Skip to the text

Articulus 32

DE ALIIS EXPOSITIONIBUS CARMINIS HUJUS : MULIEREM FORTEM QUIS INVENIET ?

PATUIT jam præcedenti articulo, qualiter canticum istud de universali Ecclesia, et quacumque anima virtuosa ac sancta, intelligatur : ex quibus facillimum est pensare, qualiter de quacumque femina sancta valeat explanari, applicando ad eam in particulari, quæ de Ecclesia et anima virtuosa sunt dicta in generali. Considerando equidem naturales defectuositates, fragilitates et infirmitates cujuslibet mulieris ac virginis virtuosæ et sanctæ, merito cum admiratione dicere possumus de qualibet tali : Mulierem fortem quis inveniet ? Quam impossibile est talem esse, inveniri ac imitari sine magna et speciali ope et gratia Spiritus Sancti ! Cujus pretium est procul, et de ultimis finibus (secundum expositionem præcedentis articuli) : quoniam Christus pretium est redemptionis non solum totius Ecclesiæ, sed et uniuscujusque membri ipsius. Propter quod dixit Paulus ad Galatas secundo : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.1 Quocirca ait Chrysostomus : Hic est effectus servi fidelis, ut quod a Christo pro omnibus toleratum ac gestum est, quasi pro se solo reputet toleratum ac gestum. Nam et Filius Dei ea caritate pro omnibus nobis se obtulit, quod pro unoquoque mallet mori, quam permitteret illum, quantum in se est, condemnari.

Confidit in ea cor viri sui. Christus enim in qualibet tali persona tanto plus confidere perhibetur, juxta expositionem præhabitam, quanto scit eam sibi fideliorem, stabiliorem, et devotiorem consistere. Et spoliis non indigebit : quoniam omni spirituali opulentia impletur desuper talis persona. Quæsivit lanam, id est virtutes, et opera ovinæ simplicitatis, innocentiæ, ac christianæ infantiæ, sicut expositum est. Facta est quasi navis institoris : quoniam mens ejus spiritualibus opibus est repleta, et charismata sibi concessa proximis communicavit, aliorum quoque virtutes et exempla intuita est, hausit et attulit sibi. Deditque prædam domesticis suis : quos ex legendis ac virtutibus conversorum ad fidem ac pœnitentiam, lætificavit atque refecit : juxta expositionem inductam, ex qua omnia ista facillime innotescunt. De fructu manuum suarum plantavit vineam, id est, suis exemplis, documentis, orationibus ac meritis, multas personas ad virtuosam et religiosam vitam induxit : ita quod factæ sunt vineæ Dei, quia non solum congregationes devotæ, sunt vineæ Domini, sed et quælibet fructuosa et virtuosa persona appellatur Dei vinea. Unde et Christus ait Joannis quintodecimo : Ego sum vitis vera.2 Surrexerunt filii, id est imitatores seu discipuli. Cetera ex præinducta expositione limpide patent.

PRÆTEREA quidam carmen hoc de sacra Scriptura exponunt, quam nomine mulieris, vel litteraliter, vel spiritualiter putant intelligendam, ut sit sensus : Mulierem fortem, id est sacram Scripturam : quæ sponsa dicitur hominis studiosi, qui eam amoroso amplectitur corde, facitque eam prolificare, id est convertere eos quibus ipse prædicat eam ; quæ dicitur fortis, quoniam Deus per infinita et præclara miracula roboravit eamdem, juxta illud Marci sextodecimo : Illi profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.3 Unde etiam Apostolus ait Hebræorum secundo : Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, id est tam salutarem doctrinam et beatitudinem in ea promissam, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis, et virtutibus, et portentis, et variis Spiritus Sancti distributionibus?4 Quis inveniet? id est, quis ad intellectum ejus profundum pertinget, et secundum ejus documenta ac jussa, suam in omnibus diriget vitam? quasi dicat, Perpauci. Procul, et de ultimis finibus pretium ejus, id est, Redemptor, quem ipsa docet esse pretium mundi, est procul, et de ultimis terminis universi, puta a summo cardine cœli, secundum præcedentis articuli expositionem.

