Skip to the text

Articulus 29

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI NONI: VIRO QUI CORRIPIENTEM DURA CERVICE CONTEMNIT, ETC.

VIRO, imo cuilibet homini, tam viro quam mulieri, tam adolescenti quam seniori, qui corripientem caritative, discrete, juste ac pie, dura cervice cordis contemnit, tanquam indignum ad corripiendum se, repentinus superveniet interitus, id est damnatio improvisa: imo eodem instanti, quo tam superbe, ingrate, impatienter se habet, moritur in anima, peccando mortaliter, et tales incorrigibiles solent subito mori sive interfici; et eum sanitas animæ non sequetur: quia manet in vitiis et vulneribus animæ suæ. — In multiplicatione justorum civium, aut regentium communitatem, lætabitur vulgus: quia tales sunt utiles valde rei publicæ. Quidam tamen vulgares sunt ita perversi, quod contra justos rectores faciliter indignantur ac murmurant, quoniam increpari, coerceri, punirique renuunt; sed de rationabili vulgo loquitur Salomon. Quum impii sumpserint principatum, gemet populus, timens exactionari, gravari ac opprimi, et bonum commune periclitari, turbationes, dissensiones ac lites oriri.

Vir qui amat sapientiam, lætificat patrem suum. Hoc jam sæpe expositum est. Qui autem nutrit scortum, perdet substantiam:1 imo et animam suam, sicut in Evangelio fertur de prodigo filio.2 — Rex justus erigit terram, id est, rem publicam promovet, statum patriæ meliorat, subditos incitat ad virtutes. Sic unusquisque virtuosus prælatus ac prædicator, gregem sibi commissum ad reformationem et profectum inducit pro posse. Vir avarus, puta tyrannus quærens propria commoda, et sui ipsius honorem, non bonum commune, nec subditorum salutem, destruet eam, spoliando et opprimendo subjectos, et discordias inter eos disseminando, ne forsan unanimiter sibi resistant. — Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, approbando peccata illius, et simulando amicitiam secum, rete expandit pedibus ejus, id est, deceptionum laqueos ei extendit, et profectum ejus in virtutibus impedit, quemadmodum Dominus protestatur per Prophetam:3 Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.4

Peccantem virum iniquum involvet laqueus, id est, deceptio quam alteri parat, irruet super ipsum; et dato quod alteri corporaliter noceat, se ipsum tamen spiritualiter perimit, et incomparabiliter gravius lædit, juxta illud in Psalmo:5 Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit, apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.6 Et Jeremias dicit: Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.7 Et justus laudabit Dominum, atque gaudebit in Deo, testimonium ei perhibente conscientia sua, quod coram Deo habuerit se sincere. Unde ait Apostolus:8 Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Gaudebit quoque potissime in futuro, quum felix evaserit, et cantabit: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.9

Novit justus causam pauperum, id est, approbat atque justificat eam, quantum rationabiliter valet, non formidans in hoc vultum divitum aut potentium. Ideo sanctus Job fassus est: Quumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator. Et de Christo prædictum est: Judicabit in justitia pauperes;10 atque in Psalmo, Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. Impius ignorat, id est, non habet, scientiam, quæ est donum, nec veram prudentiam: non, inquam, habet scientiam practicam et formatam, boni approbativam et efficacem, juxta illud Amos:11 Nescierunt facere rectum, thesaurizantes impietatem.1213 De talibus demum loquitur Paulus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi.14 — Homines pestilentes, id est peste spirituali repleti, qui verbis et factis suos scandalizant, et male informant concives, dissensionesque nutriunt, et bono adversantur communi: quemadmodum secundo Machabæorum narratur de Simone quodam, quod moliebatur iniquum aliquod in civitate; dissipant civitatem, id est, bonum commune destruunt, habitatores perturbant, et interdum sunt causa quod oppida corporaliter destruuntur, prout tempore Jeremiæ civitati Jerusalem factum est a Chaldæis. Sapientes vero avertunt furorem, cives invicem reconciliando, et pro urbibus

Deum rogando, ne juste puniantur, nec destruantur. Sic Moyses et Aaron sæpe averterunt iram Dei a populo. Et in Numeris loquitur Dominus:1516 Phinees avertit iram meam a filiis Israel.

