Skip to the text

Articulus 18

ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI: OCCASIONES QUÆRIT, QUI VULT RECEDERE AB AMICO.

OCCASIONES quærit, qui vult recedere ab amico spirituali recessu: id est, qui cupit amicum relinquere, et amicitiam ejus sine justa ratione dimittere, excogitat calumnias contra amicum, et allegat non causam pro causa. Omni tempore erit exsecrabilis, qui hoc agit, nisi vere pœniteat, quoniam amicitiam falsat ac violat:1 quod tanto pejus est quam falsare pecuniam, quanto amicitia melior est quam pecunia, sicut octavo Ethicorum ait Philosophus. Istud tamen intelligendum est de vera amicitia, quæ in bono honesto fundatur: quæ, ut Tullius ait in libro de Amicitia, sola est amicitia vera ac virtuosa. Quæ autem fundatur in bono delectabili, qualis solet esse amicitia juvenum qui voluptatem sequuntur, vel in bono utili, qualis est amicitia senum qui utilitatem sectantur; sæpe utiliter frangitur, prout de hac materia octavo Ethicorum plenius pertractatur. Sit ergo amicitia nostra constans. Verum inter homines passionatos et iracundos, non potest esse amicitia stabilis, quia faciliter offendunt ac offenduntur, prout in secundo Collationum volumine plenarie Cassianus disseruit. Sed, ut tangit Hieronymus, Vera est illa amicitia, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non corporum præsentia aut voluptas, non subdola et palpans adulatio, non conformitas vanitatum, sed timor Dei, similitudo affectuum ad virtutes ac divinarum studia Scripturarum conciliant.

Non recipit stultus verba prudentiæ, id est, exhortationibus et doctrinis sapientialibus atque salubribus non acquiescit, nec eas libenter audit, quia non sapiunt sibi, quum per habitus vitiosos ad contraria inclinetur. Ideo talibus dixit Salvator:2 Sermo meus non capit in vobis. Et in Ecclesiastico legitur:3 Cor stulti quasi vas confractum, et omnem sapientiam non retinebit. Nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus: id est, nulla locutio ei placebit, nisi quæ suis inanibus cogitationibus et pravis affectibus consonat. Verumtamen per prævenientem Dei gratiam, interdum contingit vanos impiosque per prudentem sermonem converti. Aliqui quoque, quamvis adhuc vitiosi, tamen libenter audiunt aliquid boni, et compunguntur ad horam. De quibus asserit Dominus: Cum gaudio suscipiunt verbum; et radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.4

Impius quum in profundum venerit peccatorum, id est, vitiorum voragine fuerit mersus, et prava consuetudine induratus; contemnit verba salubria, correptionem et correctionem: sicut in Genesi patet de Sodomitis, qui pie correpti a Lot, dixerunt: Habitare venisti, non leges dare; te ipsum ergo magis affligemus.5 Ideo orat Propheta: Neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.6 Hinc loquitur Augustinus: Peccata quamvis enormia et horrenda, quum in consuetudinem venerint, aut parva aut nulla esse videntur, in tantum ut non solum non occultanda, verum etiam prædicanda jactandaque videantur. Attamen de talibus non est penitus desperandum, quia ab omnipotenti animarum medico possunt curari, ut patuit in Manasse.7 Sed sequitur eum ignominia et opprobrium: quia in præsenti vita frequenter contemnitur talis, et opprobrium æternæ damnationis non evadit. De quo in Daniele legitur:8 Evigilabunt alii in vitam æternam, alii in opprobrium, ut videant semper.

