Articulus 33
EXPOSITIO EJUSDEM CANTICI, DE GLORIOSISSIMA VIRGINE MARIA CHRISTIFERA.
SALOMONEM prævidisse in spiritu incarnationem unigeniti Filii Dei ad salvandum genus humanum, ex Canticis canticorum certissime constat. Quod etiam veram deitatem Filii Dei cognovit, clare patuit octavo tricesimoque capitulis.1 Salomon ergo desuper copiose illuminatus, sciens mundi salutem ex Filii Dei incarnatione pendere, nec decens esse Unigenitum Dei incarnari nisi ex mundissima ac virtuosissima muliere, imo et virgine: affectuosa, admirante, gratulabundaque mente locutus est: Mulierem fortem quis inveniet? quasi dicat: O utinam talis nascatur ac veniat! O quis eam reperiet et videbit! Quæ utique nisi a Deo mittatur, et talis ac tanta per specialissima gratiarum charismata efficiatur, nunquam poterit esse aut inveniri, quum tanta sit feminarum infirmitas naturalis. Procul, et de ultimis finibus pretium ejus: id est, tanta est dignitas ac pretiositas feminæ ac virginis hujus, quod in mundo isto inferiori, ei nil poterit comparari sive æquari, sed angelicæ dignitati æquatur, imo et ineffabiliter antefertur.
Confidit in ea cor viri sui. Posset hoc accipi de Joseph sponso Virginis benedictæ: qui quamvis eam conspiceret imprægnatam, a se incognitam, confidebat tamen eam ab adulterii culpa immunem, ut aliqui Sancti exponunt.2 Melius autem exponitur de Christo, cujus ipsa fuit et est singularis sponsa: qui sciens eam confirmatam in gratia, certissimus fuit de omni ipsius fidelitate, profectu, constantia. Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. Sacratissima Virgo quamvis non posset Unigenito suo reddere æquivalens et condignum pro beneficiis sibi ab ipso impensis, attamen totis viribus jugiter reddidit bonum ei gratiarum actionis et laudis, ardentissimæ caritatis affectum, honorificentiam præcordialem, obedientiamque plenissimam, sed et maternæ pietatis obsequium, educationem corpoream, contrectationem reverendissimam, compassionem fidelissimam, adsistentiam usque ad mortem omnino fidissimam.3 Nec reddidit ei aliquid malum, quia in omnibus istis nil culpæ, nil negligentiæ aut torporis fuit admixtum; sed omnia cum vivacissima alacritate, cum vigilantissima, diligentissima et integerrima caritate exhibuit. Unde præclarissime ei conveniebat, quod Seneca in suis ait Proverbiis: Homo bonus est, qui in tantum perduxit animum suum, ut non modo nolit peccare, sed etiam non possit. Item, sicut formosa est pictura, in qua nulla pars errat; sic formosus est homo, in quo nulla pars peccatis fœda est.4
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Ad litteram clementissima atque humillima Virgo, quamvis ex satis divitibus parentibus orta, paupertatem tamen elegit, et sua pauperibus erogavit. Nam et in sua purificatione, non quod divites, sed quod pauperes offerre solebant, legitur obtulisse. Nempe et aurum paulo ante a Magis oblatum, creditur iterum dedisse egenis. Sicque credendum videtur, quod operatione manuum suarum dignissimarum, et forsan opere lanæ et lini, necessaria conquisivit. Ait namque Hieronymus : Judicaturo Domino, lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora feriet ;5 potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt, quando veniet Filius illius pauperculæ quæstuariæ, judicaturus fines terræ. Itaque Virgo sanctissima labores suarum manuum manducavit, Filium sustentavit, et ex his communicavit pauperibus.6 Tamen in provisione hujusmodi, cooperabatur et Joseph, faber lignarius. Et quamvis in contemplativæ vitæ exercitiis fuerit perfectissima, non tamen abhorruit taliter occupari in vita activa. Imo in utraque vita adeo fuit perfecta, quod exercitatio sua in una, non impedivit exercitationem suam in alia. — Spiritualiter vero, quæsivit lanam et linum, quoniam, quamvis esset dignitatis altissimæ, utputa vera Genitrix veri Dei, comparentalisque Deo Patri, et omni pura creatura præstantior valde, ingeniosissima quoque et prudens, ac artificiosa ; nihilo minus ad omnem columbinam simplicitatem, ad ovinam innocentiam, ad profundissimam humilitatem, se totis dedit præcordiis, excellentissime implens quod scriptum est : Quanto major es, humilia te in omnibus. Omnia quoque consultissime, ac summa cum discretione peregit.
