Articulus 30
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI : VISIO QUAM LOCUTUS EST VIR, CUM QUO EST DEUS.
SICUT fertur in Glossa, hucusque, scilicet a vicesimo quinto capitulo usque ad finem præcedentis capituli, introductæ sunt parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. Hic rursus parabolæ Salomonis ponuntur :1 quibus præmittitur titulus seu præfatio ista brevis : Verba Congregantis filii Vomentis, id est, verba sequentia sunt verba Salomonis : qui dicitur Congregans, quoniam ex divina infusione et propria exercitatione, collegit et adunavit in se sapientiam copiosam;2 qui etiam appellatur filius Vomens, quia hanc ipsam sapientiam aliis communicando evomuit, id est, abundanter diffudit et eructavit. Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus : id est, id quod subditur, est visio, revelatio, seu consideratio Salomonis, cum quo fuit Deus in principio regni sui, et postea diu per gratiam et sapientiam magnam. Itaque Salomon loquitur hic de se ipso, quasi de alio, quemadmodum S. Joannes in evangelio suo : Hic est, inquiens, discipulus quem diligebat Jesus, et qui testimonium perhibet de his; et scimus quia verum est testimonium ejus.3 Et qui Deo secum morante, id est cor ipsius gratiose inhabitante, confortatus virtutibus, ait :
Stultissimus sum virorum. Istud uno modo exponitur sic : Stultissimus sum virorum, id est inter homines valde stultus respectu æternæ, infinitæ et increatæ sapientiæ Dei, quam quanto profundius contemplatus sum, tanto insipientiorem me reputavi. Unde alibi scriptum est : Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Sic comparatione divinæ justitiæ, omnis nostra justitia quasi pannus menstruatæ (quo nihil immundius est) appellatur.4 Hinc scribit Apostolus : Soli sapienti Deo honor et gloria.5 Legitur quoque apud Job : Cœli non sunt mundi in conspectu ejus. Et sapientia hominum non est mecum, id est prudentia sæculi hujus :6 de qua in Evangelio asserit Christus :7 Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt; atque Apostolus, Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens, id est, sapientiam illam sæcularem relinquat.8 De qua alibi ait Apostolus : Prudentia carnis, mors est;9 et rursus ibidem :10 Sapientia carnis inimica est Deo ; legi enim Dei non est subjecta.11 Hæc sapientia seu prudentia fallax et falsa, est quædam versutia, qua homo colligit, providet, et conservat sibi ea quæ pertinent ad divitias, delicias, et honores sæculi hujus ac carnis. Hanc ergo non habuit Salomon, quamdiu in caritate Dei et sapientia salutari (quæ est donum Spiritus Sancti) permansit.12 Non didici sapientiam, id est, per humanum studium sapientiam meam non accepi, sed per infusionem a Deo : ut patet tertio Regum ;13 et novi scientiam sanctorum, id est, veram et salubrem scientiam, sacræ Scripturæ notitiam, propheticam revelationem, et scientiam quæ est donum, a Deo accepi, ac novi.14 De qua in libro Sapientiæ fertur : Dedit illi scientiam sanctorum ;15 et alibi, Scientiam Dei volo plus quam holocausta.16
Secundo exponitur sic : Stultissimus sum virorum. Salomon enim peccavit gravissime, et inde (ut dicunt Judæi, ac multi Catholici, Hieronymus quoque et Ambrosius) postea valde pœnituit. Propter quod reversus ad cor pœnitens, dixit : Stultissimus sum virorum, id est, qui sapientissimus eram ex dono Dei, propriis vitiis insipientissimus sum effectus. Et sapientia hominum, qui scilicet rationabiliter conversantur, et digni sunt homines nuncupari, rationem sequendo, non est mecum, id est, mecum non fuit quamdiu tam turpiter ac libidinose vixi, idololatriamque exercui. Deinde culpam suam exaggerando, ut moris est pœnitentium, eamdem sententiam sub aliis repetit verbis. Non didici sapientiam, id est, sapientiam consummatam, qua quis in obsequio Dei manet usque in finem, non didici, nec accepi, et eam quam desuper sumpsi, non didici opere adimplere perseveranter; et novi, id est, non novi, repetendo videlicet negativum hoc signum, Non, in principio hujus versus seu clausulæ positum. Itaque, Non novi scientiam sanctorum, id est, scientiam per quam Sancti Deo stabiliter adhæserunt ac servierunt, et vitia quibus succubui, devitarunt, non habui perseveranter et per approbationem. Prima expositionum istarum apertior, et textui consonantior esse videtur.
