Quocumque se vertit, id est, quidquid talis præstolans egerit, prudenter intelligit, id est, vigilanter considerat bonum illud quod finaliter præstolatur, et taliter operatur sicut necessarium est ad obtinendum hoc bonum speratum.
Qui celat delictum, id est, qui culpam proximi sui non manifestat aliis inordinate, nec eum diffamat neque irridet, sed potius, sicut docet Salvator, corripit illum caritative inter se et illum solum;19 quærit amicitias, id est, per hoc procurat sibi amicitiam illius, et est amator caritatis ac pacis. Verumtamen, si crimen alterius vergeret in dispendium boni communis, vel de illius emendatione spes nulla aut pauca haberetur, aliter esset agendum. Providendum est autem famæ proximi, quantum salvis justitia et ordine caritatis, convenienter fieri potest. Qui altero sermone repetit, id est, ea quæ audivit, aliter quam audivit, resumit, verba mutando aut aliqua adjiciendo, seu quæ bona intentione prolata sunt, interpretando perverse; separat fœderatos, id est, discordiam seminat inter amicos fœdere pacis conjunctos, qui credunt tali repetitioni : sicque unus eorum credit alium de se male locutum, propterea concitatur adversus illum. Istud frequenter contingit a dolosis pravissimisque hominibus, qui sunt cooperatores, satellites et instrumenta diaboli ad faciendum turbationem, discordiam, litem, inimicitiam inter fideles. Summe ergo vitandum est vitium istud, atque opposito modo agendum est, ut scilicet male prolata et discordiæ provocativa taceantur, et bene prolata resumantur : nisi forsan ad advisandum proximum de imminenti periculo, oporteret aliquid tangi de male prolatis : quod tamen tunc cum magna cautela fieri debet. Quidam legunt : Qui alto sermone repetit, id est, clamorose culpam alterius sine rationabili causa pandit; separat fœderatos, id est, fœdus pacis inter se et alium violat, quia illum per hoc offendit.
Plus proficit correctio, id est verbalis et caritativa correptio seu disciplinæ inflictio, apud prudentem, id est in eo qui correptionem sumit gratanter, exhibendo se docilem, dirigibilem, gratum, quod pertinet ad prudentem; quam centum plagæ apud stultum, id est durum, indirigibilem, impatientem, superbum, qui ex medicinali castigatione fit pejor. De tali prudente ait Hieronymus : Quid necesse est bis pungere non recalcitrantem, et per se satis erubescentem confundere amplius ? cui sua ratio est magistra ; cui propria conscientia, virga ; cui ingenita verecundia, lex disciplinæ.
Semper jurgia quærit malus, id est homo inquietus, passionatus, præsertim qui in irascibili abundat. Cholerici autem et melancholici, nisi virtute et gratia reprimantur, ad jurgia proni sunt. Angelus autem crudelis mittetur contra eum. Per angelum crudelem, quidam intelligunt judicis servum, qui mittitur ad talem capi-
Rom. xii, 12. endum et puniendum. Sed quum pœnæ vitæ præsentis sint medicinales, et pia intentione infligendæ, non videtur quod nuntius judicis sæcularis vocetur crudelis. Idcirco per angelum crudelem aptius designatur spiritus malignus, qui tempore mortis mittitur ad trahendum talem ad Dei judicium et ad pœnas, vel etiam permittitur talem iniquum ad majora quotidie crimina in præsenti vita inducere, aut quibusdam tormentis afficere, quemadmodum de Ægyptiis fertur in Psalmo: Misit in eos iram indignationis suæ, immissiones per angelos malos.20 Sicque in regula sua allegat hæc verba S. Basilius, qui et verba statim præhabita, scilicet, Jurgia quærit malus, juxta antiquam translationem allegat sic: Contradictionem suscitat omnis malus: quod de inobedientibus exponit.
Expedit magis, id est, minus periculosum est, ursæ occurrere raptis fetibus, id est, quæ perdidit catulos suos: propter quod valde sævit, et primum sibi occurrentem solet invadere, suspicans catulos suos per illum sibi subtractos; quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua, id est superbo præsumptuosoque homini in sua perversitate speranti, qui non solum corpus, sed et animam quærit occidere. Nam, ut in Politicis ait Philosophus, Homo vitiosus, lege atque justitia destitutus, est pessimum animal, et millies pejor brutis. Spiritualiter autem, per ursam designatur gentilitas: cui occurrere levius fuit catholicis viris, qui catulos gentilitatis rapuerunt, convertendo eos ad Christum, quam stulto confidenti in sua stultitia, id est hæreticis in suis argumentis vanis ac frivolis stulte præsumentibus.
