Skip to the text

Articulus 23

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII: QUANDO SEDERIS UT COMEDAS CUM PRINCIPE, ETC.

QUANDO sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante faciem tuam, et statue cultrum in gutture tuo. Potest hic locus primo superficialiter accipi de modo habendi se in mensa corporalis refectionis cum principe: cum quo modeste ac sobrie est edendum, ita ut proposita alimenta diligenter pensentur, ne de eis aliquid inordinate aut immoderate sumatur. Sicque culter in gutture est ponendus, id est, guttur virtute temperantiæ, quæ instar cultelli rescindit superflua, refrenandum est a voluptuosa et gulosa alimentorum acceptione. Nempe, ut in Job scriptum est, Guttur escas gustu dijudicat.1 Istud ergo agendum est, si tamen habes in potestate animam tuam, id est, si ratione et virtute eam regere atque reprimere potes. Secundo exponitur sic: Quando sederis ad mensam sapientiæ et sacræ Scripturæ, id est, verbum Dei audieris, aut sacræ fueris lectioni intentus, ut comedas cum principe, id est, cum prælato seu doctore reficiaris sensu verborum cœlestium, diligenter attende quæ posita sunt, id est documenta, præcepta, consilia et exempla quæ audis seu legis, ut ea intelligas et observes.2 Scienti enim bonum et non facienti, peccatum est illi. Et Scriptura tanquam sermo et epistola Spiritus Sancti, cum omni diligentia est legenda ac audienda, ut secundum eam vivatur. Et statue cultrum, id est discretionem superflua resecantem, in gutture tuo, id est in interiori palato, quo dulcedo verborum Dei percipitur; vel, In gutture tuo, id est locutione, quæ per guttur formatur, quatenus non velis plus sapere, profundius perscrutari, subtilius loqui quam expedit et capere vales.3 Præterea præinductam auctoritatem Augustinus in quodam sermone exponit de mensa Christi, in qua corpus ejus et sanguis proponuntur, ejusque passio, virtutes et opera recitantur: quæ omnia sunt diligentissime advertenda, ac pro viribus imitanda, et devotissime suscipienda.

Ne desideres de cibis ejus in quo est panis mendacii: id est, nec corporaliter nec spiritualiter cupias refici ab eo, qui vel fallacem proponit doctrinam, vel alimenta mendaciter aut injuste adepta habet et exhibet. — Noli laborare ut diteris in rebus terrenis ultra qualitatem et dispositionem tui status: quia, ut ait Apostolus, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.4 Sed prudentiæ tuæ pone modum, ne vertatur in vitium quærendo superflua. — Ne erigas oculos tuos ex aviditate acquirendi, ad opes quas habere non potes, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cœlum: id est, sua pretiositate tuam effugiunt capacitatem, sicut aquila sua velocitate volat in altum; atque ad Creatoris cedunt honorem, qui ex suis creaturis ostenditur honorandus. Potestque istud de spiritualibus accipi opibus, ut scilicet homo nequaquam præsumat Deitatis penetrare secreta, nec incomprehensibilia perscrutari conetur, nec ad perfectionem virtutum, stabilitatemque cordis viatoribus impossibilem conetur in hac vita pertingere, quum scriptum sit: Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit; et alibi: Noli esse justus multum, neque plus sapias quam oportet, ne obstupescas.56

Ne comedas cum homine invido, quem scis talem esse et te odire;7 et ne desideres cibos ejus; quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat: id est, sicut divinator, et qui conjectúris intentus est, aut somnia exponit, sæpe suspicatur aut asserit quod non scit; sic invidiosus putat variis modis nocere, quod tamen quandoque non valet implere. Similiter cum hæreticis et fallacibus doctoribus non est communicandum in mensa sapientiæ, quia Scripturas false interpretantur, aut ad finem retorquent perversum, de futuris quoque pronosticare usurpant. Comede et bibe, dicet tibi, invitando te ficto amore; et mens ejus non est tecum, id est tibi conjuncta per verum et spiritualem amorem. Cibos quos comederas, evomes: id est, non commodum, sed magis dispendium ex comestione cum illo habita, consequeris; et perdes pulchros sermones tuos, id est, fructum non habebis ex verbis peritis seu caritativis quæ habuisti cum tali, quia decipiet te, si potest. Deus tamen nullum bonum irremuneratum relinquit.

