Skip to the text

Articulus 27

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : NE GLORIERIS IN CRASTINUM, IGNORANS QUID SUPERVENTURA PARIAT DIES.

NE glorieris in crastinum : id est, non præsumas pro certo te crastino die victurum, quia, ut ait Salvator, nescimus diem neque horam;1 nec differas vitæ tuæ emendationem, quasi velis eam emendare in posterum, sicque de crastino, id est futuro tempore glorieris, quasi bona operaturus in illo (solet enim cras, pro futuro accipi in Scripturis, sicut in Genesi Jacob ait, Cras respondebit mihi justitia mea);2 nec præsupponas te cras aut postea lucraturum; ignorans quid superventura pariat dies, id est, quid tibi in eo continget, an scilicet vives in eo, et an sanus eris, an æger, an prospera habiturus, an adversa. Hinc contra præsumentes de crastino, scriptum est : Ecce qui nunc dicitis, Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus quidem ibi annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :3 qui ignoratis quid sit vobis in crastinum. Sic ergo vivamus, quasi quocumque die morituri : quia, ut ait Gregorius, qui tibi promisit de peccato, si pœniteas, veniam, non tibi promisit crastinum diem. Hinc in Proverbiis suis Seneca scripsit : Omnes vitam differentes, incerta mors prævenit. Omnis igitur dies tanquam ultimus ordinandus est.

Laudet te alienus : id est, sic vive, ut ab aliis sis dignus laudari : nam propter ea quæ insunt a natura, non meremur laudari, nec vituperari, secundum Philosophum. Et quamvis fueris laude dignus, et non tamen laudet te os tuum : quia laus propria sordet. Extraneus, et non labia tua : nam, ut ait Apostolus, Oportet etiam ab his qui foris sunt, testimonium bonum habere.4 Non tamen debemus humanam appetere laudem, sed potius abhorrere, quum simus valde defectuosi atque culpabiles, et ne aliquid mercedis recipiamus in vita præsenti, et quoniam certi non sumus quod opera nostra vere procedant ex caritate; sed taliter conversemur, ut digni existamus præconiis, sicut et Seneca loquitur : Quam magnum est, non laudari, et esse laudabilem ! Et rursus : Quid sis interest, non quid habearis. Nihilo minus sancti viri interdum pro confortatione suæ fiduciæ, aut pro aliorum ædificatione et perversorum confutatione, ad laudem et gloriam Dei, quandoque suas commemorant aut describunt virtutes ac merita, aut excellentiam gratiæ eis concessæ : quemadmodum Ezechias loquitur Deo, Memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto ; Paulus quoque, præsertim in epistola ad Corinthios : qui etiam ad Romanos testatur, Nos ipsi primitias Spiritus habentes. Sic et interdum volunt honorari a subditis, in quantum sunt vicarii Dei : non propter se, sed ne Deus inhonoretur in eis, et ne subditi peccent, debitum eis honorem non tribuendo.

Grave est saxum, ut lapis molaris, seu quodcumque mortale peccatum, quod suo mox pondere trahit ad aliud, et impœnitentem præcipitat in gehennam; et onerosa arena conglutinata seu multiplicata, vel venialium multitudo. Sed ira stulti, id est hominis vitiosi, utpote ira per vitium, non per zelum, utroque est gravior ad portandum hominibus, nisi sapientibus ac perfectis. Multis enim mortalibus peccatis, non omnibus, ira est gravior coram Deo atque hominibus.

