Articulus 31
EXPOSITIO CAPITULI ULTIMI : VERBA LAMUELIS REGIS.
SALOMON qui hucusque multipliciter nos instruxit, humiliter hic fatetur se quoque a sua matre fuisse instructum. Verba Lamuelis regis, id est Salomonis, sunt quæ sequuntur. Verba autem doctrinæ matris suæ, sunt sua tanquam recitantis. Porro Lamuel interpretatur. Cum quo est Deus. Ideo vocat se Lamuelem, quoniam Deus multum gratiose adfuit ei per plures annos, ut dictum est in expositione præcedentis capituli, super illud : Visio quam locutus est vir, cum quo est Deus. Visio, id est illuminatio seu doctrina, qua erudivit eum mater sua, id est superna gratia, ut Glossa exponit : quæ addit, quod per matrem ejus potest intelligi mater sua carnalis, videlicet Bethsabee, cujus doctrinam tanquam memoria dignam ac salutarem, dignum duxit narrare.
Quid, dilecte mi? id est, quid restat, quid tibi incumbit, quid tibi dicere habeo, o fili dilecte? Et juxta hunc sensum subjungitur : Quid, dilecte uteri mei, id est nate ex utero meo? Vel, Uteri, id est cordis mei. Quid, dilecte votorum, id est desideriorum meorum? id est, tu, præcarissime fili, objectum et materia meorum affectuum, quoniam tuum profectum totis opto præcordiis. Porro, secundum Hebræos, ut fertur, mater Salomonis protulit verba hæc amorose et pie increpando filium suum, eo quod prima nocte qua cum uxore sua filia Pharaonis dormivit, nimis tarde mansit cum ea in lecto de mane, in tantum quod hora sacrificii matutini ac jugis pertransiit : sicque divinum officium fuerat impeditum, eo quod clavis templi fuit in regis cubiculo. Hinc consequenter de vitanda carnalitate instruit eum.
Ne dederis mulieribus substantiam tuam : id est, opes tuas non expendas nec dissipes luxuriose vivendo, nec corpus tuum exhaurias coeundo, nec spirituales virtutum ac meritorum divitias perdas, vitiorum aut carnalitatum corruptioni vacando; et divitias tuas ad delendos reges : id est, facultates tuas non exponas ad exhibendum regibus ac principibus delicias gustus et tactus, per quas præsidentes subvertuntur, et ab idonea sui exsecutione officii impediuntur. Vel sensus est, ut non conetur regum terras impugnare ac obtinere, exponendo bellatoribus ad hoc suas divitias, sine justa et rationabili causa.
Itaque præsidentibus, præsertim majoribus principibus ac prælatis, tanto plus evitanda sunt carnalia vitia, quanto plus indigent clara ratione et magna prudentia, imo potissime directione divina.
Hinc Seneca, libro de Quatuor virtutibus, scripsit:1 Hac mediocritatis linea continentiam observabis, ut nec deditus voluptati, prodigus aut luxuriosus appareas, nec avara tenacitate sordidus aut obscurus exsistas. Et rursus: Si continentiam diligis, turpia fuge antequam veniant. Omnia tolerabilia, præter turpitudinem crede. A verbis quoque turpibus abstineto: nam eorum licentia impudentiam nutrit. Iterum ait moralis ille philosophus, vir præclarus: Quidam voluptatibus se immergunt, quibus in consuetudinem deductis carere non possunt: et ob hoc miserrimi sunt, quia ad hoc devenerunt quod supervacua, facta sunt eis necessaria. Tunc est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent; et desinit remedio esse locus, ubi quæ fuerunt vitia, mores sunt. Hinc et Cyrillus in suis ait Proverbiis: Attende, luxuriose, quid prodigus destruis, quid insanus dispergis, quid ingratus in nihilum projicis; et tu iniquus depositarius naturæ, carissimum tibi commendatum thesaurum inimico, id est vanitati turpitudinique, impendis. Subversor es ordinis mundialis, et naturalis legis transgressor. Mundi etenim ordo, et lex naturalis hoc habet, ut tanta naturæ delectatio dirigatur in prolem; tu autem prole neglecta, retortor perversitatis, in delectationem umbraliter transitivam, prolificum semen fundis. Quid plura? Stultissimus quippe est, qui se delectabiliter destruit, et qui tanto dementius, quanto letalius semet perdit.
