Articulus 19
DECLARATIO CAPITULI NONIDECIMI : MELIOR EST PAUPER QUI AMBULAT, ETC.
MELIOR est pauper in temporalibus, qui ambulat in simplicitate sua columbina, sine dolo, simulatione et singularitate serviens Deo, quam dives in temporalibus, torquens labia sua, id est ex elatione seu aliorum contemptu, deflectens et contrahens ea. Juxta quod scriptum est : Numquid elegi contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere?1 Spiritualiter, melior est pauper, id est idiota et modice eruditus, ambulans in simplicitate, id est vivens secundum ea quæ novit esse agenda ac evitanda, quam dives, id est ingeniosus et plurimum eruditus, torquens labia sua, id est ad proferendum vana, præsumptuosa sive hæretica, ea detorquens. Et insipiens. Talis etenim dono sapientiæ caret, et est mortalis peccati stultitia involutus.
Ubi non est scientia animæ, id est vera et spiritualis scientia, quæ est donum, vel notitia præceptorum, et eorum quæ necessaria sunt ad salutem; non est bonum, id est aliquid meritorium; nec potest quis vivere virtuose, nisi sciat ad quæ teneatur : imo nec potest appetere bonum, nisi aliquo modo cognitum, quum objectum voluntatis sit bonum intellectum, id est intellectualiter apprehensum seu notum. Ideo asserit Augustinus : Ignota amari non queunt. Et qui festinus est, pedibus offendit : id est, inordinate fervens in suis affectibus, agit præcipitanter, et immoderate se habet in factis, quia affectio talis rationem excæcat. Idcirco hortatur Apostolus : Omnia decenter et secundum ordinem fiant in vobis.2 Unde et Seneca in suis Proverbiis : Nihil rationis est, ubi semel affectus adductus est. Cyrillus quoque primo Proverbiorum suorum libro : In omnibus, inquit, ordinata gravitate procede. An ignoras quod perditio derivetur a pede cito? Mortalia namque cuncta sunt plena periculis. Unde ubique oportet cum gravitate procedere, ut possis dato pede uno, ubi porrigendus sit alter salubriter providere. Verumtamen ad virtutum spectat perfectionem, agiliter et ferventer, expedite atque velociter ea quæ bona sunt prosequi, sicut et infra habetur :3 Vidisti hominem velocem in opere suo? Coram regibus stabit. Aristoteles quoque in Ethicis ait : Oportet morose consiliari, et consiliata velociter prosequi. Sed hæc de ordinata et sapientiali velocitate sunt intelligenda.
Stultitia hominis supplantat gressus ejus : id est, insipientia cordis, inordinata, vitiosa et stolida opera parit : quæ a dæmonibus supplantantur, et a proximis contemnuntur; et contra Deum fervet animo suo : id est, insipiens et iniquus impietatem suam in Deum retorquet, aut in blasphemiæ verba prorumpit, juxta illud in Psalmo : Quoniam declinaverunt in te mala.4 Unde in Job scriptum est :5 Quid tumet contra Deum spiritus tuus? Talem putavit Eliu esse sanctum Job, loquens de eo ad Deum: Pater mi, ne desinas ab homine iniquitatis, qui addidit super peccata sua blasphemiam.6 Circa hoc ait Glossa: Stulti quum viam deseruerint veritatis, non se errasse fatentur, sed in Conditorem referunt culpam suam, quasi ipse occasionem peccandi tribuerit, eo quod hominem fecerit fragilem, vel tentari permiserit a versuto. Hinc Adam post peccatum increpatus a Domino, excusavit se, dicens: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. [Et mulier: Serpens, inquit, decepit me.7] Ambo culpam suam retulerunt in Creatorem: ille, quod mulierem sociam dederat; illa, quod serpentem in paradiso posuerat. Is quoque contra Deum fervet animo suo, qui divina præcepta per inertiam suam contemnens, ipsum Dominum quasi importabilia hominibus onera imponentem, reprehendit.
