Skip to the text

Articulus 28

EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : FUGIT IMPIUS NEMINE PERSEQUENTE.

FUGIT impius nemine persequente. Videmus quosdam iniquos esse valde audaces, et justis aliquibus audaciores : quomodo ergo fugit impius nemine persequente ? Sed dato quod in exteriori et humano bello sit audax et fortis, tamen in spirituali prælio contra aciem vitiorum frequenter fugit, succumbit, ac vincitur, antequam tentetur a persecutore aut dæmone. Mali etiam Christiani tempore persecutionum sæpe fugerunt solo timore, antequam a tyrannis insequebantur. Verumtamen Salomon loquitur juxta Mosaicæ legis tenorem, in qua transgressoribus legis inter cetera mala prædicebantur effeminatæ formidines et inordinatæ angustiæ ac tremores, ita ut sola suspicione et imaginatione verterentur in fugam. Unde legitur in Deuteronomio : Dabit Dominus tibi cor pavidum, et oculos deficientes, et animam mærore consumptam, et erit vita tua quasi pendens ante te. Per unam viam egrediaris contra hostes tuos, et per septem fugias.1 Hinc scriptum est : Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille insidias suspicatur :2 quia quod ipse aliis intulit, sibi imminere veretur. Justus autem quasi leo confidens in Domino, absque terrore erit, id est, inordinatum, carnalem, sæcularem timorem abjiciet, et Deum pure timebit, nec aliud nisi in Deo et propter Deum. Imo pro Deo et justitia mori erit paratus, sicut jubet Salvator : Nolite timere eos qui corpus occidunt, etc.3 Verumtamen ista jam sæpe præhabita sunt, idcirco pertranseo.

Propter peccata terræ, id est habitantium in terra, multi principes ejus. Nam propter peccata hominum, permittit Deus justo judicio regna vastari ac dividi, et habitatores inter se dissentire : sicut et regnum duodecim tribuum, propter scelera Salomonis, fuit divisum, et in adventu Christi Judæa sub multis erat tetrarchis, prout tertio Regum libro, et in Luca describitur.45 Regimen autem monarchicum, secundum Philosophum in Politicis, optimum est. Qui rursus duodecimo Primæ philosophiæ disseruit : Pluralitas principum mala. Et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit : id est, vita præsidentium, ceteris paribus, prolongabitur, si vel ipsi sapientiam in divinis et prudentiam in agendis habuerint, aut sapientium atque prudentium consiliis obtemperaverint.

Vir pauper calumnians pauperes, id est in temporalibus aut virtutibus inops, improperans et insultans sibi similibus, quibus merito condoleret, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames, id est pluviæ segetes corrumpenti : ex qua corruptione caristia sequitur, quam fames multorum concomitatur. Quemadmodum enim hujusmodi imber paupertatem inducit, sic calumnia pauperis talis, tam ipsum quam alium facit spiritualiter pauperiorum : ipsum quidem directe, quia calumniando sic graviter peccat; et alium indirecte, cui occasionem dat impatientiæ. — Qui derelinquunt legem, laudant impium: quia similis simili sibi applaudit. Qui custodient legem, succenduntur zelo justitiæ, et ex divino ac fraterno amore, contra eum : quemadmodum princeps Apostolorum contra Simonem magum, Phinees contra Zambri, Mathathias contra Judæum idololatram, imo et Christus contra vendentes et ementes in templo.678 — Viri mali non cogitant judicium, id est, discretionis judicium non advertunt, neque divini rigorem judicii pensant, nec dijudicant semetipsos, nec proximis justitiam facere meditantur;91011 qui autem requirunt Dominum, id est, Deo placere conantur, et ejus honorificentiam optant, animadvertunt omnia ad salutem spectantia, et provident sua novissima, ac quid unicuique teneantur.