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, id est potum inebriativum immoderatum. Et per reges intelligendi sunt universi qui præsunt: quibus sobrietas est potissime opportuna. Quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas: quæ mentis aufert discretionem, idcirco non celat secretum. Hinc Aristoteles docuit regem Alexandrum, ut quandoque inter suos simularet se ebrium, quia sic multa secreta posset percipere. Ne forte bibant superflue. Oportet enim occasiones peccandi vitare, et vitiorum materiam declinare, quatenus ipsa vitentur peccata. Et obliviscantur judiciorum, id est justarum sententiarum, et judicialium præceptorum, secundum quæ lex præcipit judicare; et mutent causam filiorum pauperis, id est, ut ipsis pauperibus faciant injustum judicium, attracti favore, prece, aut munere divitum. Quod quamvis nemini liceat fieri, specialiter tamen crudele est hoc pauperibus facere: et tamen ad vitia ista trahit ebrietas, mentem obscurans, memoriam tollens, justitiam vilipendens, corpus et animam perdens. Ideo ait Salvator:2 Attendite ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate. Levitici quoque decimo, Dominus sacerdotibus, id est Aaron pontifici ac filiis ejus, jussit: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum, id est ad ministrandum in templo, ne moriamini; ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea.3 Itaque (sicut asserit Glossa) præcipit Dominus, ne vino (in quo est luxuria) inebrientur fideles, quia nihil de cœlestibus cogitatur, ubi regnat voluptas, sed sola sensibilia carnales sectantur.4
Date siceram, id est potum qui valet inebriare, mœrentibus inordinato superfluoque mœrore, aut certe naturali mœstitia, de malo inevitabili, et vinum his qui amaro sunt animo: bibant, et obliviscantur egestatis, id est inopiæ, adversitatis, et amaritudinis suæ, et doloris non recordentur amplius, id est, causas doloris immoderate non pensent, et ipsum expellant dolorem. Potatio etenim vini ac siceræ, vim habet animandi et exhilarandi; multiplicandoque spiritus, parit remedium contra animæ corporisque dolores. Non tamen sunt tales personæ inebriandæ, sed mediocriter refovendæ. Hinc sapientes ex ista statuerunt doctrina, ut damnatis ad mortem daretur hujuscemodi potus, quatenus mortem instantem levius ferrent. Porro spiritualiter mœrentibus et peccata sua ac proximorum deflentibus, exhibenda est consolatio ex Scripturis, ut gaudeant in adversis, et spe veniæ recreentur, ac contemplatione divinorum æquanimiter tolerent omnem adversitatem, nec abundantiori absorbeantur tristitia.
Aperi os tuum muto: id est, pro simplicibus, idiotis, et egenis, causam suam in judicio proponere, prosequi ac defendere non valentibus, loquere, causam eorum proponendo, prosequendo, tuendo, propter Deum et juxta æquitatis tenorem: sicut sanctus Job fecit, Oculus, inquiens, fui cæco, et pes claudo.5 Simili modo aperi os tuum et causis omnium filiorum qui pertranseunt, id est peregrinorum et extraneorum, eos ad obtinendum justum judicium adjuvando, ne ab indigenis opprimantur; et si rei sunt sive culpabiles, caritative ac moderate increpa eos; et eos qui ad loquendum pertinentia ad salutem sunt muti, instrue ac hortare, quatenus in divino possint respondere judicio. Aperi os tuum tempore opportuno, pro defensione justitiæ, et decerne, id est, defini et dicta, quod justum est, et judica inopem et pauperem, expediendo causam eorum juste atque velociter, quibus non vacat diu contendere, et coram judice frequentius apparere. Hinc Job fatetur: Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduæ exspectare feci.6 Istud est justitiam et misericordiam prudenter miscere, et æquitati pietatem discrete contemperare, quatenus Moyses jussit: In judicio judex nec pauperis misereatur, nec vultum honoret potentis, nec pauperem a potentiore opprimi patiatur, sed causam discutiat utriusque.7
SEQUITUR mysticum sententiosumque carmen metrice in Hebræo descriptum, tot continens metra seu versus, quot in Hebraico alphabeto sunt litteræ, utpote viginti duo. Et juxta ordinem litterarum illarum, cuilibet versui carminis littera una præponitur, scilicet prima versui primo, secunda secundo, et sic deinceps. Nam in Hebræo versus per ordinem incipiunt a litteris illis. Quod quia in translatione observari nequivit, litteræ ipsæ versibus præponuntur, in signum quod in Hebræo a litteris ipsis incipiunt.
