Articulus 22
DECLARATIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : MELIUS EST NOMEN BONUM, ETC.
MELIUS est nomen bonum, id est fama honesta et exemplaris, quam divitiæ multæ : quoniam magis propinquat ad spiritualia bona, et magis est ad Dei honorem, proximorumque ædificationem, quam facultates; estque de numero bonorum honorabilium, divitiæ autem de numero bonorum utilium, quæ inferioris sunt gradus. Hinc dixit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco.1 Denique Deo debemus conscientiam puram, proximis famam bonam, ne scilicet scandalizentur in nobis. Ideo jussit Salvator: Luceat lux vestra coram hominibus. Hinc asserit Augustinus:2 Duo sunt necessaria, scilicet conscientia et fama: conscientia, propter te; fama, propter proximum. Qui conscientiæ suæ confidens, famam negligit, crudelis est. Super argentum enim et aurum valet gratia bona: per quam homo acceptus est proximis propter suas virtutes; et maxime valet gratia Dei apud homines. Etiam plus prodest homini gratia quam invenit coram eis, quam opes. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est:3 Curam habe de bono nomine;4 hoc enim plus prodest tibi, quam thesauri.5 Unde et Seneca : Bona, inquit, opinio (id est fama hominum) est tutior quam pecunia ; et rursus, Bona fama in tenebris suum habet splendorem.
Dives et pauper obviaverunt sibi; utriusque operator est Dominus. Ideo, sicut dives non est propter divitias honorandus, ita nec pauper ob suam pauperiem contemnendus. Nec dives debet despicere pauperem, nec pauper dijudicare divitem. Imo dives debet pauperem honorare in corde suo, tanquam ad misericordiam et gratiam Dei magis dispositum.6 Pauperes enim elegit Deus. Et, sicut ait Gregorius, hos elegit Deus, quos despicit mundus. Unde S. Joannes Eleemosynarius, patriarcha Alexandrinus, pauperes semper vocavit dominos suos. At vero Deus quosdam divites, quosdam pauperes fecit, ut divites temporalia bene dispensando, et ea pauperibus communicando, bonæ dispensationis meritis consequantur salutem; pauperes vero, suæ paupertatis purgatorium æquanimiter tolerando, per patientiam coronentur.
Callidus videt malum, id est imminens periculum, damnum, tormentum, et abscondit se, id est, retrahit se, ne incidat illud : quod licitum est, nisi ex præcepto teneatur veritatem fateri, seu aliquid facere, ex quo indubitanter malum illud inciderat : sicut in certis casibus requirunt caritas atque justitia, ut propter fidei ac veritatis defensionem homo periculis se exponat. Innocens pertransiit locum periculi, seu opus bonum publice continuando, et afflictus est damno. Sic multi ex principibus Judæorum credebant in Christum; sed quia videbant sibi ex hoc imminere periculum, non confitebantur, ut ait evangelista Joannes. Apostoli vero innocentes, et eorum consortes, processerunt in publica fidei confessione, et passi sunt persecutiones diversas.
Finis modestiæ: de qua loquitur Paulus, Modestia vestra nota sit omnibus hominibus;7 est timor Domini. Modestia interdum est specialis virtus, prout in secunda secundæ, quæstione 160, Thomas declarat. Sed nunc accipi potest pro moderamine observando in omni virtute morali, ad quam spectat passionem reformare. Omnes autem virtutes morales tendunt ad hoc, ut passionibus reformatis, ad eam sinceritatem et rectitudinem homo perveniat, quod jugiter timeat filiali timore Deum etiam quantumlibet modice inhonorare sive offendere. Et non solum timor Domini est finis modestiæ, sed item divitiæ, id est spiritualis opulentia in donis virtutibusque theologicis, et gloria æternalis, et vita beatificæ fruitionis. suæ, id est, punitio qua æternaliter punietur propter iram et injuriam quas intulit aliis, erit finis et consummatio seu damnatio ejus finalis. Hinc scriptum est : Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, et comedistis frugem mendacii. — Qui pronus est ad misericordiam, non solum ex inclinatione ingenita et naturali complexione, sed ex exercitatione assidua, benedicetur : quia a Deo dona gratiæ et gloriæ sortietur, et homines eum laudabunt, bona imprecando eidem. Talis
Osee x, 13.