Vir sapiens si cum stulto, id est irrationabili et injusto, contenderit, redarguendo illius errores ac vitia, sive irascatur zelo justitiæ contra hujusmodi stultum, sive rideat, id est, peccata ejus juste derideat; [id est] sive rigorose loquatur, sive suaviter exhortetur; sive futura supplicia ei minetur, sive cœlestis beatitudinis gaudia ei (si se emendaverit) danda testetur; non inveniet requiem, id est, non proficiet, nec consolationem de illius correctione accipiet. — Viri sanguinum, id est vitiis dediti, seu effusores sanguinis humani, prout Semei ait ad David: Egredere, vir sanguinum;17 oderunt simplicem. Dissimilitudo enim est causa aversionis et odii. Justi autem quærunt animam ejus, id est salutem animæ ejus, et cupiunt vitam ejus ab impiorum persecutione eruere.

Totum spiritum suum profert stultus, id est, cor suum per loquacitatem seu iram et impatientiam importune et indiscrete effundit, nesciens se frenare, aut celanda celare. Unde antiqua translatio continet: Totam iram suam profert impius; sapiens autem dispensat per partes: quoniam stultus, ira inquietante, ad ultionem accenditur;18 sapiens autem ordinate procedit, et iram maturitate consilii paulatim extenuat ac repellit. Hinc subditur: Sapiens differt, et reservat in posterum: id est, statim non effundit totum spiritum suum, vel cordis conceptum, seu animi motionem; sed loco et tempore opportuno dicit dicenda, et agit agenda, sicque reservat in posterum. Quemadmodum in Ecclesiastico legitur:19 Sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus et imprudens non servabunt tempus. — Princeps qui libenter audit verba mendacii, præsertim perniciosi, omnes ministros habet impios, id est mendaces, et sibi consimiles: nam quærunt ei placere per talia, et tales acceptat. Veros autem et justos abhorret: idcirco non manent cum eo. Unde in Ecclesiastico scriptum est:20 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus.

Pauper et creditor obviaverunt sibi, id est, concorditer occurrerunt, ita quod creditor pauperi pie subvenit, et accommodavit quod petiit; utriusque illuminator est Dominus: qui instigavit divitem ad subveniendum liberaliter, et pauperem ad petendum humiliter. Creditor quoque est, qui spiritualia misericordiæ opera exhibet indigenti, docendo, consulendo, ac consolando: quem Dominus ad talia peragenda illuminat, et pauperem, id est indigentem auxiliis illis, instruit unctione interna, ad intelligendum salubriter. — Rex qui judicat in veritate pauperes, eos ab injustis molestiis eruendo, thronus ejus in æternum firmabitur: id est, Deo jugiter complacebit, et post præsidentiam temporalem consequetur regnum æternum; seu posteros habebit successores per omne tempus, nisi peccatis suis mereantur deficere. Hoc in Christo maxime est impletum, secundum illud in Psalmo: Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi.21

Virga atque correctio tribuit sapientiam: quia reprimit et emendat correctum a peccatis, et facit eum bonis intentum, sicque ad sapientiæ infusionem ac studium disponit eumdem, quemadmodum Isaias loquitur Deo:22 In tribulatione murmuris, doctrina tua eis. Hinc loquitur Paulus: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis?23 Et in Jeremia habetur: Castigasti me, Domine, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus.24 Oportet enim imprudentes atque indomitos, correctione verborum, et si illa non sufficit, disciplinatione verberum revocare ab insipientia, et ad meliora inducere. Puer autem qui permittitur voluntati suæ, id est exsequi propriam inclinationem et appetitionem ad mala proclivem, confundit matrem suam, quæ eum non increpavit, correxit ac refrenavit. — In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: quoniam unus trahit et incitat alium ad peccandum, et scandalizant, perturbant et impugnant se invicem. Unde primo Machabæorum asseritur:25 Multiplicata sunt mala super terram. Et ruinas eorum justi videbunt. Sapientes namque et justi perpendunt qualiter de peccato in peccatum labantur, æternaliterque damnentur, vel se mutuo destruant et occidant; in futuro autem judicio clarius cernent ruinam eorum in tartarum. Unde in Psalmo:26 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatoris videbis. — Erudi filium tuum in probitate morum et scientia necessariorum, et refrigerabit te ab æstu tristitiæ, et dabit delicias spirituales animæ tuæ: quemadmodum dictum est, Filius sapiens lætificat patrem;27 et rursus, Gloria patris, filius sapiens.

