Skip to the text

Articulus 20

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI : LUXURIOSA RES VINUM.

LUXURIOSA res vinum. Sicut sol dicitur calidus, non formaliter, sed effective, quia ex radiorum suorum repercussione gignitur calor; sic vinum vocatur res luxuriosa, quia causat calorem, et calidum efficit sanguinem, qui incitat cito ad luxum; immoderate quoque lætificat, et causat audaciam, rationisque lucem obscurat: quibus peractis, quid nisi venereorum imminet amor? Ideo dictum est ab uno prudentium sæculi hujus:1 Sine Cerere et Baccho friget Venus. Et tumultuosa, id est garrulosa et inquieta, est ebrietas. Ideo ait Salvator:2 Attendite vobis, ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate. Apostolus quoque:3 Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria.

Quicumque his delectatur, non erit sapiens. Certum est quod nequaquam liceat ebrietate delectari, quum sit vitium in se. Vinum vero quum sit nobilis, vigorosa et utilis creatura, in usum et commodum hominum facta, juxta illud in Psalmo, Ut educas panem de terra, et vinum cor hominis lætificet;4 de cujus proprietatibus atque effectibus in apocryphis Esdræ multa leguntur;5 quod in Judicum libro dicitur lætificare Deum et homines: hinc vino delectari, non est in se vitiosum, nec sapientiæ impeditivum, præsertim quum vinum naturaliter delectet suo sapore gustum.6 Itaque, sicut licitum est vino moderate uti, vel causa medicinæ (prout Timotheo scribit Apostolus, Modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates), vel ob alias naturales ac rationabiles causas;7 sic licitum est vino delectari, naturali ac ordinata delectatione, quæ scilicet ad debitum finem refertur.

A Delectari autem in vino superfluo, vel in ipso sapore propter se, est illicitum. Qui igitur his, scilicet vino immoderato, aut immoderate in vino (quamvis modico) et ebrietate, sive (ut quidam exponunt) qui his, utpote luxuria et ebrietate, delectatur, non erit sapiens sapientia infusa, quæ donum est, nec in sapientia naturali et acquisita solet esse abundans. Imo quamdiu actualiter occupatur et delectatur his vitiis, usu et actu sapientiæ caret, quoniam rationem absorbent, juxta illud:8 Fornicatio et ebrietas et vinum auferunt cor. Ideo Isaias inducit: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam.9

Hinc quoque philosophi, ut studio philosophiæ essent apti, a vinolentia, gula, luxuria, diligenter abstinuerunt. Atque, ut in Phædone asserit Plato, Nequaquam est philosophi, circa delectationes gustus et tactus versari. Unde quum quidam interrogasset Platonem, Unde tibi sapientia tanta? respondit: Quia plus consumpsi de oleo in lampade, quam de vino in calice. Aristoteles quoque in Problematibus suis fatetur, quod amatores dulcium sunt fatui. Nec dissonat inde, quod de sapientia scriptum est in Job, Non invenitur in terra suaviter viventium.10 Hinc quarto Proverbiorum suorum libro sanctus scribit Cyrillus: Vinum mel ori est, sed fel capiti venenosum: sapit in ore, ardet in ventre, fumat in capite, contundit sensus, vigorem confundit, imaginationem destruit, tollit mentem; visum obnubilat, nervos laxat, linguam balbificat et inhonestat, manus mobilitat, pectus inflammat; spumat luxuriam, vim gignitivam enervat, gressus inordinat, totumque corpus vastat, erat in sæculo, a contentionibus se retraxit.

Sicut rugitus leonis, ita et terror regis. Hoc est quod præcedenti capitulo habetur, Sicut fremitus leonis, ita et regis ira.11 Qui provocat eum, scilicet regem ad iram per excessum verborum aut operum, peccat in animam suam, id est, sibi ipsi acquirit malum seu mortem, quemadmodum Adonias offendendo Salomonem.