Qui reddit mala pro bonis: sicut populus Judæorum Christo, qui per Prophetam effatur: Numquid redditur malum pro bono?21 Non recedet malum de domo ejus, id est de corde ipsius, vel de sobole atque familia sua, ipsum in malis sequente. Istud namque, ingratitudo est maxima, ad quam sequuntur et alia crimina multa.
A Sicque talis ingratus impletur malis culpæ ac pœnæ. Verum, ut Seneca in libro de Beneficiis tangit, Primus gradus ingratitudinis est, beneficium non recognoscere, neque recolere, sed potius oblivisci aut dissimulare; secundus gradus est, bona pro bonis non exhibere; tertius, mala pro bonis rependere. Ingratitudo itaque est enorme peccatum, quo meretur homo amittere quod accepit.
Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum. Hoc quidam exponunt sic: Qui omittit bibere aquam, et potat vina, origo est contentionum et litium, quæ ex vini potatione sæpe sequuntur. Videtur autem sic potius exponendum: Qui aquam facit ex fluvio deservienti communitati aut personæ alicui, decurrere, causa est jurgiorum, quæ ex tali damno communitati vel personæ illato sequuntur. Circa hoc dicit Lyra, in Hebræo haberi: Qui aperit aquam, principium est jurgiorum, id est, qui aperturam facit in alveo fluminis, per quam exeat et decurrat, principium est jurgiorum: quoniam sicut apertura illa primo est parva, et paulatim augetur; sic jurgium in principio modicum, paulatim fit grande. Sed juxta expositionem magis jam approbatam, Dimittere, sumitur hic satis apte pro Aperire: ex quo etiam constat, quod prima quorumdam expositio, primo inducta, non consonat Hebraicæ veritati. Porro Glossa per aquam intelligit fluxam et irrefrenatam locutionem, ex qua lites nascuntur: sicque, aquam dimittere, est linguam in fluxum verborum reprehensibilium relaxare. Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum: quia qui linguam non frenat, concordiam dissipat proximorum. Contra quod scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.22 Econverso lingua in bonam accipitur partem, quum dicitur: Aqua profunda, verba ex ore viri.23 Et antequam patiatur contumeliam a proximo talis contentiosus, judicium deserit: id est, rectum rationis judicium atque discretionem relinquit primo, irrationabiliter aliis injuriando: de quo
Job xxxiv, 17. judicio scriptum est, Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Deserit quoque judicium disceptationis, quia in foro contentioso coram judice refugit apparere ac respondere, conscius sibi de suo excessu in proximum: per quod ostenditur reus. Ideo Seneca in suis scribit Proverbiis: Fatetur facinus is qui judicium fugit; et rursus, Legem nocens veretur, fortunam innocens.24
Matth. xxvii, 21, 23.
Ezech. xiii, 19.
Exod. xiii, 7.
Matth. xxv, 27; Luc xix, 23.
Et qui justificat impium, id est, eum quem probabiliter scit esse reum, asserit esse justum; et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. Tales fuerunt Judæi petentes sibi Barabbam, tanquam Christo innocentiorem, dimitti, et Christum occidi. De talibus loquitur Deus in Ezechiele: Interfecerunt animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt, mentientes propter pugillum hordei et fragmen panis. Tales sunt injusti prælati, in quibus regnat personarum acceptio, et prædicatores blandi, qui propter commoda sua veritatem relinquunt. Circa hæc posset grandis inquisitio fieri: quid agendum sit judici in foro judicii, dum innocens coram eo convincitur testibus et reus probatur, quem judex scit justum et innocentem. De qua quæstione super Exodum plenius scripsi, idcirco jam transeo.
Quid prodest habere divitias stulto, quum sapientiam emere non possit? quasi dicat: Homini vitioso magis obest quam prosit opulentia terrenorum, quum ea non utatur ad spiritualia charismata obtinenda: qua si bene uteretur, posset per opera misericordiæ, dona gratiæ sapientiamque acquirere. Nec istud ideo dictum est, quasi liceat spiritualia bona per temporalia comparare; sed metaphorice loquitur, sicut in Evangelio Dominus: Quare, inquiens, non dedisti pecuniam meam nummulariis, et ego veniens accepissem utique quod meum est, cum usura? Itaque exteriores divitiæ sine interiori opulentia obsunt, et ingratum multisque peccatis obnoxium efficiunt hominem. Conformiter nihil prodest Judæis, et hæreticis, ac impiis Christianis, habere divitias Scripturarum, ingenium, sapientiam acquisitam copiamque verborum, quum Christum, qui est virtus et sapientia Dei Patris, non habeant. Hinc Cyrillus in suis testatur Proverbiis: Avaritia habet oculum, sed non visum: nam bonum diligit, et summum bonum (propter quod cetera suo modo appetibilia sunt) non agnoscit. Si igitur finem amabilium, verum et summum bonum, quæris, fuge aurum, sperne divitias, flammam exstingue cupiditatis. Non enim ditant, sed depauperant, dum animum vitiositate captivant. Quære virtutem, et summum bonum quod quæris, intus habes: thesaurus etenim summæ bonitatis, non nisi in amatoribus suis consistit.