In auribus insipientium, quos scis aut experiris incorrigibiles esse, ne loquaris, eos docendo aut increpando; quia despi- cient doctrinam eloquii tui, et ita non emendantur, sed pejorantur. Unde ait Salvator: Nolite sanctum dare canibus. Et in Ecclesiastico legitur: Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Ezechieli quoque Dominus dixit: Non eris quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. — Ne attingas terminos parvulorum, id est, nihil de terra et possessione illorum invadas, aut subtrahas eis; et agrum pupillorum ne introeas ad vastandum. Propinquus enim eorum, scilicet judex terrenus, ejusdem cum illis naturæ exsistens, vel potius Deus omnipotens, pater spirituum, et specialis miserabilium personarum patronus (cui fertur in Psalmo, Orphano tu eris adjutor; et rursus, Pupillum et viduam suscipiet; itemque, Custodiens parvulos Dominus), fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum, id est, causam illorum justam ostendet, et tuam injustitiam vindicabit: juxta illud, Facit judicium pupillo et viduæ.

Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ: id est, ad audiendum doctrinalia et salubria verba accede. — Noli subtrahere a puero, id est a filio tuo carnali adhuc juvenculo, vel a subdito indisciplinato ac puero sensibus, disciplinam, id est correctionem. Si enim percusseris eum virga corporali aut spirituali, non morietur, nisi percussio esset prorsus immoderata. Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis, id est de vitiis et erroribus, quos incideret nisi eum disciplinares, et per quos tandem corrueret in gehennam.

Fili mi, si sapiens fuerit animus, id est spiritus seu intellectus tuus, gaudebit tecum, id est, congratulabitur tibi, cor meum ex caritate qua diligo te, et exsultabunt renes mei, id est, interior lætitia cordis mei redundabit in corpus, et sensitivus etiam appetitus lætabitur, quum locuta fuerint rectum, id est justum et prudentem sermonem, labia tua. Non æmuletur cor tuum peccatores, id est, eos non imitetur in vitiis, nec odiat eos, in quantum sunt homines ac viatores, pœnitentiæ et salutis capaces; sed in timore Domini filiali esto tota die, id est assidue et omni tempore gratiæ Christi. De qua die ait Apostolus: Nox præcessit, dies autem appropinquavit; et rursus, Nos qui diei sumus, sobrii simus. Quia habebis spem efficacem in novissimo, id est in fine vitæ præsentis, et præstolatio tua non auferetur, id est, exspectatio qua beatitudinem præstolaris, non privabitur suo effectu.

Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in viam gratiæ ac salutis oculos tuos interiores, scilicet ad considerandum divina præcepta, juxta illud: Dirige cor tuum in viam directam. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: quia vacantes potibus, et dantes symbola, id est collationem pecuniæ in prædictis, consumentur: quia corpus et animam destruunt, vitam abbreviant, depauperantur et condemnantur; et vestietur pannis dormitatio: id est, dormitio mortis eorum erit despecta, seu ipse qui talis est, viliter operietur in morte. Vel sensus est, quod ad tantam deveniet paupertatem, ut dormiendo non habeat sufficiens, sed tenue operimentum.

