Articulus 24
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI QUARTI: NE ÆMULERIS VIROS MALOS, NEC DESIDERES ESSE CUM EIS.
NE æmuleris, id est, nec mente nec corpore sequaris, viros malos, gulæ atque luxuriæ deditos:1 de quibus praecedenti capitulo facta est mentio; nec desideres esse cum eis: quia rapinas meditatur mens eorum, id est, bona aliorum cupiunt rapiendo acquirere, quum dissipaverint substantiam suam gulose et immunde vivendo. Qui autem furatur aut rapit ut gulæ aut luxuriæ vacet, magis dicendus est gulosus aut luxuriosus, quam raptor aut fur, ut ait Philosophus. A fine enim denominatio sumitur. Atque, ut ait Ambrosius, intentio imprimit speciem operi. Et fraudes, id est verba dolosa, labia eorum loquuntur, ut dolo acquirant, quæ per rapinam acquirere nequeunt.
Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. Per sapientiam ædificata est Ecclesia, et discretione boni regiminis roborata. Similiter per sapientiam ædificatur quaecumque congregatio, familia, cognatio ac politia. Per sapientiam enim instituitur ad bene vivendum, ad credendum, ad proficiendum: in quibus omnibus per prudentiam roboratur. Unde Apostolus: Ut sapiens (inquit) architectus, fundamentum posui.2 Sed et domus materialis, per sapientiam seu prudentiam est ædificanda, sicut in Evangelio ait Salvator: Quis ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt?34 Domus quoque conscientiæ, et habitaculum cordis, juxta Christi doctrinam, id est per evangelicæ legis sapientiam atque prudentiam, sunt ædificanda ac roboranda. Propter quod loquitur Veritas: Omnis qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram.5 — In doctrina, id est per doctrinam observantiamque legis divinæ, replebuntur cellaria, id est corda fidelium, per gratiarum charismata, sublimata et elevata a terra, universa substantia pretiosa et pulcherrima, id est cunctis spiritualibus ac internis divitiis, in quibus est maximus decor et splendor. Scriptura etenim docet omnem virtutum perfectionem, et lex Christi dat gratiam pertingendi ad eam. Hinc Corinthiis scribit Apostolus: In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia.6 Alibi quoque ait Scriptura:7 Replebimur in bonis domus tuæ; et, Nihil deest timentibus Deum. Denique in veteri Testamento per observantiam legis dabatur Judæis opulentia prosperitasque terrena, ut patet in David, Salomone ad tempus, Asa, Josaphat, Ezechia.8 Unde de Josaphat fertur in secundo libro Paralipomenon: Factæ sunt ei infinitæ divitiæ.91011
Vir sapiens fortis est, ad minus in anima, cujus præcipua fortitudo est sapientia, maxime illa quæ est donum. Propter quod scriptum est:12 Omnium potentior est sapientia. Facit enim mentem Deo firmiter inhærere, contemplari divina, et per internum summi boni saporem, aspernari carnalia: sicque contra invisibilium hostium pugnas roborat sapientem. Et vir doctus, præsertim qui unctus est desuper, et quem unctio docet de omnibus13 (de quo ait Psalmista, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris14 eum), est robustus intellectu, contra perfidiam et errores, et validus voluntate, per caritatem, quæ tali unctioni et illuminationi semper conjuncta est.1516 Sunt autem nonnulli, quos scientia inflat17, et qui solum acquisitam habent sapientiam et doctrinam, seu eam quæ est donum gratiæ gratis datæ;18 qui infirmi sunt corde, tentationibusque vincentur, et vitiorum sunt servi. Quibus dicit Propheta: Sapientia tua et scientia tua decepit te.19 Et Christus ait Patri:20 Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus.