Qui altam facit domum suam, id est, se ipsum aut suam cognationem superbe extollit, quærit ruinam, id est sui ipsius dejectionem: quia qui se exaltat, humiliabitur; et qui evitat discere ea quæ necessaria sunt ad salutem, vel ad victum habendum, incidit in mala, id est diversa et magna peccata atque pericula: quia, ut ait Apostolus, qui ignorat, ignorabitur. Imo, secundum Ambrosium, ignorantia talium est peccatum gravissimum, id est maxime periculosum. Qui enim ignorat quid vitare, quid facere teneatur, in omne malum præcipitatur. Attamen versus iste in Hebræo non continetur.25
Omni tempore diligit Deum et proximum, qui amicus est, id est verus amator Dei et proximorum: non quod omni tempore actualiter diligat, sed omni tempore opportuno. Nec sic intelligendum est, quod habens caritatem, non possit eam amittere, aut amissam recuperare, recuperatamque denuo perdere, ut quidam finxerunt hæretici, allegantes illud Apostoli, Caritas nunquam excidit;26 sed ideo dicitur verus amator semper amare, quia ad veram et spiritualem spectat dilectionem, ut quantum in ea est, nusquam deficiat, quamvis ex libertate, mutabilitate et infirmitate sui subjecti, possit deficere et amitti. Juxta quem modum apud juristas, justitia defi-
1 Cor. 1, 24.
Luc. xiv, 11; xviii, 14.
1 Cor. xiv, 38. nitur esse constans atque perpetua voluntas exhibendi unicuique quod ei debetur. Vel dicitur amicus omni diligere tempore, quia non solum tempore prosperitatis, sed et tempore amat adversitatis, in quo maxime innotescit an sit verus amator. Propter quod subditur: et frater in angustiis comprobatur, id est, in adversitatibus et indigentiis patet an quis fraternaliter diligat proximum suum: quia si tunc deserat eum, non est sincerus ejus amator. Ideo in Ecclesiastico scriptum est:27 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei te ipsum; est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Sic quoque tempore persecutionis et adversitatis ostenditur, quis vere ac stabiliter diligat Deum. Unde de quibusdam ait Salvator, quod radices non habent, quia ad tempus credunt, et tempore tentationis, facta scilicet persecutione propter verbum Dei, recedunt.2829 Præinductis autem de caritatis inviolatione, concordat quod Cassiodorus ait: Qui vere amicus est, omni tempore diligit: tormentum non separat, labor non lassat, thesaurus non superat, alienus amor non occupat. Hinc ait et Seneca: Amicos secundæ (id est prosperæ) res optime parant, adversæ certissime probant.
Homo stultus plaudet manibus, id est, mente gaudet, et signa lætitiæ foris ostendit, quum spoponderit pro amico, id est proximo suo, quasi exsultans se tantæ esse reputationis, quod creditur ei pro alio, et æstimans se magnum quid perpetrasse, non advertens quanto periculo se ipsum subjecit spondendo pro alio, nec sollicitus de satisfactione, prout dictum est super illud, Fili mi, si spoponderis pro amico tuo.30 Spiritualius autem loquendo, multi jam sunt prorsus stultissimi, qui quum curam acceperint animarum, plaudunt manibus, non pensantes quod adstrinxerint se ad reddendum rationem Judici summo pro animabus eorum, quorum sibi curam assumpserunt;31 nec pro illorum salute agentes quidquid tenentur, sed sola temporalia commoda, propriumque honorem adspicientes ac intendentes.
Qui meditatur discordias, id est, intra se excogitat qualiter inter alios possit discordias seminare, diligit rixas: quæ ex discordiis oriuntur. Ideo, sicut pacifici sunt beati, et filii Dei vocantur;32 sic talis turbator est miser, filiusque diaboli merito nuncupatur. Et qui exaltat os suum, animose seu jactanter loquendo, vel se ipsum laudando, aut verba injuriosa contra alios proferendo; quærit ruinam, id est propriam improbitatem, perversitatem, et mala pœnalia ad suam iniquitatem sequentia: quæ dicitur quærere, quoniam quærit ea quibus illa annexa sunt, sicut qui furatur, quærit suspendi: et talia, secundum Philosophum, quæruntur præter intentionem et indirecte.