Mulierem fortem quis inveniet? etc. Carmen istud venerabilis Beda pulchre exposuit: ex cujus expositione Glossa ordinaria quasi tota videtur accepta. Atque, ut Beda fatetur, in cantico isto Salomon plene descripsit virtutes ac merita totius Ecclesiæ, vel fidelis cujuslibet animæ. Salomon ergo in spiritu cernens excellentiam et decorem sanctæ matris Ecclesiæ in omni sanctitate, perfectione et gratia, tam gratificante quam gratis data, admirando et sciscitando sic orsus est, et sic ait: Mulierem fortem quis inveniet? ac si dicat: O quam felix, qui Ecclesiæ meruerit incorporari! Quis inveniet eam per obedientiam veram, per fidem et caritatem, ut sit vivum membrum et electa proles ipsius? tanquam dicat: Magnum et arduum est hoc, imo et rarum, quoniam multi vocati, pauci electi.8
Potest autem per Ecclesiam accipi, tota et universalis Ecclesia, quæ ab Abel justo dicitur incepisse, et Synagogam includit, ut totum partem; vel specialiter Ecclesia Christi, Synagogæ succedens, inchoata a Christo in humanitate assumpta, et per Apostolos toto orbe terrarum constructa. De qua Salvator dixit beatissimo Petro: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam;9 et Paulus ad Timotheum, Scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.10 Ad Hebræos quoque ait Apostolus: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, et Jerusalem cœlestem, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis;11 atque ad Galatas, Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.12 In quibus verbis per cœlestem ac supernam Jerusalem, intelligitur Ecclesia militans, quæ sursum sunt quærens, sapiens et contemplans;13 cujus conversatio est in cœlis;14 quæ in Evangelio ubertim regnum cœlorum vocatur, et in Apocalypsi, cœlum multoties15
Apoc. v, XIX, XXI. Ps. LXXXVI, 3. Ps. XXI, 23. appellatur. De qua ait Psalmista: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Et Christus in Psalmo: In medio, inquit, Ecclesiæ laudabo te.
Ephes. v, 25-27.
Hæc sancta, speciosa et gloriosa Ecclesia: de qua rursus divinus testatur Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam; de qua ab Isaia prædictum est, Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est: hæc, inquam, Ecclesia sancta catholica, mulier appellatur, quoniam uxor et sponsa est Christi, imo totius superbeatissimæ Trinitatis; specialiter vero incarnati Filii Dei, qui ejusdem cum illa naturæ est, quia naturam assumpsit humanam. De qua muliere in Apocalypsi legitur: Quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. Quemadmodum enim uxor seu sponsa a marito et sponso fecundatur ad prolificandum, sic Ecclesia a Christo gratiarum charismatibus imprægnatur, ad generandum ei filios ac filias spirituales in fonte Baptismatis, in Pœnitentiæ sacramento, in prædicatione verbi cœlestis. Insuper sancta Ecclesia materno affectu universos amat fideles, ac maternaliter fovet et dirigit eos, ac jugiter pro eorum sollicitatur salute.
Apoc. XIX, 7.
Consequenter dignitatem Ecclesiæ exprimit, ex pretiositate pretii pro ejus redemptione exhibiti. Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Pretium rei vocatur, quod pro ejus emptione seu redemptione persolvitur. Itaque pretium Ecclesiæ est Salvator ipsius, qui ut eam a potestate diaboli, a jugo peccati, a reatu damnationis eriperet, Deo Patri reconciliaret, beatitudinisque cœlestis participem et consortem efficeret, dignatus est incarnari, inter homines conversari, atque se ipsum pro ejus liberatione ac salute offerre, sicut jam ex verbis Apostoli tangebatur, dicentis: Tradidit semetipsum pro ea. Qui
Baruch III, 38.
Ephes. v, 25. rursus in sua et cujuslibet electi persona fatetur: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Unde in Apocalypsi habetur: Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et alibi: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est quia voluit. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras. Hoc superdignissimum Ecclesiæ pretium Deus Homo, Christus Unigenitus Patris, procul fuit a Salomone, id est a tempore ejus, quia inter tempus illud et Christi adventum grandis fuit distantia. Procul etiam fuit, quia totum genus humanum vehementer excessit, et super dignitatem ac merita hominum fuit, quod Creator immensæ majestatis ita ad homines venit, et se ipsum pro illis in pretium dedit. Fuit quoque de ultimis finibus, quia de cœlis descendit in uterum Virginis, non locum mutando, quia immensus ubique est præsens; sed naturam humanam hypostatice assumendo, juxta illud in Psalmo: Exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo cœlo egressio ejus. Nempe, sicut in Isaia juxta antiquam translationem habetur, Non legatum, non angelum misit, sed ipse in propria venit persona: juxta illud, Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Qui etiam testatur: Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce venio, et habitabo in medio tui.