Quia cum dispositione, id est provida præparatione et congrua ordinatione, initur bellum, id est, ineundum ac committendum est prælium, tam contra invisibiles quam contra visibiles hostes. Et in utroque multitudo ac persona improvida, inordinata, impræparata, non est nisi hostium victima; sicque in bello utroque, plus valent sapientia et doctrina quam fortitudo corporea. Ideo scriptum est:21 Melior est sapientia quam vires; et vir prudens, quam fortis. Denique, si quis perpessus sit vulnera, damna, seu quæcumque adversa, multum valet sapientia et doctrina ad consolandum eumdem, et ad patientiam amplectendam. Unde et ait Philosophus, quod homo contemplativus seu sapiens, plenus est jucundis theorematibus, id est sapientialibus considerationibus, per quas potest se consolari, nec extra se in rebus fœdis ac vilibus expetit delectari aut consolari. Et erit salus ubi multa consilia sunt: quia per inquisitionem consiliarem vitantur pericula. Istud superius diffuse expositum est.22
Excelsa stulto sapientia, id est, in alto sita est, seu qualitas valde præclara: sicque stultus nequit eam attingere. Si tamen exemplo Zachæi, ascendat in arborem sycomorum, id est, humilitatem crucis Christi intueatur et amplexetur, sapientiam veram attinget, sicut præhabitum est:2324252627282930313233
Ubi humilitas, ibi et sapientia.34 In porta non aperiet os suum, id est, in foro judicii (quod in portis fieri consuevit, juxta illud Prophetæ, Constituite in porta judicium) non poterit rationabiliter respondere.35 In porta quoque, id est in exitu ab hac vita, præsentatus summo Judici, obmutescet. Sed quia in verbis proverbiorum istorum Salomon sæpissime utitur nomine stulti, ne quis nomine stulti intelligendos putet eos dumtaxat, qui ex indispositione sensuum interiorum aut cerebri, ratione nequeunt uti, subjungit quem nominet stultum. Qui cogitat mala facere cum consensu, id est, quicumque proponit transgredi Dei præceptum, stultus vocabitur: quia revera stultus est valde, quum occidat animam suam, et Creatori suo rebellis sit et ingratus, ac summo bono et donis gratiæ privet se, pessimo quoque hosti suo consentiat, vitiis ac dæmonibus obsequatur, atque æternæ damnationis se exponat periculis.
Cogitatio stulti, qua cum consensu cogitat facere malum, aut omittere debitum bonum, peccatum est; et abominatio hominum, detractor, id est, abominabilis est hominibus oblocutor, peccans contra legem naturalem, faciendo proximis quod non vult fieri sibi, et contra legem divinam, hoc detestabile vitium multoties prohibentem.36 Hinc ait Bernardus: Non veniat anima mea in consilio detractorum, quoniam Deus odit eos.3738 Nec mirum, quoniam vitium istud caritatem (quæ Deus est) acrius persequi et impugnare cognoscitur.39 Et ipse qui detrahit, primo prodit se ipsum, quod sit vacuus caritate. Quid demum aliud detrahendo intendit, nisi ut is cui obloquitur, veniat in odium aut contemptum apud eos, coram quibus venenum detractionis effundit? Ferit ergo caritatem in omnibus, quantum in se est, apud quos detrahit.
Si desperaveris lapsus in die angustiæ tuæ: id est, si in peccatum aut damnum, aut aliam adversitatem dilapsus tempore tribulationis, desperaveris de venia, consolatione, evasione, aut damni recuperatione; imminuetur fortitudo tua, id est, mente et corpore eris debilior. Nil ergo desperatione exsecrabilius: quæ etiam ponitur inter peccata in Spiritum Sanctum. Sequamur ergo sanctum Job asserentem, Etiam si occiderit me, in ipso sperabo; et Abraham patriarcham, qui contra spem in spem credidit, hoc est contra spem naturæ, in spem gratiæ.40
Erue eos qui ducuntur ad mortem;41 et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Hoc primo exponitur de his qui contra justitiam trahuntur ad corporalem occisionem; secundo, de his qui ab hæreticis aut perfidis trahuntur ad vitia infidelitatis: qui per sanam informationem et signa sunt reducendi; tertio, de his qui a prava societate quacumque, aut diabolica tentatione, trahuntur ad peccatum mortale: quos pro posse debemus revocare atque convertere; quarto, de his qui fame, siti, nuditate, frigore, tendunt ad mortem: quos debemus eruere necessaria impendendo. Hinc non solum Seneca, sed sancti doctores Basilius Ambrosiusque testantur: Tot homines occidis, quot succurrere potes, et negligis. Si dixeris, Vires non suppetunt: id est, si per impotentiam tuam excusare te velis, et dissimulare; qui inspector est cordis, utpote Deus, de se ipso loquens: Non juxta intuitum hominis ego judico; homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor;42 ipse intelligit an te vere excuses, et servatorem animæ tuæ nihil fallit: id est, Deum omnia conservantem in esse, et qui animam servat in gratia ac virtute, nullus potest decipere; reddetque homini juxta opera sua, ita quod eruit eos a periculis, et a morte culpæ ac gehennæ, qui prætactis modis eruunt proximos suos.
