Skip to the text

Articulus 21

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : SICUT DIVISIONES AQUARUM, ETC.

SICUT divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : id est, sicut in potestate Creatoris est, aquas ad libitum suum dividere et per terras diffundere (quemadmodum in exordio mundi divisit aquas quæ erant super firmamentum1, ab his quæ erant sub firmamento, atque quotidie nubes circumducit, et pluere facit ubi sibi placuerit, juxta illud Job, Nubes lustrant universa per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præcipit illis super faciem orbis terrarum, sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri);2 ita cor regis in manu Domini, qui juxta omne beneplacitum suum, potest cor regum afficere, alterare, animare, roborare, debilitare. Ideo subditur : quocumque voluerit, inclinabit illud, id est, vertit et dirigit illud ad agendum, appetendum seu abhorrendum, quidquid voluerit Conditor ipse. Unde in Jeremia, Ezechiele, et alibi sæpe testatur, se assumere et vocare regem Babylonis ad impugnandum filios Israel atque Ægyptios.34 Nec solum cor regum, sed et hominum universorum, ita in manu est Creatoris, in cujus manu sunt omnes fines terræ.5 Sed specialiter exprimit regem tanquam ceteris potentiorem, ad innuendum quod et inferiorum corda non minus sint in manu Omnipotentis, in cujus ditione cuncta sunt posita, nec est qui ejus queat resistere voluntati;6 et etiam quoniam circa reges tanquam circa publicas personas, est specialis providentia Dei, propter bonum commune. Propter quod Pharaoni tempore Joseph, et Nabuchodonosor regi sub Daniele, monstravit in somnis futura.789

Denique, per regem potest intelligi omnis justus bene regens se ipsum, non propria potestate, sed ope divina: ideo cor ejus in manu Dei consistit, qui inclinat illud ad omne bonum quod vult. Et sicut divisiones aquarum, ita divisiones gratiarum in Dei sunt manu:10 a quo unusquisque habet, ut ait Apostolus, donum suum. Præterea, iste est ordo rerum in causalitate et influentia, quod corpus hominis subjicitur influentiis cœlestium corporum; sensus autem interiores, et appetitus sensitivus, a dæmonibus possunt immutari; intellectus vero ab angelis sanctis potest illuminari. Deo autem proprium est, directe et immediate agere, et imprimere in voluntatem et apicem ejus, et omne obstaculum gratiæ inde auferre. Hinc apud Job legitur: Deus immutat cor principum terræ.11 Hoc Esther advertens, in oratione sua locuta est:12 Transfer cor regis (scilicet Assueri) in odium hostis nostri; nos autem libera. Itaque Dominum jugiter exoremus, ut sua pietate dulcissima dignetur semper corda nostra gratiose afficere, prout Salomon legitur exorasse:13 Sit Dominus Deus noster nobiscum, et inclinet corda nostra ad se.

Omnis via viri, id est actio cujuslibet hominis, recta sibi videtur: quia, ut divinus Dionysius docet, malum non appetitur sub ratione mali, sed sub specie et apparentia boni. Bonum etenim est appetitus objectum. Ideo nullus respiciendo ad malum, cupit aut operatur illud, nisi sub apparentia alicujus boni, utilis, delectabilis vel honesti: et quamvis sciat in generali quod malum sit, tamen in particulari errat ejus judicium. Imo, dato quod cum remorsu faciat illud, et in particulari judicet malum esse, tamen illud judicium est imperfectum et mixtum, ita quod ex una radice seu consideratione judicat quod sit malum, et ex alia, quod sit bonum, et prævalet illud errans judicium trahente affectu. Unde dixit Apostolus:14 Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati. Hinc ait Philosophus, quod omnis peccans est ignorans; et rursus, Qualis unusquisque est, talis sibi finis videtur. Impleamus ergo quod Seneca ait: Noli sequi affectionem, sed rationem: hoc est, non passionis impulsum, sed rationis imitare judicium. Appendit autem corda Dominus, id est, in statera seu judicio sapientiæ atque justitiæ suæ ponit et pensat ea, dando unicuique quod meretur. Hinc ait Apostolus:15 Est autem Deus verax, omnis vero homo mendax: quia videlicet judicium Dei est secundum infallibilem veritatem, quamvis homines devient judicando. Unde dictum est supra:16 Spirituum ponderator est Dominus.