Ira non habet misericordiam: loquendo de ira per vitium, rationem omnino obtenebrante, quæ ex suo genere est unum de septem peccatis mortalibus; nec erumpens furor: quia crudelitate, non pietate, utuntur ac agitantur. Et impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Hinc, secundum Philosophum, ira est animæ ægritudo. Et consonat istud ei quod dictum est supra: Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere?5 Hinc in Proverbiis suis Seneca contestatur: Nihil minus quam irasci punientem decet, quum per hoc magis ad emendationem proficiat; itemque, Ira in temeritatem prona est, et periculum inferre non cavet. Hinc denuo loquitur: In vindicando criminosa est celeritas. Est autem ira hæc vehementer detestanda, ac diligentissime evitanda, quia per eam, quasi per canem, communitas inquietatur, gratia vitæ spiritualis aufertur, proximus scandalizatur, ratio obscuratur, mens Spiritum Sanctum repellit, et hominem bruto, imo furenti belluæ similem reddit. Sed, ut ait Ambrosius, Qui sibi ipsi irascitur quia iram admisit, desinit proximo suo irasci. Qui autem vult iram suam probare justam, magis inflammat eamdem. Ne ergo communitati aut domesticis graves importabilesque reddamur, impetum iræ prorsus superare et exstirpare conemur.

Melior est manifesta correctio, quæ est actus caritatis, et eleemosyna ac opus justitiæ, quam amor absconditus, id est dilectio habitualis, non procedens in actum:6 in qua meritum non consistit, nec proximo prodest. Aliqui tamen per amorem absconditum, intelligunt carnalem et sæcularem dilectionem, quæ non quærit animæ bonum, sed oblectamentum et proprium commodum. Hinc in Ecclesiastico legitur:7 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci; aut si fecerit, ne iterum addat facere.8 — Meliora sunt vulnera diligentis, id est verbera et læsiones inflicta dilecto a spiritualiter diligente Deo, aut angelo sancto, vel homine bono, quum sint quædam remedia contra peccata futura, et medicamenta peccati præteriti vel præsentis, quam fraudulenta odientis oscula: quæ non prosunt, sed fallunt. Hinc loquitur Augustinus: Magis amat objurgator castigans et sanans, quam adulator dissimulans; et rursus: Non semper osculatur pater filium, sed interdum castigat: ergo dum castigatur qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur. Itemque: Si me, inquit, posses docere quod nescio, non solum verbis reprehendentem, sed et pugnis cædentem deberem te patientissime sustinere.

Anima saturata calcabit favum: id est, homo cibo repletus, fastidit durante saturitate cibum quantumlibet dulcem. Anima autem esuriens, etiam amarum pro dulci sumet, id est, vilia et amara cibaria delectabiliter comedet, fame cogente: quæ amara judicat dulcia, juxta illud in Job, Animæ esurienti etiam amara dulcia esse videntur: quod tamen non est ibi de textu, quamvis textui inseratur;9 sed ex his quæ ibi dicuntur, elicitur: sicque pro glossa fuit primo inductum. Nam subdit ibidem sanctus Job: Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia, cibi mei sunt.10 Spiritualius autem loquendo, Anima saturata calcabit favum, id est, corporaliter satiati et gulosi fastidiunt cœlestis regni dulcedinem, et contemplationis suavitatem.

Talibus enim loquitur Dominus: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis.11 Anima autem esuriens sitiensque justitiam, pro obtinenda quiete æterna, libenter suffert adversa et pœnitentiæ opera. Posset itidem sic exponi: Anima saturata consolatione interna, ex contemplatione et gustu summi et incircumscriptibilis boni calcabit favum, id est terrena omnia oblectamenta.

Sicut avis transmigrans de nido suo, id est, nidum suum cum pullis seu ovis suis ibi contentis omnino relinquens; sic vir qui relinquit locum suum, id est congregationem seu familiam sibi commissam, et spiritualibus seu carnalibus filiis debitam subtrahit curam et educationem; vel, Locum suum, id est virtuosam exercitationem, in qua cœpit proficere. Unde in Ecclesiaste habetur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris:12 hoc est, si diaboli tentatio irruerit super te, non desistas a bono quod inchoasti. Vel, Locum suum, id est societatem et religiosum conventum, in quo Deo servire incepit. Unde ad Hebræos ait Apostolus:13 Non deserentes collectionem nostram, sicut est moris quibusdam, sed consolantes. Hinc Seneca satis notabiliter ait: Primum argumentum compositæ mentis existimo, posse secum consistere et morari; ægri animi est ista jactatio, discurrere, et locorum varietatibus inquietari. Peregrinantes hospitia habent multa, amicitias nullas. Nec prodest cibus, nec corpori accedit, qui statim sumptus emittitur. Nihil æque sanitatem impedit, ut remediorum crebra mutatio; non convalescit planta, quæ sæpe transfertur. Nihil tam utile est, ut in transitu prosit. Fastidientis stomachi est, plura degustare, quæ ubi varia et diversa sunt, inquinant, non alunt.