Honor est homini coram Deo sapientibusque hominibus, qui separat se a contentionibus: quoniam inhonestum est valde contentioni servire. Ideo vir modestus, pacificus12, mitis, exemplaris et sapiens, vitat contendere, ceditque improbitati, et secundum ordinem juris, suam prosequitur causam. Ideo ait Apostolus: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.13 Itemque: Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Porro, ut ait Ambrosius, Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris.14 Qui rursus fatetur: Melius est cum pace et gratia emigrare, quam cum contentione atque discordia cohabitare; melius est sine lite abire, quam cum jurgio resistere. Specialissime autem vitandum est, ne quis cum illo contendat, cum quo ante familiariter vixit, quum Seneca dicat: Turpius nihil est, quam cum eo bellum gerere, cum quo familiariter vixeris. Postremo hoc vitium in religiosis est maxime detestandum. Ad cujus detestationem satis nos debet inducere, quod Jacobus ait apostolus in sua Canonica: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem;15 non est sapientia ista desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Ecce quid terribilius dici potest? Hinc de beatissimo viro illo Francisco narratur, quod ex ingenita probitate ac honestate, etiam dum adhuc

Omnes autem stulti, id est vitiosi et contentiosi, miscentur contumeliis, contumeliam aliis inferendo per verba aut facta, vel his qui sibi invicem contumeliose injuriantur, communicando, seu uni eorum favendo et adsistendo. Proprie tamen consistit contumelia in verbis, quum quis dicit alteri verba injuriosa, per quæ ejus honor minuitur vel aufertur: quod, secundum Thomam, non est minus peccatum, quam rapina seu furtum, prout in secunda secundæ, quæstione 72, declarat. His ergo qui taliter nobis loquuntur, non est respondendum. Unde, ut quarto Regum habetur, Ezechias servis suis præcepit, ne contumeliosissimo Rabsaci responderent.16 Propter quod ait Valerius: Plena victoria est, ad clamantem tacere, nec respondere provocanti; habes enim mercedem de tua patientia, et de fratris medela. Sicut nihil deformius est quam respondere furentibus, sic nihil utilius quam tacere provocatis. Denique sapiens sciens verum esse quod Seneca asserit, malis vituperari, laudari est, non movetur ex contumeliæ verbis. Quanquam denuo fassus est Seneca: Contumeliam generosus animus ferre non potest.

Propter frigus piger arare noluit tempore suo, ne frigore affligeretur; mendicabit ergo æstate, et non dabitur ei. Hoc in corporalibus quandoque ita contingit. Spiritualiter autem piger, propter frigus, id est ex sua desidia et caritatis infrigidatione, non vult arare, id est agrum cordis sui excolere, et examinando se ipsum evertere, aut sibi commissos sollicite exercere. Mendicabit ergo æstate, id est die judicii sui particularis aut universalis, quum venerit tempus recipiendi fructum eorum quæ seminavit: quia tunc dicet, Domine, Domine, aperi mihi;17 et non dabitur ei, quia tunc non patet precum meritorumve locus.

Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: quoniam sicut fundus profundæ aquæ faciliter sciri non valet, nec cernuntur quæ natant in ea;1819 ita consilium viri, quamdiu manet in abdito cordis, ignotum est aliis; et homo sapiens exhauriet illud, humiliter, benevole, et prudenter inquirendo a tali viro quid gerat in corde, et quæstionem movendo de his, de quibus ille intra se consulit. — Multi homines misericordes vocantur: quia in corporalibus condolent et succurrunt; virum autem fidelem quis inveniet? qui scilicet vere et discrete misericors sit, sic ut justitiam non relinquat, sicque corporalia misericordiæ exhibeat opera, ut et spirituales misericordiæ actus exsequatur idonee, corripiendo et corrigendo proximum de malis culpæ, de quibus plus condolendum est proximo quam de malis pœnalibus. Unde loquitur Augustinus: Annon sunt in te viscera pietatis christianæ, ut plangas corpus a quo recessit anima, et non plangas animam a qua recessit Deus? Quasi dicat: Rarus est vir ita fidelis, amicum suum non palpans, nec veritatem relinquens.