Audi in rebus licitis patrem tuum qui genuit te, et ne contemnas, quum senuerit mater tua. Imo in senectute et necessitate debes eis magis caritative ac pie adsistere, quemadmodum in Ecclesiastico legitur: Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius. Veritatem eme: non dando directe pro ea pecuniam, aut aliquod temporale tanquam pretium rei; sed emenda est a Deo, oratione et opere virtuoso, et a doctoribus, seu ex libris, studio et labore. Et sicut dantur temporalia, ut oretur pro dantibus, non pro oratione, sed ut orantes inclinentur ex beneficio corporali ad recompensandum in spiritualibus; sic potest temporale dari magistro, ut provocetur ad laborandum pro informatione discipuli. De hujusmodi emptione scriptum est in Isaia:

Matth. vii,

Eccli.8

Ezech. iii,

10

11

Hebr. xii,

Ps. x, 14.9101112

12

13

14

15

16

17

Rom. xiii,

1 Thess. v, 8.

18

19

Jer. xxxi, 21.

20

21

22

Eccli. iii,

23

B

C

D commutatione.13 Et alibi dicitur : Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, id est caritatem.14 Et noli vendere sapientiam, quæ est notitia divinorum, et doctrinam, moralium, et intelligentiam speculabilium : quæ non sunt sub pretio corporalium rerum ponendæ; nihilo minus docens potest accipere pro suo labore sustentaculum vitæ.

24 Exsultat gaudio pater justi, id est pater ejus carnalis, seu spiritualis, si tamen sit bonus et spiritualiter amans : nam quidam sunt ita perversi, quod de spirituali et virtuosa filiorum suorum conversatione tristantur. Qui sapientem genuit, lætabitur in eo. Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te : id est, tam sapienter et virtuose te habe, ut merito de te glorientur carnales ac spirituales tui parentes.

26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, ut instruatur a me ad vitandum vitia carnis, et oculi tui vias meas custodiant. Fovea enim profunda est meretrix, quoniam trahit in voraginem vitiorum, et puteus angustus, aliena, id est adultera : quia sicut in puteo arcto cadens, ita demergitur ut vix extrahi queat; ita qui in adulterium labitur, difficulter curatur. Unde apud Job inducitur : Si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit alteri uxor mea :15 hoc enim nefas est et iniquitas maxima, ignis est usque ad perditionem devorans.

28 Insidiatur in via quasi latro : nam sicut latro vult corpus occidere, et occisi bona diripere; sic fornicaria et adultera quærit occidere animam, ac per hoc spiritualia gratiæ dona ac merita ei auferre; et quos incautos viderit, id est faciliter deceptibiles, qui pericula vitiorum non pensant, nec vitant prudenter, interficiet morte culpæ, trahendo eos ad concupiscendum ac commiscendum.

29 Cui væ æternæ damnationis et præsentis afflictionis? Cujus patri væ tristitiæ et doloris? Cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio, id est debilitatio et quædam lacrimatio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? id est, omnia mala hæc imminent et contingunt vinolentis : qui et parentes suos sæpe contristant, et rixari, pugnare, vulnerari solent in locis potationum suarum : propter quod incarcerantur; et ambulando cadere solent ex cerebri perturbatione propter ascendentes fumositates ad caput : quorum et visus obscuratur, et oculi humore defluente quasi lacrimis humectantur. Ne intuearis vinum, quando flavescit, id est, flavum et quasi aureum quemdam colorem ostendit in se, quum splenduerit in vitro color ejus : id est, ex carnali affectu non facias hoc, ne provoceris ad potum illicitum; tamen ad cognoscendum vini valorem, justumque pretium, poterit ita videri. Ingreditur blande, quia dulciter sapit; sed in novissimo, id est, antequam consumatur in corpore, mordebit ut coluber, id est, calefactiones pœnales, puncturas et multas incommoditates causabit in homine vinolento; et sicut regulus, qui est pessimus serpens, venena diffundet : quia non solum corpus sic lædit, sed animam quoque ad concupiscentias, et vitia eas sequentia, incitat. Hinc in Ecclesiastico habetur : Vigilia et cholera et tortura viro infrunito.16 Vinum multum potatum, irritationem, iram et ruinas multas facit.17