Ecce ex his reprehenditur religiosorum quoque instabilitas aliquorum: qui quum in conventu et ordine laudabilis observantiæ sint, ex quadam phantastica apprehensione, aut diabolica illusione, aliam domum aut religionem ingredi cupiunt, et semper inconstantes sunt corde, ac animo fluctuantes; atque ex propria impatientia, inquietudine, irrefrenatione ac pertinacia potius incitantur, quam desiderio perfectionis majoris:14 cujus evidens signum est, quod in eo quo resident loco, male se habent, non dantes se ad obedientiam sanctam, ad propriæ voluntatis fractionem, ad mortificationem salubrem, ad diligentiam observantiæ regularis, ad jugem custodiam cordis. Verum, ut ait Chrysostomus, de majori perfectione potest inquirere, qui implevit minorem. Contra hanc pestem, multa in suis homiliis scribit Eusebius Emisenus. Quid prodest quod discedis, qui quocumque pergis, te tecum portas?

Unguento et variis odoribus dulcibus delectatur cor: ad quod redundant delectationes sensuum exteriorum; et bonis amici consiliis anima ejus cui datur tale consilium, dulcoratur, id est, consolationem et spem concipit, sive de malo vitando, sive de bono adipiscendo: per quod amaritudinem, desolationem, tristitiamque repellit. Nempe, ut Tullius protestatur, Non viribus, non velocitatibus, non celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio antiquorum atque scientia, quibus non orbari, sed augeri solet senectus. Qualis vero debeat esse consiliarius, docet Ambrosius: Talis, inquiens, debet esse qui consilium dat, ut se ipsum ad exemplum bonorum exhibeat operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, ut sit sermo ejus irreprehensibilis et salubris, consilium utile, vita honesta, sententiaque decora.1516 — Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ, ne tua præsentia ingerat illi mœrorem, et ne videaris ab illo velle aliquid obtinere pro relevamine. Verumtamen ex rationabili causa potest oppositum fieri: præsertim si cogat necessitas, aut si quis graviter sit tentatus aut desolatus, vel angustiatus, debet pro salubri remedio, consilio, relevamine, ad sapientem et expertum, ad fidelem et familiarem amicum recurrere: quemadmodum primo Regum narratur, quod convenerunt ad David omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo.1718

Melior est, id est ad succurrendum utilior, vicinus juxta, quam frater carnalis seu consanguineus procul: et hoc in casibus certis ac repentinis periculis. Melior quoque est vicinus, id est quicumque proximus caritate conjunctus, amicabiliterque convivens, quam frater procul, id est cognatus aut alter quicumque, mente aversus, ac dissimilitudine infidelitatis vitiorumque distans : quod concordat parabolæ quam Christus in Evangelio de Samaritano et Levita circa vulneratum inducit.19

Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, qui de tuo profectu quasi de proprio ex caritate exsulto, ut possis exprobranti, id est veritatem legis divinæ ac fidei, seu justitiam contemnenti, respondere sermonem, id est efficax dare responsum et ipsum rationabiliter confutare. Unde orat Propheta: Et veniat super me misericordia tua, Domine; et respondebo exprobrantibus mihi verbum.20 Hinc ait Apostolus : Sunt multi inobedientes et vaniloqui, quos oportet redargui. Et rursus : Oportet, inquit, episcopum sine crimine esse, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.