9
Arma et gladii in via superbi, id est, superbia in viis et factis suis ad bella et bellica instrumenta convertitur, quibus frequenter abutitur, non advertens nec metuens quod ait Salvator : Quicumque acceperit gladium, gladio peribit. Custos autem animæ suæ, ne peccet, longe recedit ab eis, id est a prætacta armorum tyrannide et abusu. — Proverbium est : Adolescens juxta viam suam, id est secundum modum suum conversans, etiam quum senuerit, non recedet ab ea : juxta illud metricum, Quod nova testa capit, inveterata sapit. Ideo versiculus ille repudiatur : Angelicus juvenis senibus satanescit in annis. Imo et ait Philosophus Ethicorum primo, non parum prodesse, juvenes assuefieri virtutum operibus. Et Seneca in suis ait Proverbiis : Facile est teneros adhuc annos componere. — Dives pauperibus imperat, id est, imperiose loquitur eis, præsertim servientibus sibi, et indigentibus sui. Dives quoque in sapientia atque virtutibus, præcipit discipulis suis adhuc pusillis. Et qui accipit mutuum, servus est fœnerantis, id est ejus qui sibi accommodat mutuum : quia tenetur accommodanti rependere vicem, et indiget se illi subjicere. Unde et Seneca dixit : Beneficium accipere, est vendere libertatem.
Job xxxi, 18.
10
Qui seminat iniquitatem, id est discordiam aut falsam doctrinam, metet mala, id est, damnationem et tormenta recipiet pro mercede, dicente Apostolo, Quæ seminaverit homo, hæc et metet ; et virga iræ suæ, id est tribulatio quam ex ira aliis infert, consummabitur, id est, finem accipiet; vel ipse consummabitur virga iræ
11
Galat. vi, 8. fuit sanctus Job, qui ait : Ab infantia crevit mecum miseratio. De panibus enim suis dedit pauperi. — Victoriam et honorem acquiret qui dat munera. Talis enim a multis diligitur et juvatur, et si ex caritate egenis largitur, gratiam prævalendi hostibus suæ salutis a Deo sortitur. Animam autem aufert accipientium : id est, corda accipientium munera sua allicit sibi, benevolentiam eorum captando, quasi furatur ea ipsis, et transformat in se. Verumtamen iste versus non est in Hebræo.
Ejice derisorem, tu qui auctoritative et apte potes hoc facere, et exibit cum eo jurgium, cujus ipse est incitator et causa, cessabuntque causæ, id est lites, et contumeliæ : quarum ipse incitator est. Ideo causa remota, removebitur et effectus. Sic et hæreticus incorrigibilisque transgressor, et communitatis turbator, sunt ab Ecclesia et congregatione ejiciendi. — Qui diligit cordis munditiam, ita quod habet, amplectitur et custodit eam in corde suo, propter gratiam labiorum suorum, id est propter gratiam suæ puritatis quæ redundat in labiis suis, quibus libenter de munditia loquitur; vel, Propter gratiam labiorum suorum, id est gratiosam efficaciam suæ sermocinationis, venientis ex puritate interna : ex qua sermocinatione innotescit cordis sui munditia ; habebit amicum regem Deum omnipotentem essentialiter sanctum et purum. Similitudo enim est causa amoris. Talis quoque placet omni regi terreno et bono. — Oculi Domini custodiunt scientiam : id est, divinæ pietatis respe-
12
5
Matth. xxvi, 52.
6
7
8
B
C
D ctus conservat in mente salubrem notitiam, et præsertim scientiam quæ est donum; et supplantantur verba iniqui: quia a Deo falsa esse monstrantur, et sæpe ab optato impediuntur effectu.