Justus qui ambulat in simplicitate sua columbina, non asinina, beatos post se filios derelinquet, id est filios carnales aut spirituales suis doctrinis et exemplis instructos, seu quoscumque suarum virtutum imitatores condignos, nunc beatos in spe, postmodum in re. — Rex qui sedet in solio judicii, id est, qui justum in omnibus exercet judicium, dissipat omne malum intuitu suo, id est, subditos suos reformat, et vitia eorum exstirpat, ipsos sollicite intuendo in quibus reformatione indigeant. Porro Christus, Rex regum, reprobat et condemnat omne malum mortale.

Quis potest dicere vere et sine jactantia: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Quamvis enim ex gratia possit quis esse a mortali culpa immunis, sicque aliqualiter corde mundus (juxta quod scriptum est, Beati mundo corde;20 et, Beati immaculati in via;21 itemque, Innocens manibus et mundo corde);22 tamen in venialibus omnes sumus culpabiles, et paucissimi inveniuntur qui non fuerunt aut sunt mortali culpa fœdati. Ideo Jacobus ait apostolus: In multis offendimus omnes.23 Et S. Joannes: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.24 Unde et in Job legitur: Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?25 Itaque scripturæ quæ de hac re videntur diversimode loqui, per distinctionem faciliter solvi queunt et concordari: quoniam multis modis dicitur quis mundus, et justus, et sanctus. Primo, quoniam nulli unquam peccato fuit obnoxius, nec originali, nec personali aut actuali: quod competit Christo; secundo, quoniam nulli personali, nec mortali, nec veniali; tertio, quoniam nulli mortali; quarto, quia etsi fuit, tamen modo non est.

Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum. Hoc lectum est supra, Statera dolosa abominatio est apud Deum:26 et ex dictis ibidem patet hujus intelligentia verbi. Denique qui propria facta et verba quærit semper justificare aut excusare, proximorumque verba et opera vituperare, seu in pejus interpretari, iniquis utitur pondere et mensura. Quocontra Seneca loquitur: Justus judex non aliter de alienis, quam de propriis judicat gestis. Qui et in suis ait Proverbiis: Æquus judex non aliam de sua, aliam de alia causa profert sententiam.

Ex studiis suis intelligitur puer. Si per puerum intelligamus parvulum corpore et ætate, potest ita exponi, quod ex studiis et occupationibus quibus innititur puer in pueritia sua, potest conjecturari qualis erit in virili ætate. Pueri enim bonæ indolis, cito incipiunt hoc monstrare per actus quosdam. Unde subjungitur: si munda et recta sunt opera ejus, id est honestatem quamdam prætendentia et virtutes; vel si opera ejus postea erunt munda et justa: secundum quod ait Philosophus, quod pueros egregiæ indolis beatificamus in spe futuræ virtuositatis. Si autem per puerum intelliguntur quicumque fideles et servi

Joann. xxi, 5.

Deut. xxix, 2, 4.

Dei (qui in Scripturis multoties pueri appellantur, sicut et Christus ait discipulis : Pueri, numquid pulmentarium habetis ?) iste est sensus, quod de exterioribus talium operibus advertere possumus quod vere sint sincera et justa, si viderimus eos intentos studiis sapientiæ et virtutum, seu libenter audire verba salubria, atque ex corde zelari in omnibus pro Dei honore et justitia ac communi salute, esseque custoditos in verbis et sensibus, et coram Deo sollicitos, ac proximis exemplares.