Facere misericordiam, id est opera pietatis corporalia ac spiritualia ex caritate, et judicium discretionis, seu etiam justæ punitionis in subditos et in se ipsum per disciplinam, magis placet Domino, quam victimæ, id est sacrificia legis, quæ non erant placita Deo in se ipsis, sed solum ex offerentium fide et devotione, ut plenius dictum est supra.17 Circa hoc aliqui dicunt hujus causam fuisse, quia victimis non indiguit Deus, sed operibus misericordiæ indiget in membris suis. Ad quod poterit dici, quod etiam victimis indiguit in suis ministris, sacerdotibus ac Levitis, qui sacrificiis sustentabantur, ut in Levitico patet. Denique et juxta istam sententiam Michæas quoque ait:18 Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam.19 Ubi et additur: Et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: id est, ex cordis dilatatione, qua se longe ac late extendit ad magna in sæculo isto, ut scilicet dominetur, præsit, abundet, fametur, procedit causa exaltationis seu superbiæ, quæ apparet in oculis, in quibus (ut dictum est sæpe) evidenter apparere solet dispositio cordis.20 Lucerna, id est prudentia, impiorum, qua se dirigunt, quasi in lumine suo, ad obtinendum ea quæ cupiunt, est peccatum: quia, ut ait Apostolus, Prudentia carnis mors est. Impii equidem ad vitia utuntur sua prudentia, vel magis versutia. De quibus asserit Jeremias: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.—Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger in egestate, id est spiritualium divitiarum carentia, est: nisi pœnitentiam agens, pigritiam in fervorem mutaverit. — Qui congregat thesauros lingua mendacii, id est per verba dolosa, fraudulenta, mendosa seu blanda, vanus et excors est: quia injustus, a summo bono aversus, menteque excæcatus, propter temporalia tam graviter peccans, et tantis periculis se exponens; et impingetur ad laqueos mortis, id est æternæ damnationis, tum quia mendosus, tum quia aliorum deceptor, tum quia injustus alienorum bonorum possessor.

Rapinœ impiorum detrahent eos in profundum inferni: qui locus debetur raptoribus. Nam et rapina ex suo genere, est gravior culpa quam furtum, ut in secunda secundæ Thomas declarat. Raptor enim majorem infert injuriam et contemptum quam fur: quoniam evidenter, non occulte, violentiam infert. Quia noluerunt facere judicium discretionis, id est, actus suos noluerunt dijudicare atque discernere, considerando quam pravi sint, et sic eos deserere. Unde habetur in Psalmo: Ideo non resurgunt impii in judicio, id est, a peccatis suis per pœnitentiam non resurgunt judicando se ipsos, sicut ait Apostolus: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Noluerunt etiam facere judicium, id est justam determinationem cum proximis, quorum bona sic congregant. Imo irrationabiliter ac injuste agunt cum ipsis. — Perversa via viri, id est vitiosa conversatio seu actio hominis, aliena est, id est innaturalis, et contraria legi æternæ, divinæ, positivæ ac naturali. Virtus enim est secundum naturam; vitium, contra vel præter naturam. Nam et ratio deprecatur ad optima. Et Tullius ait: Virtus est habitus mentis, rationi ac naturæ consentaneus. Ideo Dominus ait in Psalmo: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt. Hinc asserit Glossa: Juste coram Domino vivere, proprium est conditioni humanæ. Unde ait Scriptura: Deum time, et mandata ejus observa: hoc est omnis homo. At qui perverse vivit, alienam ab humana natura incedit viam: idcirco perversa actio, est aliena et contra naturam. Qui autem mundus est, rectum opus ejus.