Quis ascendit in cœlum, atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis suscitavit omnes terminos terræ? Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
Totum hunc passum quidam (aliquos forsan sequens Hebræos) exponit de Moyse, ut sit sensus : Quis ascendit in cœlum, atque descendit, sicut Moyses fecit ? qui ascendit super montem Sinai in cœlum aerium ad Dominum, et inde descendit ad populum, ut habetur in Exodo. Quis continuit spiritum in manibus suis, sicut fecit Moyses ?1718 qui cineres ardentes de camino accepit.19 Quis colligavit aquas quasi in vestimento, sicut fecit Moyses in mari Rubro ? quia meritis ejus aquæ fuerunt divisæ.20 Quis suscitavit omnes terminos terræ, sicut Moyses ? qui in erectione tabernaculi suis meritis immisit terrorem omnibus gentibus21, in omnibus finibus terræ promissionis et circa habitantibus, sicut in Deuteronomio dicitur : Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos.22 Quod nomen est ejus ? quasi diceret : Si dicatur quod alius fuit, qui ante Moysen talia fecit, dicatur quis fuit ille, et quod fuit nomen ejus ; et si dicatur, Mortuus est, et nomen ejus oblivioni est traditum, dicatur quod sit nomen filii ejus, id est, quæ generatio remansit ab eo, ex qua possit aliqua de eo haberi notitia. —
Sed (sicut prætactus, expositionem hanc introducens, fatetur) expositio jam prætacta secundum quosdam Hebræos, videtur falsa atque extorta. Unde prætactus, scilicet Nicolaus de Lyra, circa hoc inter cetera ait : Hæc expositio Hebræorum videtur in multis deficere. Et primo, quantum ad ejus fundamentum, scilicet quod Salomon in fine pœnituerit vere, et ideo pœnitens protulerit verba hæc, Stultissimus sum virorum, etc. Quia si vere pœnituisset, quum esset rex potentissimus, templa idolorum quæ construxerat, destruxisset : quæ tamen steterunt usque ad tempus Ezechiæ, ut legitur in quarto Regum libro.23 Sed quid de Salomonis pœnitentia videatur tenendum, super tertium Regum librum induxi. Ubi etiam est ostensum, quod argumentum hoc non concludat. Nam et Manassen regem constat de sua idololatria valde pœnituisse : qui tamen quum post suam pœnitentiam multis viveret annis, in magna prosperitate atque potentia, ut Josephus refert, non tamen destruxit altaria quædam sacrilega, quæ ad sacrificandum idolis fecerat, quum scriptum sit :24 Altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, puta Josias.25 Deinde Lyra per singula, prætactam satis reprobat expositionem, præsertim quod subintelligit, Non, ubi dictum est, Et novi scientiam sanctorum; et quod per spiritum intelligit cineres, quos Moyses accepit de camino, quoniam in Scripturis alibi non invenitur spiritus accipi pro cineribus; et quod dicit Moysen suscitasse omnes terminos terræ in tabernaculi erectione : quod penitus falsum est. — Ponit ergo Lyra aliam horum expositionem, dicendo, quod Salomon in juventute sua Spiritum Sanctum habens, prævidit in Spiritu, tempore Christi, homines simplices et illitteratos illuminandos a Deo de pertinentibus ad salutem : quemadmodum in Nicæno concilio, quum quidam præclarus philosophus doctores multos confutasset catholicos, tandem quidam sanctus et simplex episcopus dixit philosopho quædam verba fidei christianæ : ex quibus philosophus ita fuit compunctus et victus, quod nequivit resistere; sed fatebatur se virtutem Dei in verbis illis sensisse : sicque ad fidem conversus fuit. Itaque in persona cujuslibet talium simplicium desuper illuminatorum, Salomon ait : Visio quam locutus est, id est, quam loquetur : quia in prophetalibus locutionibus frequenter ponitur præteritum pro futuro, ad insinuandum certitudinem prophetiæ. Itaque, Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus, id est quicumque talis illitteratus, desuper doctus et illustratus : Stultissimus sum virorum, id est illitteratus, idiota et simplex : sicut in Actibus dicitur de beatissimis apostolis Petro et Joanne, quod idiotæ et sine litteris erant;26 et sapientia hominum non est mecum, id est scientia politica : secundum quod ait Philosophus, quod eremita non est bonus aut malus politice, quia non curat civilia. Non didici sapientiam, id est propheticam scientiam, et novi scientiam sanctorum, quæ disponit ad æternam salutem.27 — Quamvis autem expositio ista catholicæ consonet veritati, propter quod non est immoderantius impugnanda, videtur tamen deficere, quia beatissimis Apostolis infusa fuit non solum scientia Scripturarum, sed et prudentia gubernativa politiæ fidelium. Siquidem gloriosissimi apostoli Petrus et Paulus, in suis scripserunt epistolis, qualiter fideles habere se debeant circa suos superiores, tam sæculares quam ecclesiasticos, et circa plebem atque familiam; et quomodo conjugati mutuo debeant conversari, ac circa actus matrimonii dirigi. Erant etenim constituti principes super omnem terram : ideo scientia instituendi regendique populos, necessaria eis fuit.
Est igitur sensus : Quis ascendit in cœlum, atque descendit? id est, quis universorum providentiam habet, et ad omnia intuenda se vertit? quasi dicat : Nullus utique nisi Deus. De quo in Job asseritur : Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Qui in Genesi ait : Descendam, et videbo. De quo rursus ibidem legitur : Ascendit Deus ab Abraham. Et Amos ait : Qui ædificat in cœlo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit. Ideo incircumscriptibilis et incommutabilis Deus dicitur in cœlum ascendere atque descendere, non locum mutando, sed providendo et operando, sicut fertur in Psalmo : Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Verumtamen Unigenitus Patris incarnatus ascendit in cœlum vero et corporali ascensu, descensurus inde ad terram, ut judicet omne genus humanum. Paulus quoque raptus in paradisum Dei et in tertium cœlum, ac inde reversus ad evangelizandum, nonne aliquo, imo et sublimi modo ascendit in cœlum, et descendit?
Quis continuit spiritum in manibus suis? id est, Deus omnipotens in potestate sua conservavit, et conservat omnem angelicum spiritum et humanum, seu ani-
I Petr. II, 13-18; Rom. xiii, 1-8; Ephes. vi, 1-9; Hebr. xiii, 7, 17. I Petr. III, 1-9; I Cor. vii, 1-7, 10-17, 39; Eph. v. 22-33. Ps. XLIV, 17.
Job xxxiv, 13.
Gen. xviii, 21.
Ibid. xvii, 22.
Amos ix, 6.
Ps. cvii, 6.
Act. i, 9-11.