Aurem audientem, id est obedienter suscipientem ac adimplentem ea quæ audit salubria, et oculum videntem, id est intellectum illuminatum seu alios instruentem, vel bona aliorum exempla ad sectandum inspicientem; Dominus fecit utrumque : quia utrumque istorum est opus gratiæ Dei. Quocontra Moyses in Deuteronomio filiis Israel : Vos, inquit, vidistis universa magnalia quæ coram vobis fecit Dominus; et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possint audire usque in præsentem diem. — Noli diligere somnum corporalem superfluum, nec somnum ignorantiæ, peccati sive teporis, ne te egestas opprimat, id est spiritualium temporaliumve bonorum defectus. Aperi oculos tuos, id est, vigilans esto ac providus in actibus bonis, et saturare panibus, id est refectione mentis ad abundantiam, ac corporis ad competentiam.

Malum est, malum est, dicit omnis emptor : id est, ementes communiter dicunt rem emendam minus valere, quam venditor dicit aut veritas habet, ut minori pretio emant eam; et quum recesserit re empta, tunc gloriabitur, quod modicum pro ea exposuit. Verumtamen sunt quidam tam justi, caritativi ac timorati, quod nequaquam scienter volunt mentiri, neque pro re venali minus dare quam valet : quia nec licet (secundum conscientiam) fallere aut damnificare vendentem, minuendo de pretio justo, quamvis secundum jura civilia hoc liceat, vel potius non puniatur, dummodo citra medium justi valoris id fiat. Hinc in libro de Trinitate recitat Augustinus, qualiter quidam volens propositionem exprimere, in qua universi concordant, dixit : Omnes vultis carius vendere, et vilius emere. Et ostendit Augustinus, hoc pati instantiam apud ministros Dei perfectos, qui utrumque horum abhorrent.

Est aurum, et multitudo gemmarum, et vas pretiosum, labia scientiæ : id est, labia alios sapienter salubriterque instruentia, ob dignitatem scientiæ et boni operis sui, merito comparantur, imo et præferuntur omni auro, gemmis, ac pretiosissimis vasis. — Tolle vestimentum ejus qui fidejussor exstitit alieni : id est, si quis fidejussit tibi pro alio, potes ab illo fidejussore accipere vestem suam tempore opportuno, quousque satisfaciat tibi. Verumtamen, sicut habetur in Exodo, si fidejussor tam pauper fuisset, quod nocte ad operiendum se indiguisset illa veste, reddenda sibi fuisset de sero, et rursus accipi potuisset de mane. Similiter si indiguisset ea in die, et non de nocte, poterat tolli de nocte, et reddenda erat de mane, poteratque resumi ad vesperam. Unde quibusdam Amos propheta improperat, quod super vestes pignoratas requiescebant. Et pro extraneis pro quibus fidejussit, aufer pignus ab eo : sicut de hoc erant judicialia quædam præcepta in Exodo ac Deuteronomio data : quæ in evangelica lege ex illa institutione non ligant, prout in prima secundæ Thomas declarat.

Suavis est homini panis mendacii, id est cibus mendacio seu contra justitiam acquisitus, quasi faciliter et lucrose adeptus; et postea implebitur os ejus calculo, id est gravi confusione et pœna, dum crimen suum fateri compellitur, et justas luere pœnas : dum per quæ peccavit, per hæc punitur, quemadmodum dives epulo specialiter affligebatur in lingua. Istud intelligendum est de homine vitioso : cui delectabile est operari secundum inclinationem vitiosi habitus sui; in quo non est timor Dei, et conscientiæ remorsus parvus

Exod. xxii, 26, 27.

Amos ii, 8.

Deut. xxiv, 6, 10-13, 17.

Sap. xi, 17.

Luc. xvi, 24.

