Articulus 25
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : HÆ QUOQUE PARABOLÆ SALOMONIS, QUAS TRANSTULERUNT VIRI, ETC.
1 HÆ quoque parabolæ Salomonis, id est, sequentes parabolæ a Salomone prolatæ sunt, quemadmodum præcedentes; quas transtulerunt : non de idiomate Hebræo in aliud; sed, Transtulerunt, id est, transposuerunt eas de schedulis ac rapiariis, in quibus hinc inde erant descriptæ, ac redegerunt eas in unum, et inseruerunt ac addiderunt eas huic volumini; viri Ezechiæ regis Juda, id est scribæ et docti viri, domestici seu ministri devotissimi Ezechiæ, qui cultum Dei reparavit in regno suo, ac populum suum inclyte reformavit, prout partim quarto Regum, et plenius secundo Paralipomenon recitatur: et forsan ex ejus commissione facta fuit translatio et additio ista. Nempe (ut circa principium expositionis istius super hunc librum inductum est) Salomon parabolas istas non conscripsit, nec librum hunc edidit; sed servi ipsius parabolas ex ore ejus auditas notaverunt, atque in schedulas redegerunt, quæ tandem per diversos ac diversis temporibus in unum librum collectæ sunt et redactæ.
2 Gloria Dei est celare verbum : id est, ad Dei gloriam pertinet, aliqua tradere in Scripturis per verba obscura, velata et mystica, ne divina secreta pandantur indignis, et [ut] studiosis Catholicis detur occasio virtuosæ exercitationis, prout divinus Dionysius plenius docet. Sic quoque gloria Dei est, secretiora Scripturæ non manifestare, sed occultare rudibus, præsumptuosis, carnalibus et indignis, sicut ait
B Salvator : Nolite sanctum dare canibus. Et rursus Apostolis : Vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut audientes non intelligant. Hinc primo mysticæ theologiæ capitulo magnus Dionysius præcepit Timotheo : Vide ut nullus indoctorum hæc videat. Hinc Vas electionis scribit se in raptu audisse arcana verba, quæ non licet homini loqui. Et angelus Raphael protestatur : Sacramentum regis abscondere, bonum est. Et ad Danielem angelus Gabriel : Clausi sunt, inquit, signatique sermones. Insuper gloria Dei est, ut ex fidelitate celetur verbum quod unus ab alio in secreto recepit. Allegorice, Gloria Dei est celare verbum, id est, gloria Unigeniti Patris æterni, propter homines incarnati, est celare Verbum, id est occultare se ipsum, Verbum æternum, in humanitate assumpta.
Et gloria regum, investigare sermonem: id est, regibus, et cunctis qui præsunt, specialiter commendabile honorificumque consistit, ut verba Scripturæ quæ non intelligunt, scrutentur, et sibi exponi deposcant, veritatem quoque verborum quæ audiunt, diligenter inquirant, sicut beatus Job fatetur, dicendo : Causam quam ignorabam, diligentissime investigabam. Sic gloria regum, id est Apostolorum, rectorum ac principum populi christiani, fuit investigare sermonem, id est expositionem verborum quæ audierunt a Christo, quem, ut in Evangelio innotescit, de talibus sæpe interrogaverunt; vel, Investigare sermo-
Matth. vii, 6. Luc. viii, 10.
II Cor. xii, 4.
Tob. xii, 7.
Dan. xii, 9.
Job xxix, 16.
Matth. xiii, 36; xv, 15; Marc. iv, 10; x, 10; xiii, 3.
IV Reg. xviii, 4, 6; II Par. xxix-xxxi. nem, id est ipsum Christum, qui est increatus sermo Dei Patris : de quo ad Hebræos ait Apostolus, Vivus est sermo Dei. Sed et regum, id est universorum fidelium se bene regentium, gloria est investigare Scripturam, quantum ad eorum pertinet statum.1
Cœlum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile : id est, altitudo cœlorum imperscrutabilis nobis est, similiter terræ profunditas : sic et corda regum, de quibus jam dictum est, sunt nobis imperscrutabilia, solique cognita Creatori. Conformiter sapientia Apostolorum, quæ ex eorum corde nobis profluxit, plene a nobis perscrutari ac comprehendi non valet. — Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum; aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus : id est, sicut ex argento a rubigine et scoria depurato, formatur vas valde purum; ita si a corde regis ac præsidentis tollatur omnis iniquitas, auctoritas et præsidentia ejus roboratur æquitate atque virtutibus ejus, quoniam conservatur a Deo, et ad posteros ejus devolvitur. Spiritualiter, per argentum designatur naturalis ac philosophica scientia : a qua si rubigo, id est error admixtus, seu inflatio et abusus, tollantur, egreditur cor eruditum; sic enim deservit ad intelligendum divinam Scripturam.
