Skip to the text

Proœmium

SCRUTEMUR vias nostras, et quœramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus Deum. Thren. III, 40-42.

Hoc est nostræ salutis exordium, diligenter discutere propriam conversationem, an Deo sit placita, an potius offensiva. Sed quia jam certi sumus quod in multis offendimus omnes, scrutari et investigare debemus quæ et quanta ac qualia sint nostra peccata :1 quorum enormitatem multitudinemque nobis ipsis prorsus innumerabilem dum pro viribus intueri cœperimus, hoc unicum restat remedium, ut revertamur ad Dominum. Etenim ipse solus est qui peccata potest dimittere :2 qui animarum est sapientissimus, misericordissimus ac potentissimus medicus, fons gratiæ ac salutis, qui cordium medetur languoribus, atque ex sua benignitate prorsus immensa, interdum facit gratiam abundare ubi abundavit peccatum.3 Porro, reversio ista ad incircumscriptibilem Deum ubique præsentem, est per pœnitentiam salutarem : qua homo de suis ingemiscit excessibus, ac intime dolet se a dignissimo Deo per vitiorum devia recessisse, seque peccatorem vilissimum, Dominum majestatis ac sanctitatis infinitæ tam frequenter ac graviter offendisse, nec Patri obtemperasse spirituum, juxta illud Jeremiæ : Scito et vide quia malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.4 Quod quam enorme, injustum atque damnabile sit, intelligens peccator, jam pœnitens loquitur cum Michæa :5 Faciam planctum quasi draconum, et luctum veluti struthionum. Denique, quoniam pœnitentialis ista reditio, est nostræ salutis initium, tam ipse beatissimus Joannes Baptista, quam Dominus et Salvator, sic evangelizare exorsi sunt :6 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Conformiter, ut narratur in Apostolorum Actibus, dolentibus quibusdam Judæis quod Dei Filium occidissent, dicentibusque ad Apostolos, Quid faciemus, viri fratres?7 sacratissimus princeps Apostolorum, sciens se amare flendo misericordiam consecutum, respondit : Pœnitentiam agite. Hoc est quod Osee admonet : Convertere ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.8 Peccatum quippe infelicissima est ruina, et profundissimus casus a summo et incommutabili bono, superpulcherrimo Creatore, ad commutabile et caducum, ad monstruosissimam iniquitatis deformitatem. Saluberrima ergo est pœnitentia ista, qua ab imo culpæ ad altissimum Deum resurgitur ac reditur.

Levemus ergo, o peccatores, et sine mora levemus quotidie, imo assidue, corda nostra cum gemitu et singultu, cum præcordiali dolore et plena contritione, etiam cum corporalibus manibus, pœnitentialibus quoque operibus, ad Deum in cœlos : qui quamvis ubique sit præsens, specialiter tamen in cœlo esse et habitare ac præsidere censetur, quia ibidem se clarius ostendit ac gloriosius operatur.9 Etenim habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna. Nos inique egimus, et bona multa ac magna omisimus. Peecavimus namque cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem, imo iniquitatum congeriem fecimus.10 Sicque ad iracundiam, ad justæ ultionis inflictionem provocavimus Deum, qui in se ipso idem ipse æternaliter manet.11

Itaque, juxta prætacta, debemus vias nostras coram Deo quotidie perscrutari, arguere, castigare, quemadmodum sanctus Job dixit, haud dubium quin et fecit : Vias meas in conspectu ejus arguam.12 Quod quam fructuosum sit et salubre, pandit subdendo : Et ipse erit salvator meus.13 Hinc ad omnem Christifidelem quantumlibet magnum aut parvum, præsidentem et subditum, pertinet se ipsum quotidie saltem aliqua hora, in loco quieto et secreto reponere, mentem suam in præsentia Judicis summi colligere, conscientiam suam discutere, an secundum exigentiam suæ vocationis ambulet digne Deo, quid boni omittat, quid mali committat, qualiter omne tempus suum expendat, in quibus magis defectuosus reprehensibilisque consistat :14 et ita se coram misericordissimi Dei vultu cum ingenti humilitate prosternere, accusare, aspernari, veniam profusis lacrimis postulare, emendationem et satisfactionem pro posse firmissime cum grandi compunctione proponere. Præterea, quanto quis major est, quo pluribus præest, ac majora desuper dona sortitus est;15 eo plus obligatur ad talia, aut certe tanto amplius necessarium ac salubre est sibi ista peragere, prout sanctus pater Bernardus in libro de Consideratione ad sanctum et humilem Papam Eugenium protestatur.