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.7 In gloriosissima namque Virgine congregavit Spiritus Sanctus omnium spiritualium copiam divitiarum, fuitque cunctis virtutibus, donis, fructibus et beatitudinibus in termino excellentiæ excellenter omnino onusta. Et sicut navis defert contenta in se ad loca remota, sic divinissima Virgo exuberantiam suorum charismatum undique longissime atque latissime diffudit, dispersit, communicavit, ita quod de plenitudine ejus accepimus omnes. De nocte surrexit. Non dubium quin sapientissima, sobriissima, ac ferventissima Virgo, modicissimo fuerit somno contenta. Sicque horis nocturnis ubertim vacavit sacris vigiliis, devotissime exorando, profundissime meditando, altissime contemplando, Deumque cum summa alacritate laudando. In nocte quoque, id est in caligine sæculi hujus, in regione umbræ mortis, ad lucem fontis æterni surrexit, ad omnem se perfectionem erexit, ad deplorandum peccata mundi perrexit. Deditque prædam domesticis suis. Ipsa namque electissima Dei, suis meritis, orationibus, et exemplis, aut etiam hortamentis, multos abstraxit diabolo, et convertit: de quorum lucrificatione suos refecit familiares, ac alios multos. Et cibaria spiritualia dedit ancillis suis, præsertim centum viginti virginibus, quæ post Christi ascensionem leguntur ei cohabitasse, et ejus obsequio intendisse: quas sua suavissima exemplarissimaque præsentia, sapientissimis verbis, sanctissimis actibus abundantissime prorsus refecit.
Consideravit agrum, et emit eum. Consideravit suavissima Virgo gentilitatem errantem, tanquam agrum spinis tribulisque repletum, et suis meritis ac precibus obtinuit ei pro magna parte gratiam convertentem : similiter patriam regni cœlestis intentissime atque clarissime speculabatur, quam sibi et innumerabilibus aliis, se ipsam Deo totaliter mancipando, obtinuit.
De fructu manuum suarum plantavit vineam : quia præclaritate et sanctitate meritorum suorum fundavit, convertit, salvavit congregationes innumerabilium personarum.
Accinxit fortitudine lumbos suos. Tantæ etenim excellentiæ fuit in omni castitate, puritate et temperantia, quod nunquam inordinatum sensit motum in carne sua mundissima. Fuitque castimonia illa in conceptione Filii Dei mirabiliter aucta : quæ sua virtute ac influentia intuentes sic penetravit, quod ipsa unica Dei nunquam potuit ab aliquo, ut creditur, concupisci. Et roboravit brachium suum. Ad tantam equidem spiritualem fortitudinem, perfectionem, exuberantiamque pervenit, quod omnem aciem vitiorum, omnem dæmonum turbam, omnem persecutionem et adversitatem, tam victoriosissime superavit, quod nusquam saltem in minimo poterant eam lædere aut nocere; tamque strenuissime jugiter fuit actibus virtuosis intenta, quod nunquam vel minima negligentia, distractio aut pigritia ei subrepsit. Denique ipsa est virago illa fortissima, de qua in Genesi Dominus dixit serpenti : Inimicitias ponam inter te et mulierem; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.8
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus. Quanto præ ceteris optima Virgo, virginea Mater, Deifera parens, fuit dono sapientiæ adimpleta, et omnipotentis Dei secretaria ac consiliaria præelecta, ac fide formata cum rationibus credendorum, et purificatæ intelligentia mentis plenissima; tanto suavius experiebatur, affectuosius sentiebat, splendidiusque cernebat, quam salubre et bonum sit, transitoria et carnalia cuncta relinquere, ad mercandum et obtinendum bona cœlestia, æternalia, spiritualia ac divina. Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Clarissima namque ejus cognitio nunquam defecit, sed assidue hic accepit profectum, et fama ejus in toto orbe refulget, et ipsa totam illustrat Ecclesiam. Nec tempore dominicæ passionis, nec in eclipsi tunc facta, nec in triduo mortis Filii sui, lucerna fidei suæ fuit exstincta aut minorata, quantum ad habitum. Manum suam misit ad fortia, id est ad arduissima ac perfectissima virtutum exercitia, ad expugnandum cum Filio suo aerias potestates : ita quod meruit regnum misericordiæ super genus humanum, et facta est gratiæ mater, pietatis regina, domina mundi, principissa cælorum, angelorumque imperatrix.