Aqua profunda, verba ex ore viri: id est, verba sapientialia a viro illuminato et perfecto prolata, assimilantur aquæ profundæ ad cujus fundum non est facile pervenire: sic verba hujusmodi non possunt a simplicibus et pusillis plenarie comprehendi. Propter quod dixit Apostolus: Sapientiam loquimur inter perfectos.9 Eliu quoque inquit:10 Viri sapientes, audite verba mea, et viri eruditi, auscultate me. Et torrens redundans, fons sapientiæ. Hoc de Christo potissime verificatur, qui est fons sapientiæ universæ, et opulentissimo atque plenissimo comparatur torrenti.11 Unde in Psalmo cantatur: Torrente voluptatis tuæ potabis eos;12 itemque, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Propterea protestatur Dominus per Isaiam: Ecce ego declinabo in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ gentium.13 Potest etiam de quocumque viro sapiente exponi, in cujus mente, fons sapientiæ est ipsum habituale sapientiæ donum, et copiosa doctrina: ex quo dono atque doctrina, tanquam ex fonte, procedunt rivuli documentorum sapientialiumque verborum, quemadmodum ex torrente prodeunt aquæ fluenta. Hinc Veritas ait: Aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.14 Tales fontes fuerunt præsertim gloriosi Apostoli. De quibus in Psalmo:15 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel. De quibus cecinit et Isaias:16 Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.

Accipere personam impii in judicio, non est bonum: imo pessimum est, et contra divina præcepta, ac valde mortale peccatum, et partis alterius damnificativum. Propter quod ait Psalmista:17 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Hinc Dominus jussit: Juste judicabis, nec consideres personam pauperis, neque honores vultum potentis.18 Ideo dicit Ambrosius: Inter omnia peccata præsidentium maximum est, quod non causas, sed personas considerant. Denique, sicut in secunda secundæ, quæstione 63, Thomas inducit, personarum acceptio opponitur justitiæ distributivæ, quæ tribuit diversis personis secundum earum dignitatem ac merita. Ideo acceptio personarum committitur, dum alicui aliquid datur vel adjudicatur, non propter ipsius dignitatem aut meritum, seu rationabilem causam, sed propter ipsius personam, et ob id propter quod illud ei non debetur. Itaque qui in judicio accipit personam, tenetur ad restitutionem ei cui injuste infert damnum. Ut declines a veritate judicii.

Labia stulti miscent se rixis aliorum, quos magis concordare deberent, exemplo Moysis, qui litigantibus dixit:19 Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? Et os ejus, scilicet stulti, jurgia provocat per verba et facta injuriosa et improba. — Os stulti, contritio ejus: id est, per abusum oris sui, videlicet per verba detractoria, pungitiva, mendosa, contentiosa, aut alio modo criminaliter vitiosa, occidit spiritualiter animam suam, juxta illud:20 Os quod mentitur, occidit animam. Imo quandoque corporalem incurrit interitum. Et labia ipsius, id est verba illicita per labia ejus prolata, sunt ruina animæ ejus: per quæ tandem corruit in infernum. — Verba bilinguis, quasi simplicia: id est, bilinguis, qui aliter loquitur in absentia, aliterque in præsentia ejus de quo loquitur, ita colorat, ornat, et linit verba sua, quasi nihil dolositatis ac duplicitatis in eis exsistat; et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris, id est, magna et intima damna infligunt, et viscera animæ lædunt.

Pigrum dejicit timor, id est, inordinatus, mundanus, carnalis timor revocat pigrum ab opere bono: a quo faciliter retrahi se permittit, sicut et infra habetur: Dicit piger, Leo est in via.21 Animæ autem effeminatorum, id est mollium atque debilium, ad femineam mollitiem collapsorum, esurient, id est, bonis spiritualibus, et interdum etiam temporalibus indigebunt, sicut præhabitum est:22 Manus remissa operata est egestatem. — Qui mollis et dissolutus est in opere suo, id est remissus et negligens in exsecutione operis sui, frater est sua opera dissipantis, id est destruentis, non prosequentis: quia in peccato sunt similes, qui tepide servit Deo, et qui opus Dei postponit; estque utrisque timendum quod loquitur Jeremias, Maledictus qui facit opus Dei negligenter aut fraudulenter.23 Istis, quum sint præhabita, non immoror.

