Articulus 26
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : QUOMODO NIX IN ÆSTATE, ET PLUVIÆ IN MESSE, SIC INDECENS EST STULTO GLORIA.
QUOMODO nix in æstate inconveniens est, utpote contra solitum naturæ ac temporis cursum, eo quod nix generetur ex frigore magno, et pluviæ in messe non congruunt, quia nocivæ sunt bladis ; sic indecens est stulto gloria, id est fama clara, quia indignus est ea, vel honor manifestus, qui debetur virtutibus, non moralibus tantum, sed intellectualibus ; vel, Gloria, id est lætitia : quum enim sit stultus, non habet in se unde ordinate ac spiritualiter jucundetur. Verumtamen, et si stulto, ut tali, non congruat gloria, tamen si forsan prælatus sit, aut in aliqua eminentia constitutus, honorandus est ratione prælaturæ aut dignitatis. Unde sacratissimus princeps apostolici ordinis : Servi, inquit, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed et dyscolis.1
Nam sicut avis ad alta transvolans, et passer quolibet vadens : id est, sicut avis volans in altum aeris locum, ad tempus in motu est, deinde alicubi requiescit, similiter passer vadens volando aut incedendo quolibet, id est ad aliquem locum in quo subsistit, vel, Quo libet, id est, quo sibi placuerit; sic maledictum frustra prolatum, id est verbum maledictionis contra alterum injuste pronuntiatum, in quempiam superveniet, id est, in aliquem redundabit : quoniam etsi non noceat ei in quem profertur, vertitur tamen in crimen ei qui protulit illud, et in eos qui ei consentiunt. Ideo monet Apostolus :2 Benedicite persequentibus vos ; benedicite, et nolite maledicere. Nihilo minus quidam ad maledicendum aliis valde proni sunt, jamque impletum est quod Osee asserit : Maledictum et homicidium, mendacium, furtum et adulterium inundaverunt.3 Est autem maledicere, malum alicui imprecari : quod ex suo genere est mortale et caritati contrarium, quum et Apostolus fateatur, Neque maledici regnum Dei possidebunt :4 prout in secunda secundæ, quæstione 76, Thomas declarat. Attamen sancti viri leguntur quandoque maledixisse iniquis, quemadmodum quarto Regum Eliseus pueris pravis, et princeps Apostolorum Simoni mago;5 sed talia facta sunt zelo justitiæ, non affectu iræ, invidiæ, aut similis malæ radicis.6 Vel imprecati sunt aliis mala pœnalia, non in quantum sunt mala, sed ut justa supplicia, et purgantia a vitiis in præsenti : quemadmodum judex maledicit reo, in quem damnationis profert sententiam ; vel qui cupit alteri infirmitatem et adversitatem, ut per eas ab iniquitatibus retrahatur. Istud tamen non est proprie maledicere, quia non optatur malum ut tale.
Flagellum convenit equo pigro seu indomito, et camus asino, et virga in dorso imprudentium: id est, disciplina imprudentibus debetur, ut vel ipsi emendentur, quod si noluerint, alii eorum terreantur exemplo. Similiter indisciplinatis brutalibusque hominibus Deus misericordissime facit, dum per aspera et adversa, per infirmitates, terrores et damna eos compescit et reprimit a peccatis, sicut cuidam loquitur per Osee: Sepiam viam tuam spinis. Ideo orat Psalmista: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Unde et in libro Job inducitur: Pater mi, ne desinas ab homine iniquitatis, qui addit super peccata sua blasphemiam, id est, talem disciplinare non cesses, quousque resipiscens pœniteat.