II Cor. xii, 4, 2. mas hominum, imo et spiritum jumentorum: quoniam sine incessabili manutenentia Creatoris, nulla creatura posset ad momentum subsistere. Continet quoque ventos in manu sua, quos de thesauris suis producit, atque ad libitum suum emittit et retrahit, auget ac minuit.28 Quod et exponi potest de Christo, de quo legitur: Surgens Jesus, comminatus est vento, et dixit mari, Tace, et obmutesce;29 et facta est tranquillitas magna. Denique scriptum est: Vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos, ne flarent.30 Quis colligavit, id est, infra terminos sibi præfixos arctavit ac tenet, aquas maris Oceani quasi in vestimento?31 juxta illud Psalmi, Congregans sicut in utre aquas maris. Ad Job quoque Deus locutus est:32 Quis conclusit ostiis mare? Et per Prophetam dicit:33 Posui arenam terminum mari. De hoc dictum est plenius supra, super illud: Certa lege et gyro vallabat abyssos.34
Quis suscitavit omnes terminos terræ? id est, quis in esse produxit orbem terrarum, et terminos terræ habitabilis ab aquis esse discoopertos præcepit ac fecit, atque per climata, regna provinciasque distinxit? Utique omnium conditor Deus. De quo loquitur Paulus: Deus qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cœli et terræ quum sit Dominus, fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum.35 De quo fertur: Dixit Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida.36 Hinc in Timæo disseruit Plato, quod opifex Deus in exordio jussit terram, tanquam matrem et altricem cunctorum animalium, pro parte esse ab aquis nudatam, ut habitationi ac necessitatibus hominum et ceterorum animantium deserviret.
Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Ecce hic Salomon de Patre æterno, et unigenito ejus Filio apertissime loquitur, insinuans et protestans, tam Deum creatorem, quam Filium ejus' innominabilem et incomprehensibilem esse. Unde concluditur, Filius Dei, Deo Patri esse æqualis et consubstantialis, ac increatus. Omnis etenim pura creatura, nominabilis comprehensibilisque consistit; nec Scriptura divina alicui, nisi vero Deo, innominabilitatem et incomprehensibilitatem adscribit. Ideo prætacta excæcatissimorum Hebræorum extorta omnino ac fatua expositio, de Moyse ejusque filio prædicta exponens, ideo ab eis conficta est, ne hac evidenti auctoritate cogerentur unicum Dei Filium et ejus deitatem fateri; quum tamen etiam supra de æterna generatione ac deitate Filii Dei, Salomon manifeste locutus sit, sicut ibi probatum est.37 Denique, quamvis Deus Pater et Filius ejus, multa habeant nomina, nihilo minus innominabiles esse dicuntur, quoniam nullo nomine perfecte possunt cognosci aut comprehendi. Idcirco, teste Apostolo, Deus lucem habitat inaccessibilem:38 et hoc ipsum cognoverunt philosophi. Unde sexta propositione libri de Causis, habetur: Causa prima est superior omni narratione, quoniam ipsa est supra omnem causam, et non narratur, nisi per causas secundas. Item vicesima secunda propositione ejusdem libri inducitur: Causa prima est super omne nomen quo nominatur. De hoc in Elementatione theologica Procli Platonici multa subtiliter conscribuntur.
Omnis sermo Dei ignitus, id est purus ab omni errore et iniquitate, tanquam ab increata Veritate emanans, ac revelatus a Spiritu Sancto, ac ejus directione conscriptus. Circa hoc asserit Glossa: Proprietatem Græci nominis, quod est πεπυρωμένος, pro quo habetur, Ignitus, unum Latinum nomen non exprimit. Nam aliquando ignitum, aliquando examinatum transfertur. Πεπυρωμένος ergo significat, quod igne conflatum est atque purgatum. Sicut enim metalla conflata igne, sordem in se alienam non retinent; ita eloquium Domini, nil falsitatis habet admixtum. Unde in Psalmo: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.39 Insuper, Omnis sermo Dei ignitus, id est caritatem redolens et accendens, ac ignea verba continens, atque ab illo qui essentialiter caritas est et ignis, procedens.4041 Ideo ait Psalmista: Ignitum eloquium tuum vehementer.42 Et per Prophetam Dominus dicit: Numquid non verba mea sunt quasi ignis?43 Quod Jeremias expertus:44 Factus est, inquit, sermo Domini in corde meo, quasi ignis exæstuans. Hinc Moyses fassus est:45 In dextera ejus ignea lex.
Clypeus est, id est armatura ac protectio contra vitiorum ac dæmonum impugnationem, contra afflictionem tristitiæ, contra motum concupiscentiæ, omnibus sperantibus in se tanquam in auxilio quodam. In solo autem Deo sperandum est, tanquam in principali et finali objecto. Sed in quibusdam creaturis speratur, tanquam in adminiculis secundariisque objectis. Itaque sermonem Dei nostris mentibus imprimamus, ut eo contra omnia saluti adversantia protegamur. Nempe, ut ait Apostolus, Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.46 Hinc denuo loquitur: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus.47 Ideo dicit Gregorius: Scriptura sacra oculis mentis, tanquam speculum quodam opponitur, ut in ea interna nostra facies conspiciatur. Ibi enim fœda, ibi pulchra nostra videmus. Ibi cognoscimus quantum proficimus, quantumve a profectu distamus. Verum, ut idem asserit, ad sacræ Scripturæ cognitionem, potius opus est intima compunctione, quam profunda lectione; suspiriis, quam argumentis; crebris gemitibus, quam copiosis argumentationibus; lacrimis, quam sententiis; oratione, quam lectione; contemplatione cœlestium, quam occupatione terrestrium. Ecce quanta utilitas divini sermonis. Nam et sordes excoquit vitiorum, scientia illustrat, caritate inflammat.