Turris fortissima, nomen Domini: id est, Deus sperantes in se, et confugientes ad se, tuetur et conservat, sicut turris inexpugnabilis protegit exsistentes in ea, imo ineffabiliter plus. Ideo ait Job: Libera me, et pone me juxta te; et cujusvis manus pugnet contra me.24 Unde nunc subditur: Ad ipsum currit justus, id est, festinanter ac fervide confugit semper ad Deum; et exaltabitur: quia per hoc suis prævalet inimicis, Omnipotentem jugiter invocando. Ideo orat vir sanctus: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias.25 Et rursus gratias agens psallit: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici.26 Unde Bernardus: Si mihi præmia promittantur, per te, o Domine, me ea obtinere sperabo.27 Si insurgant adversum me prælia, si sæviat, si terreat malignus, si caro adversus spiritum concupiscat, in te ego sperabo, et dicam:28 Mihi adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.2930 Hinc scriptum est: Domine, fortitudo mea, et refugium meum, et robur meum in die tribulationis. — Substantia divitis, urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.31 Hoc supra scriptum est atque expositum. — Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, id est, per superbiam intumescit antequam per debitam pœnam dejiciatur et condemnetur: culpa enim pœnam præcedit. Propter quod loquitur Judex:32 Qui se exaltat, humiliabitur. Et antequam glorificetur a Deo in patria, humiliatur, id est, oportet ut primo in via humiliet se, juxta illud:33 Qui se humiliat, exaltabitur.

Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. Est enim indiscretus et præceps ad loquendum, et antequam sciat mentem quærentis, incipit ad quæstionem ipsius respondere. Similiter qui tanquam doctor et magister præsumit respondere discipulis et informationem quærentibus, antequam didicit ea de quibus interrogatur, ab ore doctorum seu libris, vel ex illuminatione superna, aut ex consideratione idonea, præsumptuosus esse censetur. Simili modo, qui facta et causas aliorum vult judicare, antequam plene fuerit informatus de motivis utriusque partis, stulte se habet, quum sanctus Job fateatur:34 Causam quam ignorabam, diligentissime investigabam. Hinc ait Hieronymus: Patienter audi, et diu considera quid loquendum, quidve respondendum sit; et adhuc tacens, provide ne quid dixisse pœniteat. Sapiens ut fructuose loquatur, multa prius considerat: quid, cui, quo loco et tempore, qua intentione, et qualiter dicat. Seneca quoque: In hoc, inquit, incumbe, ut libentius audias quam loquaris; auribus frequentius quam lingua utere; quidquid dicturus es aliis, primo die tibi.

Spiritus viri, id est virtus et gratia cordis boni viri, sustentat imbecillitatem suam, id est, naturæ infirmitatem confortat, et corporis debilitatem coadjuvat, ita ut illud quod est homini difficile, et quasi impossibile per naturam, fiat ei possibile, imo facile et jucundum per caritatem et gratiam, sicut ait Apostolus:35 Omnia possum in eo qui me confortat; et rursus, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram.36 Ideo admonet Christus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.37 Qui etiam de se ipso testatus est: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.38 Hinc videmus quod aliqui debiles corpore, multo fortiores ac ferventiores exsistunt in exercitiis virtuosis, tam corporalibus quam spiritualibus, quam corpore validi ac robusti. Unde et Gregorius ait: Vires quas imperitia denegat, caritas subministrat.

Spiritum vero ad irascendum facilem, quis poterit sustinere? quasi dicat: Difficile est ferre hominem iracundum, nisi valde benignis, mitibus, reformatis. Iratus namque, verbis, apparatu et factis molestus est aliis. Atque, ut Climacus loquitur, Sicut unus canis seu lupus sæpe inquietat totum gregem, sic unus homo iracundus, turbator ac turbulentus, totam communitatem frequenter perturbat. Valde ergo vitanda est ira, et consuetudo irascendi est periculosissima, præsertim quum ira ex suo genere sit peccatum mortale, et inter septem capitalia vitia numeretur. Ideo ait Gregorius: Per iram justitia vera relinquitur, gratia vitæ socialis amittitur, mansuetudo aufertur, et lux veritatis repellitur. Hinc ait Scriptura:39 Virum stultum interficit iracundia; et alibi:40 Sit omnis homo tardus ad iram; ira enim viri, justitiam Dei non operatur. Unde, ut habetur in Genesi, quum Joseph remitteret fratres suos, commisit eisdem: Ne irascamini in via.41 Christus quoque specialiter jussit et docuit: Discite, inquiens, a me, quia mitis sum, id est, iram per mansuetudinem exemplo mei vitetis.42 Istud præsertim pensandum est habitantibus in congregatione, imo et cunctis commorantibus simul, præsertim cholericis, et pravo usu infectis, ne impetu iræ suæ lædant, perturbent, contristent, aut perimant alios. Hinc in suis Proverbiis Seneca loquitur: Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum; et rursus, Nihil minus quam irasci punientem decet, quum eo magis ad emendationem pœna proficiat, si judicio lata est.