Sequitur versus secundus. Confidit in ea cor viri sui : id est, Christus a sponsa sua Ecclesia, et per ejus obsequium exspectavit fructum copiosum percipere, sobolem innumerabilem procreare; et quidquid per Prophetas de ejus fidelitate, virtuositate, fertilitate prædixit, pro certo cognovit in ea et per eam implendum. Fuit enim prædictum, quod primitiva Ecclesia et multi ex posteris ejus, Evangelium Christi undique constantissime prædicarent, mundum converterent, in omni persecutione atque martyrio invicti manerent :
Galat. II, 20.
Apoc. I, 5.
Is. LIII, 6, 7, 4, 5.
Ps. XVIII, 6, 7.
Is. XXXIII, 22.
Zach. II, 10. quod totum scimus impletum. Quamvis autem in Christo non fuerit spes quæ est theologica virtus, nec proprius actus ejus, qui directe circa increatum objectum versatur; fuit tamen in eo fiducia quædam, qua multa futura exspectavit, et præcognovit implenda. Sic enim et proprii corporis glorificationem speravit. Loquitur tamen hic Scriptura de Christo, affectu et more humano, tanquam de marito, qui sciens se probam et fidelem habere uxorem, confidit in ea tanquam in optima compari, quod cuncta ad se pertinentia diligenter et idonee exsequetur. Sic Deus omnipotens confidit in Abraham, cui in Genesi ait:16 Num celare potero Abraham quæ facturus sum? Scio enim quod præcepturus sit filiis suis ut custodiant præcepta mea. De viro isto Ecclesiæ loquitur Paulus: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.17 Qui Christus in Actibus ait Ecclesiæ: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.18 De quibus Isaias prædixit: Implebunt faciem orbis semine.19 De quibus legitur etiam ab alio prophetatum: Erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam.20
Et spoliis non indigebit. Ecclesia dicitur spoliis non indigere: Primo, quoniam spoliis sanctis abundat, dum infideles ad fidem convertit, vel credentes ac male viventes ad viam reducit salutis: quos omnes diabolo subtrahit, et Christo incorporat, Christo hoc ipsum agente per eam. Christus quippe est fortissimus ille in prælio, qui fortem armatum, id est principem hujus sæculi diabolum, alligavit, vasaque ejus tulit ab eo, et spolia ejus distribuit, quemadmodum ipse in Evangelio protestatur.2122 Et Deus Pater de se ipso per Isaiam effatur:23 Dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Rursus, Ecclesia non indiget spoliis, quoniam universis charismatibus Spiritus Sancti repleta est, opulentiisque internis abundat; iterum ideo, quoniam in futuro recipiet ac induetur duplicem stolam, hoc est corporis et animæ gloriam ac decorem; et denuo, quia non invadit nec appetit aliena.
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ: id est, Ecclesia gratias jugiter aget Christo, et quidquid boni in ea est, Salvatori suo grata attribuet mente, gloriam et honorem referet ei, atque obediens erit, sciens verum esse quod ille ait: Sine me nihil potestis facere.24 Hujus oppositum agunt ingrati, recidivantes et non perseverantes usque in finem. Sed quum bonis Ecclesiæ actibus admixta sint multa mala, in tantum quod quasi pannus menstruatæ sunt universæ justitiæ ejus:25 quomodo dicitur Sponso suo reddere bona, et non mala? Respondetur, quod mala illa sunt præter intentionem Ecclesiæ, et quotidie deflet ac delet ea. Mala quoque mortalia non committit Ecclesia, quantum ad membra sua quæ in caritate persistunt.
Quæsivit lanam et linum, id est, otiositatem pigritiamque vitavit, et actibus misericordiæ fuit intenta, ut vestibus laneis vestiret egenos, juxta illud in Isaia:26 Quum videris nudum, operi eum. Unde Job ait: Si non de velleribus ovium mearum calefactus est.27 Spiritualius autem loquendo, per lanam, quæ de ovibus capitur, ovinæ simplicitatis opera designantur, quibus fideles vestiuntur ac decorantur. Imo ipsa ovina simplicitas, innocentia, pietas, exprimuntur per lanam: quibus pro fundamento quærit Ecclesia stabiliri atque fulciri, prout princeps Apostolorum hortatur: Quasi modo geniti infantes rationabiles, sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.2829 Porro per linum, quod de terra accipitur, et multis concussionibus ad candorem ac speciem lini perducitur, corpus nostrum mortale terrenum intelligi potest, quod variis exercitationum disciplinis, abstinentiis, jejuniis, vigiliis, fletibus aliisque asperitatibus in spiritus servitutem redigitur. Rursus lana et linum sunt quædam auctoritates ac sententiæ Scripturarum, utpote litterales, quæ per lanam, et spirituales, quæ per linum notantur, et quibus fidelium animæ vestiuntur, in quibus exercetur Ecclesia.