Ne addas quidquam verbis illius, id est, textui sacræ Scripturæ nihil apponas, quasi ad integritatem Scripturæ et textum pertineat: tamen exponendo addi quid potest, quod concordet omnino Scripturis. Hinc scriptum est: Non adjicietis ad verbum quod ego loquor, neque auferetis ex eo. Unde et ait Joannes apostolus: Contestor ego: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit de verbis prophetiæ libri hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ.48 Et arguaris, id est, juste reprehendaris de tali additione, inveniarisque mendax, id est vanus et inobediens Deo, si feceris hoc. Et certe qui aliquid Scripturæ contrarium addit, mentitur. Scriptura enim increatæ veritati innititur, et ab ea tanquam ejus radius derivatur, testimoniumque sortitur. Idcirco nil falsius, quam quod Scripturis repugnat. Propter quod scribit Apostolus: Licet nos, aut angelus de cœlo evangelizet vobis, præterquam quod evangelizavimus, anathema sit.49
Sequitur oratio Salomonis: quæ potius videtur fieri in persona imperfectorum, et secundum statum veteris Testamenti, quam in persona perfectorum, et juxta evangelicæ statum legis. Duo rogavi te, Domine Deus; ne deneges mihi ea, antequam moriar. Vanitatem et verba mendacii longe fac a me: id est, da mihi gratiam abjiciendi et contemnendi omnem vanitatem (id est gloriam vanam, complacentiam mei ipsius in me, finalem inhæsionem circa creata caduca, appetitum laudis humanæ, propriique honoris) et omne mendacium, præsertim perniciosum. Mendicitatem, id est tantam inopiam terrenorum, ut mendicare indigeam, et divitias, id est abundantiam temporalium, ultra exigentiam et condecentiam status mei, ne dederis mihi, nec mihi provenire permittas. Porro istud de mendicitate, videtur secundum statum Mosaicæ legis peti, quoniam scriptum est :50 Omnino indigens et mendicus non erit inter vos. Tribue tantum victui meo necessaria pro sustentatione mei ipsius, et eorum qui mihi conjuncti sunt, ita quod eorum provisio spectat ad me. Sic et Apostolus ait :51 Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus. Itaque in his verbis primo petit auferri a se, ea quæ sunt simpliciter mala, utpote vitia, quæ sunt vanitas atque mendacium; et petit tolli a se ea quæ communiter sunt occasio vitiorum, quamvis non sint mala in se, scilicet mendicitatem et opulentiam.
Ideo subdit causam, cur duo hæc postulet sibi non dari. Et primo, cur divitias horreat. Ne forte saturatus : saturatio enim divitias solet concomitari, et gulæ species est; illiciar, id est attrahar, ad negandum omnipotentiam ac providentiam Dei : quia carnalitas ita obtenebrat intellectum, ut quandoque alliciat eum ad prætactam similemve blasphemiam, sicut Pharaonem, qui ait : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel?52 Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Hinc subditur : et dicam : Quis est Dominus? tanquam dicatur : Aut non est Deus, aut si est, non tamen habet notitiam inferiorum, nec providentiam actuum humanorum : juxta illud in Psalmo :53 Dixerunt, Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? Atque in Ezechiele :54 Dixerunt, Reliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt. Quamvis autem pauci ad tantam devolvantur insaniam, ut ista formaliter aut expresse dicant aut sentiant, plurimi tamen tam impudenter, irrefrenate, intimorateque peccant, ut ipso facto hæc dicant, et taliter conversantur ac si ita sentirent. De quibus ad Titum ait Apostolus : Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.55
Deinde subjungitur, cur mendicitatem abhorreat. Aut egestate compulsus, id est, ne ex inopia inciter et inducar ad hoc, ut furer, et perjurem nomen Dei mei. Multi equidem occasione indigentiæ suæ, ad furta, rapinam, mendacia, fraudes, violentiamque labuntur. Unde superius dictum est : Furatur ut esurientem repleat animam.56 Verum tantæ esse fragilitatis, ut ex mendicitate et opulentia ruat quis ad prætacta facinora, et hac ratione mendicitatem divitiasque horrere, formidare ac refutare, ne ex eis ad tantam deveniatur ruinam, videtur esse imperfectorum, nescientium bene uti eufortuniis ac diffortuniis, prosperis et adversis, opulentia ac indigentia. Quocontra loquitur Paulus : Scio abundare, scio et penuriam pati ;57 ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, id est ad sufficientiam vesci, et esurire. Christus quoque non solum paupertatem, sed et mendicitatem exemplo et verbo docuit, atque consuluit et elegit : qui in Psalmo testatur, Ego autem mendicus sum et pauper;5859 itemque, Persecutus est hominem inopem et mendicum, ipse videlicet traditor Christi. Nec dubium, quin psalmi in quibus hæc continentur, ad litteram de Christo conscripti sunt. Hinc perfecti imitatores evangelicæ paupertatis, nec in communi, neque in particulari, aliquid habent terrenæ possessionis aut hereditatis. Hinc Seneca in libro de Quatuor virtutibus ait : Magnus ille est, qui sic fictilibus utitur, quemadmodum argento; nec minor ille est, qui sic auro utitur, quemadmodum testa. Infirmi animi est, non posse pati divitias. Et rursus : Quotidie aliquid auxilii contra paupertatem acquire. Honesta res est læta paupertas. Illa vero jam non est paupertas, si læta est. Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.
Non est in rebus vitium, sed in animo. Quemadmodum nihil differt, utrum ægrum in ligneo lecto, an in aureo colloces; quocumque illum transtuleris, morbum suum deferet secum : sic nihil refert, utrum æger animus in divitiis, an in paupertate ponatur; malum suum sequitur eum. Hæc Seneca. Hinc etiam olim in lege naturæ, deinde in lege scripta, copiosius autem in lege evangelica fuerunt quidam ditissimi, et tamen perfecti. Verumtamen Christus sapientissime paupertatem consulit, quia perpauci sunt qui non abutuntur divitiis, et multa vitia eis solent esse annexa.60
Ne accuses servum ad dominum suum. De quali accusatione intelligendum sit hoc, constat ex eo quod subditur : ne forte maledicat tibi, et corruas, id est, ne servus sic accusatus, imprecetur tibi adversa, et exaudiatur a Domino, ita quod pressus adversis labaris. Itaque de accusatione ex invidia, aut crudelitate, seu alia prava radice prodeunte, intelligitur istud. Compatiendum est etenim servis, præsertim empticiis, et qui dominos habent duros : ideo seorsum sunt admonendi. Quod si non acquieverint, vel aliquid contra bonum commune attentare præsumpserint, essent utique accusandi.