Et nunc, quoniam præsens scribitur opusculum ad jussionem inclyti ac sublimis viri, qui et in Ecclesia Dei columna est, suæque probitatis merito major creditur cito præstante Deo futurus :16 qui et de columna cognominatur; qui in flore ac robore juventutis suæ optavit super septem psalmos pœnitentiales per modum compendii aliquid sibi conscribi : utile reor de ipsa pœnitentia parumper præmittere, quo item affectu ipsum pœnitentem oporteat exorare et psalmos istos proferre.

Quid sit pœnitentia, et de actibus et proprietatibus ejus.

Pœnitentia, sicut beatus definit Gregorius, est præterita mala deplangere, et deplangenda iterum non committere. Quæ verba Magister, libro quarto, in definitionis redigens formam : Pœnitentia, inquit, est virtus qua præteritas culpas deplangimus, et deplangendas non iteramus, id est, firmiter proponimus non iterare. Quocirca quæri potest : Si pœnitentia virtus est, quomodo dicitur sacramentum? Virtus namque est interior habitus, sacramentum vero sensibile signum. Et respondendum, quod pœnitentia proprie sumpta, est dolor interior de peccatis : tamen ut quarto Sententiarum, distinctione 14, fertur, pœnitentia duplex est, puta interior atque exterior. Pœnitentia exterior appellatur confessio, seu satisfactio pro peccatis : et illa est sacramentum, id est sacrum signum interioris doloris; sicut et ipsa exterior confessio, qua pœnitens et confitens subdit se sacerdoti confessori, et ei tanquam Dei vicario sua confitetur peccata, signum est interioris subjectionis qua confitens et pœnitens intus Deo se subjicit, sua recognoscendo, accusando, et deflendo seu dolendo peccata coram illo.1718 — Præterea, sicut ibidem S. Thomas conscribit, pœnitentia et vindicativa justitia aliquo modo circa idem versantur, puta circa punitionem offensæ; sed differunt in duobus : Primo, quoniam vindicativa justitia proprie est in judice pœnam infligente, quam reus interdum suffert invite; pœnitentia vero est in ipso qui pœnam pro culpa sustinet sponte. Secundo, quia justitia vindicativa respicit offensam communiter, pœnitentia vero concernit Dei offensam. Hinc pœnitentia consistit in emendatione offensæ assumpta spontanee, et tali emendatione qualis Deo competit seu debetur. Quemadmodum autem hominibus, qui vident ea quæ foris apparent, recompensatio fit per exteriora;19 sic Deo, qui corda intuetur, recompensatio exhibetur et fit in ipso cordis affectu. Exterius quoque fit recompensatio offensæ per duo : primo, per hoc quod quis exterius subit pœnam pro offensa quam fecit; secundo, per hoc quod de cetero ab offensa consimili cavet. Sic et duo hujusmodi oportet pœnitentem exhibere Deo in corde, ut scilicet de præterita pœniteat culpa, et in futurum abstinere proponat de illa.

Denique pœnitentia hæc, ut asserit Damascenus libro secundo, est motus redeuntis in Deum, et revocatio mentis in eum.20 Quæ, teste glorioso Hieronymo, est secunda post naufragium tabula, quoniam si quis vestem innocentiæ in Baptismo perceptam corrupit, hanc per pœnitentiam potest recuperare.