Ps. xiii, 3. aut nullus. Præterea hæreticis, et pseudo-prophetis, ac deceptoribus cunctis, dulcis est panis mendacii, id est doctrina hæretica, assertio fallax, sermo sophisticus: quorum ora implebuntur calculo, qui est lapis ignitus, id est infernalium globis incendiorum, sicut in Job de tali homine fertur: Cibos quos sumpserat, evomet, et de ventre illius extrahet illos Deus.27

Cogitationes consiliis roborantur, id est, diriguntur ut bonæ sint, et prosperum sortiantur effectum; et gubernaculis, id est prudentialibus ordinationibus ac providentiis, tractanda, id est inchoanda, disponenda, exercenda sunt bella: in quibus plus valet prudentia et dispositio exercituum apta, quam fortitudo corporea, prout Ægidius de Roma, libro de Regimine principum, tractat diffuse, Vegetius quoque compendiose in libro de Re militari. Nec minus caute, imo et cautius pugnandum est contra invisibiles hostes, ubi incomparabiliter majus præmium datur victoribus, graviusque periculum imminet victis.

20

Ei qui revelat mysteria, id est secreta celanda, et sibi in fide manifestata:28 quemadmodum secundo Machabæorum Rhodocus legitur mysteria sui exercitus hostibus revelasse; et ambulat fraudulenter, ostendens se quasi fidelem, quum sit adversarius et deceptor, et dilatat labia sua, in præsentia blandiendo, seu prospera promittendo, et loquacitati vacando; ne commiscearis per societatem, consensum, vel tua secreta ei credendo. — Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lumen ejus in mediis tenebris, id est, occidetur: sicque lux vitæ auferetur in mediis tenebris, id est in præsenti exsilio, quando maxime desiderabit manere in lumine vitæ hujus.29 Talis namque jubetur occidi in Levitico. Dicimur autem in vita ista sedere in tenebris et umbra mortis, juxta illud: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent.30 Denique lux rationis et splendor legis naturalis, exstinguitur in maledicente suis parentibus: similiter in his qui maledicunt patri spirituali, et matri Ecclesiæ; præsertim in his qui Patri omnium creatori impiissime maledicunt. Unde apud Job dicitur:31 Nonne lux impii exstinguetur, et præcipitabit eum consilium suum?

21

Hereditas ad quam festinatur in principio: id est, qui patrimonium suum ante congruum tempus conatur accipere, aut alia bona ex avaritia cupit acquirere; in novissimo benedictione carebit, id est, non benedicetur a Deo, neque augebitur sic agenti; nec ipse per hoc salutem, sed condemnationem incurret. Hoc præcipue respicit eos, qui patres suos expellunt de regno aut domo, ut ipsimet regnent, aut patresfamilias sint: quibus male solet succedere. Spiritualiter quoque, qui antequam idonei sint, et subesse didicerint, festinant præesse, et patrimonia Ecclesiæ obtinere, atque ecclesiasticas acquirere dignitates, in novissimo maledicentur, nec salubriter præsunt. Nam et Philosophus ait: Non bene decet principari eum, qui non sub principe fuerit. Seneca quoque: Nemo, inquit, regere potest, nisi qui et regi.

Ne dicas: Reddam malum pro malo, id est, me ipsum inordinate ulciscar, vel scelus scelere vindicabo: quum et Apostolus dicat, Nulli malum pro malo reddentes;32 atque Psalmista, Si reddidi retribuentibus mihi mala.33 Verumtamen judicis est pro malo culpæ infligere malum pœnæ. In lege quoque, pœna talionis fuit præfixa, juxta illud Levitici: Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:34 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente. Sed hoc secundum ordinem juris fuit servandum, nec zelo vindictæ, sed justitiæ, adimplendum. Laudabilius tamen fuisse censetur, remittere pœnam, quando sine derogatione boni communis fieri potuit, nec aliud obstitit: quoniam scriptum est, Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.35 Exspecta Dominum:36 qui ait, Mihi vindictam, et ego retribuam; et liberabit te. Imo et pro tua te patientia coronabit. De quo ait Psalmista:37 Facit judicium in-

22

23 juriam patientibus. — Abominatio est apud Deum pondus et pondus; et statera dolosa non est bona. Idem hoc eodem capitulo jam semel dictum est, ac supra etiam capitulo undecimo.