Divitiæ addunt amicos plurimos: id est, multi diligunt divites propter eorum divitias, et ut commoda aliqua consequantur ab eis; a paupere autem et hi quos habuit, separantur: id est, multi desinunt diligere inopes, eo quod inopes sint: sicque de eorum amicitia erubescunt, sive non curant, quia nil utilitatis adipiscuntur ab eis. Similiter eorum qui spiritualiter divites sunt, id est sapientes, virtuosi et sancti, sunt multi amici, videlicet Deus, et omnes cives superni ac plures homines boni; a paupere autem, id est a philosophis, atque hæreticis, et perversis hominibus, in quibus nihil est sapientiæ salutaris, et hi quos habuit amicos, avertuntur, non per odium, sed per dissimilitudinem vitæ aut fidei. — Testis falsus non erit impunitus. Non enim potest divinum evadere judicium, quamvis interdum evadat humanum. Et qui mendacia loquitur perniciosa, non effugiet judicium Dei. Cui ait Psalmista: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. De quo Eleazarus ille senex asseruit: Etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam.89
Multi colunt, id est honorant, personam divitis: quod de divite corporaliter, seu spiritualiter, sicut jam patuit, accipi potest; et amici sunt dona tribuentis. Sicque diligunt eum propter beneficia sua: quod non est malum in se; tamen colere divites eo quod temporaliter divites sint, vituperatur. Sed si in officiis sint constituti, sunt utique propter dignitatem officii, tanquam Dei vicarii honorandi. De hac re, utpota qualiter pauperes non sint inhonorandi, nec divitibus postponendi, multa narrat apostolus Jacobus, ut est illud: Si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens et in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei, Tu sede hic bene;10 pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut, Sede sub scabello pedum meorum: nonne judicatis apud vos ipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?11 — Fratres hominis pauperis oderunt eum: quia putant se confundi et vilipendi eo quod habeant talem fratrem. Insuper et amici procul recesserunt ab eo, ne ex ejus præsentia incurrant gravamen. Hoc sanctus Job depauperatus sibi accidisse fatetur, dicendo: Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Quod item de Christo propter nos paupere facto, potest intelligi, a quo etiam tempore passionis fugerunt Apostoli.12
Qui tantum verba sectatur, id est loquacitatem aut verborum ornatum, non sensum eorum, nec implet documenta ac jussa Scripturæ, nihil habebit gratiæ ac salutis. Nempe, ut ait Apostolus, Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.13 Qui autem possessor est mentis, id est, rationem habet illæsam ac liberam, ita quod per virtutes morales, parti sensitivæ efficaciter dominatur, nec passionibus vulneratur; diligit animam suam spirituali amore, quia vult et procurat animæ suæ ea in quibus salus sua consistit. Quocontra dicitur de iniquo in Psalmo: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.14 Et custos prudentiæ inveniet bona. — Falsus testis non erit impunitus; et qui loquitur mendacia peribit. — Non decent stultum divitiæ: quia abutitur eis. Similiter infidelem et hæreticum non decent naturales scientiæ, aut notitia Scripturarum, quibus fidem impugnant catholicam. Nec servum dominari principibus: quoniam hoc contrariatur ordini recto, qui exigit inferiorem subesse, et superiorem præesse. Servi quoque ad dominationem promoti, communiter sunt superbi et sævi. Similiter servum peccati et iniquum non decet dominari principibus, id est, his qui ratione ac virtutibus regunt se ipsos.