Comede, fili mi, mel, quia bonum est; tamen, si immoderate sumatur, nocet; et favum dulcissimum gutturi tuo, cui dulciter valde sapit. Sic et doctrina sapientiæ dulcissima ac convenientissima refectio est animæ tuæ: quæ hoc invisibili utitur cibo, sine quo aret et sitit, juxta illud Psalmi: Anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Atque per mel, quod in promptu est, litteralis accipitur sensus; per favum, ubi mel in cera, spiritualis ac mysticus intellectus. Hinc Augustinus: Pinguissimus, inquit, est sermo divinus: omnes in se habet delicias; quidquid volueris, ex divino sermone nascitur, sicut manna ad uniuscujusque sapuit voluntatem.43 Quam sapientiam salutarem, quum inveneris, habebis in novissimis spem æternæ salutis, dummodo usque ad finem vitæ in sapientia ista permanseris. Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.44 Et spes tua non peribit, id est, effectus spei tuæ tibi præstabitur, scilicet beatitudo cœlestis:45 qua adepta, spes cessat, sicut et fides, beatifica fruitione adepta.
Ne insidieris et quæras iniquitatem in domo justi:46 id est, contra justum et justos ejus domesticos, non quæras occasionem accusandi aut obloquendi; neque vastes requiem ejus, id est, pacem ejus non inquietes, nec ipsum perturbes propter venialia et quotidiana ejus peccata, quia de eis quotidie pœnitet. Hinc subditur: Septies enim in die cadet justus, id est frequenter, præsertim in venialia: sicque ponitur numerus determinatus pro indeterminato, quemadmodum apud Job habetur: Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.47 Unde subjungitur: et resurget per pœnitentiam.
Propter quod ait Propheta:48 Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Condolendum est igitur tali ruinæ, quæ ex fragilitate et humana necessitudine oritur. Hinc Plato loquitur in Phædone: Quamdiu corpus habuerit, et conglutinata fuerit anima huic malo, nunquam plene sufficienterque adipiscemur quod exoptamus. Decies enim millena vacationum (id est contemplationum ac spiritualium studiorum) impedimenta nobis inde proveniunt, propter corporis necessitatem. Verum sunt quidam perversi, qui proprias negligentias et iniquitates palliare optantes, assidue quærunt, observant, recondunt, quod melioribus se opponant. Impii autem corruent in malum: id est, sic peccant, quod non student resurgere, sed manent prostrati in vitiis. Aliqui tamen hujusmodi interdum, Omnipotente miserante ac præveniente, resurgunt.
Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas: præsertim si in malum culpæ corruerit, de quo nunquam licet gaudere. Si autem in malum pœnæ labatur, et captivetur, infirmetur, puniatur aut occidatur per viam justitiæ, non licet inde gaudere ex odio, ira, aut simili prava radice, sed bene ex caritate et zelo justitiæ, in quantum malum illud pœnale, est pro salute animæ patientis, et expediens bono communi, et alios revocans ab excessu. Et in ruina ejus non exsultet cor tuum. Unde David mortem Saulis deplanxit. Julius quoque, viso capite Pompeii adversarii sui, lacrimas fudit.49 Ne forte videat Dominus. Dominus indubitanter omnia videt bona et mala.50 Ideo sic exponendum est: Ne forte videat Dominus, id est, per vindictam se videre demonstret tuam vitiosam lætitiam. Vel ait, Ne forte, ad insinuandum nostræ voluntatis libertatem ad bona et mala: quia si non agimus malum, nec Deus id videt; qui tamen æternaliter ineffabiliterque cuncta prævidit, sed ob hoc necessitatem non imposuit rebus actibusque humanis. Et displiceat ei, cui displicet omnis culpa: non per displicentiam beatæ voluntati contrariam, quæ habet quidquid vult, et quidquid non vult, eo caret; sed displicentia illa non est nisi detestatio, qua Deus detestatur omne quod bonitati ac virtuti opponitur. Et auferat ab eo iram suam. Non gaudere de ruina alterius, ne Dominus ab illo auferat iram suam, non esset caritatis, sed odii. Ideo sensus est: Et auferat ab eo iram suam, id est, te ipsum juste permittat in mala corruere, sic quod ira Dei ab illo ablata, super te cadat, et ille te lapsum juste irideat, de cujus ruina gaudebas injuste.
Juxta quem modum ait Apostolus : Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem quum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis et pinguedinis olivæ factus, noli gloriari adversus ramos.51
Ne contendas cum pessimis, id est induratis et incorrigibilibus, quos nec corripiendo, nec exhortando, nec disceptando poteris emendare. Idcirco pro illis orandum est. Verumtamen præsidentium et judicum est, tales per pœnas reprimere. Nec æmuleris, id est, non sequaris, impios in vitiis, nec diligas, secundum quod tales; quia non habent futurorum spem mali : quoniam ultimum finem sibi constitunt in rebus præsentibus et caducis, sicque futuram beatitudinem non exspectant; et si dicantur eam sperare, intelligendum est de spe informi, non formata, sicut et credunt eam; et lucerna impiorum, id est prosperitas, memoria, scientia informis, et lux naturalis ingenii, exstinguetur : quia per vitia obscuratur, aut in morte finitur, deinde putrescit. Istud supra plenius fuit expositum.52
Time Dominum, fili mi, et regem, id est Deum regem universorum, vel Deum et ejus vicarios præsidentes, qui propter Deum timendi sunt; et cum detractoribus ne commiscearis, approbando aut libenter audiendo detractoria verba eorum, aut etiam non resistendo eis aliquo modo, videlicet corripiendo eos de tanto peccato, vel pie hortando ut cessent, aut tristem vultum monstrando, sicut in Ecclesiaste habetur : Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis;53 et alibi, Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.54 Quoniam repente consurget perditio, id est damnatio, eorum, videlicet detrahentis, et commiscentis se ei. Unde ait Bernardus : Non facile dixerim, quis gravius peccet, detrahens, detrahentemve audiens. Et ruinam utriusque quis novit? id est, quam districte damnandi sint, ignoramus. Detractor enim, quantum in se est, non modo occidit se ipsum in anima, sed et cunctos qui audiunt eum, quibus mortis poculum præbet. Unde ait Bernardus, quod lingua detractoris crudelior est gladio persecutoris : estque gladius ex utraque parte acutus, interficiens, quantum in se est, ad minus animas duas, utpote detrahentis, et audientis; imo et ejus cui detrahitur, qui quum audierit qualiter sibi detractum sit, incitatur in obloquentem. Ecce quam rigorose et seriose, imo et sæpe, loquitur Salomon contra hoc vitium; et tamen multi valde incaute se habent circa facinus tantum, et jugiter proni sunt ad obloquendum, etiam ex sola et levi suspicione : quod est utique ineffabiliter periculosum. Quorum lingua (ut Jacobus ait apostolus) est inquietum malum, plena veneno mortifero, inflammata a gehenna, id est diabolo, cujus instrumentum est ad internecionem animarum multarum.55 Ideo sapientissimus Augustinus juxta mensam suam scripsit hos versus :
Quisquis amat dictis absentum carpere vitam, Hanc mensam vetitam noverit esse sibi.