Ne gloriosus appareas coram rege : id est, coram regibus et præsidentibus non jactes nec extollas te, nec magnificare et ostentare te studeas, sed reverenter et modeste te habeas : præsertimque vitandum est [hoc] coram Rege cœlorum omnia intuente, sub cujus manu debemus nos semper humiliare.2 Et in loco magnorum ne steteris, id est, non ponas te in loco sublimiori quam decet gradum et statum tuum, sed magis in bassiori. Melius est enim ut dicatur tibi, Ascende huc, id est ad locum altiorem, quam ut humilieris, id est, ad inferiorem locum descendere compellaris, coram principe. Hoc est quod Dominus in Evangelio ait : Quum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, etc.3 Advertant hæc superbi, ambitiosi et vani, qui nolunt sequi vestigia Christi, sed Scribarum ac Pharisæorum : de quibus ipse in Evangelio protestatur, quod ament primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. O quam multi sunt modo tales!4
Quæ viderunt oculi tui, id est, ea quæ nosti mala de alio, ne proferas in jurgio, id est contra alium litigando, vel in lite coram judice, cito, id est præcipitanter ex impetu passionis absque congrua deliberatione et rationabili causa, ne postea emendare, id est ea quæ sic propalasti revocare, non possis, et famam restituere proximo, quum dehonestaveris amicum tuum, id est, proximum tuum diffamaveris, culpam ejus taliter objiciendo, improperandove ei. Hoc dicitur contra homines passionatos, qui tam impetuosi irrationabilesque existunt, ut si quid reprehensibile noverint de proximo seu amico, mox illud ei objiciant et insultent, quum fuerint ab eo offensi, aut verbis contendere cœperint contra illum; et culpam illius sic manifestant, ac ipsum diffamant, contra præceptum de ordine observando in correptione fraterna : quem ordinem Christus docuit et præcepit, dicendo, Corripe eum inter te et ipsum solum, ut scilicet fama proximi non lædatur.5 — Causam tuam tracta seorsum cum amico tuo fideli et familiari, de cujus fidelitate sis certus; et secretum tuum extraneo ne reveles : quia hoc esset valde periculosum et fatuum, sicut subjungitur: ne forte insultet tibi, quum audierit, et exprobrare non cesset. Secreta namque non nisi fidelissimo amico sunt revelanda, prout de hoc supra dictum est plenius.6 — Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo : id est, proferens sermonem utilem tempore opportuno, assimilatur aureis pomis, quæ ad decorem affiguntur lectis argenteis. Talis etenim homo ornatur suis verbis, quemadmodum lectus argenteus aureis pomis, id est similitudinibus pomorum factis de auro. Et sicut in lecto argenteo dulciter quiescitur ac dormitur, sic sermo hujus facit auditores suaviter in se requiescere. Consueverunt autem antiquitus magnates lectis aureis atque argenteis uti, juxta illud libri Esther: Lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum dispositi erant. — Inauris aurea et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem, id est vir caritative increpans sapientem, qui utique libenter suscipit correptionem, et aurem quæ exhortationi ac jussioni obedit. Quemadmodum enim inauris aurea aurem decorat, et splendida margarita vultum venustat; sic talis correptor et exhortator, verbis suis correptoriis ac informativis ornat se ipsum, et correptum, et obedientem. Suntque verba prudentiæ ejus splendentia instar argenti, et pretiosa ut margaritum, juxta illud Psalmi: Eloquia Domini argentum igne examinatum.
Esther 1, 6.
12
Ps. XI, 7.