Doctrina viri per patientiam noscitur: id est, si ipse qui docet, sit veraciter patiens, constat quod dignus sit alios informare, utputa virtuosus, quoniam patientia omnium est virtutum probatrix. Qui enim agit quod docet, reverenter est audiendus. Sed cujus vita juste despicitur, ejus quoque doctrina contemnitur. Ideo, teste Gregorio, Tanto unusquisque convincitur minus doctus, quanto minus patiens. Hinc ait Ambrosius: Ante vita, quam doctrina, quærenda est. Bona vita sine doctrina, gratiam habet; doctrina sine laudabili vita et vera patientia, gratia caret. Spiritualiter autem, Christi et Apostolorum et aliorum ejus discipulorum doctrina, innotuit esse vera ex eorumdem patientia: quia pro suæ doctrinæ veritate tuenda, æquanimiter sunt perpessi tot et tanta tormenta, imo et acerbissima genera mortis, nec aliquod præsentis vitæ commodum, aut honorem exquisierunt. Unde ostenditur, quod de futura alterius vitæ remuneratione fuerant certi. Et gloria ejus est iniqua prætergredi: id est, præclarum meritum et honor viri patientis consistit in hoc, ut aliorum improbitatem ac perversitatem æquanimiter ferat, et dum eam corrigere nequit, dissimulet, nec scelus scelere ulciscatur: sicut ait Apostolus, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.15 Unde Joannes monet: Noli imitari quod malum est. Hinc Seneca: Ridiculum (inquit) est, odio nocentis innocentiam perdere; et iterum, Nunquam scelus scelere vindicandum; itemque, Nihil magnum in rebus humanis, nisi animus magna vel mala despiciens.
Sicut fremitus leonis est valde terribilis aliis bestiis: quarum multæ ex rugitu leonis ita terrentur, quod gradum mox figunt, non valentes fugere neque procedere. Unde scriptum est: Leo rugiet, quis non timebit?16 Ita et regis ira metuenda est subditis suis, quemadmodum dictum est: Nuntii mortis, ira regis. Et maxime ira Regis cœlestis, est incomparabiliter formidanda:17 qui ait, Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.18 Et sicut ros super herbam valde conveniens est, ita et hilaritas ejus jucunda est subditis, præsertim Regis supremi in hora judicii.
Dolor patris, filius stultus: quia de filio insipiente, vitioso, rebelli, pater tristatur, tam carnalis quam spiritualis, sicut expositum est; et tecta jugiter perstillantia est litigiosa mulier, id est similis tecto fracto: quoniam sicut per tale tectum cadunt assidue stillæ pluviales, eos qui in domo sunt affligentes; ita ex foramine oris rixosæ feminæ, jugiter erumpunt verba domesticos inquietantia, afflictiva, turbantia. Spiritualiter, per litigiosam mulierem intelligitur sensualitas incitans contra rationem, seu hæreticorum ecclesia garriens contra Catholicos, seu dialectica contra ea quæ fidei sunt loquax. — Domus et divitiæ dantur a parentibus: qui soboli suæ sua temporalia bona, tempore nuptiarum pro parte dant, et tempore mortis relinquunt; a Domino autem proprie uxor prudens: id est, divinæ providentiæ donum est, prudentem acquirere conjugem, juxta illud: Pars bona, mulier bona;19 in parte bona timentium Deum, dabitur viro pro factis bonis. Spiritualiter, uxor prudens, est mater Ecclesia, sapientia vera, ratio recta.20
Pigredo immittit soporem, id est mentis fastidium ac torporem ad ea quæ Dei sunt et salutis; corpori quoque somnolentiam ingerit, præcipue in divinis, et tempore sermocinationis; et anima dissoluta esuriet, id est, spiritualibus refectionibus indigebit, vanitates voluptatesque appetet, quia non consolatur a Domino, qui locutus est per Prophetam: Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?21 — Qui custodit mandatum per memoriam et effectum, custodit animam suam a laqueis inimici, a potestate diaboli, a devoratione inferni; qui autem negligit viam suam, id est, arctam viam salutis sibi præfixam ac jussam non ambulat, mortificabitur per peccata mortalia et gehennæ supplicia. — Fœneratur, id est accommodat, Domino, qui miseretur pauperis, subveniendo eidem:22 quia hoc Dominus reputat sibi factum, sicut in Evangelio protestatur: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.23 Et vicissitudinem suam reddet ei, id est copiosam remunerationem, sicut promisit:24 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.2526 Imo centuplum reddet in præsenti, et vitam gloriæ in futuro.