24 A Domino diriguntur gressus, id est actus interiores exterioresque, viri (qui a vigore virtutum vir nuncupatur) ad supernaturalem finem, sicut jam sæpe præhabitum est.38 Unde et Isaias fatetur: Omnia opera nostra operatus es nobis; Apostolus quoque, Deus est qui operatur in vobis velle et perficere. Hinc merita nostra sunt Dei dona. Quis autem hominum intelligere potest viam suam? id est, nemo absque revelatione potest certo scire actionem seu conversationem suam esse meritoriam, ac Deo absolute placentem, quum nesciat an sit in caritate et dignus amore, prout de hoc in Ecclesiaste diffusius est tractandum.39 Ideo Job ait: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. — Ruina, id est magnum peccatum, est homini devotare Sanctos, id est, aliquid et frequenter Sanctis vovere, et post vota rationabiliter facta retractare, id est, eadem revocare, non adimplere pro posse, quum necessitatis sit vota implere : imo majus peccatum est, secundum Thomam, fractio voti, quam juramenti. — Dissipat impios rex sapiens, eos debellando aut corrigendo ; et incurvat super eos fornicem, id est, arcum triumphalem eis intentat, in signum victoriæ super eos. Unde et Saul primo Regum fornicem triumphalem sibi legitur erexisse.40

27 Lucerna Domini spiraculum hominis, id est, spiritus seu anima hominis est lucerna Domini, id est res illuminata a Deo lumine intellectuali, continens in se lumen ingenii atque synderesis. De quo lumine fertur in Psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: quia hoc lumen naturale, est quoddam signaculum atque impressio increatæ lucis in anima. Porro anima appellatur spiraculum, juxta illud Geneseos: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ.41 Unde in Isaia Dominus ait: Flatus ego faciam. Quæ lucerna investigat omnia secreta ventris. Nam homo per rationem et intellectum intelligit proprios actus, et ea quæ in mente ipsius sunt, cogitationes et affectiones: quas vel certo vel probabiliter potest cognoscere esse ex caritate, si bonæ sint. Unde ait Apostolus: Quis hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?42 Intellectus namque, quum sit inorganica vis et immaterialis potentia, est reditivus ad se ipsum, et reflexivus super proprios actus, secundum Philosophum: quod nulli materiali et organicæ potentiæ potest competere, prout subtilissime in Elementatione sua theologica probat Proclus Platonicus philosophus. Insuper potest et sic exponi: Lucerna Domini, spiraculum hominis, id est, illuminatio divinæ inspirationis facta in homine, est lucerna Dei in anima, faciens eam diligenter investigare ac noscere semetipsam, et mala sua quæ antea non cognovit: qua quo homo copiosius desuper illustratur, eo subtilius interiora sua scrutatur. Hinc in Job asseritur: Ut video, spiritus est in homine, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

28 Misericordia et veritas custodiunt regem in gratia Dei, et præservant eum a diversis periculis ac morte æterna, faciuntque eum Deo atque hominibus amabilem, complacentem, acceptum:43 intelligendo nomine veritatis justitiam: quibus debet prudentia esse admixta, ut utraque per discretionem contemperetur. Specialiter tamen misericordia ornat ac stabilit regem. Unde subjungitur: et roboratur clementia thronus ejus. Est autem clementia, virtus qua pœna dimittitur aut laxatur: quod in dubiis, et peccatis quæ ex ignorantia aut infirmitate commissa sunt, magis agendum est. Hinc Tullius in laudibus Julii ait: Nulla te virtus tam acceptabilem reddit, ut tua clementia.