Cor prudentis possidebit scientiam, præsertim eorum quæ sunt necessaria ad salutem, et quæ scire tenetur; scientiam quoque, quæ est unum de septem donis:43 et quidquid utiliter didicit, diligenter custodiet. Et auris sapientium quærit doctrinam: id est, sapientes proficere in sapientia optant, sicut jam sæpe expositum est. — Donum hominis dilatat viam ejus: id est, munera gratiæ, caritas et aliæ virtutes infusæ, homini desuper datæ, faciunt eum in adimpletionibus præceptorum late et copiose incedere atque proficere. Propter quod ait Psalmista:44 Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti cor

II Cor. vi, 11.

I Reg. ii, 8.

Joann. xv, 15.

Ibid. 14. meum. Apostolus quoque : Cor, inquit, nostrum dilatatum est. Et ante principes spatium ei facit, id est, dat ei aditum ad Dei electos, ad principes regni cœlestis, et ad justos prælatos : quibus assimilatur et placet, juxta illud, Suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Præterea, quidam exponunt istud superficialiter ita : Donum hominis dilatat viam ejus, quia dum homo dat munera aliqua portariis ac ministris regum ac præsidentium, datur ei liber introitus, sicque acquirit accessum ad principem.

Justus prior est accusator sui, id est, quotidie se ipsum considerat, et quotidianas culpas ac cetera sua peccata intra se assidue reprehendit, accusatque coram Deo, et punit ea in semetipso. Caritas etenim incipit a suo subjecto, et qui se ipsum non purgat, indignus est alios castigare. Ideo justus tanquam vere humilis ac discretus, etiam dum ad alterius correptionem aut correctionem procedit, propriam in primis fragilitatem, defectuositatem et culpam pensat, reprehendit ac diluit : sicque corripit proximum aut subditum suum humiliter et modeste, compatienter et caritative. Nihilo minus in subditorum correptione debet se strenue gerere, nec immoderate se ipsum dejicere. Propter quod ait Isidorus : Bonus prælatus est, qui in humilitate servat disciplinam, et per disciplinam non incurrit superbiam. Verum istud multi non servant, qui in alios tam invective moventur, quasi sine peccato ipsimet essent; et aliena magis quam propria intuentur ponderantque peccata. Sicut et Seneca fassus est, dicens : Severissime adversum peccantes nos ingerimus, et ipsi eadem committimus. Denique, Cassiano testante, in hoc apparet an quis ex corde et vera humilitate se ipsum in primis accuset, si ea quæ ipse in se reprehendit, ab aliis quoque reprehendi et accusari, sibique objici æquanimiter patiatur. Venit amicus ejus, et investigabit eum. Per amicum potest intelligi Christus : qui loquitur, Vos autem dixi amicos. Qui rursus fatetur : Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. Iste amicus per gratiæ incrementum et visitationem ac consolationem internam, venit in cor justi se primo humiliter accusantis, et illud considerat, approbat atque remunerat. Rursum, per amicum potest intelligi angelus custos hominis justi : quem angelus assidue visitat, consolatur ac discutit, intusque monet, inquirit et docet. Potest item per amicum intelligi proximus justi amator, qui venit ad justum se accusantem, ad consolandum et investigandum quomodo se res habeat.

B

Contradictiones comprimit sors : quia dum homines sunt discordes circa alicujus rei divisionem, reducuntur ad pacem per sortium usum ; et inter potentes quoque taliter dissentientes dijudicat sors, quid quilibet debeat obtinere.