Melior est pauper in simplicitate sua columbina ambulans, quam dives in pravis itineribus. — Qui custodit legem, filius sapiens est: utpote Deo obediens, quod est summa sapientia; et sapientiæ dono ornatur, quo summo bono uniri et placere conatur. Qui autem comessatores, id est gulosos et helluones, pascit, confundit, id est, perturbat et inhonorat, patrem suum, qui de filii sui perversitate tristatur.

Qui coacervat, id est congregat, divitias usuris et fœnore liberali. Per usuram hoc loco quidam intelligunt, capere aliquid ultra sortem ex pacto; per fœnus liberale, quando hoc fit absque pacto. Alii per usuram intelligunt horum utrumque; per fœnus vero liberale, quando usura (id est usurarie acquisitum) datur ad usuram. Potest autem fœnus liberale vocari, id quod pro mutuato ultra sortem exigitur, non quasi usura, sed tanquam in recognitionionem et vicissitudinem impensi beneficii, prout super Matthæum tangit Hieronymus: et tamen hoc ipsum usurarium est, ac lege prohibitum, Domino per Ezechielem jubente: Usuram et superabundantiam non accipietis. Unde et Christus: Date (inquit) mutuum, nihil inde sperantes. Ideo dicit Ambrosius: Et vestis, usura est; et esca, usura est; et quidquid sorti accedit, usura est: quod velis nomen ei imponas, usura est. Qui ergo his modis colligit opes, in pauperes congregat eas, id est contra egenos, quia in damnum indigentium: vergit enim in damnum eorum. Idcirco usura est contra caritatem atque justitiam, et valde enorme peccatum. Imo, ut etiam Aristoteles naturali ratione inductus fatetur: Ipsa est maxime contra naturam. Vel: In pauperes congregat eas, id est, pauperibus seu indigentibus, a quibus eas acquisivit, eas restituere obligatur. Denique, sicut ait Chrysostomus, similis est pecunia usurarii, morsui aspidis, quia per ipsam usurarius se ipsum occidit: et sicut percussus ab aspide, quasi delectatus cadit in somnum, ac per suavitatem soporis moritur, quia tunc venenum per omnia membra latenter decurrit; sic qui sub usura accipit, ad tempus quasi beneficium sentit, sed usura per omnes ejus facultates decurrit, et totum convertit in debitum.

Qui declinat aures suas ne audiat legem: id est, auditum suum avertit ne discat, sciat, vel audiat præcepta Dei sive Ecclesiæ, quatenus peccet liberius et sine remorsu; vel aures cordis avertit ne audiat, id est, audiendo impleat, legem, id est præcepta, ita quod ex proposito peccat, nec pœnitet; oratio ejus erit exsecrabilis, id est contemptibilis coram Deo, quum non veniat ex affectu, nec præparet se ad gratiam, sed operibus suis destruat propriam precem. Ideo Jacobus ait apostolus: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Etiam alibi asseritur: Scimus quia peccatores Deus non audit (eos videlicet qui in peccandi manent proposito); sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. — Qui decipit justos in via mala, id est falsa doctrina, pravo exemplo, occasioneve scandali, interitu suo corruet, id est, proprio vitio quo id agit, peribit, quia iniquitas sua redundat in ipsum, et damnationi eum adjiciet; et simplices possidebunt bona ejus: id est, si ante aliquid meritorie egit, non sibi, sed electis cedet in gloriam. Nullum etenim bonum manet irremuneratum.

Sapiens sibi videtur vir dives: divitiæ enim superbiam nutriunt; et eo ipso quo temporalia acquisivit astute, aut conservat avare, sapiens sibi videtur, quia in temporalibus et caducis ultimum sibi constituit finem: ideo sapientiale arbitratur, media sua bene disponere ad temporalium copiam. Pauper autem prudens scrutabi-

Ezech. xviii, 17; xxii, 12. Luc. vi, 35.

Jacob. IV, 3.

Joann. IX, 31. alias in interitu tur eum, id est, insipientiam ejus considerabit, videns eum ita præferre transitoria atque carnalia cœlestibus ac divinis, spiritualibus et æternis.