Generatio, id est, quædam hominum collectio est, quæ patri suo carnali, seu spirituali, aut etiam Deo omnipotenti, maledicit : sicut Marcionitæ et Manichæi, dicentes Deum legis ac Prophetarum, esse totaliter malum atque crudelem; et quæ matri suæ non benedicit, id est generatio non benedicens Ecclesiæ, aut matri carnali, aut spirituali. Generatio quædam est, quæ sibi munda esse videtur, id est immunis a vitiis, ut pauperes de Lugduno, et Novatiani hæretici, dicentes se pœnitentia non egere, et liberi spiritus, asserentes se peccare non posse; et tamen non est lota a sordibus suis. Generatio quædam est, cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in altum surrectæ : id est, quidam sunt ita superbi et animosi, quod eadem contumacia apparet in dispositione, apparatu, erectione corporalium oculorum eorum. Unde Isaias dicit : Oculi sublimis hominis humiliati sunt. Et in Job dicitur : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Tales fuerunt superbissimi Ariani.
Generatio quædam est, quæ pro dentibus gladios habet, id est, cujus dentes et lingua gladiis assimilantur, juxta illud in Psalmo : Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. Tales sunt qui venenatis ac perfidis documentis inficiunt alios, et detractores ac seminatores discordiæ, et qui bona devorant aliorum, præsertim impotentiorum. Unde subjungitur : et commandit molaribus suis, id est, majoribus dentibus suis manducat, ut comedat inopes de terra, id est, pauperum bona consumat, vel eos occidat, et pauperes ex hominibus, id est, de medio hominum tollat, expellat, interficiatve egenos, vel spiritualiter pauperes et egenos, puta pusillos, simplices, imperfectos, scandalizet, decipiat, ac intus in anima perimat. Unde loquitur Dominus per Prophetam : Vos depasti estis vineam meam, et rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Et Malachias propheta ait : Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege.
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Sanguisuga dicitur quasi sanguinem sugens : cujus dicuntur esse filiæ duæ, quoniam duo sunt vitia, bestiam hanc specialiter imitantia, utpote avaritia atque luxuria. Nam sicut sanguisuga velut insatiabiliter sanguinem sitit ac ebibit, sic vitia ista semper ad ampliora anhelant. Ideo unumquodque eorum perhibetur dicere, Affer, affer : quia inclinat suum subjectum ad dicendum, Adhuc, adhuc mihi plura objecta, vel eadem sæpius repetita. Hinc ait Hieronymus : Libido transacta pœnitudinem semper relinquit; nec unquam satiatur, imo exstincta reinflammatur, usu crescit; nec rationi obedit, quoniam impetu ducitur. De avaritia vero asserit Augustinus : Avarus inferno est similis. Infernus enim quantoscumque deglutiat, nunquam dicit, Satis est : sic et si omnes thesauri confluxerint in avarum, non ei sufficiet. Quæ est ista cupidorum aviditas, quum et bestiæ habeant modum? Tunc enim rapiunt, quando esuriunt; parcunt autem prædæ, quum senserint satietatem. Insatiabilis est avaritia iniquorum : quæ rapit, nec satiatur; nec Deum timet, nec hominem reveretur; nec patri parcit, nec matrem cognoscit; nec fratri obtemperat,
10
11
12
13
Is. II, 11.
Job XV, 12.
14
Ps. LVI, 5.
Is. III, 14, 15.
Malach. II, 8.
15 nec amico fidem conservat. Viduam opprimit, pupillum invadit, liberos in servitium revocat; testimonium falsum profert, mortuorum res occupat. At vero juxta Glossam, sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi et peccata suadendi perpetuo ardet. Duæ filiæ ejus, quæ ipsius imitantur ardorem, sunt luxuria et philargyria.
Tria in specie sunt insatiabilia, et quartum nunquam dicit, Sufficit. Infernus, id est locus infernalis, ob suam capacitatem, vel diabolus, ob suam invidiam, et os vulvæ, id est incontinens libidinosaque mulier, et terra, præcipue arenosa, quæ non satiatur aqua: quia celeriter eam absorbet. Ignis vero nunquam dicit ipso facto, Sufficit: quia ex combustibilium appositione augetur, non minoratur. Ignis quoque infernalis nunquam dicit, Sufficit, quia ab impiorum cruciatibus nunquam cessat.
Oculum qui subsannat patrem carnalem, aut spiritualem, aut summi Patris deridet judicia, et qui despicit partum matris suæ, id est fratrem suum, aut laboriosam et ærumnosam matris parturitionem, aut deformitates quæ in facie feminæ accelerantur ex partu frequenti; suffodiant eum corvi de torrentibus, id est, a dæmonibus eruatur, vel sepultura privetur, et comedant eum filii aquilæ, id est, ab angelis Satanæ absorbeatur, seu a bestiis devoretur. Quidam tamen per corvos intelligunt prædicatores sagaces et oculatos: qui de Scripturarum fluentis procedunt ad extrahendum oculum talem a sua perversitate, sicque purgatum comedunt filii aquilæ, id est contemplativi, qui instar aquilarum oculum mentis infigunt Soli justitiæ, et intuendo, amando, cœliformiterque vivendo, volant in altum. Hi comedunt, id est, mystico corpori suo innectunt, et sibi incorporant, oculum talem, id est hominem sic videntem. Itaque, per filios seu imitatores aquilæ, ratione rapacitatis designantur spiritus mali; ratione autem acuminis ac alti volatus, contemplativi.