Erudi filium tuum carnalem ac spiritualem in scientia atque virtutibus, et ne desperes cito de profectu illius, quamvis forsan ad tempus videatur indocilis: ideo non faciliter cesses ab informatione illius. Ad internecionem autem ejus, ne ponas animam tuam: id est, non extendas te ad scandalizandum eum verbo aut facto, sed modeste redargue, et facto ædifica; nec corporalem ejus mortem procures, ex timore gravioris ruinæ ipsius si diutius vixerit. Verumtamen in Deuteronomio scriptum est, qualiter filius contumax, incorrigibilis, comessationi atque luxuriæ vacans, poterat a parentibus morti tradi.27 Qui enim impatiens est, ex filii sui peccato ad impatientiam concitatur, sicque illum impetuose redarguit, sustinebit damnum: quia se ipsum graviter lædit in anima, et subditum magis exasperat, scandalizat, perturbat, quam sanet. Ideo ait
Apostolus: Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant;2829 sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Hinc asserit Augustinus: Quidquid lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non caritas corrigentis. Et Prosper: Leviter castigatus, exhibet reverentiam castiganti; asperitate autem nimiæ increpationis offensus, nec increpationem, nec salutem recipit. Et quum rapuerit, id est, aliquem violenter tractaverit, aut alicui sua subtraxerit, aliud apponet, id est, majus damnum incurret. Taliter igitur studeamus delinquentem curare in anima, ut non per iram, impatientiam, aut alio modo lædamus, aut perimamus propria corda, quum dicat Salvator: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?30
Audi consilium auribus mentis et corporis, consilium autem sapientium, virtuosorum et expertorum; et suscipe disciplinam, id est increpationem verborum ac verberum, sive a Deo, sive a prælato infligantur, ut sis sapiens in novissimis tuis, id est, in extremis sapiens inveniaris ac justus. Qui enim tempore juventutis et sanitatis sapientiam et virtutes, consilium et disciplinam non suscipit, nec custodit, vix aut non invenietur sapiens in extremis. — Multæ cogitationes in corde viri, id est, assidue variantur in corde ex instabilitate fragilitatis humanæ, juxta illud: Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Voluntas autem Domini, quæ est ipsemet Deus volens, in æternum permanet una atque incommutabilis.31 — Homo indigens misericors est: quia ex propriæ paupertatis et indigentiæ experientia commonetur ac discit aliis misereri. Unde de Christo dicit
Apostolus: Debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret. Aristoteles quoque in Politicis ait, quod et senes proni sunt ad compassionem, quia sunt pluribus indigentes;32 similiter feminæ. Denique omnis homo proprias defectuositates, culpas, indigentias, quantum ad bona animæ, rite perpendens, misericors est.33 Et melior est pauper, ut talis, quam vir mendax : quia paupertas non tantum malificat personam sicut mendacium.
Timor Domini ad vitam, id est, timor filialis ad vitam deducit beatam ; et in plenitudine, id est plena beatitudine, commorabitur absque visitatione pessimi, id est diaboli, cui ad Beatos nullus patet accessus. — Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam : id est, ab operatione bona se retrahit, et manum capiti suo supponit ad apodianum et dormiendum ex torpore; nec ducit eam ad os suum, id est, ea quæ docet et scit, non facit, nec providet ori de necessariis laborando. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Sub caldaria : ut sit sensus, quod piger tempore frigido comestionem interrumpit, manus suas calefaciendo ad ignem, sub olla super ignem pendente, vel ad ascellam. Sed hoc videtur etiam ab aliis fieri. — Pestilente flagellato, id est impio, qui alios verbo aut exemplo scandalizat et inficit, debite punito et correcto, stultus sapientior erit : quia ex pœna alterius oritur sibi timor, quo a quibusdam malis retrahitur, et ita sapientior fit quam fuit. Unde Apostolus ait : Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.34 Et Seneca loquitur : Sapiens, ex correctione peccati alterius, emendat suum. Si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam, id est, correptionem illam gratanter tanquam beneficium acceptabit, considerando quod sit disciplina quædam medicinaque animæ.