Confidit in ea cor viri sui. Vir Scripturæ, potest vocari doctor seu prædicator catholicus, seu quilibet studiosus : in cujus persona Sapiens ait : Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi eam sponsam mihi assumere.5 Unde dictum est supra : Dic sapientiæ, Soror mea es, et prudentiam voca amicam.6 Hic vir confidit in Scriptura, id est, per directionem et consolationem ejus sperat in tentationibus et adversitatibus juvari, laudabiliter conversari, beatitudinemque sortiri. Ideo scriptum est : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.7 Et spoliis non indigebit, id est, ex Scriptura sacra, omnia sibi necessaria obtinebit : quia et ipsa Scriptura includit ecclesiastica sacramenta, in quibus sunt remedia vitiorum, fercula animarum, charismata gratiarum, quæ et obedientibus sibi promittit, dicens : Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.8 Reddet ei bonum, et non malum, id est, studioso suo amatori confert intelligentiam et salutem. Est enim lignum vitæ omnibus apprehendentibus eam.9 Damascenoque teste, Scriptura est paradisus deliciarum. Atque, ut ait Apostolus, Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo.10 Ecce quanta bona dat Scriptura suo amatori sincero.

Et operata est, id est, ad operandum excitat suos : et aliquos excitat comminatione et terrore pœnarum, quosdam desiderio præmiorum, nonnullos puro summæ bonitatis amore, ac ipso virtutum affectu. Unde præmittitur : Quæsivit lanam et linum, id est occupationem honestam in actibus innocentiæ, simplicitatis, atque munditiæ; imo et in exterioribus manualibus, operibusque vitæ humanæ necessariis, ut sunt lanificium ac linificium. Facta est quasi navis institoris : quoniam continet in se quidquid necessarium est saluti. Sicut in nave onusta continentur necessaria victui, et sicut per navem portantur mercimonia ad loca remota; sic Scriptura notitiam Dei et evangelicam legem defert ad omnia mundi regna. De nocte surrexit : quia in adversis magis succurrit, et ingruentibus vitiorum passionumque tenebris, luce suæ eruditionis occurrit, resistit, ac prævalet; nocturnisque horis facit studiosos ad studendum et prandum consurgere. Deditque prædam domesticis suis, id est, naturalem philosophiam, quam a gentilibus, tanquam ab indignis possessoribus abstulit, studiosis Catholicis contulit. Propter quod super Angelicam hierarchiam asserit Hugo, quod philosophis appositus est labor, nobis vero reservatus est fructus. Et cibaria ancillis, id est animabus imperfectis, seu feminis studiosis, quas reficit copiose.

Consideravit agrum, id est, cœlestis patriæ contemplata est hereditatem; et emit eum, quia pro ea adipiscenda, docet terrena cuncta despicere, carnem domare, imo et abnegare se ipsum.11 De fructu manuum suarum plantavit vineam.12 Manus Scripturæ sunt, qui eam exercent, scribunt et docent : quorum fructu, labore, exemplo ac merito, plantatæ sunt ecclesiasticæ vineæ toto orbe terrarum, id est particulares Ecclesiæ, religiones sanctæ, congregationes electæ. Accinxit fortitudine lumbos suos, id est, vim suam spiritualiter generativam omni virtutum munimine confortavit, et ad fructificandum paravit.13 Lumbos quoque studiosorum cingulo castitatis præcinxit. Et roboravit brachium suum, fortiter exsequendo quidquid jubet aut consulit. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus, id est, per experientiam supernæ suavitatis fecit studiosos cognoscere, quod salubris sit præfata agri cœlestis mercatio. Non exstinguetur in nocte lucerna ejus, id est, lux suæ doctrinæ in adversitate non obscuratur, sed radiat, et confortat. In morte quoque non deficit, sed ad lumen gloriæ elevat ac perducit, et ibi perficitur in æternum.

Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem : id est, ad omnia ista agenda provocat et inflammat suos discipulos, secundum expositionem præcedentis articuli; et eos qui spirituali opulentia carent, decenter consolando, dirigendo, perficiendoque ditat. Non timebit domui suæ, id est studiosis amatoribus et observatoribus suis, a frigoribus nivis : juxta expositionem præhabitam. Imo promittit illis abundantiam gratiæ in præsenti, copiosamque gloriam in futuro. Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus : sicut expositum est. Stragulatam vestem, id est expositionem multiplicem, miro decore ornatam, fecit sibi, id est, doctores et expositores incitavit, et illustravit ad componendum et describendum eam hoc modo. Byssus et purpura, id est munditia et caritas, indumentum ejus, id est, indumentum quo ipsa vestit et ornat obtemperantes sibi, studentes in se.