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro. Quæ autem sint tria illa, mox subditur. Viam aquilæ in cœlo aerio: in quo aquila hinc inde viam variat sui volatus, ita ut difficulter valeat deprehendi; viam colubri super petram: supra quam serpens sic dictus celeriter ac multipliciter circumagit et circumvolvit se; viam navis in medio mari: ubi hinc inde jactatur vi ventorum ac fluctuum; et viam viri in adolescentia sua. Hoc est quartum prorsus ignotum. In adolescentia namque sanguine fervente, cogitationes, desideria, verba et opera adolescentium investigabiliter ineffabiliterque mutantur.
Spiritualiter, per viam aquilæ in cœlo, designatur profectus et actio contemplativorum in militanti Ecclesia:61 quorum conversatio est in cœlis; quorum actus et processus juxta variam inspirationem ac influentiam Spiritus Sancti, indicibiliter immutantur. Per viam colubri super petram, accipitur occupatio callidorum circa terrena, quorum curæ ac studia inexplicabiliter variantur; per viam navis in medio mari, conversatio, tentatio, et peregrinatio Ecclesiæ in hoc sæculo nequam, in quo tanquam in procellosissimo Oceano fluctibus tentationum, ventis persecutionum, directionibus prælatorum atque spirituum supernorum, processu virtutum, inenarrabiliter alteratur. Per viam viri in adolescentia sua, instabilitas designatur cordis humani, quod suis desideriis assidue juvenescit, sive in bono, sive in malo: cujus varietas soli Creatori est patula.
Præterea, quidam per viam aquilæ in cœlo, intelligunt Christi ascensionem; per viam colubri super petram, Christi resurrectionem de sepulcro lapideo. Significatur equidem Christus per serpentem, juxta illud: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.62 Per viam navis in medio mari, intelligunt conversationem Christi in sæculo isto, in quo persecutionibus et tormentis est pressus; per viam viri in adolescentia sua, Christi incarnationem. Et dicunt in Hebræo haberi, In adolescentula: per quam intelligunt Virginem gloriosam, in qua
Christi via fuit incarnatio sua, quæ est incomprehensibilis prorsus; et in ea fuit Christus vir perfectus, non corporis quantitate, aut tempore, sed omni sapientiæ atque scientiæ ac virtutum perfectione. Unde Jeremias prædixit: Novum faciet Dominus super terram:63 Mulier circumdabit virum. Verum expositio ista videtur allegorica magis quam litteralis. Nec enim ad litteram consonat ei quod subditur.
Talis est via mulieris adulteræ. Per quam sive perfida Synagoga, sive quæcumque conjugalis fidei violatrix intelligatur, non est putandum quod Salomon viam ejus incarnationi Verbi æterni comparavit. Et quamvis Salomoni fuit naturalium rerum infusa scientia, quantum ad cognitionem naturæ specificæ et accidentium propriorum, non tamen quantum ad universa accidentia communia. Ideo quartum jam præfatum nescivit, quantum ad accidentia talia, sicut expositum est. Forsitan etiam in Hebræo habetur dictio talis, quæ tam adolescentiam quam adolescentulam signet. Itaque via adulterarum similis est viæ adolescentium, quoniam in desideriis, phantasiis, cogitationibus, verbis et factis suis prorsus instabiles sunt. Quæ comedit: adultera enim pro posse libenter intenta est comessationi; et tergens os suum, dicit: Non sum operata malum: quia frontose excusat se, et ita obscurata est mente, ut adulteria sua vix reputet esse peccata. Hinc dicit Jeremias in vitiis habituato: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere;6465 et rursus, Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. — Spiritualiter, per mulierem adulteram intelligitur quæcumque anima vitiosa, quæ relicto Sponso cœlesti, per consensum illicitum commiscetur diabolo, et rebus caducis inhæret finaliter. Ideo asserit Augustinus, quod omnis anima christiana, est Dei sponsa, vel dæmonum adultera. De hoc adulterio dicitur:66 Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente.
Per tria in genere movetur terra, id est, habitantes in terra inquietantur ac perturbantur; et quartum est quod non potest sustinere: id est, tam irrationabile atque absurdum est, ut nequeat tolerari. Deinde tria illa exprimuntur. Per servum, quum regnaverit. Servi enim ad regnandum et præsidendum promoti, communiter insolescunt, extolluntur ac sæviunt, suspiciosique sunt, de facili suspicantes se a subditis sperni. Ideo per dura et aspera volunt illis terrorem sui incutere. Secundum est: per stultum, quum saturatus fuerit cibo, id est per hominem passionatum, quum fuerit gulose refectus et inebriatus: tunc enim specialiter pronus est ad lites, contentiones, injurias. Tertium est: per odiosam mulierem, quum in matrimonium fuerit assumpta. Mulier enim odiosa, id est odio plena sive odibilis, vel ad invidiam prona, quum fuerit maritata, mox incipit contra maritum passionibus iræ, impatientiæ, odii agitari. Sicque fit marito gravissima, imo et cunctis domesticis, et inter eam et virum mirabile odium generatur. Unde mutua eorum conversatio est tanto molestior, quanto conjunctior ac inseparabilior. Sequitur quartum, quod sustinere non valet: et per ancillam, quum fuerit heres dominæ suæ, id est ad honorem et opulentiam dominæ suæ promota, seu dilecta a viro, suam propriam uxorem repudiante aut deprimente: hoc quippe est intolerabile malum. Unde et Agar ancilla Saræ, videns67 se
Spiritualiter, per servum regnantem, intelligitur homo servituti passionum ac vitiorum subjectus, qui ad prælationem promotus, subditos sæpe graviterque conturbat; per stultum satiatum, homo in naturalibus eruditus, et prudens in oculis suis, qui inflatus scientia, nulli obedit, et contra proximos frequenter rixatur; per odiosam mulierem, collectio hæreticorum, schismaticorum, Judæorum ad fidem conversa, quæ sæpe invenitur vacillare in catholica veritate; per ancillam dominæ suæ heredem, anima spiritualibus charismatibus ad tempus repleta, consolationibusque divinis refecta, ac postmodum lapsa, quæ vix recuperatur, juxta illud ad Hebræos: Impossibile est, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam.68