Hæc quoque sapientibus : id est, jam dicta atque dicenda, sunt sapientibus observanda.
Cognoscere personam in judicio non est bonum. Minus dicit, et majus significat : quia personarum acceptio, præsertim in judicio, est grande et mortale peccatum, et contra veritatem atque justitiam, ut supra jam dictum est plenius. Cognoscendæ ergo et intuendæ sunt causæ in judicio, non personæ, quantum ad ea quæ ad rem non pertinent in tali negotio. — Qui dicunt impio, Justus es, præsertim in foro judicii, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus, quum cognoverint crimen hoc.56 Qui arguunt eum, laudabuntur : id est, qui peccantem caritative, discrete, juste corripiunt, falsaque reprobant, et pro defensione legis divinæ ac fidei disputant, laude sunt digni, et commendabuntur a Deo ac Sanctis ; et super eos veniet benedictio, id est largitio et multiplicatio donorum gratiæ in præsenti, deinde salus æterna. Tales etenim zelatores justitiæ secundum scientiam, Deus præcipue diligit, ditat, felicitat; a bonis quoque hominibus benedicuntur et laudantur. Hi quoque qui arguuntur, si probi sint, eis regratiantur, et dato quod indignentur ad tempus, tamen ad mentem reversi, gratias agunt, sicut et infra habetur: Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum.57 — Labia deosculabitur, id est, caritatem et pacem reformabit, fovebit, perficiet, qui recta verba respondet, id est, discrete se habet loquendo, et ea dicendo, quæ pro causa, loco et tempore magis expediunt: quia per hoc fit amabilis bonis hominibus, et discordantes pacificat. Porro deosculatio labiorum, signum est caritatis et pacis, prout in libro de Officiis pulchre de hoc scribit Ambrosius.
Præpara foris opus tuum: id est, aliis exemplarem te exhibe, nec aliquem scandalizes, ut juxta doctrinam Apostoli, provideas bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.58 Unde jussit Salvator: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra.59 Et diligenter exerce agrum tuum, id est, campum cordis tui, et eos qui tibi commisi sunt, a vitiis purga, virtutum seminibus semina, virtuosis exercitiis cole, meritisque fecunda; et postea ædifices domum tuam: id est, fabricam virtutum sublimium construe in habitaculo mentis tuæ, atque in grege tibi commisso. Nempe qui præest aut prædicat, debet in primis se ipsum purgare, exercere, perficere, deinde ad aliorum instructionem præsidentiamque procedere, ne ei dicatur, Medice, cura te ipsum;60 itemque, Qui alium doces, te ipsum non doces?61
Ne sis testis frustra, id est inaniter et sine idonea causa, contra proximum tuum: tamen si innocentis liberatio, aut judicis præceptum, aut similis rationabilis exigat causa, testimonium est ferendum; nec lactes quemquam labiis tuis, id est, nemini aduleris, nec foveas aliquem in peccatis: quemadmodum scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animæ suæ.6263
Istud supra magis expositum est.64 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, inferendo injurias, sic faciam ei, et reddam unicuique mihi forefacienti, secundum opus suum, quo peccat in me. Hoc est quod dictum est supra: Ne dicas:65 Reddam malum pro malo. Porro injurias vindicare, et inter proximos æqualitatem servare justitiæ, ac mala culpæ per mala pœnæ recuperare, ad publicam spectat auctoritatem, hoc est ad præsidentem et judicem: ad quos tanquam ad vivam legem ac animatam justitiam confugere, pertinet ad subjectos, secundum Philosophum, vel injuriam penitus indulgere. Unde in Proverbiis suis Seneca ait: Optimum est semper ignoscere, tanquam si ipse quotidie pecces; et iterum: Turpe est vincere suos; satis pœnarum est, potuisse puniri. Tullius quoque: Nobile, inquit, victoriæ genus est, potuisse vindicare.