De laudibus pœnitentiæ in libro de Pœnitentia sanctus loquitur Augustinus : Quantum appetenda sit pœnitentia, tota clamat auctoritas Scripturarum, et omnis ostendit conversatio Beatorum. Hæc spiritualiter sanat languores, curat leprosos, suscitat mortuos, vitia fugat, virtutes reparat et exornat, mentem munit et roborat, et omne bonum fundat in anima. Pœnitentia acquirit indulgentiam, sine qua nemo pertingit ad gratiam et salutem. Ex dolore pœnitens dixit : Peccavi;21 quid faciam tibi, o custos hominum ? Quasi dicat : In tantum doleo me peccasse, quod nihil mihi tam grave est quod non velim pati et infligere mihi. Quæro quid supplicii in me possim excogitare, quod tibi queat sufficere, et quo valeam te placare. Assidue peccantibus, pœnitentia ista assidue necessaria est. Nullum peccatum tam parvum est, quod non crescat neglectum. Consurgamus puri, et ad puram perfectionem conemur attingere, sicut admonet Christus, Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est :22 ne his quæ parva videntur multiplicatis, quasi scabie quadam corrumpamur et collidamur. Recte pœnitens quidquid sordis post Baptismi purificationem contraxit, oportet ut saltem abluat lacrimis cordis. Sed satis durus est, cujus interiorem ac mentalem dolorem oculi carnis nequeunt declarare. Imo sciat se culpabiliter durum, qui deflet temporalia damna, aut mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrimis. Non est ut quis excuset se, non habere se fontem lacrimarum pro peccatis, qui unquam lacrimis ostendit se temporalium habere dolorem. Et quoniam verecundia magna est pœna, qui confitendo erubescit pro Christo, fit dignus misericordia. Unde patet, quod quanto pluribus confitetur in spe veniæ turpitudinem culpæ suæ, tanto facilius consequitur veniam remissionis. Erubescat igitur semper coram Domino, in cujus conspectu peccavit. Quod si quis conversus et pœnitens spiritualiter vivat, non promittimus quod omnem pœnam evadat. Nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud sæculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis quamvis æternus non sit, attamen miro modo gravis est. Excedit enim omnem pœnam quam aliquis unquam passus est in hac vita. Nunquam in carne mortali inventa est tanta pœna, licet mirabilia martyres sancti sint passi tormenta. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat pœnam tolerare. Hæc Augustinus.

Insuper de hac materia Guillelmus Parisiensis scribit multum profunde, devote et pulchre, tam in suo Sacramentali, quam in libro suo de Pœnitentia; similiter Climacus in suo notabilissimo libro: quæ introducere esset nimis prolixum. Quædam quoque ex eis infra poterunt breviter tangi.

Verum, ut natura et vis veræ pœnitentiæ seu contritionis clarius intelligatur, una adhuc præmittenda est quæstio ista: Utrum contritio sit maximus dolor qui est in natura, hoc est, utrum ad hoc quod aliquis habeat veram contritionem, requiratur quod plus doleat de quocumque peccato mortali, quam ipse seu alius de quocumque malo pure pœnali, hoc est de quocumque damno temporali, læsioneve corporali, seu adversitate, vel persecutione mundana. Si ad hanc quæstionem respondeatur affirmative, multi quasi ad desperationem inducentur: quum plurimi etiam boni ac simplices dolorosius plorent de amissione temporalium rerum, et morte parentum seu sobolis suæ, quam de suis peccatis.

Ad hoc dominus Guillelmus Antisiodorensis respondet in Summa sua, libro quarto: Infinite magis diligenda est vita spiritualis, quam corporalis. Idcirco qui vere conteritur, magis dolet et luget dolore ac luctu spirituali, quam doleret de morte unigeniti sui: non tamen oportet quod amplius doleat dolore et luctu corporali et exteriori. Spiritualiter vero plus luget puniturque anima, ita quod per luctum internum exit ab ea quasi sanguis quidam, puta carnalitas et peccati vestigium. Denique simile est de caritate atque cupiditate. Quamvis enim caritas plus diligat Deum quam cupiditas millia auri et argenti, non tamen caritas semper plus movet ad opera bona exteriora, quam cupiditas ad opera mala.

Præterea, Thomas ad quæstionem respondens diffusius: In contritione, inquit, est duplex dolor: Unus in voluntate, qui est essentialiter ipsa contritio, estque displicentia peccati præteriti. Et talis dolor in contritione excedit ceteros omnes dolores, quoniam quantum aliquid placet, tantum contrarium ejus displicet: finis autem super omnia placet, quum propter ipsum cetera omnia desiderentur. Ideo peccatum quod ab ipso avertit, debet super omnia displicere. Alius dolor est in parte sensitiva, qui nascitur ex primo dolore, vel ex necessitate naturæ, prout vires inferiores sequuntur motum potentiæ superioris, vel ex electione, prout homo pœnitens, in se ipso habens dolorem, excitatur ut doleat de peccatis. Et hunc dolorem non oportet maximum esse, quoniam vires inferiores vehementius moventur a propriis objectis, quam ex redundantia virium superiorum in eas. Dolor quoque inferiorum virium ex electione assumptus, non obedit rationi ad nutum.