Et operata est consilio manuum suarum, id est virium interiorum et practicarum, quæ reguntur prudentia; vel, Consilio manuum, id est consiliari directione cordis, quæ per manuum usum deducitur ad effectum. Consilium equidem inconsulte nil agit, sed deliberatione inquisitioneque provida, sicut hortatur Apostolus: Sine præjudicio, id est prævio discretionis judicio, nihil facias. Unde docetur: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. Hinc dictum est supra: Erit salus ubi multa consilia. Hinc Seneca dicit: Prudens nunquam otio marcet: animum aliquando habet remissum, nunquam solutum; accelerat tarda, perplexa expedit, dura mollit, ardua exæquat: scit enim quid, qua via aggredi debeat, et cito singula atque distincte videt.
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Quemadmodum enim navis negotiatoris repletur mercibus, et ea quæ habet, defert ad alios, ut inde apportet quæ ibi abundant, atque de apportatis sustentetur, ac lucra obtineat, suisque provideat: sic plane Ecclesia divinis præceptis, consiliis, doctrinis, refectionibusque internis est plena, quæ et aliis undique evangelizat, et proximis suis communicat; et eorum ad quos proficiscitur, virtutes, exempla, documenta, miracula intuetur, describit, ac secum reportat, quibus suos prædicando inflammat, nutrit ac perficit.
De nocte surrexit: quia illud implet frequenter: Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui; et quod ait Psalmista, Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Sicque Sponsum suum assequitur. De quo asserit Lucas: Exiit Jesus in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Surgit quoque de nocte, id est, in omni adversitate, tentatione, persecutione, infirmitate, ad Deum confugit, suspirat, deprecatur ac laudat, juxta illud: Tristatur aliquis ex vobis? oret æquo animo, et psallat. Deditque prædam domesticis suis: id est, eos quos orando, prædicando, exemplariterque vivendo subtraxit diabolo, committit fidelibus gubernandos et conservandos, et de illorum conversione lætificat ac reficit suos devotos; et cibaria ancillis suis, id est, devotis congregationibus, et obedientibus animabus administrat panem vitæ et intellectus, et aquam sapientiæ salutaris, multiplicem intellectum Scripturæ, ecclesiastica sacramenta, considerationem et spem beatitudinis adfuturæ.
Consideravit agrum, id est gentilitatem per mundum dispersam, et terram habitationis ipsius, et emit eum, id est, orando, evangelizando, miracula faciendo, sancte vivendo, ipsam gentilitatem Christo subjecit, donaque gratiæ promeruit illis donari. Unde in Genesi Isaac loquitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Vel ager est terra beate viventium, de qua Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium. Quem Ecclesia modo contemplatur per fidem, actibusque virtutum mercatur. Unde locutus est Dominus: Sustollam te super altitudinem terræ, et cibabo te hereditate patris tui Jacob. Atque in Evangelio Christus: Beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram. De fructu manuum suarum plantavit vineam: id est, per fructuosam suam conversationem, et merito suæ doctrinæ fundavit particulares Ecclesias et congregationes devotas, quæ sunt vineæ Dei, secundum illud in Canticis: Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas. Unde et Isaias: Vinea, inquit, Domini, domus Israel est.
Accinxit fortitudine lumbos suos, id est, carnem sensitivamque partem munivit, restrinxit, compescuit, cingulo castitatis, virtute temperantiæ, et forti conatu exercitationis laudandæ. Hoc est quod præcepit Christus: Sint lumbi vestri præcincti; Apostolus quoque, State succincti lumbos vestros. Carnales quippe concupiscentias
Jacob. v, 13.
Eccli. xv, 3.
16
Gen. xxvii, 27.
Ps. xxvi, 13.
Is. lviii, 14.
Matth. v, 4.
Cant. ii, 15.
Is. v, 7.
17
Luc. xii, 35.
Ephes. vi, 14.
1 Tim. v, 21.
Eccli. xxxii, 24.
Prov. xi, 14.
14
15
Thren. ii, 19.
Ps. cxviii, 62.
Luc. vi, 12.
B
C
D atque illecebras victoriose refrenat Ecclesia. Et roboravit brachium suum, id est, naturalem vim suam operativam per dona gratiæ meruit confortari, sicut hortatur Apostolus: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.30 Insuper, Roboravit brachium suum, id est, ad bona agenda viriliter se paravit, et strenue ea aggressa est, atque in illis se confortavit. Habitus autem est altera natura, et maxime confortativus naturalis potentiæ.