Dicit piger: Leo est foris, in medio platearum occidendus sum: id est, calvas, vanas et leves quærit occasiones et excusationes, quibus evadat aggredi et exercere opera bona. Sic tempore persecutionis, imperfecti ac timidi subterfugiunt fidem publice confiteri, dicentes quod adsint tyranni. — Fovea profunda, os alienæ: id est, verba lasciva et oscula feminæ adulteræ et fornicariæ, seu dogmata deceptricis scientiæ, assimilantur foveæ profundæ, in quam merguntur et pereunt corruentes: sic os tale trahit ad enormitatem peccati et tormentorum voraginem. Cui iratus est Dominus, id est, quem justo relinquit judicio, juxta illud, Dimisi eos secundum desideria cordis eorum;8 incidet in eam. Quum enim destitutus fuerit miser homo gratia Creatoris, mox labitur in profunditatem criminum et erroris, quemadmodum per Prophetam loquitur Dominus:9 Averti faciem meam ab eo, et abiit vagus in via cordis sui. Unde et idem Propheta dicit Deo: Ecce tu iratus es, et peccavimus.10
Stultitia colligata est in corde pueri nondum adultæ ætatis: quia ad ludicra jugiter inclinatur, nec habet acquisitam prudentiam, experientiam, rationemve fortem: similiter in corde pueri sensu, quamvis forte sit centum annorum;11 et virga disciplinæ, per quam fit correctio, fugabit eam: non enim amore virtutis et rationabili persuasione, sed timore et pœna reprimuntur, instruunturque pueri circa exordium discretionis. — Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, per ea quæ abstrahit pauperi, vel quæ capit ab impio, ut propter ejus preces ac munera opprimat pauperem; dabit ipse ditiori, id est, a judice superiori adjudicabitur pecuniariæ satisfactioni, et privabitur rebus male adeptis, et egebit. Similiter qui pauperi spiritu et humili detrahit, ut ipse ex hoc melior videatur, cogetur reddere rationem Christo, et miser probatus damnabitur.
Fili mi, inclina aurem tuam, etc. Circa hæc ait Glossa: Hucusque titulus Parabolarum Salomonis, qui supra est positus illo loco ex quo cœpit novo loquendi genere loqui, non ad eum quem docuit, sed secum ratiocinando:12 quod incipit ibi, Filius sapiens lætificat patrem; et finitur hic, Dabit ipse ditiori, et egebit. Hic ad priorem loquendi modum revertitur, dirigendo verba ad eum quem docet. Cui jam ait: Fili mi, inclina aurem tuam, id est, humiliter et ardenter applica aures cordis et corporis: quod est signum egregiæ indolis; et audi verba sapientium, id est ad verba sapientium. Appone autem cor tuum ad doctrinam meam. Quæ pulchra erit tibi: quia admixtione caret erroris et vitii, et luce veritatis resplendet; quum servaveris eam per memoriam et effectum, in ventre tuo, id est in mente, in qua animæ fercula suscipiuntur, digeruntur et conservantur; et redundabit in labiis tuis, ut sit in Domino fiducia tua. Unde et ostendam eam tibi hodie: quia instructio ista est sæpius iteranda.
Ecce descripsi eam tibi tripliciter: utpote anagogice, symbolice, historice. Vel, Tripliciter, id est litteraliter seu historice, et tropologice seu moraliter, et allegorice. His enim modis Scriptura exponitur, et triplex theologia assignatur. Vel, Tripliciter, id est proportionabiliter juxta triplicem hominum statum, videlicet incipientium, proficientium, et perfectorum. Nam et in isto Proverbiorum volumine, doctrina seu sapientia quandoque traditur tam subtiliter ac profunde, ut solum perfectis conveniat; quandoque mediocriter, prout proficientibus competit; aliquando ita simpliciter, ut incipientium congruat capacitati. Vel, Tripliciter, quia, sicut circa exordium operis hujus inductum est, Salomon in tribus suis voluminibus de sapientia tripliciter tractat, ac triformem tradit doctrinam. Aliqui autem dicunt, Salomonem hic loqui in persona Dei, qui sapientiam descripsit per Sanctos suos tripliciter, secundum tres partes Scripturæ:13 quia descripsit eam in lege, in Prophetis, atque in libris hagiographis. Porro, quod subditur, in cogitationibus et scientia, intelligendum est quod sapientia seu sacra doctrina consistit in actuali consideratione, et in habituali notitia: et quantum ad horum utrumque, tripliciter est descripta; nam et habitualis notitia, ad actualem finaliter ordinatur.