Astutus videns malum, id est imminere periculum, absconditus est, id est, se ipsum subtraxit et inde celavit; parvuli transeuntes, id est innocentes, inexperti, improvidi, inde non fugientes, sustinuere dispendia, id est damna. Hoc consonat ei quod dictum est supra : Callidus videt malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno :21 ubi istud magis expositum est. — Tolle, id est, accipere potes, vestimentum ejus qui spopondit, id est, satisfacere tibi promisit, pro extraneo tibi obligato; et pro alienis, pro quibus spopondit, aufer pignus ab eo . Qualiter autem, et in quo casu pignus seu vestimentum fuit fidejussori22 restituendum, de mane sive ad vesperam, juxta Moysis legem, dictum est supra. — Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, id est tempore inconvenienti, hoc est, ex adulatione, vel intuitu proprii commodi aut præconii consequendi, laudat proximum suum hora inepta, vel tempore ad hoc sollicite exquisito, maledicen- ti similis erit :23 quoniam peccat, et potius quærit decipere proximum quam prodesse eidem. Tecta perstillantia in die frigoris, et litigiosa mulier, comparantur : quia utrumque afflictivum est et molestum. Propter quod scriptum est supra : Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere litigiosa, rixosa et iracunda.24 Qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, id est, qui eam apud se habet, verbositate ejus quasi vento duro affligitur, et oleum dextræ suæ evacuet, id est, pietatem sibi concessam tollat a se, tantam tribulationem apud se retinendo : quam tamen opportune non potest vitare in toto. Vel sic : Qui retinet eam, id est, eam retrahere a sua inquietudine nititur, quasi qui ventum teneat : id est, impossibile quid attentat, sicut qui conatur ventum a suo flatu compescere; et oleum dextræ suæ evacuet, id est, oleum in dextra sua tentum velit stringendo tenere : quod quanto plus stringitur, tanto magis elabitur, ita quod manus ejus evacuatur: sic quo mulier iracunda aut rixosa magis quæritur refrenari, eo plus suis passionibus inflammatur et agitatur. Potest autem per mulierem litigiosam, hæreticorum doctrina atque loquacitas, nullam verecundiam corrigibilitatemve habens, signari. Ferrum ferro acuitur : quia per malleum ferreum clavi formantur et acuuntur; et homo exacuit faciem amici sui : id est, unus homo suo apparatu, discursu ac persuasione, vultum atque ingenium alterius sibi dilecti, facit diligenter adspicere, profundiusque pensare ea quæ proponuntur. — Qui servat ficum, id est, a præterentibus arborem fici custodit, comedet fructus ejus : quia non auferuntur, sed remanent sibi. Sic spiritualiter, qui sacram Scripturam in suo conservat corde, fructibus (id est considerationibus et consolationibus) ejus reficietur, juxta illud primi Machabæorum : Nos nullo horum indigemus, solatio habentes sanctos libros qui in manibus nostris sunt.25 Et qui custos est domini dilectus

19

Prov. xv,

Ibid. xvii,

20

21

Ibid. 3. sui, id est, dominum suum terrenum in bello a periculo eruit, et fidelis custos est capitis ejus, glorificabitur ab eodem, imo et a Deo, si ex caritate id agat, fitque famosus in populo : sic qui Deum custodit in cordibus in quibus per gratiam commoratur, id est, adversarios salutis humanæ non permittit ad peccata pertrahere corda hujusmodi, per quæ Deum amittant.

Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium ipsas aquas, quemadmodum et in speculo; sic corda hominum manifesta sunt prudentibus : id est, prudentes, ex dispositione vultuum, morum, verborum ac operum, probabiliter noscunt interiorem cordis dispositionem, quantum ad aliqua saltem, quamvis cogitationes affectionesque cordis, in speciali et certitudinaliter cognoscere nequeant sine revelatione. Unde et Plato de cognoscendis cogitationibus secretisque cordis edidit librum. De isto dictum est supra, super illud, Cor gaudens exhilarat faciem; et super illud, In facie prudentis lucet sapientia. — Infernus et perditio non replentur : id est, dæmonum infernalium appetitus, quo cupiunt ad damnationem perducere homines, non satiatur usque ad sæculi finem; nec perditio, id est damnatio infernalis, accipit finem. Similiter et oculi hominum insatiabiles : quod de cupidis et avaris accipitur, qui instar hydropicorum, quo plus de temporalibus hauriunt, eo plura talia sitiunt. Communiter quoque videtur esurienti, quod plus de cibo indigeat, quam est. Propter quod vulgare est verbum : Citius satiatur venter, quam oculus.

Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, an verum argentum sit verumque aurum : ut dictum est plenius super illud, Sicut igne probatur argentum, et aurum camino; sic probatur homo ore laudantis : quoniam si ex laudibus hominum nequaquam inaniter gloriatur neque extollitur, sed magis humiliat semetipsum, atque ad meliora accenditur, et occulta Dei expavescit judicia, ne forte coram Deo reprehensibilis inveniatur; imo et contristatur audiens sibi adscribi, quod adscribendum est omnium largitori bonorum, nec valens æquanimiter ferre suam laudem, quum ipse de se longe aliter sentiat, et omni vituperatione dignum se reputet : tunc signum est quod vere sit virtuosus, et vere humilis, timoratus, sapiensque exsistat. Hinc ait Gregorius : Quum justus in facie laudatur, in corde affligitur. Et præsertim vitandum censetur, ne homines imperfecti, ad vanitatem proclives, laudentur. Imo, ut Climacus fassus est, qui tales laudat, venenum eis propinat. Ideo rursus ait Gregorius : Laus sua justos cruciat, iniquos exaltat : sed justos dum cruciat, purgat; iniquos dum lætificat, reprobos monstrat. — Cor iniqui exquirit mala : quia in pravitatibus delectatur; cor autem rectum exquirit scientiam de necessariis ad salutem, et scientiam quæ est donum. Versus iste non est in Hebræo.

Si contuderis, id est contriveris, stultum, id est habituatum et assuefactum in vitiis, in pila, id est in ligno concavo ad terendum frumenta facto, quasi ptisanas, id est hordea decorticata, feriente desuper pilo, id est instrumento quo in pila vel in mortariolo aliquid teritur aut comminuitur, non auferetur ab eo stultitia, id est pravitas et puerilitas ejus : hoc est, nulla correptione aut correctione poteris eum emendare, præsertim sine adspiratione atque auxilio gratiæ Dei. Idcirco non est desperandum, sed ad cœlestis omnipotentisque medici animarum cum orationum instantia confugiendum.

Diligenter agnosce vultum pecoris tui, id est, dispositionem, vitam et mores personæ tibi commissæ ac subditæ, stude cognoscere, ut juxta indigentiam ejus, ei succurras, consulas, et pastoralis officii actus impendas; et juxta hunc sensum tuosque greges, id est congregationes et oves Dei tibi creditas, considera, qualiter juxta suæ exigentiam vocationis Domino obsequantur, et quidquid in eis culpabile videris, sine personarum acceptione, discrete, instanter,

22

23 ferventer increpa et exstirpa. Non enim habebis jugiter potestatem exercendi hos actus in subditis, quia vel per mortem tuam, seu subditorum tuorum, aut alio modo finietur præsidentia tua, et tunc recuperare non poteris neglecta atque omissa. Sed corona tibi tribuetur in generationem et generationem, id est, æterna beatitudo tibi præstabitur, si rite præfueris. Hoc est quod beatissimus Petrus in prima sua hortatur epistola : Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in cleris, sed forma gregis facti, et ex animo, ut quum apparuerit Princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriæ coronam.26 Denique ad præsidendum idonee, oportet uti præcipua discretione : et sicut medicus unicuique ægro adhibet medicinam juxta ægritudinis qualitatem, sic qui præest, singulis subditorum et omnibus debet prospicere, providereque documenta, ac remedia apta contra peccata opponere. Ideo Gregorius Nazianzenus fatetur : Revera mihi esse videtur ars artium et disciplina disciplinarum, regere hominem, qui inter omnia animalia maxime moribus varius, et voluntate diversus est. Defectus vero subditorum, ex defectu et negligentia prælatorum maxime derivatur.27 Propter quod dixit Chrysostomus : Quemadmodum videns arborem foliis pallentibus marcidam, intelligis quia aliquam culpam, id est corruptionem, habet circa radicem; ita quum videris populum indisciplinatum, sine dubio cognosce quia sacerdotium ejus non est sanum.

Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, id est, tempore æstivali ista a Domino conceduntur pro sustentatione pecorum; et collecta sunt fæna de montibus: quibus etiam tempore hiemali jumenta quædam pascantur. Agni sunt ad vestimentum tuum, id est, agni et oves tibi concessi sunt ut ex lana eorum facias tibi vestes; et hædi, ad agri pretium, id est, hædi quoque donati sunt tibi ut de eorum pretio emas et colas agros. Ista est expositio superficialis, et ut putant aliqui, litteralis. — Spiritualiter vero, Aperta sunt tempore evangelicæ legis prata, id est alimenta ac pascua sacramentorum cœlestium, olim clausa et tecta figuris legalium mysteriorum; et apparent nunc herbæ virentes, id est evangelicæ institutiones ac Christi consilia, doctrinæ, et diversa gratiarum charismata, quibus nutriuntur credentium animæ; et collecta sunt fæna de montibus, id est, de exemplis et documentis

B Patriarcharum ac Prophetarum accepta sunt spiritualia pabula, quibus aluntur fideles. Agni sunt ad vestimentum tuum, id est, de ovibus tibi commissis potes vestitum accipere; et hædi, ad agri pretium, id est, a peccatoribus pœnitentibus sumere potes necessarium victum. Denique agni sunt ad vestimentum, dum pastor virtutibus subditorum ædificatur, seque spiritualiter vestit vestimento salutis, et induit indumento justitiæ, inflammatus eorum profectu ac meritis;28 et hædi sunt ad pretium agri, dum per opera pietatis quæ circa pœnitentes exercent, cumulum felicitatis merentur qui præsunt, in patria regni cœlestis.

Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria alimenta domus, id est familiæ et sobolis tuæ, et ad victum ancillis tuis: id est, mediocri refectione contentus esto, nec delicata, sed necessaria quæras.

De hoc in Ecclesiastico multa scripta sunt.29 Unde et Chrysostomus loquitur : Simplicior victus, et mensa mediocris, plurimum habent jucunditatis ac bonæ voluptatis. Econtrario divitum mensæ exsecrabiles sunt et horridæ, atque contaminationibus membrorum plenæ. Observanda est ergo sancta sobrietas : quæ mentem et corpus perornat, omniumque virtutum est ornamentum. De qua asserit Augustinus : Sobrietatis perseverantia est inæstimabilis animi fortitudo : quam universæ virtutes et omnes laudum tituli concupiscunt, quoniam sine ea ornari ac complacere non valent.

Footnotes

  1. Matth. xxv, 13. ↩

  2. Gen. xxx, 33. ↩

  3. Jacob. iv, 13, 14. ↩

  4. I Tim. iii, 7. ↩

  5. Prov. xviii, 14. ↩

  6. * eleemosyna spiritualis ↩

  7. Eccl. xix, 13. ↩

  8. Eccli. xix, 13. ↩

  9. Job vi, 6. ↩

  10. Ibid. 7. ↩

  11. Luc. vi, 24, 25. ↩

  12. Eccle. x, 4. ↩

  13. Hebr. x, 25. ↩

  14. * irrefromatione ↩

  15. Tit. ii, 7, 8. ↩

  16. Tit. ii, 7, 8. ↩

  17. 1 Reg. xxii, 2. ↩

  18. 1 Reg. xxii, 2. ↩

  19. Luc. x, 33-35, 32. ↩

  20. Ps. cxviii, 41, 42. ↩

  21. Prov. xxii, 3. ↩

  22. Prov. xx, 16. ↩

  23. * aufer ei pignus ↩

  24. Prov. xxi, 19. ↩

  25. 1 Mach. xii, 9. ↩

  26. 1 Petr. v, 1-4. ↩

  27. Populi indisciplinati culpa, clericorum culpa est. ↩

  28. Is. LXI, 10. ↩

  29. Eccli. XXIX, 28-30; XXXIX, 31. ↩

Chapter 29 of 35