In exaltatione justorum multa gloria est: id est, valde jucundum et gloriosum est, quod justi ac sapientes ad officia et præsidentiam sublimantur, quia ex hoc bonum commune et salus multorum, honorque Dei procurantur, augentur et conservantur. Propter quod quinto de Civitate Dei loquitur Augustinus: Illi qui vera pietate præditi bene vivunt, si habent scientiam regendi populos, nil est felicius rebus humanis, quam si, Deo miserante, habeant potestatem. Et Bernardus: Si rebus raritas pretium facit, nil in Ecclesia pretiosius, nil optabilius bono utilique pastore. Nempe rara est avis ista in terra. Proinde si quis talis interdum reperiatur, et occasio detur, confestim injiciendæ sunt manus, et totis viribus satagendum, ne qua vi, ne qua arte malitiæ, fructuosa promotio valeat impediri. Hinc Dominus pro grandi beneficio tales promittit præsidentes se concessurum:12 Dabo, inquiens, vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Rursus, quando quotidie in spiritualibus donis sortiuntur profectum, salubriter exaltantur: et de tali eorum exaltatione magna est gloria, præsertim dum ad dona gloriæ, altitudinemque cœlorum feliciter provehuntur. Porro aliqui [textus] habent: In exsultatione justorum multa gloria est. Exsultant enim in Deo et in rebus divinis, in quibus habent copiosam gloriandi materiam.

Regnantibus impiis, ruinæ hominum: id est, subditi ad diversa labuntur peccata, et interdum ad corporalem interitum, ex negligentia, scandalosaque vita, et abusu regiminis impiorum. Nam, ut Seneca protestatur, quemadmodum subditos nil magis ædificat, quam probitas, sapientia et exemplaritas eorum qui præsunt; sic nil amplius scandalizat, quam perversitas eorumdem. Ideo scriptum est:13 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Ideo ait Gregorius: Dum pastor per abrupta graditur, grex per devia imitatur; et vehementer culpa diffunditur, dum is qui peccat, pro suæ dignitatis officio honoratur.

Qui abscondit scelera sua, ea negando aut colorando, vel in sacramento Confessionis ea non aperiendo plenarie, non dirigetur ad veram salutem, nec curabitur, nec crescet in Domino. Initium enim bonorum, confessio est malorum. Qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, non recidivando, vel ad minus plenum propositum relinquendi ea habendo, misericordiam consequetur, id est, veniam et gratiam obtinebit.14 Ideo sanctus Job dixit: Vias meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus;15 itemque, Si abscondi ut homo scelera mea. Et Psalmista: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.16 Quocontra de impœnitente transgressore in libro Job legitur: Quum dulce fuerit malum in ore ejus, abscondet illud sub lingua sua.17 Denique tam grave peccatum est, iniquitatem propriam non fateri loco et tempore opportuno, potissime coram præsidente et judice, ut reus mortis peccet mortaliter, negando judici crimen suum, pro quo, si illud panderet, occideretur, quum tamen metus, præsertim formido mortis, soleat culpam minuere: et istud Thomas in secunda secundæ bene declarat.

Beatus homo in merito et spe, qui semper est pavidus filiali timore. Quum enim in actibus humanis ex deliberatione procedentibus, dicatur non esse indifferens, sed omnis hujuscemodi actus sit moraliter bonus aut malus, atque communiter meritorius aut demeritorius, debemus esse jugiter timorati, ne Deum in aliquo offendamus. Ideo sanctus Job fassus est:18 Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Et in Isaia jubetur:19 Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.2021 Qui vero mentis est duræ, ita quod nec comminatione pœnarum, nec pollicitatione præmiorum, nec ipso summi boni amore, a sua iniquitate ac pertinacia flectitur, nec modo prætacto Deum veretur, corruet in malum, id est in cumulum vitiorum, et in profunditatem infernalium tormentorum. Ideo in Ecclesiastico scriptum est: Cor durum male habebit in novissimo. Tali lapideum cor habenti, Dominus per Isaiam loquitur: Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.

Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem: quia instar rugientis leonis, subditos inopes comminatione perterret, et tanquam ursus famelicus, bona eorum diripit ac consumit. De talibus Dominus in Michæa loquitur: Qui comederunt carnem populi mei, et pellem desuper excoriaverunt; et alibi, Cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Hinc denuo Dominus est locutus: Sufficiat vobis, principes; iniquitatem et rapinam intermittite, et judicium et justitiam facite; separate confinia vestra a populo meo. Istud ergo vitandum est, quia tyrannicum est, quum et Seneca dicat: Relinque crudelitatem, et matrem ejus iram; itemque, crudelitas inficit assiduitate auctoritatem. — Dux, id est princeps quicumque, seu judex, indigens prudentia, id est carens discretione et circumspectione in agendis, multos opprimet per calumniam: quoniam voluntate utitur pro lege justitiæ, et rigorem justitiæ nescit dulcedini pietatis contemperare, sicque opere ipso dicit illud Sapientiæ: Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ. Qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus, id est, ad diem æternitatis pertinget, juxta quod Dominus spopondit in Psalmo: Longitudine dierum implebo eum. Justis quoque in veteri lege diuturnitas vitæ præsentis promittebatur.

Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, id est, mortem seu vitia animæ deridet, habens ea pro nihilo, et parvi pendens proximi sui salutem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet: id est, quantumcumque quærat evadere, juste expetitur ultio criminis sui. — Qui ambulat simpliciter, salvus erit, si in columbina simplicitate finaliter perseveret; qui perversis ingreditur viis, id est, actus vitiosos viis Dei contrarios agit, concidet semel, id est plenarie, quia finaliter damnabitur, nec resurget; vel, Semel, id est tandem aliquando. — Qui operatur terram suam, satiabitur panibus. Hoc corporaliter sic solet contingere. Similiter qui agrum cordis sui expurgat a vitiis, seminans illum verbo doctrinæ cœlestis, spiritualiter reficietur: similiter qui corpus suum castigat, et in servitutem spiritus redigit, et membra sua exhibet arma justitiæ Deo. Istud tamen præhabitum est, sicut et id quod subditur. Qui sectatur otium, replebitur egestate spirituali, et sæpe etiam corporali. — Vir fidelis multum laudabitur: quoniam justus et integer est, nec propter bona utilia aut delectabilia recedit a bono honesto, nec tempore adversitatis relinquit amicum. Qui autem festinat ditari in temporalibus, non erit innocens: quoniam immoderata sollicitudine et viis illicitis ad obtinendum divitias tendit. Imo, juxta Apostolum, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, laqueumque diaboli.

Qui cognoscit in judicio faciem, id est, personam accipit, juxta illud Psalmi, Facies peccatoris sumitis; non facit bene: imo graviter peccat, sicut præhabitum est. Iste et pro buccella panis, id est pro parvis et vilibus rebus, deserit veritatem justitiæ ac sermonis. De talibus per Ezechielem Dominus ait: Deceperunt populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis. Quocontra Seneca quoque docet: Testimonium perhibe non amicitiæ, sed veritati. — Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, eo quod ditiores sint ipso, ignorat quod egestas superveniet ei, id est defectus gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, pœnaque sensus in inferis: hoc etenim non perpendit. — Qui corripit ho-

I Cor. IX, 27. Rom. VI, 13.

Prov. XII, 11.

I Tim. VI, 9.

Ps. LXXXI, 2.

Prov. XVIII, 5.

Ezech. XIII, 19.

Eccl. III, 27.

Is. XLVIII, 4.

Mich. III, 3.

Ezech. XXXIV, 4.

Ibid. XLV, 9.

Sap. II, 11.

Ps. XC, 16.

Exod. XX, 12; Deut. XI, 21. minem non penitus malitiosum, quamvis adhuc sit passionabilis, gratiam postea inveniet apud eum: quia etsi ad tempus ægre accipiat correptionem, rediens tamen ad mentem, advertet quod ex caritate et zelo justitiæ, pro sua salute corripuerit eum; magis quam ille qui per [linguæ] blandimenta decipit: qui licet ad tempus complaceat, postea tamen dolus ejus percipitur. Ideo loquitur Augustinus: Qui phreneticum ligat, et lethargicum excitat, ambobus molestus est: quamdiu sunt ægri, indignantur; sed ambo sanati, gratulantur et regratiantur.

