Enarratio in psalmum I pœnitentialem
DOMINE, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.1
Quam humiliter et compuncte, quam lacrimose, affectuose et contrite debeamus hunc versum proferre, patet ex introductis. Peccator ergo suorum excessuum multitudinem magnitudinemque perpendens, quantam per eos damnationem promeruit pensans, timens ac tremens, divinæ quoque justitiæ rigorem advertens, sic orsus est exorare : Domine, ne in furore tuo arguas me. Ac si dicat : Scio, o Domine, quod nullum peccatum permittis inultum, juxta illud Job, Deus inultum abire non patitur :2 idcirco non peto non argui, præsertim quum dixeris, Ego quos amo, arguo et castigo ;3 verum hoc oro, ne in furore tuo arguas me, hoc est secundum rigorem justitiæ tuæ, præsertim in particulari aut generali judicio me æternaliter condemnando. Quod adeo est pavendum, ut sanctus Job oraverit : Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?4 Hinc et sanctificatus in utero Jeremias precatus est : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio (id est in moderamine pio tuæ discretionis, juxta imbecillitatem meæ capacitatis), et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.5
Neque in ira tua corripias me. Tanquam dicat : Non solum, o Domine, expavesco et perhorresco argui in tuo furore per æternæ damnationis inflictionem, juxta illud, Ite, maledicti, in ignem æternum;6 sed et minorem metuo illam ultionem, videlicet purgatorii pœnam, omnibus hujus vitæ tormentis acerbiorem. Hanc quoque metuo vehementer. Quis enim pro omnibus hujus mundi divitiis, deliciis et honoribus, vellet per unum diem nudo corpore in ardenti jacere fornace ? Ecce quam æstuantissimus fuit fornax ille Chaldaicus, de quo Daniel : Non cessabant, inquit, ministri regis succendere fornacem naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis : ita ut flamma ignis effunderetur super fornacem cubitis quadraginta novem.7 Quis pro omnibus mundi regnis vellet per unam horam in tali torqueri
NOTA. — Secuti sumus Colonienses editiones ann. 1530, s. t. n., et 1532, apud Melchiorem Novesianum. incendio? Cur ergo non magis veremur purgatorii pœnas? præsertim quum et S. Thomas ac alii quidam super quartum scribant Sententiarum, quod non solum pœna sensus, sed etiam pœna damni ipsius purgatorii, universa hujus vitæ excedat supplicia.
Præterea, interdum quoque in sæculo isto infligit Omnipotens pœnas humanæ infirmitati quasi intolerabiles, prout sanctus Job sibi contigisse insinuat, alloquens Deum: Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me: mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.8 Tale quoque in novo Testamento parentibus S. Clementis, sancto item Eustachio ejusque conjugi, legitur accidisse. Potest ergo versiculus iste et ita intelligi, ut pœnitens ab hujusmodi reprehensione et castigatione postulet præservari: quemadmodum filii Israel a crudeli Antiocho ac satellitibus ejus immaniter tribulati, scribuntur orasse ut si quando peccarent de cetero, mitius punirentur, nec tam crudelibus traderentur tyrannis.9 — Verum circa hoc quæri potest, quomodo Deus quandoque sic punit in præsenti, quum dicat Apostolus, Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis.10 Dicendum, quod quamvis Deus nonnunquam permittat suos tentari et affligi super id quod possunt per naturam, non tamen super id quod possunt per gratiam, quum et idem ipse testetur Apostolus: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut nos tæderet vivere.11 Sic et Moyses ab improba plebe Israel excessive afflictus locutus est Deo: Obsecro ut interficias me, ne tantis afficiar malis.12
Insuper est et alia quædam reprehensio Dei in sæculo isto, ex furore ejus procedens, qua arguit ipsum Cain dicendo, Ubi est frater tuus?1314 et rursus, Quid fecisti? Quem foris per justitiam increpavit, sed per gratiam intus non unxit: ideo Cain verba Dei audire corporaliter potuit, sed emendare contempsit, ut beatus scribit Gregorius. A tali igitur correptione præservari petamus, et Dominum deprecemur ut dum aut intus aut foris nos arguit, per instinctum angelicum, per prælatos aut judices, aut prædicatores Ecclesiæ, intus gratiose nos ungat, ita ut acquiescamus et emendemus. — Denique ex Scripturis docemur, esse et aliam Dei correptionem et redargutionem, non ex furore et ira, sed ex paterna potius caritate dulcique pietate descendentem. De qua Salomon contestatur: Quem diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.15 Ab hac pœnitens non postulat erui, quum præmittatur ibidem:16 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis.