Qui perversi cordis est, utpote a Deo aversus, et in malitia habituatus, non invenit bonum, id est pacem, gratiam, aut salutem. Imo in se ipso divisus est, et ratio sensualitati suæ subjicitur: contra quod synderesis murmurat, et conscientia habet remorsum. Idcirco, teste Philosopho, homo vitiosus, nec ad se ipsum neque ad alterum amicitiam habet veram. Et qui vertit linguam, loquendo secundum favorem et affectionem, non secundum rationem et veritatem: sicut qui blanditur in facie, et retro pungit; incidit in malum peccati atque supplicii, et frequenter incurrit diffamiam, dum linguæ suæ duplicitas innotescit. — Natus est stultus in ignominia sua: id est, ad suam nativitatem consequitur despectio sua, quia ob suam iniquitatem et fatuitatem juste contemnitur, in quantum talis, non in quantum homo. Sed nec pater in fatuo lætabitur: quia de insipientia et perversitate iniqui aut stolidi filii contristatur, si bonus sit pater. Similiter pater spiritualis de inobediente subdito mœret.
Animus gaudens ætatem floridam facit: quia interior lætitia redundat in corpus, facitque hominem cum jucunditate tempus suum expendere, atque ad floridam pertingere senectutem, nisi aliunde occurrat abbreviatio vitæ.33 Hinc in Ecclesiastico legitur: Jucunditas cordis, hæc est vita hominis.34 Similiter qui gloriatur in Domino, Sanctique Spiritus consolatione assidue recreatur, vitam suam cum floribus actuum virtuosorum deducit, interiorque refloritio mentis in Deo relucet in corpore suo et apparatu externo. Unde in libro Judith dicitur: Erat populus jucundus secundum faciem sanctorum.35 Et Lucas ait, quod Ecclesia per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Spiritus Sancti replebatur.36 Spiritus tristis exsiccat ossa. Inordinata namque et sæcularis tristitia, quæ est passio vitiosa de damno temporali seu adversitate, est valde pœnalis, corrosivaque cordis, complexionem distemperans et vitam abbrevians. Ideo ait Apostolus: Tristitia sæculi mortem operatur.37 Et in Ecclesiastico scribitur: Tristitiam non des animæ tuæ; multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea.38 Quæ autem secundum Deum tristitia est, utpote ordinata, ex consideratione proprii vel alieni peccati, vel alia rationabili causa descendens, vitam gratiæ in salutem stabilem operatur. De qua in Ecclesiaste asseritur: Cor sapientium ubi tristitia.39
Munera de sinu impius accipit, id est, judex injustus occulte accipit dona, ut pervertat semitas judicii, id est processum et ordinem juris, per quos ad justum pervenitur judicium: quod quam vitiosum sit et vitandum, dictum est supra.
In facie prudentis lucet sapientia: id est, interior sapientia mentis resplendet in vultu, per morum compositionem, oculorum custodiam, maturitatemque vultus: in quo tanquam in fronte pudoris, et exteriorum sensuum loco, præsertim resultat ac repræsentatur dispositio cordis. Ideo in Ecclesiastico dicitur:40 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Hinc Seneca: Formosa, inquit, facies, occulta commendatio est. Unde de multis legitur Sanctis, quod interioris sanctitatis ac gratiæ affluentia, in eorum vultibus mirabiliter fulsit: quod maxime fuit in Christo. Nihilo minus quidam hypocritæ et versuti frequenter prætendunt maturitatem ac sapientiæ signa in facie, quum intus pleni sint simulatione ac vanitate. De quibus monet Salvator: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.41 Sunt ergo et alia certiora signa sapientiæ, scilicet conversatio virtuosa. Nec enim dicendus est sapiens, in quo a notitia dissonat vita. Oculi stultorum in finibus terræ: quia undique evagantur, et ad suæ vanitatis objecta insipientissime diriguntur; et quanta est instabilitas cordis in apprehendendo, imaginando et appetendo, tanta est evagatio oculorum ac ceterorum incustodia sensuum. Ideo sancti Patres testati sunt, quod incustoditus visus, incustoditæ mentis sit nuntius. Porro in divino Officio præcipue reprimendi sunt oculi; nec ibi, imo nec alibi incaute aut morose est intuendum, quod male accendere potest affectum.