Ut ostenderem tibi firmitatem, id est firmam Scripturæ intelligentiam, quæ tot modis exponitur, virtutum quoque stabilitatem, ad quam doctrina moralis refertur ac tendit, et qualiter mente robusta inhærendum sit summo bono, et eloquia veritatis, id est sermones divinæ Scripturæ, per quos te in omnibus possis dirigere; respondere ex his illis qui miserunt te, id est ad respondendum ex horum notitia sapienter majoribus tuis, potissime Deo in suo judicio, et angelis ac prælatis, a quibus ad diversa agenda dirigeris. In Hebræo tamen fertur haberi, Respondere ex his interrogantibus te: et sic textus est planior. Nam et beatissimus Archiapostolus in sua prima hortatur Canonica:14 Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est, fide et spe. Porro, qui interrogat alium, mittit eum quodammodo ad interiora sua, ad cogitandum et deliberandum de sibi proposita quæstione: et sic translatio nostra redit in idem.
22
Non facias violentiam pauperi, quia pauper est. Hoc dupliciter potest exponi. Primo sic: Eo ipso quo pauper est, non facias violentiam ei: nam quamvis illicitum et crudele sit alicui violentiam inferre, præcipue tamen impotenti et pauperi, miserabilibusque personis. Secundo sic: Non facias violentiam pauperi quia pauper est, id est ob hoc quod inops et impotens est ad resistendum. Neque conteras egenum in porta, id est in foro judicii, quod antiquitus fiebat in urbium portis, sicut in Deuteronomio Dominus jubet:15 Judices constitues in omnibus portis tuis. Hinc Job dicit: Si levavi super pupillum manum meam, etiam quum viderem me in porta superiorem.16 Et per Prophetam Dominus loquitur: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis?17 Quia Dominus judicabit causam ejus: quia male judicata Dominus rejudicabit, et ipse omnium judex est.18 Specialiter vero pauperum est protector, quorum injuriam gravius vindicat; cui in Psalmo cantatur: Tibi derelictus est pauper; et denuo, Facit judicium injuriam patientibus.1920 Quibus ipse locutus est per Zachariam: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.21 Et configet eos puncturis æternæ damnationis, qui confixerunt animam ejus, id est, animam pauperis afflixerunt injuste.
Noli esse amicus, id est familiaritatem aut societatem habens, homini iracundo: quem tamen debes ex caritate diligere; neque ambules libenter, aut solus, aut sæpe, cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, id est, ne provoceris ex ira et impatientia ac furore ejus, sicque assuescas faciliter ad iram impatientiamque moveri, contendere, perturbari: quemadmodum scriptum est, Cum perverso perverteris;22 et alibi rursus, Amicus stultorum efficietur similis.23 Et sumas scandalum, id est occasionem ruinæ, animæ tuæ, ex tali societate et communione. Quærenda est ergo amicitia, familiaritas atque societas hominis mansueti, virtuosi, fidelis. Sed pensandum quod in Proverbiis suis Seneca ait: Quam multi amicos tales habere voluerunt, et ipsimet tales esse non potuerunt! Ideo rursus optime docet et consulit: Te ipsum primo exhibe bonum, et sic quære alterum similem. Verumtamen istud de imperfectis intelligendum videtur: quibus periculosa est amicitia et familiaritas iracundorum, quia adhuc proni sunt scandalizari. Perfecti autem, ut ait Hieronymus, scandala non recipiunt: qui adeo virtuosi et fortes sunt, quod sua mansuetudine, pietate, patientia, caritate et exemplo, iracundos et alios passionatos possunt ad re-formationem allicere.24
Noli esse cum his qui defigunt, id est obligant, manus suas, extendendo eas ad promittendum pro aliis, et qui vades, id est fidejussores, se offerunt pro debitis alienis. Si enim non habet ille pro quo fidem facis, et satisfactionem in casu promittis, unde restituat, id est, debitum suum persolvat, et fidejussori satisfacere queat, quid causæ est, id est quæ ratio sive utilitas, ut tollas vestimentum de cubili tuo, id est, vestem tuam des in pignus pro illo? quasi dicat: Sine necessitate ingeris tibi damnum atque molestiam. Tamen in necessitate et ex rationabili causa ac caritate, pium est cum discretione pro amico fidejubere.
Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui: id est, bona et confinia aliorum non invadas, nec cupide quæras, sed esto contentus hereditate patrum tuorum. Spiritualiter vero, non debemus transgredi regulas et præcepta, institutiones et documenta, a patribus nostris nobis præfixa ac derelicta; nec intromittere nos de his quæ statum, gradum, vires et auctoritatem nostram transcendunt, sed juxta nostræ vocationis et professionis exigentiam ac tenorem, Omnipotenti sollicite deservire; nec terminos obedientiæ nostræ exire, quemadmodum libro de Angelica hierarchia divinus et magnus Dionysius docet et asserit, quod nullus angelicorum spirituum legem sibi divinitus præfixam audet transcendere. Hinc in Deuteronomio scriptum est: Non transferes terminos quos fixerunt priores in possessione tua.25
Vidisti virum velocem, id est expeditum, strenuum, agilem, in opere suo bono? Coram regibus stabit, id est, aptus erit regibus obsequi: tales enim ministri regibus placent, quoniam volunt sibi prompte atque velociter obediri; nec erit ante ignobiles: id est, non decet eum ignobilibus ministrare, nec ipse libenter hoc faceret.
Spiritualiter vero, qui velox et fervens est in actibus virtuosis, coram regibus regni cœlestis, id est sanctis Apostolis et apostolicis viris, stabit, puta ad dexteram Judicis in die judicii, et cum ipsis æternaliter Regem sæculorum immortalem, invisibilem, intuebitur ac laudabit.2627 Nec erit ante ignobiles, qui a sinistris consistent.28 Itaque cum moderata velocitate, et discreta alacritate, ac caritativa festinantia, serviendum est Deo, quemadmodum in Genesi narratur de Abraham, quod tribus angelis hospitio susceptis, festinavit, et dixit ad Saram,29
Accelera; et ipse ad armentum cucurrit, deditque puero vitulum, qui festinavit et coxit illum. Ubi loquitur Origenes: Vide quomodo in domo sapientis omnes festinant, et nihil cum torpore aut negligentia agitur: festinavit Abraham, et cucurrit; festinavit Sara, et azymos panes paravit; festinavit et puer, vitulum coquens. Hinc in Ecclesiaste inducitur: Quodcumque potest manus tua, instanter operare.30
Footnotes
-
II Cor. II, 15, 14. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Joann. xii, 42. ↩
-
Eccl. xli, 15. ↩
-
Eccli. xli, 15. ↩
-
Jacob. II, 5. ↩
-
Philipp. IV, 5. ↩
-
Ps. LXXX, 3. ↩
-
S. LVII, 17. ↩
-
Ps. LXIV, 5. ↩
-
Ps. LXV, 0. ↩
-
Prov. x, 1. ↩
-
Prov. LXV, 10. ↩
-
1 Petr. III, 15. ↩
-
Deut. XVI, 18. ↩
-
Job XXXI, 21. ↩
-
Is. III, 15. ↩
-
Hebr. XII, 23. ↩
-
Ps. X, 14, sec. ↩
-
Hebr.; CXLV, 7. ↩
-
Zach. II, 8. ↩
-
Ps. XVII, 27. ↩
-
Prov. XIII, 20. ↩
-
I Petr. III, 15. ↩
-
Deut. xix, 14. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
Matth. xxv, 33. ↩
-
Matth. xxv, 33. ↩
-
Gen. xviii, 2-7. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
Chapter 24 of 35