13
Sicut frigus nivis in die messis, id est, sicut tempore messis acceptum est frigus aliquantulum simile frigori nivis ipsis messoribus, quia refrigerat eos; ita legatus fidelis ei qui misit eum, id est, conveniens et jucundus est domino, a quo directus est: animam illius requiescere facit. — Nubes et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, id est famosus, seu præclarum et virtuosum ac liberalem se fingens, magna promittendo, et promissa non complens. Nam sicut ventus et nubes, volantes sunt et sine optato effectu, ad quos non sequitur imber; sic homo promissa non implens, est corde levis, instabilis, et sine effectu virtutis, ac in suspenso tenens, magisque affligens quam lætificans eum cui promisit.
14
15
Patientia lenietur princeps: id est, per patientiam ejus quem princeps jubet puniri, mitigatur iracundia principis, nisi sit penitus ferox et inhumanus. Sic et Princeps altissimus, Dominus Deus, per patientiam sustinentium adversa eis reconciliatur. Ideo ait Michæas: Iram Domini portabo, quia peccavi ei. Unde in secundo Machabæorum habetur: Ira Domini in misericordiam conversa est. Et lingua mollis, id est responsio humilis, et recognitio propriæ culpæ, seu sermo suavis, confringet duritiam, id est, indignationem et rigorem offensi tollet et placabit: quemadmodum mulier Thecuitis et Abigail mentem David ad clementiam pertraxerunt.
Mich. VII, 9.
II Mach. VIII, 5.
II Reg. XIV, 21; I Reg. XXV, 33, 34.
Mel invenisti? comede quod sufficit tibi: id est, quidquid dulcis edulii habes, quantumcumque faciliter obtinueris illud, tamen non nisi moderate utere illo; ne forte satiatus evomas illud, et ita ex tua gula et carnalitate fiat tibi nocivum, quod ex se est suave ac aptum. Spiritualiter autem, Si mel invenisti, id est, Deum contemplari cœpisti, et Scripturarum dulcedinem aliqualiter degustasti, comede quod sufficit tibi, id est, juxta capacitatem intellectus tui te refice inde, nec incomprehensibilia comprehendere enitaris; ne forte satiatus evomas illud, id est, ex consideratione laboriosa repleto vertatur tibi in nocumentum summum illud primæ veritatis objectum, atque id ipsum quod cœpisti de eo salubriter degustare, amittas. — Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, id est, non nimis frequenter visites eum, nec apud eum nimis diu remaneas; nequando satiatus, id est de tua præsentia attædiatus, oderit te propter molestiam, vel expensas quas ingeris ei, vel ex suspicione qua putare posset quod uxorem aut filiam ejus turpiter ames. Melius est ergo, ut rarius veniendo facias eum tuum optare adventum, quam ut una vice tam diu secum permaneas, aut tam multoties eum accedas, ut fastidiat tuam præsentiam. Sed in hac re necessaria est discretio, qua homo prudenter perpendat an sua præsentia sit suo proximo onerosa, aut minus solito gratiosa: quo cognito, moderetur sive abstineat.
Jaculum et gladius et sagitta acuta, id est, his rebus assimilatur, et instar earum nocet, lædit, et perforat, homo qui loqui- tur contra proximum suum falsum testimonium : per quod privat eum fama, substantia, aut etiam vita. — Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ : id est, sicut dens putrefactus, et pes læsus ac lassus, valde affligunt, et tempore famis ac itinerationis non bene deserviunt; sic homo magnos incurrit dolores et cruciatus, confidendo de subsidio hominis infidelis, injusti, fallacis, præsertim tempore necessitatis; et amittit pallium, id est necessarium sibi amictum, in die frigoris, quando plus indiget pallio.
Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo : id est, qui cantica Scripturarum et divina eloquia proponit cordi incorrigibili et indurato, similis est ei qui acetum infundit nitro. Quemadmodum enim nitrum ex infusione aceti super se, fumat et crepitat, sicut et calx viva aqua infusa; sic pessima corda ex Scripturarum admonitione, correptione et castigatione, non quiescunt a vitiis suis, sed acrius indignantur, inquietantur, et fumum iræ emittunt. Circa hoc ait Glossa : Nitrum non multum a specie salis distat. Sicut enim fervor solis conficit salem in littore maris, durando aquas marinas in petras, quem salem vis ventorum, aut maris fervor seu agitatio projicit ad littus; ita in provincia Nitria in qua nascitur nitrum, ubi pluviæ longiores infuderint terram, succenditur ardor nimius, qui aquas durat et excoquit in petram simillimam glaciei aut sali, sed nihil gelidi frigoris, nihil salsi saporis habentem : quæ tamen petra juxta naturam salis solet durari in caumate, atque in nubiloso aere fluere ac liquefieri consuevit. Hac petra, scilicet nitro, indigenæ ad lavandum utuntur, juxta illud in Jeremia :7 Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam Borith, etc. Crepitat autem in aceto quasi calx viva, et deperit; sed aquam lotioni habilem reddit. Unde per nitrum quidam intelligunt speciem terræ, similem minuto sabulo : cui si aqua infundatur, fumigat. Denique de præfatis carminibus scriptum est in libro Job : Non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ?8 — Sicut tinea vestimento, et vermis ligno; ita tristitia viri nocet cordi. Istud non est in Hebræo, neque de textu. Sed et sensus patet ex eo quod scriptum est supra, Spiritus tristis exsiccat ossa.9
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;10 si sitierit, da ei aquam, id est aptum poculum, bibere : id est, redde ei bona pro malis, ut beneficiis vincas eum. Ideo subditur : prunas enim, id est caritatis fomenta et incentiva, congregabis super caput ejus, id est in corde ipsius, inducendo eum ad considerationem caritatis, pietatis, et beneficentiæ tuæ : ex quibus cor ejus rancorem abjiciet, et tuo accendetur amore. Sic enim vincitur malum in bono.11 Et Dominus reddet tibi copiosam mercedem. Quasi dicat : Dato quod ille in sua duritia inimicitiaque permanserit, tu tamen digno præmio non carebis.12 Hanc auctoritatem allegat Apostolus ad Romanos. Ex qua etiam elucescit, non fuisse intentionem legis Mosaicæ, quod inimicus absolute odiretur. Et consonat ista auctoritas cum eo quod dictum est supra : Ne dicas, Reddam malum pro malo.13 Porro, pro eo quod dicitur hic, Et Dominus reddet tibi, aliqui dicunt in Hebræo haberi : Et Dominus pacificabit tibi, id est, cor adversarii, cui sic benefacis, convertet ad habendam amicitiam tecum ac pacem.
Ventus Aquilo, id est aquilonaris seu septentrionalis, dissipat, id est impedit, pluvias. Est enim præcipue frigidus : ideo, ut frequenter, impedit copiosam vaporum elevationem, ac nubium resolutionem in imbrem, quamvis non semper. Et facies tristis, linguam detrahentem : id est, auditor detrahentis, mœstum vultum monstrando detractori, tacite admonet eum ut sileat. Dum enim detractor perpendit sua verba invite audiri, repercutitur in se ipso, et advertit se male loqui. Circa hoc asserit Glossa : Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi; si autem tristi eum vultu audieris, discit non libenter dicere quod didicerit non libenter audiri. (Aliqui asserunt in A Hebræo haberi, Ventus Aquilo creat pluvias: ut sit sensus, quod sicut ventus australis generat pluvias versus partes aquilonares, sic ventus aquilonaris versus partes australes, prout etiam secundo Meteororum habetur; Et facies tristes lingua detrahens, id est, lingua detrahens provocat contra se iram divini respectus.) Itaque dum detrahentem quis increpare, vel ab eo non audet recedere, saltem mœstum et formidolosum ei ostendat vultum ac apparatum. — Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.14 Hoc supra scriptum atque expositum est.
Aqua frigida animæ, id est personæ seu homini, sitienti, supple, suavis est; et nuntius bonus de terra longinqua apportans bona nova, jucundus est domino a quo erat missus. Sic Christus, secundum naturam assumptam, nuntius Dei Patris, veniens in hunc mundum a regione vivorum, et optima nova et dona ac promissa deferens secum, suavissimus factus est ferventibus animabus, quæ dicere possunt: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Similiter Gabriel missus a cœlo ad Virginem benedictam, exhilaravit eamdem.151617 — Fons turbatus pede, et vena corrupta: id est, quemadmodum aqua agitata suam amittit quietem et venustum adspectum, et sicut vena infecta est vitæ corruptiva; sic justus cadens coram impio, id est, oppressionem mortemve sustinens a persecutore iniquo: quia ex hoc multi insipientes judicant eum fuisse iniquum, et ipsum diffamant; vel, Cadens coram impio in peccatum: quoniam vitiosi homines proni sunt justos, cadentes in culpam accusare, denigrare, et peccatum eorum exaggerare.