Frater qui adjuvatur a fratre, id est proximi se invicem caritative juvantes consilio et effectu, sunt quasi civitas firma : in qua cives se invicem juvant ac tuentur contra hostes. De hoc in Ecclesiaste scriptum est : Væ soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem. Hinc congregatio devotorum, et conventus vere religiosorum, habent firmitatem præcipuam : in quibus sunt tot adjutores, quot habitatores. Hinc Christus misit discipulos suos combinatos ad prædicandum. Et Psalmista fatetur : Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum ! Aristoteles quoque effatur : Duo simul venientes, intelligere et agere sunt potentiores. Et judicia, id est discretiones eorum ex mutua collatione prolatæ, vel sententiæ quas enuntiant, firma sunt quasi vectes urbium : qui vectes muniunt portas. Conformiter, frater, id est plebs gentilis, adjuta a fratre, id est a populo Judæorum, primum in Christum credente, puta Apostolis et eorum cooperatoribus primis, est quasi urbs munita, dum uterque populus ille in Ecclesia per caritatem unitur.

De fructu oris viri replebitur venter ejus. Hoc est quod dictum est supra, De fructu oris sui unusquisque replebitur bo-

Eccle. iv, 10.

Luc. x, 1.

Ps. cxxxu, 1.

Prov. xu, 14. nis. Itaque vir bene loquendo, et alios sapienter docendo, Deum quoque ore laudando atque orando, meretur et consequitur sufficientiam spiritualium, corporaliumque bonorum, sicut ait Salvator:45 Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Et genimina, id est fructus et germina, labiorum ipsius, videlicet documenta, orationes, laudesque Dei, ac cetera verba bona, saturabunt eum, id est, necessaria abundanter procurabunt, quemadmodum in Evangelio Dominus prædicatoribus suis loquitur: In eadem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt; dignus est enim operarius mercede sua.46 Ideo dixit Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?47 quasi dicat, Magnum non est.

Mors et vita in manibus linguæ. Hoc est quod in Evangelio asserit Christus:48 Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Itaque mors culpæ seu mortale peccatum, est in manibus, id est usibus seu actibus, linguæ, hoc est in verbis vitiosis prohibitis; et vita gratiæ, ac meritum vitæ beatæ, consistit in bonis usibus linguæ, hoc est in orationibus et laudibus Dei, in prædicationibus et doctrinis, in protestatione fidei tempore persecutionis. Qui diligunt eam, comedent fructus ejus: id est, si linguam suam spiritualiter ament, et bene gubernent, recipient præmia gloriosa; sin autem, sortientur tormenta. Hinc sancti Patres inter observantias religiosas, præcipue instituerunt linguæ custodiam, id est observantiam sacri silentii: de quo loquitur Isaias, In silentio et spe erit fortitudo vestra.49

Qui invenit, id est, acquirit legitime, mulierem bonam, invenit bonum: quia magnum Dei donum est hoc, sicut econverso uxor mala est onus gravissimum. Unde in Ecclesiastico scriptum est:50 Gratia super gratiam mulier sancta ac pudorata et tacita. Et hauriet jucunditatem a Domino: quia delectabile est tali convivere mulieri, juxta illud: Mulieris bonæ beatus vir;51 numerus enim annorum vitæ illius, duplex. Et rursus: Mulier fortis oblectat virum suum. Spiritualiter, per mulierem bonam designatur Ecclesia, seu caro rationi subjecta, seu divina Scriptura.52 — Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum, et pessime atque stultissime agit. Pars ista hujus versiculi, non est in Hebræo, sicut nec particula sequens. Qui autem tenet adulteram non volentem se emendare, etsi ipsemet vir non sit adulter, stultus est et insipiens, agens contra Scripturam. Et quia incertus esset de prole, videretur quoque favere crimini talis adulteræ. Hinc et Christus in Evangelio dicit virum ab uxore non separandum, nisi ob fornicationem.53

Cum obsecrationibus loquetur pauper, petendo eleemosynam aliudve subsidium.54 Similiter qui pauper est spiritu, et omnis fidelis, cum obsecratione loquitur Patri cœlesti, dicendo: Pater noster qui es in cœlis, etc.55 Et dives effabitur rigide, id est aspere, præsertim ad impotentiores, quia divites solent esse superbi.