Postremo hic quæritur, cur in Scripturis veteris Testamenti furor et ira tam frequenter imperturbabili, impassionabili, ac tranquillissimo Deo attribuantur. Respondendum, quod multiplici ratione ad nostram commonitionem hoc factum est. Primo, ne quis sibi de misericordia Dei immoderate ac temere blandiatur. Hinc Ecclesiasticus: Non adjicias, inquit, peccatum super peccatum;17 et ne dicas, Miseratio Domini magna est: misericordia enim et ira cito ab illo proximant, et in peccatores respicit ira illius.18 Secundo, ad incutiendum nobis salubrem timorem, quatenus ponderemus quam horrendum sit incidere in manus irascentis furentisque Dei. Tertio, ad designandum districtionem ultionis divinæ, præsertim in vita futura.19 Unde et Deus irasci et furere perhibetur, propter similitudinem effectus seu ultionis, non propter veritatem commotionis aut passionis. Nam et ipse, qui per Jeremiam toties de suo fatur furore, nihilo minus per eumdem fatetur Prophetam:
Numquid ad iracundiam me provocant?20 Nonne semetipsos, in confusionem vultus sui? Quarto, quoniam lex Moysis lex fuit timoris, sicut lex Christi lex est amoris. Hinc Deus per verba et facta, per comminationes et celeres ultiones timorem populo illi duræ cervicis incussit. Ideo scriptum est : Deus æmulator, et ulciscens Dominus;21 ulciscens Dominus, et habens furorem.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Quemadmodum nono de Civitate Dei asserit Augustinus, misericordia est alienæ miseriæ in corde nostro compassio, qua alteri subvenimus. Hinc secundum Damascenum libro secundo, misericordia est tristitiæ species, et quidam dolor.22 Sicque designat motum sensitivi appetitus; nec ita est virtus, sed passio; nec convenit Deo nisi per similitudinem operis, ut de furore et ira expressum est. Alio modo, misericordia nominat motum seu affectum appetitus intellectivi, quo misericordi displicet malum alterius, puta miseria ejus, et relevat eam. Quumque duplex sit malum, videlicet malum pœnæ, et malum culpæ, certum est malum culpæ esse deterius malo pœnæ. Idcirco miseria culpæ est major ac pejor quam miseria pœnæ. Unde ad misericordem potissime pertinet, alium a miseria culpæ eripere, ac ejus defectum supplere, opemque impendere. Et sic misericordia convenit Deo: imo potissime et excellentissime competit ei, in tantum ut proprium ei dicatur misereri ac parcere, qui et omnipotentiam suam parcendo et miserendo maxime manifestat. Ei quippe ex propria bonitate, liberalitate ac pietate, imo et caritate qua diligit universa quæ condidit, præcipue rationales creaturas, summe et primo ac universaliter convenit omnibus subvenire, omnia conservare, peccatis ignoscere, a miseriis relevare:23 qui aperit manum suam et implet omne animal benedictione. De quo legitur: Misereris omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam: diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; parcis autem omnibus, quoniam tua sunt.24
Itaque, Miserere mei, Domine, id est, per modum compatientis mecum te habe, et a miseriis culpæ ac debitæ pœnæ me purga et libera, quoniam infirmus sum. Motivum miserendi est duplex: Unum ex parte miserentis, quod est ipsa bonitas, dilectio, pietas, liberalitas, misericordia ejus, seu etiam dispositio naturalis qua aliqui naturaliter ad actus misericordiæ proni sunt, ut S. Eustachius, qui per hujusmodi actus adhuc gentilis coluit Christum. Atque beatus Job de se vere protestans: Ab infantia, inquit, crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa25 est mecum. Hujus motivi intuitu petiit sibi misereri editor hujus psalmi, in alio loquens ac deprecans psalmo: Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.26 Sic et Daniel legitur orasse: Propter temetipsum, Deus meus, inclina aurem tuam, et audi me. — Aliud miserendi motivum est ex parte miseri seu afflicti, utputa miseria seu indigentia ejus, vel propinquitas aut pertinentia ejus ad miserentem.27 Et hoc modo petit Psalmista in isto versu sub persona cujuslibet pœnitentis sibi ignosci, dicens: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum, id est impotens ad resistendum tentationibus et peccatis, pronus ad vitia, vulneratus quatuor vulneribus ex originali peccato inflictis: quæ sunt ignorantia in ratione, malitia in voluntate, infirmitas in irascibili, concupiscentia in vi sensitiva concupiscibili. Itaque, Infirmus sum ad resistendum et prævalendum, præsertim invisibilibus hostibus animæ meæ, sine auxilio gratiæ tuæ: ideo non confido in me, sed tuo innitor auxilio. Qui suam infirmitatem coram Deo sic confitetur, ab ipso adjuvari ac confortari meretur, juxta illud: Domine Deus meus, confitebor tibi, quoniam factus es fortitudo pauperi et egeno in tribulatione sua.2829
Sana me a læsione peccati, et a reliquiis ejus, quæ manent in anima etiam post remissionem peccati, et sunt pronitas seu inclinatio ad peccandum, atque debilitas ad resistendum: quæ reliquiæ tanto plus ab anima exstirpantur, quanto plus in gratia atque virtutibus crescit.30