Sicut qui mel comedit multum, id est excessive, non est ei bonum, sed valde læsivum, ac fastidii mellis inductivum; sic qui perscrutator est majestatis, id est, ea quæ Dei sunt, irreverenter, intimorate, præsumptuose scrutari præsumit, videlicet occulta Dei judicia, et ea quæ prædestinationem præscientiamque concernunt, seu superbeatissimæ Trinitatis mysterium, opprimetur a gloria, id est, ab excellentia et incomprehensibilitate ac luce immensa tanti objecti vincetur, retundetur, et quodammodo excæcari videbitur. Nam sicut lux solis corporei, plenitudine suæ claritatis visum corporalem reverberat, et si diu sibi infigatur, excæcat; sic increata illa majestas sua infinita et incircumscriptibili excellentia, claritate, et actualitate, mentem humanam vincit, superat, et retundit in infinitum. Nempe, ut ait Boetius, quædam difficilia sunt ad intelligendum ex modicitate et imperfectione suæ entitatis, sicut materia prima, tempus et consimilia; quædam vero, ex eminentia suæ actualitatis et formalitatis, quemadmodum substantiæ separatæ, ad quarum notitiam ita se habet intellectus noster, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis, secundum Philosophum. Quum ergo Deus excelsus et benedictus sit prorsus in infinitum perfectior, actualior, excellentior omni intelligentia, constat quod infinite nostram transcendat capacitatem. Propter quod ait et Plato in primo Timæi: Genitorem opificemque universi tam difficile invenire, quam inventum impossibile digne effari. Abstinendum est ergo ab omni incauto divinorum scrutinio; atque, ut divinus Dionysius ac Damascenus testantur, non est audendum aliquid de superessentiali dicere Deitate, præter ea quæ nobis in Scripturis sunt tradita. Moderata tamen humilisque scrutatio divinorum, auxilio gratiæ Dei innitens, est licita, dicente Propheta: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.18 Hinc quoque in Ecclesiastico scriptum est:19 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.
Sicut urbs patens, id est aperta, et absque murorum ambitu, ab hostibus citius expugnatur atque destruitur, et quid intra se habeat, introeuntibus manifestat; ita vir qui non potest, id est, non studet nec vult, in loquendo cohibere spiritum suum a verbis superfluis et incautis, ab invisibilibus hostibus faciliter superatur, lædîtur et necatur : quoniam ipsemet sua loquacitate contra se pugnat, suam quoque insipientiam, vanitatem, incustodiam, cogitationem et affectionem audientibus per propria verba pandit.20 Ideo ait Psalmista : Cohibe linguam tuam a malo.21 Et alia dicit scriptura : Verba prudentium statera ponderabuntur.22 Et alibi : Numquid vir verbosus justificabitur? Ponamus ergo custodiam ori nostro, et ostium circumstantiæ labiis nostris.23
Footnotes
-
Hebr. iv, 12. ↩
-
1 Petr. v, 6. ↩
-
Luc. xiv, 8-11. ↩
-
Matth. xxiii, 6, 7. ↩
-
Matth. xviii, 15. ↩
-
Prov. xi, 13. ↩
-
Jer. II, 22. ↩
-
Job XXXV, 10. ↩
-
Prov. XVII, 22. ↩
-
Rom. xii, 20. ↩
-
Rom. XII, 21. ↩
-
Matth. V, 43. ↩
-
Prov. XX, 22. ↩
-
Prov. xxi, 9. ↩
-
Ibid. 46-55. ↩
-
Luc. i, 26, 27. ↩
-
Ps. xli, 2. ↩
-
Ps. cxviii, 129. ↩
-
Eccli. iii, 22. ↩
-
Ps. xxxiii, 14. ↩
-
Eccli. xxi, 28. ↩
-
Job xi, 2. ↩
-
Ps. cxl, 3. ↩
Chapter 27 of 35