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticæ, operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. Istud in corporalibus et exterioribus ita est. Spiritualiter vero, ager hominis pigri, et vinea viri stulti, est cor peccatoris acediosi, seu populus ei commissus: in quibus ex negligentia et torpore pravi prælati seu hominis vitiosi, prædominantur tribuli vitiorum, puncturæ crudelium passionum, videlicet iræ, impatientiæ, invidiæ, indignationis, amaritudinis. Et maceria, id est opera bona ex genere aliquando inchoata, non erant ad complementum perducta, nec caritatis coagulo adunata. Maceria equidem vocatur murus absque cæmento. Hæc autem videre, est in aliis ista considerare. Quod quum vidissem, posui in corde meo, id est, memoriter ea recolui, ne simili modo accideret mihi, et exemplo didici disciplinam, id est, ex aliorum facto reprehensibili me ipsum correxi, direxi, et cautior factus sum. Felix enim quem faciunt aliena damna peritum: quia quod in aliis reprehensibile judicamus, vitare debemus.
Postremo totum residuum hujus capituli, supra scriptum est atque expositum.66 Tamen quod dicitur hic , Usquequo, piger, dormies...? non est hic de textu, secundum Hebræos. Imo versus hic incipit : Parum, inquam, dormies.
Footnotes
-
Prov. xxiii, 20, 27-30. ↩
-
I Cor. iii, 10. ↩
-
Luc. 14, 28. ↩
-
II Par. 14, 6-8; XVII, 5, 10-13; XVIII, 1; XX, 30; XXXII, 27-30. ↩
-
Matth. 7, 24. ↩
-
I Cor. 1, 5. ↩
-
Ps. 14, 5. ↩
-
Ps. 133, 10. ↩
-
II Reg. 133, 5; ↩
-
III Reg. 13, 13; IV, 10; ↩
-
II Par. XVII, 5. ↩
-
Sap. x, 12. ↩
-
I Joann. II, 27. ↩
-
Ps. XCIII, 12. ↩
-
Ps. 133, 12. ↩
-
I Joann. 11, 27. ↩
-
I Cor. VIII, 1. ↩
-
I Cor. 18, 1. ↩
-
Is. 14, 10. ↩
-
Matth. 1, 25. ↩
-
Sap. VI, 1. ↩
-
Prov. 11, 11; XI, 14; XIII, 16. ↩
-
Luc. XIX, 4 ↩
-
Prov. II, 11; XI, 14; XIII, 16. ↩
-
Matth. XI, 25. ↩
-
Is. XLVIII, 10. ↩
-
Ps. XXXIII, 10. ↩
-
Ps. LXIV, 5. ↩
-
I Cor. I, 5. ↩
-
Matth. VII, 24. ↩
-
Luc. XIV, 28. ↩
-
I Cor. III, 10. ↩
-
Luc. 19, 4. ↩
-
Prov. xi, 2. ↩
-
Amos v, 15. ↩
-
Tob. iv, 16; ↩
-
Luc. vi, 31. ↩
-
Matth. vii, 12; ↩
-
I Joann. iv, 8, 16. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
-
Rom. iv, 18. ↩
-
I Reg. xvi, 7. ↩
-
Ps. cxlii, 6. ↩
-
Sap. vii, 28. ↩
-
Sap. xvi, 21. ↩
-
15 * impietatem ↩
-
Job xxxiii, 29, 30. ↩
-
Ps. xxxvi, 24. ↩
-
II Reg. 1, 17-27. ↩
-
Hebr. iv, 13. ↩
-
Rom.xi,17, 18. ↩
-
Prov.xiii,9. ↩
-
Eccle. vii, 4. ↩
-
Prov. xxv, 23. ↩
-
Jacob. iii, 8, 6. ↩
-
Prov. xviii, 5. ↩
-
Prov. xxviii, 23. 26 ↩
-
Rom. xii, 17. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Luc. iv, 23. ↩
-
Rom. ii, 21. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Prov. i, 10. ↩
-
Prov. xx, 22. ↩
-
Prov. vi, 10, 11. * ibi ↩
Chapter 26 of 35