Quum Propheta defecerit, id est, quum viri sapientes et virtuosi rectores, futura impiorum supplicia, justorumque præmia denuntiantes, ac Scripturarum testimonia exponentes ac prædicantes, cessaverint, dissipabitur populus per vitiorum abrupta, ac vitiis spiritualiter destruetur, non habens ductorem, correptorem, pastorem idoneum. Specialiter autem in veteri Testamento solebat populus Israel per Prophetas dirigi ac doceri. Unde in Esdra narratur: Dixit eis sacerdos, ut non comederent de sanctificatis, donec surgeret Propheta.28 Et primo Machabæorum: Facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex eo tempore, ex quo non est visus Propheta in Israel.29 Qui vero custodit legem, id est universa legis præcepta ad suum statum spectantia, beatus est in spe, et inchoatione ac merito, juxta illud:30 Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Sed, ut asserit Christus, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.31 Jacobus quoque: Quicumque, inquit, totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.32

Servus verbis erudiri non potest. De quali servo dicatur hoc, pandunt verba sequentia. Quia quod dicis, intelligit, et respondere contemnit. Hoc igitur dicitur de servo contumaci et improbo, qui solo servili servit timore: idcirco indiget interdum verberibus erudiri, si sit servus empticius; vel expelli, si sit conducticius. Hinc scriptum est: Cibaria, et virga, et onus asino;33 panis, et disciplina, et opus servo.34 — Vidisti hominem velocem ad loquendum, id est loquacem et garrulum, qui etiam inter seniores et sapientiores præceps et pronus est ad loquendum? Stultitia magis speranda, id est timenda est, quam illius correctio sit speranda. Talis enim difficulter corrigitur: qui si reprehendatur, sua mox loquacitate se excusat, resistit, opponit, et quasi dialecticus quidam efficitur, interrogando de loco et tempore, ac discutiendo negotium. Capitur autem hic Sperare improprie pro Timere, vel Exspectare, sicut in libro Judith: Speraverant eam non redituram. Circa hoc ait Glossa:35 Grave vitium est stultitia, sed non minus verbositas. Nam sæpe contingit, ut idiota quis citius verba correctionis accipiat, quam is, qui ea quæ novit, aut nosse se putat, libentius jactat, quam aliorum monita audiat.

Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, id est ministrum, seu proprium corpus, postea sentiet eum contumacem, id est rebellem, et ad operandum quæ bona sunt, inobedientem, quia assuetus est dulcibus, ex quibus concupiscentia et animositas generantur. Propter quod in Proverbiis suis asserit Seneca: Nihil magis facit iracundum, quam educatio mollis et blanda. Porro alia translatio habet: Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit; novissime autem contristabitur. Talis enim fit concupiscentiarum vitiorumque servus: unde vel sero dolebit.

Vir iracundus provocat rixas: proclivis est namque ad verba et facta injuriosa et impetuosa. Unde loquitur Glossa: Janua omnium vitiorum est iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus requies datur; et qua aperta, ad omne facinus cor armatur. Et qui ad indignandum facilis est (quod

Eccle. 1, 18. peccandum

Ephes. IV, 31.

23

24

Ps. X, 6.

Ps. XLIX, 18.

25

Matth. X, 28.

Is. LI, 7, 12. superbis est proprium, eo quod alios parvi pendant, præsertim dum eis quid displicens faciunt, et se ipsos magnificant : similiter sapientibus in oculis suis ; propter quod in Ecclesiaste habetur : In multa sapientia, multa est indignatio), erit ad peccata proclivior : quia ex indignatione multa ac magna oriuntur peccata. Interdum tamen indignatio sumitur pro motu aspernationis contra iniquitatem. Reprimamus ergo impiam indignationem, considerantes propriam defectuositatem, quum dicat Apostolus : Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis. — Superbum sequitur humilitas : id est, qui se extollit, humiliabitur ; et humilem spiritu, id est vere et cordialiter humilem, suscipiet gloria, id est, in præsentia exaltabitur per gratiarum charismata copiosa, et in futuro per gloriæ dona; talis quoque frequenter ad honorem et prælationem assumitur, quoniam honor sequitur fugientem.

Qui cum fure participat, consentiendo, instigando, consulendo, hospitando, non increpando, non impediendo, aut partem rei furatæ accipiendo, odit animam suam : quia peccando vult animæ suæ quod adversatur suæ saluti. Ideo fert Psalmista : Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Adjurantem, id est eum qui cum adjuratione inquirit a quo furtum commissum sit, audit participans ille, et non indicat a quo patratum sit furtum, quum sciat hoc : quod est uno modo participare cum fure. Unde in Psalmo : Si videbas furem, currebas cum eo.