Ne respondeas stulto, id est homini vitioso, juxta stultitiam suam: id est, quamvis ipse insipienter et injuriose loquatur aut quærat, non tamen insipienter et vitiose respondeas; ne efficiaris ei similis: quia hoc esset vinci a malo, et verbis contendere.7 Imo agendum est quod loquitur Paulus:8 Libenter suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes.9 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Istud videtur præfatæ doctrinæ contrarium, sed non est: quoniam sensus est: Responde stulto juxta stultitiam suam, id est, juxta exigentiam atque demeritum sui stulti sermonis, da ei aptam responsionem, vel ejus verba ironice repetendo, vel suam insipientiam ei declarando, aut eum increpatorie seu reprobative interrogando, seu verba justi rigoris et debitæ invectionis enuntiando; ne putet se sapientem, sed suam advertat impietatem, imperitiam aut errorem: quemadmodum martyres sancti frequenter responderunt tyrannis, imo et præclarissimæ virgines, ut Agatha, Cæcilia et Lucia. Interdum etenim licet et expedit clavo clavum retundere, dum impii seu improbi homines aliter informari aut reprimi nequeunt. Unde et Christus a Pharisæis interrogatus, Cur discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum?10 respondit:11 Quare et vos transgredimini præceptum Dei, propter traditionem vestram? Verumtamen in hac re discretio valde est necessaria, ne sub colore zeli justitiæ, ira et impatientia admittantur. Ideo unusquisque conscientiam suam examinet, quo affectu, qua intentione, qua tranquillitate locutus sit.
Claudus pedibus, id est, claudicanti est similis, nec in via virtutum expedite procedit, et iniquitatem bibens, id est abundanter peccans, seu nocumentum quod est effectus iniquitatis, accipiens, est qui mittit verba per nuntium stultum, id est, indiscreto et malitioso legationem seu expeditionem arduæ rei committit, dummodo sciat nuntium esse hujusmodi. Talis etenim nuntius infideliter agit et imperite, et interdum sponte variat verba, et provocat jurgia, damnaque infert. Potissime autem peccat, qui homines vitiosos, diffames, hæreticos sive schismaticos, ad prædicandum et gubernandum alios mittit. Porro, qui graviter peccat, dicitur iniquitatem potare, juxta illud in libro Job:12 Bibens subsannationem quasi aquam.
Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, quia eis uti non valet; sic indecens est in ore stultorum parabola, id est parabolica doctrina. Quum enim sint impii, docere alios sunt indigni, nec sapientialia verba decenter exponunt: imo ex eorum carnalitate et pravitate vilescit audientibus doctrina ipsorum. — Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, id est, adjutorium præbet, et saxum apponit acervo materiæ, ex qua ædificatur templum Mercurio, uni deorum gentilium: sicut, inquam, talis reprehensibiliter facit, ita qui tribuit insipienti, ut tali, honorem: quia, ut sic, est honore indignus. Vel iste est sensus: Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, id est in cumulum lapillorum per quos computare solebant mercatores, Mercurium specialiter venerantes, perturbat eosdem; ita qui insipientem honorat, ordinem rerum conturbat.
— Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, id est ebrii, pungit et lædit tam temulentum, quam illos quos accipit manu spinosa; sic parabola in ore stultorum tam stultos fœdat et lædit doctores, quam eos qui audiunt, gravat, scandalizat, offendit.
Judicium, id est sententia judicis, determinat causas, id est, expedit lites quæ coram tribunali ventilantur; et qui imponit stulto silentium, iras mitigat quæ ex loquacitate pravorum nascuntur. — Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, id est, sæpius vomit, seu id quod vomuit resorbet, est fœdus et turpiter agens; sic imprudens qui iterat stultitiam suam, id est peccator recidivans, et quod per confessionem ejecit, denuo faciens. Huic consonat, quod in secunda sua ait epistola præstantissimus Petrus: Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum. — Vidisti hominem sapientem sibi videri in se et ex se, seu magis quam est? Magis illo spem habebit stultus, id est, curabilior illo erit peccator defectum suum perpendens, et insipientem se cognoscens. Ideo scriptum est: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.13 Paulus quoque: Nolite, inquit, prudentes esse apud vosmetipsos, id est propria reputatione.14 Nemo etenim absque revelatione potest certo scire se sapientiam illam quæ est donum habere, quoniam caritati inseparabiliter est conjuncta. Qui autem noverunt se esse in caritate et desuper illustratos, ut sancti Apostoli, cognoscebant in Deo esse se sapientes, cum gratiarum actione et humilitate.15 Itaque non arbitremur nos sapientes, sed potius defectuosos et fatuos, quia revera multæ et magnæ sunt stoliditates peccantium; nec alios aspernemur ut stultos, imo magis pensemus peccata nostra præterita, et bona quæ desunt, quam quæ forsan habemus.
Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. Hoc supra scriptum est atque expositum.16 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Unde præhabitum est: Pigredo immittit soporem.17 Et piger abhorret laborem, et repausationem diligit corporalem: sicque multa bona omittit. Abscondit piger manus sub ascella sua, et laborat si ad os suum eas converterit. Hoc etiam supra expositum est.18 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Majoris enim putat esse prudentiæ, quærere et servare repausationem carnalem, diu dormire, pericula negotiantium evitare, quam vigiliis, studiis, laboribusque insistere; suam ignaviam sæpe putat esse discretionem, ac peritum se arbitratur, quum excusaverit suum torporem; viros quoque sapientes ac fervidos, ardua virtutum exercitia edocentes, judicat indiscretos.
Sicut qui apprehendit auribus canem acquirit morsum et læsionem a cane impatiente et iracundo; sic qui pertransit impatiens, et commiscetur rixæ alterius, id est, corrixantibus se immiscet, non ad pacificandum, sed adjuvando unam partem ex irrationabili causa: quia ex hoc vulnerationem sæpe incurrit. — Sicut noxius est, id est proximo valde nocivus, qui mittit lanceas et sagittas in mortem, id est ad alios occidendos;19 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo: sicut impiissimus Tryphon occidit Antiochum regem adolescentem, virtuosumque Jonathan cepit, ac filios ejus procuravit sibi mitti, quos interfecit.20 Et quum fuerit deprehensus per opus iniquum, dicit: Ludens feci, id est, intentionem nocendi non habui, sed improvise sic contigit.
Quum defecerint ligna, exstinguetur ignis, cujus materia ligna sunt. Nam causa deficiente, deficit et effectus. Et susurrone subtracto, qui scilicet in aure susurrando profert verba detractoria, aut discordiæ seminativa, ex quibus nascuntur contentiones et jurgia; jurgia conquiescunt. Juxta quem modum scriptum est supra: Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.21 — Sicut carbones ad prunas, quibus appositi accenduntur, et ligna ad ignem, quem nutriunt et augmentant; sic homo iracundus suscitat rixas, proferendo verba injuriosa, et alium invadendo desiderio ultionis. — Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima cordis. Hoc supra expositum est.22
Quomodo si argento sordido, id est, in quo scoria manet, ornare velis vas fictile: qui ornatus non convenit; sic labia tumentia, quæ proferunt verba elata, cum pessimo corde sociata: quorum conjunctio est periculosa, quia quod latet in corde, mox per labia animosa profertur in medium. Unde subjungitur: Labiis suis intelligitur inimicus, id est, per verba superba et injuriosa, hostis occultus prodit se ipsum, quum in corde tractaverit dolos, id est, intra se excogitaverit modum et vias nocendi dolose et clam: sicque interdum contra propositum suum, ex impetu passionum pandit suam iniquitatem: de quo postea dolet, et cupit per verba ficta amicitiam demonstrare, ut non observantibus se acrius ac celerius noceat. Idcirco subjungitur: Quando submiserit vocem suam, bassius humiliusque loquendo ex fictione, ne credideris ei, sed observa te, quia abundans cautela non nocet, præcipue circa talem; quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius: id est, omni modo sibi possibili machinatur tibi malum. Septenario quippe universitas designatur.