Qui subtrahit aliquid magnum et notabile, a patre suo et a matre, furando, et dicit, Hoc non est peccatum: quia bona parentum putat pertinere ad se; particeps homicidæ est, id est homicidæ quodammodo similis in peccato: quia et parentibus suis inobediens est, et non sua invadit, quum adhuc sit sub potestate, cura atque regimine suorum parentum, ad quos spectat dispensatio rerum. Verum in hac re multi filii et filiæ graviter errant et peccant: quorum errorem, infidelitatem, et furtum dire redarguit Augustinus. Potest quoque exponi hoc modo: Qui subtrahit aliquid, id est, parentibus suis indigentibus denegat honorem, obsequium, subventionem in victu, particeps homicidæ censetur. — Qui se jactat et dilatat, magnificando se ipsum inaniter, suos terminos extendendo, jurgia concitat: quoniam jactantiæ ac superbiæ et avaritiæ ejus alii indignantur ac renituntur; qui vero sperat in Domino, sanabitur a peccatis, et interdum etiam a corporalibus morbis.

Qui confidit in corde suo, id est in propriis viribus aut scientiis, stultus est: quia ignorat se ipsum, quemadmodum in Apocalypsi dicitur tali: Quia dicis, Quod dives sum; et nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus.22 Qui autem graditur sapienter, vitando viarum pericula, et exemplariter se habendo, juxta illud Apostoli, In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt;23 ipse laudabitur. — Qui dat pauperi liberaliter propter Deum, non indigebit: quia et in præsenti Dominus ei providebit, et bonis gratiæ ac gloriæ eum ditabit. Qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam divinorum charismatum, sicut apostolus Jacobus loquitur:24 Judicium sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam. Hinc ait Scriptura: Qui obturat aures suas ad clamorem pauperum, et ipse clamabit, et non exaudietur.25 Ideo Seneca dicit: Nihil neges, quod petiturus es; et rursus, Homo qui in homine ærumnoso misericors est, meminit sui. Imo et Dominus in Evangelio fatur:26 Omni petenti te tribue. — Quum surrexerint impii, id est, prævaluerint in regnando tyrannice, persequendoque justos, abscondentur homines, id est, rationabiles homines se abscondent, sicut ait Salvator: Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.27 Quum illi perierint, multiplicabuntur justi numero et merito: quia sub virtuosis præsidentibus homines reformantur, convertuntur, proficiunt.

Footnotes

  1. Deut. xxviii, 65, 66, 25. ↩

  2. Job xv, 21. ↩

  3. Matth. x, 28. ↩

  4. III Reg. xi, 31, 33; xii, 16, 19. ↩

  5. Luc. III, 1. ↩

  6. 1 Mach. u, 23, 24. ↩

  7. Num. xxv, 7, 8, 14. ↩

  8. Act. viii, 19-23. ↩

  9. Joann. ii, 15, 16. ↩

  10. 1 Mach. ii, 23, 24. ↩

  11. Joann. u, 15, 16. ↩

  12. Jer. m, 15. ↩

  13. Jer. x, 21. ↩

  14. Jer. xxxi, 33. ↩

  15. Job xiii, 15, 16. ↩

  16. Ps. xxxi, 5. ↩

  17. Job xx, 12. ↩

  18. Job xxxi, 23. ↩

  19. Is. vii, 13. ↩

  20. Is. viii, 13. ↩

  21. Jer. iii, 15. ↩

  22. Apoc. III, 17. ↩

  23. Coloss. IV, 5. ↩

  24. Jacob. II, 13. ↩

  25. Prov. XXI, 13. ↩

  26. Luc. VI, 30. ↩

  27. Matth. X, 23. ↩

Chapter 30 of 35