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus: id est, per spiritualis suavitatis experientiam sapuit, et certe cognovit quod valde fructuosa et salubris sit commutatio et mercatio agri cœlestis præfata, et incredulorum ac perversorum conversio, quia experta est quam dulce sit, contemptis rebus caducis, inhærere divinis, ac futuram beatitudinem prælibare. Unde et Christus: Negotiamini, inquit, dum venio.31 Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Lucerna Ecclesiæ, est claritas famæ ejus, seu illuminatio mentis per fidem et sapientiæ donum, seu contemplatio divinorum: quæ in nocte (id est tempore persecutionis, tentationis et adversitatis) non exstinguuntur, sed confortantur. Media quoque nocte, qua clamabitur, Ecce sponsus venit, lampades ejus non exstinguentur.32 Neque in nocte, id est hora mortis, deficient, sed potius augebuntur, aut perficientur. Econtra de reprobis in libro Job legitur:33 Nonne lux impii exstinguetur, et lucerna quæ super illum est, non splendebit? Manum suam misit ad fortia, id est, opera perfectionis aggressa est, non contenta implere sola præcepta, sed evangelica quoque studuit adimplere consilia, et prælia contra aciem vitiorum atque tyrannidem persecutorum victoriose exercuit; et digiti ejus apprehenderunt fusum: id est, per discretionem strenue exsecuta est quod incepit, sicut filantes de lana faciunt filum, quod deducunt in fusum, cui circumvolvitur quod filatur. Unde jam dictum est: Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum.
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem: id est, opera misericordiæ tam corporalia quam spiritualia exercuit copiose, liberaliter ac ferventer, eo quod Dominus jusserit:34 Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est. Summa etenim christianæ Religionis, in actibus caritatis et pietatis consistit. Non timebit domui suæ a frigoribus nivis. Frigora nivis sunt exstinctio caritatis, perfidia, acedia, et quæcumque igni divini contrariantur amoris; vel gravissimæ persecutiones; seu tormenta inferni, juxta illud, Ab aquis nivium transiet ad calorem nimium.35 Quum ergo Ecclesia sit confirmata in gratia atque in caritate perfecta, foras ejicit servilem timorem, et cum Apostolo loquitur:3637 Quis nos separabit a caritate Christi? Ideo a præfatis frigoribus non veretur domesticis suis, quia contra hujusmodi frigora sunt bene armati, quemadmodum subditur: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, id est fide et operibus, vel caritate Dei et proximorum, seu virtute morali ac intellectuali, virtutibus quoque et donis. Istud convenit Ecclesiæ, quantum ad filios ejus perfectos, quales semper aliquos habet. Totum quippe frequenter denominationem sortitur a parte. Jugiter autem sunt aliqui sancti et viri heroici in Ecclesia militanti. De isto vestitu fertur:38 Qui vicerit, vestitur vestimentis albis. Etiam Ecclesia protestatur: Induit me vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.39
Stragulatam vestem fecit sibi. Stragulata vestis est discolor tunica, manu artificis pulchra varietate distincta ac decorata: per quam virtutum contemperatura, et virtuosorum commixtio actuum, multiplexque ornatus donorum, beatitudinum ac fructuum exprimuntur. Unde in Psalmo de Ecclesia canitur: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.4041 Byssus et purpura, indumentum ejus. Per byssum, virginitatis et castimoniæ candor notatur; per purpuram, amor divinus. Ecclesia igitur carnalium inquinamentorum maculas odiens, et sensualium affectionum fœditatem abhorrens, castitatis et virginitatis fulgore ornatur, et caritate sui Creatoris ardenti, tanquam nuptiali veste, se fulcit.
23
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. Vir Ecclesiæ Christus est, qui in primo suo adventu a Judæis in tantum contemptus est, et tempore passionis suæ irrisus, ut fateatur in Psalmo:42 Ego autem sum vermis, et non homo;43 opprobrium hominum, et abjectio plebis. De quo Deus Pater fatetur:44 Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros adspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. De quo rursus scribitur: Reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo. Qui etiam usque in præsens ab incredulis spernitur, atque a malis Christianis dire inhonoratur.45 Verum in die judicii, quum sederit cum Apostolis, et Prophetis, ceterisque perfectis ad judicandum universos in portis, hoc est in exitibus ultimis, quando et hi ibunt in vitam æternam, hi in æternale supplicium:46 tunc vere nobilis apparebit, et summus atque omnipotens ab omnibus agnoscetur, quando, ut Isaias prædixit, Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.47 Denique de hoc idem Propheta fatur:48 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus. Unde et in Canonica S. Judæ apostoli: Ecce venit Dominus in Sanctis millibus suis. Isti sunt senatores quibus prædixit Salvator:49 Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel. De quibus ait Psalmista: Constitues eos principes super omnem terram.50 Consuevit autem olim fieri judicium plebis in urbium portis, ut dictum est sæpe. Ideo ait: Nobilis in portis vir ejus.