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Certum est, quod gratiosissima Virgo, cujus viscera erant in caritatis, pietatis, dulcedinisque affectum conversa ac transformata, totis viribus opera misericordiæ corporalia ac spiritualia adimplevit, et usque in præsens cunctis peccatoribus quantumcumque miserrimis, vilibus, desolatis, iniquis, tamen ad ipsam confugientibus, suspirantibus, anhelantibus, manum suam piissimam porrigit adjutricem. Non timebit domui suæ a frigoribus nivis. Domus dignissimæ Dominæ, est tota Ecclesia, cujus ipsa est advocata et rectrix atque protectrix, et spiritualiter hi, qui tota devotione eam diligunt et honorant : de quibus ipsa est certa quod salvabuntur, dummodo perseverent. Stragulatam vestem fecit sibi : sicut in Psalmo de ea cantatur, Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.9 Omni etenim venustate, temperantia, proportione, intextura virtutum, donorum et fructuum fuit eminentissime perornata. Byssus et purpura indumentum ejus. Tanta siquidem munditia castitatis splendebat in corpore, et tanto caritatis ardore flagrabat in corde, quod Deus puritatis ac majestatis immensæ, dignum duxit incarnari ex ea, commorari in ea, et conversari cum ea, conversatione utique filiali, familiarissima et secreta.
Nobilis in portis vir ejus : sicut expositum est. Sindonem fecit, et vendidit; et cingulum tradidit Chananæo. Castitatis enim exemplum et vestem totius munditiæ præbuit cunctis, juxta expositionem præhabitam. Fortitudo et decor indumentum ejus. Nam, ut ait Anselmus, decuit eam, tanquam Matrem Dei, tanta puritate nitere, quod sub Deo major intelligi nequit. Os suum aperuit sapientiæ. Nunquam enim insipientiæ verbum ab ea prolatum est, et verba æternæ Sapientiæ, scilicet Christi filii sui, avidissime sumpsit et con-
20
21
22 specialiter
23
24
25
26 servavit, conferens ea in corde suo.10 Et lex clementiæ in lingua ejus. Incessabiliter enim pro peccatoribus et pro nobis omnibus intercedit, clementiam semper allegans, et ea quæ pietatis sunt, introducens. Consideravit semitas domus suæ. Fuit namque diligentissima proprii cordis custos, ad proficiendum in omni bono, et statum, vitam ac indigentiam domus suæ, puta Ecclesiæ, intuetur, ut ei auxilietur.
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt. Omnes enim Christifideles, filii et filiæ benedictissimæ Virginis, eam assidue beatissimam dicunt, per quam reparata est salus mundi totius, quæ fontem beatitudinis Deum adorandum habere filium est electa. Multæ filiæ, scilicet virgines sanctæ, congregaverunt divitias spirituales in magna abundantia; tu supergressa es universas ineffabiliter nimis: quia, ut ait Hieronymus, sicut comparatione Dei, nemo bonus, sic comparatione gratissimæ et præamabilissimæ Virginis, nulla sanctarum virginum est perfecta, quamvis eximia comprobetur.11 Incomprehensibilis etenim Dei Filius, incomprehensibiliter operabatur in Matre sua carissima, ut testatur Ambrosius. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: juxta sensum præhabitum. Mulier timens Dominum, ipsa laudabitur, scilicet Maria Christifera, inenarrabiliter timorata timore filiali ac reverentiali: qui ex inspecta infinita excellentia Dei, facit timentem resilire in propriam parvitatem; qui etiam fuit et est in Christo, omnibusque Beatis. Date ei de fructu manuum suarum. Recepit equidem præmium inæstimabile, dignum et copiosum, quemadmodum inæstimabilis meriti fuit: ita quod quantum sine personali unione fieri potest, luci increatæ et inaccessibili videatur felicissime esse immersa, secundum Bernardum. Ad cujus beatitudinis participationem meritis ejus et precibus perducere nos dignetur unigenitus Filius ejus, qui cum Patre et Spiritu Sancto æternaliter vivit, et unus est omnium Dominus, ac super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS COMMENTARIORUM IN PROVERBIA SALOMONIS
Footnotes
Chapter 35 of 35