Melius est sedere in angulo domatis, id est in loco secreto tecti seu domus, in quo potest homo quiete insistere orationi, meditationi, et aliis exercitiis bonis, secundum illud Psalmi, Factus sum sicut passer solitarius in tecto; quam cum muliere litigiosa, et in domo communi tibi ac conjugi tali; aut in taberna, vel societate multorum in quibus non viget compunctio. Imo tranquillitas, devotio, et omnis spiritualis profectus, per mulierem rixosam et communem societatem præsertim impediuntur. Ideo dixit Propheta: Elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

Anima impii desiderat malum, id est peccare, aliena auferre, proximisque nocere; non miserebitur proximo suo: imo potius aufert ei quod habet. Viscera enim impiorum crudelia. De quibus sanctus Job: Nudos, inquit, dimittunt homines, vestimenta tollentes. — Mulctato, id est punito seu flagellato, pestilente, sapientior erit parvulus. Hoc est quod supra legitur: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Et si sectetur sapientiam, id est notitiam divinorum, sumet scientiam, id est notitiam creaturarum: quoniam ex cognitione Creatoris, discit bene judicare de creaturis. — Excogitat justus de domo impii, id est, vir justus, præsertim bonus prælatus, sollicitus est de conversione et salute hominum iniquorum, ut detrahat impios a malo, id est, ut a peccatis revocet eos, quia spiritualiter diligit eos. — Qui obturat aurem

Ps. xvii, 46.

Eccle. xii, 13.

Ps. ci, 8.

Ps. liv, 8.

Prov. xii, 10.

Job xxiv, 7.

Prov. xix, 25.

Rom. viii, 6.

Jer. iv, 22.

Ps. i, 5.

1 Cor. xi, 31. suam ad clamorem pauperis petentis sibi spiritualem aut corporalem eleemosynam dari, et ipse clamabit, misericordiam invocando tempore suæ angustiæ, et non exaudietur a Deo vel suis electis, nisi pœniteat interim. Ideo Jacobus ait:21 Judicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam. Hinc diviti epuloni negata est gutta aquæ, quoniam inopem Lazarum non advertit.22

Munus absconditum exstinguit iras: id est, dum quis occulte largitur munus notabile ei quem offendit, vel qui contra eum irascitur, vel mediatori alicui medianti inter eos ad pacificandum, placat iram illius; et donum in sinu, id est occulte positum in alterius gremio, exstinguit indignationem maximam. Hinc dixit Jacob de Esau:23 Placabo illum muneribus. Vel iste est sensus: Munus absconditum, id est eleemosyna data secrete intuitu Dei, non ad laudem humanam, exstinguit iram Judicis summi; et donum in sinu, id est beneficium pium clam datum, tollit indignationem maximam: sicut alibi scriptum est:24 Abscondite eleemosynam in sinu pauperum, et ipsa orabit pro vobis ad Dominum:25 quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Unde Salvator: Quum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.26