Oculi tui, quum fueris vino ingurgitatus, videbunt extraneas, id est feminas tibi legitime non unitas, ad peccandum cum eis, et cor tuum loquetur, id est, intra se cogitabit et ore proferet, perversa, id est verba lasciva, procatoria, vitiosa; et eris sicut dormiens in medio mari. Nam sicut qui dormit in mari, periculis multis exponitur, fluctibusque marinis jactatur : sic vino repletus, in somnum cito resolvitur, et humoribus intus exæstuat, ac variis inquietudinibus agitatur; imo periculosissime stat, quantum ad animam. Et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. Nam sicut gubernator dormiens, et clavum quo gubernaculum regitur, perdens, negligit ac mergi permittit navem; sic talis vino-lentus corpus suum non regit per rationis judicium. Unde Plato dixit, animam se habere ad corpus sicut nauta ad navem.

Et dices, ad mentem aliqualiter rediens post vitia gulæ atque luxuriæ: Verberaverunt me: id est, pravæ affectiones, seu dæmones, ad præfata peccata me instigaverunt, ex quibus multas afflictiones incurri; et non dolui: id est, passionibus, voluptatibus et vitiis excaecatus, non percepi neque deflevi laesiones praetactas corporis ac animæ meæ. Traxerunt me de uno peccato ac tormento in aliud, et non sensi: ex causa praehabita. Sic et Jeremias asserit: Percussisti eos, et non doluerunt.18 Et alius Propheta dicit: Comederunt alieni robur ejus, et ipse ignoravit.19 Attamen ista dices, non ex vera et stabili contritione, sed ex lumine rationis, seu fide informi, vel ex ipsa experientia incommodorum tuorum inductus. Idcirco subjungitur: Quando evigilabo, id est, ad pristinam vigoris mei habitudinem redibo, et rursus vina reperiam ad potandum solito more?

A Qui enim vitiosa consuetudine gulæ et immunditiæ sunt infecti, quamvis ad horam sua advertunt incommoda, pericula et peccata, mox tamen concupiscentiis inflammati redeunt ad vitia consueta.

Ecce hic docuit Salomon, quanta mala pœnæ et culpæ ex vinolentia oriantur, et quam detestanda sint gulæ atque luxuriæ inquinamenta. Fugienda sunt ergo hæc scelera, in quibus brutale ac turpissimum est jacere. Ideo ait Ambrosius: Ebriosus quum vinum absorbet, absorbetur a vino, abominatur a Deo, despicitur ab angelis, et ab hominibus irridetur, virtutibus spoliatur, a dæmonibus conculcatur. Econtra de sobrietate loquitur Augustinus: Sobrietas temeritatem fugit et fugat, pericula cuncta declinat, mutuis officiis obtemperat, superbiam detestatur, domum atque familiam cum moderatione gubernat. Et rursus: Sobrietas, inquit, est mentis et sensus membrorumque omnium cautela, castitatis ac pudicitiæ munimentum, pudori proxima, amicitiæ ac pacis conservativa, honestati semper conjuncta, vitiorumque omnium profuga.

Footnotes

  1. Job xxxiv, 3. ↩

  2. Jacob. iv, 17. ↩

  3. Rom. xii, 3. ↩

  4. 1 Tim. vi, 9. ↩

  5. Eccle. vii, 17; ↩

  6. Eccle. vii, 17. ↩

  7. Jer. xlviii, 36. ↩

  8. xxii, 6. ↩

  9. c. Hebr. ↩

  10. s. cxlv, 9. ↩

  11. s. cxiv, 6. ↩

  12. eut. x, 18. ↩

  13. Is. LV, 1. ↩

  14. Apoc. III, 18. ↩

  15. Job XXXI, 9-12. ↩

  16. Eccli. XXXI, 23. ↩

  17. Ibid. 38 ↩

  18. Jer. v, 3. ↩

  19. Osee vii, 9. ↩

Chapter 25 of 35