Nobilis in portis vir ejus, id est, amator et sponsus Scripturæ, virtutibus clarus monstrabitur, quando sederit cum senatoribus terræ, id est inter apostolicæ sanctitatis viros, qui judicabunt cum Christo; vel cum prælatis Ecclesiæ, qui nunc habitatores terræ gubernant, inter quos dignus est residere in portis, id est in judicialibus locis ac soliis, quæ olim in urbium erant portis. Sindonem fecit, id est, ad puritatem inducit, et vendidit, id est, pro ea adipiscenda laborem indixit, obedientiamque requirit; et cingulum castitatis tradidit Chananæo, id est gentili converso. Fortitudo et decor indumentum ejus : quo induit suos, sicut expositum est. Et ridebit in die novissimo, id est, gloriari faciet suos in die judicii. Os suum, id est ora studiosorum suorum, aperuit sapientiæ : juxta sensum articuli præcedentis; et lex clementiæ in lingua ejus, id est in linguis prædicatorum et discipulorum suorum. Consideravit semitas domus suæ, id est, modum et formam examinandi interiora, docet ac præcipit, dicens : Custodi te ipsum et animam tuam sollicite. Et panem otiosa non comedit, id est, non permittit studiosos otiositati vacare, nec sine laboribus refici, sed suam promereri annonam.

Surrexerunt filii, id est discipuli ejus, et beatissimam prædicaverunt, id est, valde commendaverunt Scripturam. Vir ejus, id est doctor seu prædicator, vel theologus studiosus; et laudavit eam præ ceteris cunctis scientiis, tanquam supernaturalem, divinitus revelatam, et ad æternam beatitudinem perducentem ac ordinatam. Multæ filiæ congregaverunt divitias, id est, philosophorum scripturæ collegerunt quasdam veritatis ac virtutis notitias; tu supergressa es universas, in certitudine, puritate, et dignitate. Est enim Scriptura sacra, infallibiliter certa, nil falsitatis habens admixtum, et potissime circa increatum objectum, per supernaturale medium. Unde ait Gregorius : Omnem scientiam et doctrinam sacra Scriptura transcendit, ut taceam quod vera prædicat, quod ad patriam cœlestem invitat, quod a terrenis desideriis legentis cor revocat, quod dictis obscurioribus fortes exercet, et parvulis humili sermone blanditur. Nec sic clausa est, ut pavesci debeat; nec sic patet, ut vilescat : sed ipso usu tollit fastidium, et tanto plus diligitur, quanto amplius meditatur.

Fallax gratia, et vana est pulchritudo : juxta explanationem præhabitam. Mulier

24

25

26

27

Deut. IV, 9.

28

29

30

18

19

20

21

22

23

B

C timens Dominum, id est Scriptura ad filialem Dei timorem inducens, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: id est, pro notitia fidei, succedat ei notitia facialis, et studiosis in ea detur beatifica visio pro mercede. Et laudent eam in portis opera ejus. Ex operibus etenim ad quæ sacra inducit Scriptura, probatur qualis sit ipsa. Operatio equidem arguit formam, et actio habitum. Quum ergo universa quæ docet, jubet, consulitque Scriptura, sint vera, virtuosa, honesta, ad perfectissimam Dei dilectionem, et plenam sui ipsius abnegationem, atque purissimam mentis in Deo recollectionem ac stabilitionem tendentia, conferentia, ordinata: patet quod ipsa Scriptura sit prorsus laudanda, sacra atque divina.

Footnotes

  1. Galat. II, 20. ↩

  2. Joann. xv, 1. ↩

  3. Marc. xvi, 20. ↩

  4. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  5. Sap. viii, 2. ↩

  6. Prov. vii, 4. ↩

  7. Rom. xv, 4. ↩

  8. Matth. vi, 33. ↩

  9. Prov. iii, 18. ↩

  10. II Tim. iii, 16, 17. ↩

  11. Matth. xix, 29. ↩

  12. Matth. xvi, 24. ↩

  13. Sap. viii, 2. ↩

Chapter 34 of 35