Huic responsioni Thomæ concordat Bonaventura: Dolor, inquiens, uno modo vocatur displicentia rationis; secundo, dicitur passio resultans in parte sensitiva ex primo illo dolore. Et hoc secundo modo non est necesse plus dolere de peccato quam de damno temporali, nec hoc est in potestate cujuslibet hominis. Talis enim dolor non sequitur immediate amorem, sed affectionem, et affectio experimentalem cognitionem; et quia non omnes habent experientiam divinæ dilectionis, ideo non omnes ita sensibiliter dolent de peccatis sicut de damnis et corporalibus pœnis. Loquendo autem de dolore ut est displicentia rationis, dico quod displicentia ista mensuratur secundum quantitatem caritatis. Quantitas autem caritatis accipi potest in se, et item in comparatione ad alios amores. Et in se, est parva in incipientibus, major in proficientibus, maxima in perfectis. Porro, ad alios amores, vindicat sibi dominium in corde habentis, nec unquam est ibi nisi sit domina : ita quod ad hoc ut quis diligat Deum ex caritate, oportet quod pro nullo damno incommodoque vitando, velit Deum offendere. Conformiter necesse est, peccatum in tantum displicere rationi, ut nullo pacto nullove commodo seu incommodo velit in ipsum consentire aut consensisse.

In hanc responsionem Alexander, Albertus, Petrus de Tarentasia, Richardus de Mediavilla, et alii conveniunt. Et est evidens ratio. Quemadmodum enim tenemur Deum summe incomparabiliterque diligere, ita tenemur de ejus offensa, contemptu et amissione, maximum et incomparabilem habere dolorem in parte animæ superiori, quamvis non sit necesse inde plorare, quoniam fletus ex sensitivæ partis dolore immediate nascitur.

Quo qualique affectu atque compunctione oporteat pœnitentem orare, ac psalmos proferre pœnitentiales.

Omnis orans et psallens debet duo attendere, videlicet, qualis sit ipse qui orat, et qualis Deus quem orat et laudat, hoc est, considerare proprietates proprias, et proprietates ipsius Dei. Attendat igitur orans, quam graviter et frequenter Deum offenderit, quoties et quam graviter æternam damnationem promeruerit, quam ingratus fuerit Creatori, quantam irreverentiam atque injuriam irrogaverit ei, quantum etiam nocuerit sibi ipsi peccando. Perpendat omnem defectuositatem et vilitatem suam in anima et in corpore, et pronitatem suam ad omne malum; quam incessabiliter et enormiter peccet assidue, nisi desuper præservetur. Intueatur quam horrendum sibi instet judicium, quam immane supplicium; quot et quantis hostibus suæ salutis crudelissimis, callidissimis et infatigabilibus undique circumdatus sit; quot et quibus laqueis, insidiis, periculis circumvalletur. Insuper contempletur quam infinita sit misericordia Dei, et sic oret ac psallat cum spe veniæ ac ingenti fiducia; quam infinita sit justitia Judicis summi, et sic oret cum formidine et timore; quam immensa ac dulcis sit bonitas, caritas et liberalitas Creatoris ad nos, sicque oret cum divini amoris fervore; quam interminabilis sit sapientia ejus, quem nil penitus latet, et sic oret cum erubescentia maxima atque pudore, quod coram oculis ejus tam turpiter et inique se habuerit; quam incircumscripta sit omnipotentia et majestas illius, sicque oret et psallat cum omni reverentia, attentione, atque custodia cordis.

Præterea perpendamus qualiter rei mortis temporalis deprecentur hominem judicem, si aliqua sit eis spes evadendi, quam lacrimose, quam clamorose, quam humiliter, compuncte, qualiter se prosternant.23 Si igitur taliter invocant hominem, qui vel semel meruerunt occidi : quam lacrimosissime, affectuosissime, humillime oportet nos, qui millies æternam damnationem meruimus, invocare judicem Deum? Videmus quoque, quam reverenter, attonite, custodite adstent, loquantur ac serviant majoribus, prælatis, regibus et principibus, eorum ministri: nonne ergo cum summa custodia, cum præcordiali reverentia, cum omni amoris ac timoris affectu, cum profundissima humilitate et attentissima mente oportet nos sacrificium laudis, thymiama orationis, cultum mentis et corporis exhibere Altissimo? Juxta quod scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.24 Etenim maledictus homo qui facit opus Dei negligenter. Et ipse Dominus Deus noster in suo obsequio respuit indevotum, evomit tepidum, negligentem contemnit, inobedientem repellit. Qui enim declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Peccatori demum impœnitenti dixit Deus: Quare tu enarras justitiam meam? Nec speciosa est laus in ore peccatoris.2526

Ps. u, 11.

Jer. xlviii, 10.

Apoc. u, 16.