Qui operit odium fraudulenter, id est, rancorem suum contra alium dolose occultat, aut per amicitiæ signa oppositum simulat, quemadmodum Joab Amasam osculando;23 revelabitur malitia ejus in consilio, id est, per diligentem inquisitionem poterit deprehendi ex aliquibus factis aut signis, aut revelatione quorumdam: sicut in libro [primo] Machabæorum sæpe habetur, quod Judæ et fratribus ejus innotuit odium et machinatio adversariorum.24 Istud tamen quandoque fieri nequit per humanam industriam; sed in consilio atque judicio Dei omne malum, quantumcumque absconditum, manifestabitur, sicut in Evangelio asserit Christus:25 Nihil absconditum quod non reveletur.
Qui fodit foveam, incidet in eam: id est, qui alteri molitur insidias, laqueosque extendit et parat ruinam, patietur pro suo facinore debitam pœnam; et iniquitas sua redundat in ipsum, magisque lædit se ipsum peccando, quam alium damna aut supplicia inferendo: imo frequenter in hac vita cadit in malum quod alteri præparavit, sicut Judæi Christum et ejus discipulos occidendo, fugando, despoliando, meruerunt a Romanis occidi, captivari, et toto orbe dispergi. Unde ait Salvator: Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit; et Psalmista, Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit.2627 Atque ad idem spectat quod subditur: et qui volvit lapidem, revertetur ad eum:28 quia qui grave malum nititur superinducere alteri, meretur opprimi et perire; et frequenter ab eis vastatur, quos conabatur suppeditare, sicut et Balaam a filiis Israel fuit occisus, de quorum deceptione et morte dedit consilium. Simili modo perierunt Absalon atque Achitophel, qui contra David conspiraverunt. Hinc in Ecclesiaste legitur: Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.2930 Et alibi dicitur:31 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur.32 Attendant hæc qui suis vitiis ac passionibus sic obtenebrantur, ut quum detraxerint proximis, aut quamcumque injuriam intulerint eis, gloriantur et jactant se illis nocuisse, quum potius nocuerint sibimetipsis, illis vero, dummodo fuerint patientes, profuerint, et gloriæ coronam paraverint. Etenim nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas.33 Itaque uniuscujusque malum in proprium redundat auctorem. Ideo scriptum est: Væ impio in malum; retributio enim manuum ejus fiet ei.34
Lingua fallax non amat veritatem, sed dolosa mendosaque verba, ac testimonia falsa; et os lubricum, id est libidinosum, seu faciliter labile ad verba illicita, operatur ruinas : quia ex verbis quæ profert, frequenter sequuntur facta injusta et opera vitiosa, sicque loquentem præcipitat ad inferni supplicia.35
Footnotes
-
1 Petr. ii, 18. ↩
-
Rom. xii, 14. ↩
-
Osee iv, 2. ↩
-
I Cor. vi, 10. ↩
-
IV Reg. ii, 24. ↩
-
Act. viii, 20. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
II Tim. II, 14. ↩
-
II Cor. XI, 19. ↩
-
Matth. xv, 2. ↩
-
Matth. xv, 3. ↩
-
Job xxxiv, 7. ↩
-
Is. V, 21. ↩
-
Rom. XII, 16. ↩
-
II *Petr.* II, 21, 22. ↩
-
Prov. XXII, 13. ↩
-
Prov. XIX, 15. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
I *Mach.* XII, 31. ↩
-
Prov. XII, 48; XIII, 23. ↩
-
Prov. XXII, 10. ↩
-
Prov. xviii, 8. ↩
-
II Reg. xx, 9, 10. ↩
-
I Mach. III, 42; v, 10-15, 25-27; VII, 30. ↩
-
Luc. xii, 2. ↩
-
Matth. xxvi, 52. ↩
-
Ps. vii, 16. ↩
-
Ps. vii, 16. ↩
-
Eccle. x, 8. ↩
-
II Reg. xvii, 9, 14, 15; xvii, 23. ↩
-
Num. xxxi, 8. ↩
-
Eccli. xxvii, 30. ↩
-
Eccl. xxvii, 30. ↩
-
Is. iii, 11. ↩
-
Eccle. v, 1-12. ↩
Chapter 28 of 35