Quatuor sunt minima terræ, id est animalia valde parva; et ipsa sunt sapientiora sapientibus: id est, industriam habent naturalem ingenitam, per quam plus de sapientia seu prudentia participant, quam animalia quædam majora, quæ tamen callida reputantur. Horum quatuor minimorum primum, est formicæ, populus infirmus, id est formica quæ infirmo populo assimilatur, quia in abdito commoratur, ne conculcetur, qui populus, id est quæ formica seu congeries formicarum (populus etenim pro quacumque congregatione accipi solet), præparat in messe cibum sibi: ut dictum est plenius super illud: Formica, quum non habeat ducem aut præceptorem, parat æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.69 Secundum, est lepusculus, plebs invalida, id est similis plebi formidolosæ ac debili, qui collocat in petra cubile suum, id est, habitaculum sibi eligit infra terram in cavernis petrarum, aut profundis solidisque latibulis, ne ab hominibus venatione canum apprehendatur.70 Denique (sicut fertur in Glossa) pro lepusculo alia translatio habet, Chœrogryllus: qui est animal non minus hericio, simile urso, cujus in Palæstina magna est copia in cavernis petrarum et foveis. Unde in Psalmo ubi dicitur, Petra refugium herinaciis, alii habent, Leporibus, alii, Chœrogryllis;71 hic quoque aliqui pro lepusculo, hericium habent. Hieronymus enim verbum istud Hebræum, Saphan, in Jeremia interpretatur chœrogryllum; et hericium, transfert in leporem. Sequitur tertium. Regem locusta non habet, id est, congeries seu multitudo locustarum, non habet suæ speciei rectorem ac directorem: tamen ars increata, deinde intelligentia, universalis quoque natura, rectrix et directrix est rerum, et animalium, ac mixtorum; et egreditur universa per turmas, id est per partes et acies ordinate dispositas: quod est opus prudentiæ. Sapientis enim est ordinare. Stellio manibus nititur, id est, obsequio pedum (quibus pro manibus utitur) procedit ac graditur; et moratur in ædibus, id est domibus, regis: præsertim in regionibus calidis; in aliis autem magis moratur in silvis. Et ita patet agilitas stellionis: qui est reptile conforme lacertæ, pictum in cute lucentibus guttis seu maculis, instar stellæ.
Spiritualiter, per formicam significatur plebs humilis, de suis viribus non præsumens, ac Domino dicens: Fortitudo mea et laus mea Dominus. Quæ sollicita est ad cavendum periculum, ac provida ad necessaria obtinendum. Imo in isto parat exsilio, unde beatificetur in cœlesti palatio. Per lepusculum, exprimitur pusillus et imperfectus, qui in Christi vulneribus se abscondit, ne tentationum jaculis vulneretur, et ne per impatientiam succumbat in adversis: juxta illud Isaiæ, Ingredere in petram, abscondere in fossa humo.7273 Hinc Sponsus loquitur Sponsæ in Canticis: Amica mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ.7475 Per locustam, exprimitur quæcumque plebs timorata, præsertim anachoretæ, et qui præsidentem non habentes in terris, nihilo minus timore Dei confixi, ac supernæ sapientiæ unctione directi, ordinate incedunt, et decenter serviunt Deo. Postremo, nomine stellionis alis destituti, signantur idiotæ et simplices, in activæ operibus vitæ detenti, non valentes contemplando perfectionis attingere montem, et tamen per corporalia misericordiæ opera et obedientiam, in regno Christi quiescunt, et de necessariis ad salutem agiliter provident sibi. Itaque harum exemplis bestiolarum docemur, ut instar formicæ, providi simus; instar lepusculi, in turre fortitudinis commoremur; et instar locustæ, contra aciem vitiorum ac dæmonum ordinate progrediamur.
29
Tria sunt animalia, quæ bene gradiuntur : quia in suo genere fortia sunt, et valenter incedunt; et quartum est quod incedit feliciter, id est potentius ac victoriosius tribus prætactis. De quorum primo subjungitur : Leo fortissimus bestiarum : quarum rex appellatur. Verumtamen inveniuntur bestiæ quædam fortiores leonibus, sed paucæ, et raro. Ad nullius pavebit occursum : imo vult ut animalia occurrentia sibi deferant ei. Gallus succinctus lumbos, id est, instar succincti quasi animose progrediens : hoc est secundum. De tertio subditur, et aries : qui ductor est ovium, et cornibus suis incedit armatus. Quartum est rex, nec est qui resistat ei. Unde in Hebræo fertur haberi : Et rex contra quem non levabit. Hoc est quartum, incedens feliciter. Per quod accipi potest animal rationale ad beatitudinem ordinatum : cui in exordio dictum est, ut præsit bestiis terræ, piscibus maris, omnique volatili cœli;76 quod et potestate sæculari et auctoritate spirituali ornatur. — Spiritualiter, per leonem accipitur regalis seu imperialis potestas, vel quicumque dono atque virtute fortitudinis decoratur; per arietem, spiritualis prælatus, ovium Christi pastor et ductor; per gallum lumbos succinctum, prædicator castus, exemplaris, magnanimus, animas credentes verbo et exemplo fecundans; per quartum, papalis auctoritas, universo orbi prælata, cui nemo licite valet resistere.
30
31 qui resistat ei, id est, nullus persecutor aut tyrannus intentionem et fructum prælatorum et prædicatorum virtuosorum ac continentium, poterit impedire. Si enim intellexisset, id est, si propriam stultitiam bene pensasset stultus ad prælationem promotus, ori imposuisset manum, id est, nequaquam pro sua promotione institisset, vel aliis quoque imposuisset silentium, ne loquerentur de sua provectione.