Qui affligit patrem et fugit matrem, ignominiosus erit et infelix : quia ingratissimus est parentibus, et reddit mala pro bonis. Similiter qui spiritualem patrem seu prælatum affligit sua rebellione, aut perversitate, vel negligentia, et a matre sua Ecclesia sancta discedit, abominabilis est, et peribit. Verumtamen, si quis desiderio perfectionis, invitis parentibus competentiam habentibus, fugiat eos, religionem intrando, laudabile est. — Non cesses tempore opportuno audire, fili, doctrinam : quia indesinenter studere debemus incremento scientiæ ac virtutum; nec ignores sermones scientiæ, id est, ne contingat te non intelligere doctrinalia et sapientialia verba.
Testis iniquus deridet judicium, id est justam sententiæ prolationem : quia præsumit se falsitate testimonii sui posse impedire ne proferatur; nec etiam timet judicium Dei, quem tam intimorate offendit. Et os impiorum devorat iniquitatem, id est, in verbis mendosis et testimoniis falsis delectatur, quasi in cibo, et ea in cor suum deglutit. In quorum persona fertur in Isaia :35 Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Quibus et Amos propheta dicit : Væ qui lætamini in nihili, qui convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.36 Denique, Os impiorum devorat iniquitatem, id est bona impie acquisita, quia frequenter accipiunt munera ad perhibendum testimonia falsa. — Parata sunt derisoribus veritatis et æquitatis, judicia : quoniam Deus paratus est eos judicare et condemnare, juxta illud :37 Stat ad judicandum Dominus. Et Judas ait :38 Ecce venit Dominus facere judicium, et arguere impios. In lege quoque divina ac positiva, instituta sunt justa judicia contra tales. Et mallei percutientes parati sunt stultorum, id est impiorum, corporibus : quibus etiam in hac vita pro diversis flagitiis, varia et amara infliguntur tormenta, ut flagellationes, mutilationes, suspendia, rotationes, ac consimilia genera mortis; infernalia quoque supplicia impœnitentibus, quemadmodum in Apocalypsi dicitur, Timidis et incredulis et exsecratis, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure.3940
Footnotes
-
Is. LVIII, 5. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Prov. xxii, 29. ↩
-
Ps. xx, 12. ↩
-
Job xv, 13. ↩
-
Job xxxiv, 36, 37. ↩
-
Gen. III, 11-13. ↩
-
II Mach. VI, 26. ↩
-
Ps. v, 7. ↩
-
Job VI, 15; XIX, 13. ↩
-
Jacob. II, 2-4. ↩
-
Matth. XXVI, 56. ↩
-
Rom. II, 13. ↩
-
Ps. x, 6. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Amos III, 8. ↩
-
Prov. XVI, 14. ↩
-
Amos II, 13. ↩
-
Eccli. XXVI, 3. ↩
-
III Joann. 11. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Jer. xix, 29. ↩
-
Jer. xxv, 40. ↩
-
* interfe- tionem ↩
-
Matth. vn, 13. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Deut. xxi, 18-21. ↩
-
Coloss. iii, 21. ↩
-
Ephes. vi, 4; ↩
-
Luc. ix, 25. ↩
-
Job xx, 2. ↩
-
Hebr. ii, 17. ↩
-
Matth. vii, 13. ↩
-
1 Tim. v, 20. ↩
-
Is. xxviii, 15. ↩
-
Amos vi, 14, 13. ↩
-
Is. m, 13. ↩
-
Judæ 14, 15. ↩
-
Is. iii, 13. ↩
-
Apoc. xxi, 8. ↩
Chapter 21 of 35