Qui timet hominem, cito corruet. Timere hominem timore carnali, mundano et immoderato, est vitiosum, sicut et amare carnaliter, quia per utrumque pax cordis, et libertas ejus in Domino, impeditur. Ideo præcepit Christus : Nolite timere eos qui corpus occidunt. Et per Isaiam jubetur : Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Quis es tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescet? Qui ergo sic metuit hominem, cito corruet in peccata, quia ex timore hujusmodi, ne hominem offendat, aut adversum aliquid patiatur, recedet a via justitiæ; et qui vitat peccata timore humano, tunc peccabit quando non timebit ab homine, a quo veretur videri aut deprehendi. Porro timere hominem, in quantum est Dei vicarius, vel pater, sive superior, vel ob aliam rationabilem causam, timore filiali, laudabile est. Propter quod ait Apostolus : Servi, obedite in omni timore dominis. Qui sperat in Domino, sublevabitur, id est, per gratiæ opem erigetur in Deum, et stabilietur in ipso, ut non timeat hominem, sed Deum dumtaxat, alia vero non nisi in Deo. Ideo ait Psalmista : In Domino sperans, non infirmabor.

Multi requirunt faciem principis, id est, potentioribus atque judicibus cupiunt complacere : quod si fiat sincera intentione, non est vituperabile; si autem intuitu proprii commodi et honoris, et ut audentius possint peccare, ac justa evadant supplicia quando excesserint, malum est. Sicque a multis fit : quod tamen vitare deberent, ne incidant in divini rigorem judicii. Unde subjungitur : et judicium a Domino egreditur singulorum : id est, Deus universos ac singulos vero et infallibili judicabit judicio. Ideo potius est optandum in præsenti vita judicari, purgari et castigari, quam divino judicio reservari : quia horrendum est incidere in manus Dei viventis, qui non judicabit bis in id ipsum.

Abominantur justi virum impium, id est quemcumque iniquum, secundum quod talem, quia sic luto vilior est, et omni bruto deterior. Propter quod ait Psalmista : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Hinc primo Machabæorum dicitur : verbis peccatoris ne timuerit, quia gloria ejus stercus et vermis est; hodie extollitur, et cras non invenietur. Unus quoque amicorum Job, in persona sua et sociorum suorum, ait ad Job : Quare computati sumus ut stercora*, et sor-*

Ephes. VI, 5.

Ps. XXV, 1.

26

Hebr. X, 31.

Job XXXIII, 14.

27

Ps. XIV, 4.

I Mach. II, 62, 63.

Job XVIII, 3. jumenta duimus coram te? Et abominantur impii eos qui in recta via sunt, id est [in] observatione justitiæ, et arcta via salutis : quos tanquam sibi dissimiles, contrariosque affectui suo, abhorrent ac persequuntur. -- Verbum custodiens filius, id est, qui verba

A Dei custodit memoria et effectu, fide et opere, extra perditionem erit : quia consequetur salutem, sicut ait Salvator : Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt. Verumtamen istud non est in Hebræo, neque de textu, sed sequitur ex prædictis.36

Footnotes

  1. Prov. x, 1; xv, 20; xxiii, 24. ↩

  2. Luc. xv, 13, 18, 21. ↩

  3. II Mach. III, 4. ↩

  4. Is. III, 12. ↩

  5. Jer. XXXIX, 1, 2, 8. ↩

  6. Ps. XXXIV, 8. ↩

  7. Jer. XXIII, 19. ↩

  8. II Cor. I, 12. ↩

  9. Ps. CXXIII, 7. ↩

  10. Job XXIX, 25. ↩

  11. Is. XI, 4. ↩

  12. Ps. LXXI, 4. ↩

  13. Amos III, 10. ↩

  14. Tit. I, 16. ↩

  15. Exod. xxxii, 11-14; ↩

  16. Num. xxv, 11. ↩

  17. II Reg. xvi, 7. ↩

  18. Num. xxiii, 13-20; xvi, 22-24; 47, 48; xxi, 7-9. ↩

  19. Eccli. xx, 7. ↩

  20. Eccli. x, 2. ↩

  21. Ps. XLIV, 7. ↩

  22. Is. xxvi, 16. ↩

  23. I Cor. iv, 21. ↩

  24. Jer. xxxi, 18. ↩

  25. I Mach. 1, 10. ↩

  26. Ps. xc, 8. ↩

  27. Prov. x, 1; xv, 20. ↩

  28. I Esdr. 11, 63. ↩

  29. I Mach. 11, 27. ↩

  30. Ps. cxviii, 1. ↩

  31. Matth. xxiv, 13. ↩

  32. Jacob. ii, 10. ↩

  33. Eccl. xxxiii, 25. ↩

  34. Eccli. xxxiii, 25. ↩

  35. Judith xiii, 15. ↩

  36. Luc. xi, 28. ↩

Chapter 31 of 35