Ira patris, filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum: id est, de pravitate, indisciplinatione et stultitia filii insipientis, irascitur pater, tam spiritualis quam carnalis; et de eadem causa mater pia tristatur, tam mater carnalis quam mater Ecclesia. — Non est bonum, damnum inferre justo, id est persecutionem, mortem, detractionem, rapinam aut furtum: imo hoc pessimum est, et pejus quam si inferantur injusto; nec percutere principem percussione corporali aut spirituali: de qua ait Apostolus, Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis;42 qui recta judicat. Imo nec princeps injustus a subditis est percutiendus. Unde Paulus in Actibus allegat id legis:43 Principi populi tui non maledices.44 Moyses quoque: Diis, inquit, id est judicibus, non detrahes.45 — Qui moderatur sermones suos, loquendo utilia atque salubria, loco et tempore opportuno, ac mensurate, non excedendo notabiliter, magis aut minus quam decet loquendo; doctus et prudens est. Doctus est enim a Spiritu Sancto, etiamsi litteraturam ignorat: estque discretus et magnæ perfectionis, quia si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.46 Hinc in Proverbiis suis Seneca scripsit: Imago animi est sermo. Qualis vir, talis et oratio (id est locutio) ejus; itemque, Tene semper vocis et silentii temperamentum. Et pretiosi spiritus vir eruditus.
Stultus quoque si tacuerit inter homines colloquentes, sapiens reputabitur, id est, quantum ad hoc, aliquid sapientiæ videtur prætendere et habere, ac signum sapientiæ possidere, quod sic tacet.47 Stultus enim, ut alibi legitur, verba multiplicat. Ignorantes quoque stultitiam ejus, putabunt quod sapiens sit, eo quod taceat, adscribentes taciturnitatem ipsius maturitati et timori sapientiali. Et si compresserit labia sua, reprimendo ea a prolatione conceptæ locutionis, ne erumpat in stolida, superflua aut impertinentia verba: quæ compressio multis difficilis est, juxta illud, Conceptum sermonem tenere quis poterit?48 Unde in Ecclesiastico legitur:49 Sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti reputabitur. Intelligens. Hinc apud Job legitur: Utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.50 Et Seneca contestatur: Taciturnitas stulto homini pro sapientia est. Et Cyrillus in suis ait Proverbiis: Avarus sis verbi, et audi libenter. Hoc est quod Jacobus ait apostolus: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus vero ad loquendum.51 Hoc mali et garruli non observant. Nam, ut ait Gregorius, Pravi sicut in sensu sunt leves, ita in locutione præcipites: quia quod levis mens concipit, levior lingua protinus prodit.
Footnotes
-
Lev. III, 3, 4, 9, 10, 14-17. ↩
-
Ps. VII, 10. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Sap. III, ↩
-
Eccl. xxvii, 6. ↩
-
Prov. xiv, 31. ↩
-
Job xxxi, 29. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
*alias participes ↩
-
1 Thess. vii, 19. ↩
-
II Cor. i, 14. ↩
-
Luc. iii, 8. ↩
-
Joann. viii, 39. ↩
-
Eccli. xxvii, 6. ↩
-
Matth. v, 12. ↩
-
Rom. xii, 12. ↩
-
Rom. xiii, 46. ↩
-
Rom. v, 2. ↩
-
Matth. xviii, 15. ↩
-
Ps. lxxvii, 49. ↩
-
Jer. xviii, 20. ↩
-
Prov. xxvi, 10. ↩
-
Prov. xviii, 4. ↩
-
Exod. xxiii, 7. ↩
-
1 Cor. i, 24. ↩
-
1 Cor. xiii, 8. ↩
-
Eccl. vi, 7. ↩
-
Matth. xiii, 21. ↩
-
Luc. viii, 13; ↩
-
Prov. vi, 1. ↩
-
Hebr. xiii, 17. ↩
-
Matth. v, 9. ↩
-
Eccli. vi, 7, 8. ↩
-
Eccli. XXX, 23. ↩
-
Judith XVI, 24. ↩
-
Act. IX, 31. ↩
-
II Cor. VII, 10. ↩
-
Eccli. XXX, 22, 25. ↩
-
Eccle. VII, 5. ↩
-
Eccli. XIX, 26. ↩
-
Matth. VII, 15. ↩
-
I Cor. VIII, 12. ↩
-
Act. XXIII, 5; ↩
-
Exod. XXII, 28. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Eccle. x, 14. ↩
-
Job IV, 2. ↩
-
Eccl. XIX, 12. ↩
-
Job XIII, 5. ↩
-
Jacob. I, 19. ↩
Chapter 19 of 35