Gaudium justo est facere judicium, id est se ipsum et subditos judicio discretionis discutere, disciplinare, et quæ justa sunt operari: quia delectatur in actu virtutum. Delectatio namque bona fiens in opere, est signum virtutis et ejus effectus; habitus quoque instar naturæ, inclinat ad operandum suaviter: et quamvis interdum sit difficultas in opere, et intus renisio sive tentatio, mens tamen promptam exhibere se studet, condelectaturque legi Dei, secundum Apostolum.27 Verumtamen virtutibus acquisitis, similiter virtutibus infusis, consummatis et exercitatis (quæ non solum tollunt peccata, sed et eorum reliquias) delectationes præsertim annexæ sunt; incipientibus vero labor, difficultas, amaritudo, tentatio solent misceri. Sed quo magis proficiunt, et virtuosæ consuetudini appropinquant, eo omnia illa plus minuntur, et consolatio atque alacritas intenduntur. Hinc ait Leo Papa: Nihil arduum humilibus, nihil asperum mitibus, et facile cuncta præcepta veniunt in effectum, quando et gratia prætendit auxilium, et obediens mollit imperium; nec dura necessitate servitur, ubi diligitur quod jubetur. Et pavor operantibus iniquitatem: id est, iniquis, operariisque malignis durum et pavidum videtur insistere actibus virtuosis, quia inclinantur ad vitia, nec amant bona vere honesta. Vel, Pavor, id est inordinata formido, inest operantibus iniquitatem, ac pavor damnationis æternæ.28 Semper enim præsumit sæva, conscientia perturbata.

Vir qui erraverit a via doctrinæ salubris, in cætu gigantum commorabitur, id est, inter superbos, magnos et violentos homines, seu dæmones, in æternum damnabitur. De quibus in libro Job fertur: Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.2930 Baruch quoque ait: Ibi fuerunt gigantes nominati. Interdum tamen gigantes sumuntur in bono, pro magnis et fortibus in sapientia et virtute. Unde de Christo habetur in Psalmo:31 Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Ambrosius quoque in hymno dixit de ipso: Geminæ gigas substantiæ, alacris ut currat viam.

Qui diligit epulas, id est gulosus et delicatus, qui in cibo et potu voluptatem quærit magis quam necessariam refectionem, in egestate erit, id est, virtutum opulentia destituetur; tales etiam solent, sua immoderate consumendo, depauperari. Hinc Seneca in libro de Quatuor virtutibus scripsit: Nec præsentibus deliciis inhærebis, nec desiderabis absentes. Victus sit tibi ex facili re, nec ad voluptatem, sed ad cibum accede; palatum tuum fames excitet, non sapores; desideria tua parvo redime, quia hoc tantum curare debes, ut desinant; atque ita quasi ad exemplar divinum compositus, a corpore ad spiritum, quantum potes, abducere. Præterea, juxta Cyrillum, sicut pinguia fovent ignem quousque consumantur, sic qui amant vinum et pinguia, cibus erunt infernalis incendii. Ideo subditur: Qui amat vinum et pinguia propter voluptatem et immoderate, non ditabitur: imo pauper erit in anima, et temporalia expendet superflue.

Pro justo datur vir impius, et pro recto iniquus. Justus et rectus, pro eodem accipi solent; similiter impius et iniquus. Sed hic per justum intelligi potest, qui circa Deum juste se habet; et per rectum, qui circa proximos habet se recte: per impium vero, qui peccat in Deum; et per iniquum, qui peccat in proximum. Ut sit sensus: Pro justo datur vir impius, etc., id est, pro peccato quod impius committit in justum, datur impius damnationi æternæ, et quandoque temporali pœnæ aut morti: sic tyranni pro martyribus dati sunt. Et propter peccata commissa in hominem rectum, punitur et damnatur iniquus qui peccavit in illum: sic et Aman pro Mardochæo. Hinc per Isaiam Dominus loquitur Israeli: Dabo homines pro te, et populos pro anima tua.

Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. Hoc est quod dictum est paulo ante: Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa. Porro alibi plus dicitur, utpote: Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. — Thesaurus desiderabilis, id est opulentia meritorum, et oleum pietatis ac caritatis, sunt in habitaculo justi, id est in corde ipsius, vel in ejus domesticis bene rectis et obedientibus sibi; vel in sanctorum Ecclesia; et imprudens homo dissipabit illud, id est, habitaculum justi scandalizabit et destruet, quantum in se est, et si potuerit. — Qui sequitur, id est, apprehendit, amat et exercet, judicium et misericordiam, inveniet vitam gratiæ, et justitiam, id est justam a Deo remunerationem, et gloriam claritatis cœlestis. — Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. Sic Moyses, Josue, David, ac alii justi reges, ac Machabæi, fortissima adversariorum suorum oppida obsederunt et expugnaverunt. Ideo ait Apostolus: Sancti per fidem vicerunt regna.32 Christus quoque per beatissimos suos apostolos Petrum et Paulum, ascendit dominam mundi Romam, eamque fidei suæ subjecit, quemadmodum Isaias prædixit: Civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram. Potest item per civitatem fortium, intelligi mundus positus in maligno, in quo dæmones dominabantur:33 quem Christus per se et sanctos Apostolos ab idololatria convertit ad fidem.