Prov. xxviii, 9.

Ps. xlxi, 16.

Eccli.xv, 9.

Præterea formam orandi præscribit pœnitenti Guillelmus Parisiensis episcopus in libro suo de Pœnitentia et Divina rethorica, id est oratione, dicendo: Ha, ha, ha! Domine Deus, Pater misericordiarum, audeone venire et apparere coram te, et in conspectu angelorum sanctorum, susceptor ingratus beneficiorum tuorum, impudens exsecrabilisque abusor eorum, qui toties et tam diu beneficiis tuis te impugnare non timui, qui stipendiis tuis militare contra te diabolo non erubui, qui dona tua in arma diaboli vertere non expavi, qui me ipsum adversario tuo diabolo exhibui servum, imo et gladium flammeum ac ignitum ad vulnerandum et interficiendum animas proximorum? Heu, heu! quoties linguam meam exhibui arcum mendacii! quoties detractionis et adulationis sagittas emisi! Tu me de massa perditionis in filium gratiæ tuæ elegeras, in confratrem et coheredem unigenito Filio tuo adoptaveras, atque ad cœlestis regni gloriam et honorem vocaveras: et ego his omnibus spretis, in spurium et degenerem me converti; ego me tradidi diabolo distrahendum per sterquilinia luxuriæ, per spineta avaritiæ, per flatus et procellositates superbiæ; et per pretiosissimas talentorum tuorum divitias, paupertatem nuditatemque animæ, imo infernalem calamitatem, mihi mercatus sum, infernalibus quoque dilaniandum me ac devorandum projeci.

Rom. viii, 17.

Hanc orationem doctor præfatus prolixe prosequitur: quam unusquisque juxta mensuram illuminationis sibi concessæ prosequi potest. Et pro excitanda compunctione atque fovenda humiliatione, potest se in suo secreto coram Deo instar latronis manibus retro dorsum detentis exhibere dicendo: Ecce, Domine Deus, confundor et erubesco faciem meam levare coram vultu sanctitatis et gloriæ tuæ immensæ, quoniam iniquitates meæ multiplicatæ sunt super caput meum, et delicta mea creverunt usque in cœlum. Fateor, Domine, quia indignus sum pane quo vescor, indignus sum terram calcare, aerem respirare, et omnium creaturarum tuarum usu et obsequio statui me indignum: imo plane hoc merui, ut omnes contra me insurgant, et Creatoris sui in me injurias ulciscantur. O Domine, quid hic dicam? Certe si quis terreni regis prolem necasset, si sponsam ejus aut filiam violasset, nonne ipsa morte amarius et intolerabilius ei esset cogi illi præsentari? Porro filiæ tuæ ac sponsæ carissimæ, sunt animæ fideles devotæ, quarum plurimas scandalizasse me vereor, et exemplo aut negligentia peremisse. Quantum ergo coram te erubescere, formidare, pœnitere, humiliare et emendare me teneor? Unde nec oculos ad cœlum levare præsumens, cum publicano pectus meum percutio, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Quod utinam ea

1Esdr. ix, 6.

Luc. xviii, 13. contritione proferrem qua protulit David, Peccavi Domino, ut merear cum eodem audire : Dominus transtulit peccatum tuum.27

Recitatio gestorum exemplaris veraciter pœnitentium.

Nunc dicta sunt aliqua de vehementia et acerbitate veræ contritionis. Sed quoniam in moralibus exempla interdum plus movent quam verba, et ipsa moralia documenta tanto sunt perfectiora quanto ad particularia plus descendunt : volo adhuc breviter recitare quorumdam pœnitentium gesta et verba ædificatoria valde. Itaque Climacus, qui decem et novem annis fuit monachus monasterii montis Sinai, deinde annis quadraginta duxit eremiticam vitam, postmodum in abbatem montis Sinai electus atque assumptus, refert se multis fuisse diebus in monasterio grandi, conversationis sanctissimæ, in quo exstitit carcer, et reclusi in eo admirabilem vitam duxerunt, qui verbis et factis ostenderunt se habere contritionem verissimam, quos ipse Climacus anxio visitavit affectu, quemadmodum refert :