Quocontra in Ecclesiastico legitur:56 Congregationi pauperum te affabilem facito. Similiter qui se divitem reputat in charismatibus gratiæ, loquitur rigide, se jactando et alios aspernando, quemadmodum Pharisæus Publicanum, dicendo: Non sum sicut ceteri hominum, velut etiam hic publicanus.57

Vir amicabilis ad societatem, id est aptus ad habendum consortium familiare cum alio, et jucundus ad communionem convictus, quales sunt homines mansueti, læti, fideles, liberales, constantes; magis amicus erit socio sibi familiari, quam frater carnalis seu consanguineus, non ita amicabilis ad societatem suo fratri aut propinquo. Similitudo enim affectuum, mutua delectatio atque unanimis communicatio actuum, maxime gignunt, fovent, accendunt amicitiam talem. Similiter conformitas in naturalibus: quod excellentissime patuit in præclarissimis illis viris Amelio et Amico, quorum miri ac nobilissimi actus leguntur. Denique in naturalibus multum consimiles, solent ad societatem esse amicabiliores. Ideo juxta diversitatem complexionum, diversis diversi conveniunt. Ad veram autem amicitiam et societatem honestam (Tullio contestante) id pertinet, ut unus ab alio nil turpe aut indecens roget, nec alter propter alterum tale quid faciat. Spiritualiter, vir amicabilis ad societatem, id est quicumque gentilis conversus, in Ecclesia pacifice vivens, magis amicus et carus est Christo, atque Apostolis ex Judæorum progenie natis, quam frater, id est infidelis Judæus ex eadem stirpe progenitus.

Footnotes

  1. *exprobrabilis ↩

  2. Joann. VIII, 37. ↩

  3. Eccl. XXI, 17. ↩

  4. Luc. VIII, 13. ↩

  5. Gen. XIX, 7-9. ↩

  6. Ps. LXVIII, 16. ↩

  7. II Par. XXXIII, 12. ↩

  8. Dan. XII, 2. ↩

  9. I Cor. II, 6. ↩

  10. Job XXXIV, 2. ↩

  11. Ps. XXXV, 9. ↩

  12. Ps. XLV, 5. ↩

  13. Is. LXVI, 12. ↩

  14. Joann. IV, 14. ↩

  15. Ps. LXVII, 27. ↩

  16. Is. XII, 3. ↩

  17. Ps. LXXXI, 2. ↩

  18. Lev. XIX, 15. ↩

  19. Act. vii, 26. ↩

  20. Sap. i, 11. ↩

  21. Prov. xxvi, 13. ↩

  22. Prov. x, 4. ↩

  23. Jer. xlviii, 10. ↩

  24. Job xvii, 3. ↩

  25. Ps. xxx, 3. ↩

  26. Ps. lx, 3, 4. ↩

  27. Ps. xxvi, 3. ↩

  28. Galat. v, 17. ↩

  29. Ps. lxxii, 28. ↩

  30. Jer. xvi, 19. ↩

  31. Prov. x, 15. ↩

  32. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  33. Ibidem. ↩

  34. Job xxix, 16. ↩

  35. Philipp iv, 13. ↩

  36. Rom. viii, 26. ↩

  37. Matth. xi, 28. ↩

  38. Matth. xxvi, 41. ↩

  39. Job v, 2. ↩

  40. Jacob. i, 19, 20. ↩

  41. Gen. xlv, 24. ↩

  42. Matth. xi, 29. ↩

  43. Is. xi, 2. ↩

  44. Ps. cxviii, 32. ↩

  45. Matth. vi, 33. ↩

  46. Luc. x, 7. ↩

  47. I Cor. ix, 11. ↩

  48. Matth. xii, 37. ↩

  49. Is. xxx, 15. ↩

  50. Eccli. xxvi, 19, 18. ↩

  51. Ibid. 1. ↩

  52. Eccli. xxvi, 2. ↩

  53. Matth. v, 32; xix, 9. ↩

  54. Exod. xx, 14. ↩

  55. Matth. vi, 9. ↩

  56. Eccli. iv, 7. ↩

  57. Luc. xviii, 11. ↩

Chapter 20 of 35