Præterea, per quatuor jam præfata, quidam intelligunt quatuor magna regna seu monarchias, intelligendo per leonem, regnum Chaldæorum, cujus primus monarcha (videlicet Nabuchodonosor) in Scripturis vocatur leo, juxta illud :77 Surrexit leo de cubili suo. Per gallum succinctum, intelligunt regnum Persarum, cujus reges (videlicet Cyrus et Darius) demoliti sunt regnum Chaldaicum, interficiendo Balthasar regem, destruentesque Babylonem. Per arietem, intelligunt Alexandrum, primum monarcham Græcorum. Per quartum autem accipiunt imperium Romanorum, quod instar ferri, cetera cuncta vastavit.
B
C
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum, id est extrahendum, lac, elicit butyrum, id est materiam solidiorem pinguioremque lacte, non extrahendam, sed magis in corpore animalis dimittendam, tanquam suæ bonæ habitudini opportunam. Et qui vehementer emungit, id est, nimis violenter purgat et ejicit immunitiam nasi, elicit sanguinem in corpore dimittendum, et ei convenientem. Per hæc edocetur, quod non debemus nimium importune ab alio aliquid postulare, nec eum qui bonæ est voluntatis, immoderantius molestare, vel nimis acriter increpare, ne exasperetur et totum neget quod petebatur, sicque viscera pietatis extrahantur ab eo, quæ nomine exprimuntur butyri, et vitam animæ (quæ est gratia Dei) amittat. Hinc Seneca loquitur : Nihil petas quod negaturus es, nihil neges quod petiturus es; itemque, Furor fit, patientia sæpius læsa; et denuo, Bonus animus læsus, gravius multo irascitur. — Spiritualiter ubera pre-
32
Et qui stultus apparuerit, postquam elevatus est in sublime : id est, quum insipiens fuerit ad officium seu præsidentiam elevatus, tanto plus tunc ostendit imperitiam suam, quanto liberius operatur, et plura agere habet, in quibus multipliciter deficit. Quidam tamen exponunt istud de quarto, quod incedit feliciter : per quod intelligunt Antichristum : quem dicunt feliciter incessurum, quia cuncta ei succedent ad libitum. Et textum præcedentem sic legunt : Et aries, nec est rex
D
33 mere, est utriusque Testamenti Scripturas profunde pensare : ex quarum pensatione dum lac quæritur, invenitur butyrum, quia dum in Scripturis sensum mediocriter ac simpliciter juxta litteram reficientem requirimus, subtilem ac mysticum intellectum, pinguissime nos alentem, sensusque anagogicos reperimus. Attamen talis perscrutatio est moderanda, ne sanguis sequatur :78 quia dum divina eloquia immoderte discutiuntur, in carnalem et erroneum sensum mens labitur. Et qui provocat rixas, id est, alios injuriose et insipienter alloquitur, ita quod ad rixandum contra se vel contra alios excitantur, producit discordias inter se et illum, vel inter plures : quoniam ex rixa oriuntur simultates, dissensiones, iræ, invidiæ.
Footnotes
-
Prov. xxv, 1. ↩
-
III Reg. IV, 29-31. ↩
-
Joann. xxi, 24. ↩
-
Jer. x, 14. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Rom. XVI, 27. ↩
-
Job XV, 15. ↩
-
Luc. XVI, 8. ↩
-
Rom. VIII, 6. ↩
-
I Cor. III, 18. ↩
-
Rom. viii, 7. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
III Reg. III, 12. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
Sap. X, 10. ↩
-
Osee VI, 6. ↩
-
III Reg. xi, 14, 25. ↩
-
Exod. XIX, 3, 20. ↩
-
Exod. IX, 10. ↩
-
Exod. XIV, 21. ↩
-
III Reg. XI, 1-8. ↩
-
Deut. II, 25. ↩
-
IV Reg. XVIII, 4. ↩
-
II Par. XXXIII, 12. ↩
-
IV Reg. xxiii, 12. ↩
-
Act. IV, 13. ↩
-
* philosophicam ↩
-
Ps. cxxxiv, 7. ↩
-
Marc. IV, 39. ↩
-
Apoc. VII, 1. ↩
-
Ps. xxxii, 7. ↩
-
Job xxxviii, 8. ↩
-
Jer. V, 22. ↩
-
Prov. VIII, 27. ↩
-
Act. XVII, 24, 26. ↩
-
Gen. I, 9. ↩
-
Prov. VIII, 22. ↩
-
1 Tim. VI, 16. ↩
-
Ps. XI, 7. ↩
-
Deut. IV, 24. ↩
-
I Joann. IV, 8; ↩
-
Ps. CXVIII, 140. ↩
-
Jer. XXIII, 29. ↩
-
Jer. XX, 9. ↩
-
Deut. XXXIII, 2. ↩
-
II Tim. III, 16, 17. ↩
-
Rom. XV, 4. ↩
-
Apoc. XXII, 18, 19. ↩
-
Galat. I, 8. ↩
-
Deut. xv, 4. ↩
-
Tim. vi, 8. ↩
-
Exod. v, 2. ↩
-
Ps. lxxii, 11. ↩
-
Ezech. viii, 12. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
Prov. vi, 30. ↩
-
Philipp. iv, 12. ↩
-
Ps. cviii, 17. ↩
-
Ps. xxxix, 18. ↩
-
Matth. xix, 21. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Joann. III, 14. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Jer. II, 35. ↩
-
Jer. III, 3. ↩
-
Osee VII, 4. ↩
-
Gen. XVI, 1, 4, 6. ↩
-
Hebr. vi, 4, 6. ↩
-
Prov. vi, 7, 8. ↩
-
Ps. cxvii, 14. ↩
-
Ps. ciii, 18. ↩
-
Is. ii, 10. ↩
-
Is. ii, 10. ↩
-
Cant. ii, 14. ↩
-
Cant. ii, 14. ↩
-
Gen. 1, 28. ↩
-
Jer. IV, 7. ↩
-
* iras ↩
Chapter 32 of 35