Quum accessissem, inquiens, in pœnitentium mansionem, vidi et audivi ibidem facta et verba quæ possent vim Deo facere, et inclinare ejus benignitatem. Vidi quosdam incarceratorum illorum cunctis noctibus vigiles stare usque mane, pedes tenendo immotos, et a vi naturæ miserabiliter præ defectu somni confractos : qui dejicientes se ipsos, ignominiis et improperiis increpabant se jugiter, nullam sibi requiem tribuentes. Alios vidi in cœlos lamentabiliter adspicientes, et inde auxilium cum gemitibus, fletibus, et ejulatibus invocantes. Alios vidi in orationibus die et nocte stantes, et more damnatorum manus retro ligatas tenentes, qui vultum suum obscurum et mœstum declinaverunt in terram, indignos se arbitrantes cœlum adspicere. Alios vidi in pavimento sedentes, in sacco et cinere, qui faciem suam genibus operientes, frontem in terram percutiebant. Alios vidi pectus suum semper tundentes, suamque vitam ad memoriam revocantes, qui et pavimentum lacrimis irrigabant. Porro alii lacrimari non valentes, se ipsos disciplinis diris cædebant. Vidi ibi quosdam mœrore, et more, et meditatione, excedere semetipsos; stupentes et quasi mutos, ad omnia quoque quæ sunt mundi insensibiles factos, mentem suam profundantes de cetero in totius humilitatis abyssum. Alios vidi repletos mœstitia sedentes, terramque intuentes, et sua capita indesinenter moventes, ac instar leonum e medio cordis sui emittentes rugitus, dentibus quoque frendentes, et angustiatos. Vidi ibi animas humiles et contritas incurvatas sub pondere oneris, potentes vocibus suis lapideum cor compungere, quæ dixerunt : Scimus, o Domine, quia sufficientes non sumus ad satisfactionem et rationem reddendam debitorum nostrorum, etiamsi universum convocaverimus et adduxerimus orbem plorantem pro nobis. Hoc vero, o Domine, deprecamur, ne in furore tuo arguas nos, neque in ira tua corripias nos;28 sed a multis comminationibus tuis, et a tormentis dissimilibus, innominatis et occultis, nos libera. Ibi erat videre linguas adustas, et instar canum ex ore projectas. Vidi ibi genua a genuum flectionum multitudine arefacta, oculos extra factos, et intus in parte concavos ad profundum, capillis privatos, atque a calidarum lacrimarum fervore genas exustas, facies tabidas et pallidas, a mortuis modice differentes, pectora plagis dolentia. Ubi in illis apparentia risus, otiosumve verbum? ubi ira aut furor? qui neque si in hominibus ira esset, sciebant, luctu in eis iram prorsus exstinguente. Omnia quoque indumenta eorum dirupta ac sordida, septupedibus aut pulicibus cooperta.

Hæc multaque his consimilia ardua Climacus refert de illis, quorum multa dimitto: neque enim hæc omnibus sapiunt, sed quibus datum est. Verumtamen horum consideratione discamus nostram qualemcumque pœnitentiam pro nihilo reputare, et majora perfectioraque aggredi. Si enim peccati enormitatem pensemus, divinæ justitiæ immensitatem intueamur, ac futurorum suppliciorum acerbissimam immanitatem atque æternam acerbitatem lucide speculemur: puto quod et præfata pœnitentiæ opera arbitrabimur parva, et accingemus nos ad producendum dignos pœnitentiæ fructus.

ENARRATIO

IN SEPTEM PSALMOS PŒNITENTIALES

Footnotes

  1. Jacob. III, 2. ↩

  2. Marc. II, 7. ↩

  3. Rom. V, 20. ↩

  4. Jer. II, 19. ↩

  5. Mich. I, 8. ↩

  6. Matth. III, 2; IV, 17. ↩

  7. Act. II, 37, 38. ↩

  8. Osee XIV, 2. ↩

  9. Deut. xxxiii, 27. ↩

  10. Ps. cv, 6. ↩

  11. Hebr. 1, 12. ↩

  12. Job xiii, 15. ↩

  13. Ibid. 16. ↩

  14. Ephes. iv, 1. ↩

  15. Eccli. iii, 20. ↩

  16. Auctoris protestatio. ↩

  17. Job xiii, 15. ↩

  18. Hebr. i, 12. ↩

  19. 1 Reg. XVI, 7. ↩

  20. De Fide orthodoxa. ↩

  21. Job VII, 20. ↩

  22. Matth. V, 48. ↩

  23. Hebr. x, 31. ↩

  24. Ps. ii, 11. ↩

  25. Ps. xlix, 16. ↩

  26. Apoc. iii, 16. ↩

  27. II Reg. xii, 13. ↩

  28. Ps. vi, 2. ↩

Chapter 2 of 9