24
Sindonem fecit, et vendidit. Per sindonem, innocentia seu puritas mentis insinuatur. Ecclesia autem in Baptismo innocentiam ministerialiter facit: quam baptizato vendere perhibetur, quia requirit ab eo ut illam custodiat, atque operibus Satanæ prorsus renuntiet. Munditiam quoque cordis facit in filiis suis, quos exemplo et verbo ad illam hortatur: quam vendit eisdem, quoniam obedientiam exigit. Et cingulum tradidit Chananæo: id est, conversos ex gentilitate docuit lumbos zona castitatis præcingere: quibus scripsit Apostolus ad Ephesios quinto, Fornicatio et immunditia nec nominetur in vobis; itemque alibi, Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.51 Fortitudo et decor indumentum ejus. Fortitudo uno modo est unum de septem donis; alio modo est virtus cardinalis:52 et utroque modo potest hic accipi. Potest etiam hic sumi pro constantia cordis, seu pro patientia in adversis.
Decor vero hic sumitur pro supernaturali ornatu gratiæ ac virtutis infusæ; vel pro modestia: de qua ait Apostolus, Modestia vestra nota sit omnibus hominibus;53 aut pro exteriori venustate in omni incessu, gestu et apparatu ac moribus. Et ridebit in die novissimo: quia tunc in corpore et anima glorificabitur omnino plenissime. Unde ait Salvator: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.54 Lætabitur quoque quum viderit vindictam.55 Hinc Dominus ait electis per Prophetam: Salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios.56 Et in Evangelio Christus: Amen, amen, inquit, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos;57 sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
26
Os suum aperuit sapientiæ: id est, tanta cordis aviditate audivit sapientialia verba et saluberrima documenta, quod ex vehementia desiderii, etiam os corporale aperuit, sicut asseritur: Qui me audiebant, exspectabant sententiam; exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.58 Potest etiam per oris apertionem, præparatio et affectio cordis, quo internum verbum profertur, intelligi.
Vel, Os suum aperuit sapientiæ, id est ad proferendum ac prædicandum verba sacræ doctrinæ, et ad honorem Sapientiæ increatæ, devitans proferre verba stultitiæ, implens quod ait Apostolus: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.5960 Unde et beatissimus Archiapostolus in prima sua Canonica scribit:61 Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Et lex clementiæ in lingua ejus, id est lex evangelica, quæ est lex totius caritatis et pietatis, non statim ulciscens, et per pœnarum temporalium terrorem coercens, sicut lex Moysis, quæ fuit lex timoris atque rigoris.
Consideravit semitas domus suæ. Per domum Ecclesiæ, designatur cor seu conscientia ejus, vel quæcumque particularis Ecclesia sibi commissa. Considerat ergo Ecclesia, id est, diligenter examinat, purgat et ponderat omnes cogitationes affectionesque cordis sui, ne quid Sponso displicens inveniatur in eis; et quidquid agit aut loquitur, discutit vigilanter, juxta illud Aggæi: Ponite corda vestra super vias vestras.62 Similiter considerat actus et mores eorum qui sibi commissi sunt, et quidquid in eis culpabile viderit, reprehendit. Semitæ quoque domus Ecclesiæ, sunt præcepta ecclesiastica ac divina, evangelica consilia, et salubria documenta: quæ omnia sapienter pensanda sunt. Semitas etiam cœlestis palatii, et gaudia Beatorum, et opera civium supernorum, fideliter contemplatur. Et panem otiosa non comedit: quia ad spiritualium alimenta refectionum, per otium et torporem nequaquam pertingitur. Sed implere oportet illud Apostoli:63 Labora sicut bonus miles Christi; et rursus, Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper.64 Propter quod denuo scripsit:65 Qui non laborat*, non manducet. Itaque nec corporalem, nec spiritualem cibum sumit Ecclesia otiose, sed bonis actibus semper intenta, quia et ipsam manducationem corporalem refert ad Dei gloriam ac honorem.66*
At vero prætacta sui ipsius consideratio, valde est utilis, dicente Chrysostomo: Qualiter in aliis vides tam parva, et in te ac tuis tam magna transcurris? Si te diligis magis quam proximum, quare illum procuras, non te ipsum? Si autem te negligis, manifestum est quod non sit procuratio proximi, sed magis detractio.6768 Cum omni diligentia oportet te investigare quæ tua sunt, et ita quæ proximi sunt, decernes. Hinc loquitur et Anselmus: Tamdiu peccata propria, quæ nosse et flere debet, homo ignorat, quamdiu aliena considerat: quod si mores suos, ad se ipsum versus, adspiciat, non requiret quod in aliis reprehendat, sed in se ipso quod lugeat. Nihilo minus sibi commissos, quasi se ipsum debet, qui præest, attendere.