29 Exsultatio juvenum, fortitudo eorum, id est, de sua corporali fortitudine præcipue solent lætari : quam et per diversa exercitia solent mutuo experiri ac demonstrare. Spiritualiter vero, qui renovati sunt mente, et veterem cum suis actibus hominem exuerunt, de fortitudine gratiæ ac virtutum eis collata regratiantur ac gloriantur in Domino, secundum quod unus illorum dixit, Omnia possum in eo qui me confortat;444546 et alius, In Deo meo transgrediar murum.47 Et dignitas senum est canities, id est maturitas ac sapientia cordis juncta canitiei capitis, juxta illud Sapientis :48 Senectus venerabilis est; cani enim sunt sensus hominis, etc. Unde in Ecclesiastico legitur : Quam speciosa veteranis sapientia!49 Hinc in Levitico jussum est :50 Coram cano capite consurge, et honora personam senis.

Livor vulneris absterget mala : id est, læsio foris illata aufert peccata, dummodo æquanimiter toleretur pœna illa pro culpis. Talis quoque pœna reducit homini ad memoriam vitia sua, sicque vexatio tribuit intellectum, et commovet hominem adversitas sua ad pœnitendum. Hinc, ut Seneca docet, Nimius favor fortunæ, mentem excæcat. Propter quod iterum ait : Miserum te judico, qui nunquam miser fuisti. Prosperitas enim assidua, fovet hominem in peccatis. Idcirco plus expedit habere adversa, quæ providentia Dei suis concedit electis. Et plagæ in secretioribus ventris : id est, interna contritio et pudor de vitiis, abstinentia, jejunium, et similes afflictiones pœnitentiales ac satisfactoriæ, etiam, imo et maxime, abstergent peccata, quoad culpam totaliter, et quoad pœnam in parte vel in toto, secundum quod magis aut minus vigent in homine.

Footnotes

  1. Terent. in Eun. ↩

  2. Luc. xxi, 34. ↩

  3. Ephes. v, 18. ↩

  4. Ps. ciii, 14, 15. ↩

  5. III Esdr. iii, 18-24. ↩

  6. Judic. ix, 13. ↩

  7. I Tim. v, 23. ↩

  8. Osee iv, 11. ↩

  9. Is. v, 11. ↩

  10. Job xxviii, 13. ↩

  11. Prov. xix, 12. ↩

  12. III Reg. ii, 13-25. ↩

  13. II Tim. ii, 14. ↩

  14. I Cor. xi, 16. ↩

  15. Jacob. iii, 14-16. ↩

  16. IV Reg. xviii, 36. ↩

  17. Matth. xxv, 11. ↩

  18. II Tim. ii, 14. ↩

  19. III Reg. ii, 13-25. ↩

  20. Matth. v, 8. ↩

  21. Ps. cxviii, 1. ↩

  22. Ps. xxiii, 4. ↩

  23. Jacob. III, 2. ↩

  24. I Joann. I, 8. ↩

  25. Job XV, 14. ↩

  26. Prov. XI, 1. ↩

  27. Job xx, 15. ↩

  28. II Mach. xiii, 21. ↩

  29. Lev. xx, 9. ↩

  30. Luc. i, 79. ↩

  31. Job xviii, 5, 7. ↩

  32. Rom. xii, 17. ↩

  33. Ps. vii, 5. ↩

  34. Lev. xxiv, 19, 20. ↩

  35. Lev. xix, 18. ↩

  36. Rom. xii, 19. ↩

  37. Ps. cxlv, 7. ↩

  38. vers. 10. Prov. xi, 1. ↩

  39. Eccle. ix, 1. Job ix, 21. ↩

  40. 1 Reg. xv, 12. ↩

  41. Gen. ii, 7. ↩

  42. I Cor. ii, 11. ↩

  43. Job xxxii, 8. ↩

  44. Is. xxviii, 19. ↩

  45. Philipp. iv, 13. ↩

  46. Ephes. iv, 23, 22. ↩

  47. Ps. xvii, 30. ↩

  48. Sap. iv, 8, 9. ↩

  49. Eccl. xxv, 7. ↩

  50. Lev. xix, 32. ↩

Chapter 22 of 35