Qui custodit os suum ab immoderantia cibi et potus, et linguam suam a verborum excessu, custodit ab angustiis animam suam: quas gulosi incidunt et verbosi. Iste versiculus expositione non indiget, sed exhortatione et adimpletione. Qui ergo cupit a multis præservari angustiis, periculis et peccatis, custodiat os et linguam. Etenim vir verbosus non dirigetur in terra. Et sicut Jacobus ait apostolus, Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, hujus vana est religio.34 Atque, ut Seneca protestatur: Qui nescit tacere, nescit loqui. Hinc abbas Agathon lapidem diu portavit in ore, ut disceret os suum custodire. — Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam, id est, ex impetu iræ procedit in opus superbum, injuriosum seu contumeliosum. Talis enim est fatuus, dono sapientiæ carens, nec unctus seu doctus a Spiritu Sancto, quando ita se habet, quamvis ante forsitan fuerit bonus et sapiens, et quamvis humana instructione sit eruditus.

Desideria occidunt pigrum. Habet enim desideria vitiosa, quibus spiritualiter mortificatur. Cupit quoque adipisci terrena, non tamen vult laborare pro illis: sicque desideria ipsum affligunt, dum rebus caret optatis. Unde subjungitur: noluerunt enim quidquam manus ejus operari: id est, vires ejus practicæ noluerunt aggredi actus virtutum, neque laborem honestum. Tota die concupiscit et desiderat temporalia bona, et interdum etiam spiritualia, remisso affectu, sed abhorret laborem;35363738394041 qui autem justus est, tribuet ea quæ rationabiliter postulantur ab eo pro posse, sicut ait Salvator: Omni petenti te tribue;42 et non cessabit tempore opportuno sua communicatione et agere bene.

Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere, id est ex rapina aut furto, aut mercede prostibulari. Hostiæ namque legales non erant acceptæ in se, sed ex offerentium fide et devotione: ideo displicuerunt Deo, quando ex injustitia et vitio aut turpitudine offerebantur. — Testis mendax peribit. Unde dictum est supra: Testis mendax non erit impunitus.43 Vir obediens loquetur victorias: id est, ipso facto ostendet se fortem ac victoriosum, dabitque aliis materiam loquendi de hoc; vel, ad laudem Dei ædificationemque proximi, narrabit qualiter obediendo prævaluit adversariis suæ salutis, et carnem ac sensualitatem rationi subjecerit, et suo dominatus sit animo, viceritque se ipsum. Vel, Loquetur victorias, id est, humilia et obedientialia dabit responsa præcipientibus sibi, per quæ adversariis gratiæ prævalebit. Loquetur quoque libenter victorias, id est aliorum electorum gloriosos triumphos, quibus de mundo, carne atque diabolo triumphaverunt. — Vir impius procaciter obfirmat vultum suum, id est, interiorem suam indurationem impudenter ostendit facie torva, et quasi se armat vultu feroci ad non recipiendum exhortationem, correctionem, emollitionemve aliquam. Sic Laban obfirmavit vultum suum adversus Jacob, et Saul contra David, quem non rectis oculis intuebatur.44 Qui autem rectus est, corrigit viam suam, id est, quotidie studet venialia peccata bonis actibus suis admixta, emendare, vitare, delere, et accusat se ipsum.

Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum: id est, nec per cognitionem divinorum, nec per notitiam creaturarum, nec per investigationem agibilium potest quis Deo resistere, et ejus propositum impedire, aut voluntatem ipsius ab effectu absolute volito retardare: quoniam ipse per Prophetam testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet;45 et per alium: Quis similis mei, et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?46 Ideo sanctus Job fassus est: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest;47 et quodcumque voluit, fecit. Imo sæpe per ea quæ homines agunt ad impediendum id quod Deus decrevit, illud amplius adimpletur. Insuper potest et ita exponi, quod nulla sapientia hæreticorum, nulla scientia philosophorum, nullum consilium tyrannorum, potuit evangelicæ legis ac fidei veritatem reprobare, exstirpare, aut ejus diffusionem per mundum impedire, quoniam Deus decrevit eam disseminare et confirmare in mundo.

Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet: id est, quamvis pugnaturi ad præliandum se muniant equitatura et armatura, faciendo quod in ipsis est, ne videantur Deum tentare; tamen ex divina providentia et omnipotentia Dei, conceditur huic aut illi victoria. Idcirco in Deo principaliter est sperandum, et ejus auxilium est petendum.48 Unde in Psalmo dicitur:49 Fallax equus ad salutem; et alibi, Victoria de cœlo est. Hinc legitur in libro Verborum dierum:50 Si puta in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Dominus.51

Footnotes

  1. Gen. i, 7. ↩

  2. Job xxxvii, 12, 13. ↩

  3. Ezech. xxix, 19; xxx, 11. ↩

  4. Jer. xliii, 10; ↩

  5. Ps. xciv, 4. ↩

  6. Esther xiii, 9. ↩

  7. Eccli. xxv, 7. ↩

  8. Gen. xlii. ↩

  9. Dan. ii, iv. ↩

  10. I Cor. vii, 7. ↩

  11. Job xii, 24. ↩

  12. Esther xiv, 13, 14. ↩

  13. III Reg. viii, 57, 58. ↩

  14. Rom. vii, 23. ↩

  15. Rom. iii, 4. ↩

  16. Prov. xvi, 2. ↩

  17. Prov. xv, 8. ↩

  18. Lev. ii, 3, 10; vi, 29; vii, 31-34; xxiv, 9. ↩

  19. Mich. vi, 7, 8. ↩

  20. Prov. xvii, 24. ↩

  21. Jacob. II, 13. ↩

  22. Luc. XVI, 24, 25. ↩

  23. Gen. XXXII, 20. ↩

  24. Eccl. XXIX, 15. ↩

  25. Eccl. III, 33. ↩

  26. Matth. VI, 3. ↩

  27. Rom. VII, 22. ↩

  28. Sap. XVII, 10. ↩

  29. Baruch III, 26. ↩

  30. Job XXVI, 5. ↩

  31. Ps. XVIII, 6. ↩

  32. Hebr. XI, 33. ↩

  33. I Joann. V, 19. ↩

  34. Jacob. I, 26. ↩

  35. 23 | 24 | 25 | 26 ↩

  36. Eccl. XXV, 23. ↩

  37. vers. 9. ↩

  38. Is. XLIII, 4. ↩

  39. Esther VII, 10. ↩

  40. Ps. CXXXIX, 12. ↩

  41. Is. XXVI, 5. ↩

  42. Luc. vi, 30. ↩

  43. Prov. xix, 5. ↩

  44. 1 Reg. xviii, 9. ↩

  45. Is. XLVI, 10. ↩

  46. Jer. XLIX, 19; L, 44. ↩

  47. Job xxiii, 13. ↩

  48. Gen. xxxi, 2, 5. ↩

  49. Ps. xxxii, 17. ↩

  50. 1 Mach. III, 19. ↩

  51. 11 Par. xxv, 8. ↩

Chapter 23 of 35