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt. Filii et discipuli Ecclesiæ, beatissimam eam fatentur, quotidie surgendo, id est se erigendo ad considerationem excellentiæ ejus in omni gratia ac virtute, in numero et eminentia Sanctorum, qui in ea fuerunt, sunt et erunt. Similiter in die judicii eam extollent, et in patria Beatorum. Vir ejus, et laudavit eam: quia et Christus eam commendat multipliciter ac præclare, ut potissime patet in Canticis. Multæ filiæ congregaverunt divitias: id est, congregationes philosophorum et hæreticorum, in studiis suis circa collectionem scientiarum et opum seu virtutum acquisitarum, fuerunt ferventes et vigilantes; tu supergressa es universas: quia Ecclesia ineffabiliter illas excedit in sapientia, dignitate et sanctitate. Fallax gratia, id est, favor, acceptatio, lausque humana, fallaces sunt et deceptivæ; et vana est pulchritudo, id est ornatus exterior sine interiore, color rhetoricus, apparentia simulatorum, et quidquid caret divino amore. Mulier timens Dominum filiali timore, ipsa laudabitur, puta Ecclesia, et quælibet anima virtuosa. Date ei de fructu manuum suarum, id est, propter merita suarum virtutum et actionum, eam laudate et glorificate, o angeli sancti et universi vere illuminati; et laudent eam in portis, id est in die judicii, et ingressu regni cœlestis, opera ejus: id est, ostendant eam propter ea quæ gessit, esse laude dignissimam. Opera enim ejus sequuntur illam, et unusquisque recipiet a Domino secundum ea quæ gessit.
Footnotes
-
Prov. xxx, 1. ↩
-
Luc. xxi, 34. ↩
-
Lev. x, 9-11. ↩
-
Ephes. v, 18. ↩
-
Job xxix, 15. ↩
-
Job xxxi, 16. ↩
-
Lev. xix, 15. ↩
-
Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩
-
Matth. xvi, 18. ↩
-
1 Tim. iii, 15. ↩
-
Hebr. xii, 22, 23. ↩
-
Galat. iv, 26. ↩
-
Coloss. iii, 1, 2. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Matth. xiii, xviii, xx, xxii. ↩
-
Gen. xviii, 17, 19. ↩
-
II Cor. xi, 2. ↩
-
Act. i, 8. ↩
-
Is. xxvii, 6. ↩
-
Mich. v, 7. ↩
-
Matth. xii, 29. ↩
-
Luc. xi, 21, 22; ↩
-
Is. liii, 12. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
Is. lviii, 7. ↩
-
Job xxxi, 20. ↩
-
1 Petr. ii, 2. ↩
-
I Petr. ii, 2. ↩
-
Ephes. vi, 10. ↩
-
Luc. xix, 13. ↩
-
Matth. xxv, 6. ↩
-
Job xviii, 5, 6. ↩
-
Luc. vi, 36. ↩
-
Job xxiv, 19. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
1 Joann. iv, 18. ↩
-
Apoc. iii, 5. ↩
-
Is. lxi, 10. ↩
-
Ps. xliv, 10. ↩
-
Ps. xliv, 10. ↩
-
Ephes. v, 3. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Is. lli, 14. ↩
-
Is. liii, 4. ↩
-
Matth. xxv, 46. ↩
-
Is. xlv, 25. ↩
-
Is. iii, 14. ↩
-
Matth. xix, 28. ↩
-
Ps. xliv, 17. ↩
-
Galat. v, 16. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
Philipp. iv, 5. ↩
-
Luc. vi, 21. ↩
-
Ps. lvii, 11. ↩
-
Malach. iv, 2, 3. ↩
-
Joann. xvi, 20. ↩
-
Job xxix, 21, 23. ↩
-
Ephes. iv, 29. ↩
-
Is. lii, 14. ↩
-
I Petr. IV, 11. ↩
-
Agg. I, 7. ↩
-
II Tim. II, 3. ↩
-
I Cor. XV, 58. ↩
-
II Thess. III, 10. ↩
-
* vult operari ↩
-
Apoc. XIV, 13. ↩
-
II Cor. V, 10. ↩
Chapter 33 of 35