Quoniam conturbata sunt ossa mea. Potest hoc uno modo de corporalibus ossibus accipi. Quum enim contritio sit maximus dolor in superiori animæ appetitu, operatur redundantiam magnam in partem sensitivam et corporalem naturam, in tantum ut in ossa corporum suo modo redundet. Unde in alio psalmo pœnitentiali habetur : voce gemitus mei, adhæsit os meum carni meæ;31 itemque, Ossa mea sicut cremium aruerunt. Potest quoque exponi de naturalibus superioribus et fortioribus viribus animæ, intellectu, voluntate, memoria, quæ ex vehementi contritionis acerbitate immutantur, terrentur, et affliguntur, secundum illud : Anima tristis super magnitudine mali, quæ incedit curva et infirma, et oculi deficientes præ dolore.32 Et Jonas ait :33 Quum angustiaretur in me spiritus meus. Tertio potest exponi de virtutibus, quæ sunt robur, munimentum, sustentamentumque animæ, quemadmodum corporalia ossa carnis. Porro pœnitentia universas animæ virtutes convocat secum in domum luctus, ut lugeant secum, et unaquæque earum defleat vitium sibi contrarium, ut castitas luxum, liberalitas tenacitatem : in qua deploratione pœnitentiali ipsæ virtutes salubriter conturbantur, id est, ad exhorrendum ac puniendum peccata incitant mentem. De hac invocatione ad flendum in Ecclesiaste legitur : Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.34 Hinc demum Antisiodorensis in Summa sua libro quarto disseruit : Cujuslibet virtutis est contristari, pœnitere, et flere de vitio sibi contrario, sicut gaudere in suo actu virtuoso.
Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo ?
Qui etenim peccata sua distincte ac lucide intuetur, et eorum enormitatem vigilanter perpendit, tormenta quoque quæ per ea promeruit limpide speculatur, quanta etiam nocumenta, id est gratuitorum spoliationem, naturalium vulnerationem, æternæ salutis amissionem, per ea incurrit, sapienter perpendit : quid mirum si valde, imo et vehementissime, conturbetur, formidet, obstupescat, tristetur ? Denique, sicut corporaliter videntium triplex est genus (quidam namque cæcutientes sunt, qui non nisi grandia corpora cernunt, faciliterque in minora impingunt ; alii mediocriter vigent visu ; alii quasi lynceo pollent intuitu : minima tamen, ut sunt atomi volitantes in aere, vix aliquis videt, nisi in ipso solis radio clarius infulgente); sic spiritualiter videntium genus est triplex : Unum, eorum qui jam illuminari cœperunt, ita ut mortalia sua attendant peccata, et pœnitent inde, venialia vero non ponderant : qui incipientes dicuntur. Secundum, eorum qui in divina proficiunt illuminatione et caritate, ita ut quotidiana sua peccata venialia consueta et grossiora intelligant et deplorent, confiteantur et vitare conentur : qui proficientes vocantur. Tertium est eorum qui radio sapientiæ salutaris abundantius jam perfusi, caritatis quoque ardore succensi, etiam minimas culpas et omissiones, mentisque distractiones, et imperfectiones acute considerant, vehementer abhorrent, cordialiterque deplangunt, et ea in se acriter ulciscuntur : qui perfecti censentur. Præterea constat, quod quanto quis plenius desuper illustratur, tanto peccatorum labem, pluralitatem et gravitatem subtilius inspicit, amarius deflet, vehementius detestatur, odit et vitat.
D Hinc viri sancti sua peccata quotidiana quasi mortalia ponderant et deplangunt : etiam multo plus quam pusilli et imperfecti sua mortalia.
Itaque, horum consideratione, et ex tua metuendissima comminatione, anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? id est, quamdiu manebo in ista anxietate, in ista turbatione et inquietudine animæ, sine consolatione tua interna, et absque dulci fiducia veniæ obtinendæ ? Naturale quippe est animæ velle gaudere, consolationem exquirere; et durum est valde in gravi afflictione sine admixta lætitia permanere, juxta illud Michææ: Et nunc quare mœrore contraheris? quoniam innovavit te dolor sicut parturientem. Salvabo te, et liberabo te; noli timere. Sic et Habacuc: Usquequo, Domine (ait), clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Verum in tali afflictione atque angustia, servanda est patientia inconcussa, ita ut omne carnale et inordinatum vitetur solatium, et mens afflicta ad Deum adspiciat ac respiret, æquanimiter ferens ac fervide postulans consolationem ipsius, qui in talibus solet gratiose succurrere ac dulciter advenire, juxta illud in alio psalmo: Renuit consolari anima mea; memor fui Dei, et delectatus sum. Tobias quoque ait: Non delectaris, Domine, in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis. — Denique, juxta hunc modum turbatus fuit valde Manasses rex Juda, peccator gravissimus, sed profundissime pœnitens: Peccavi, inquit, super numerum arenæ maris; multiplicatæ sunt iniquitates meæ; et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam.
Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.
Peccator pœnitens, et ex divinorum consideratione judiciorum æternaliumque pœnarum valide contremiscens, desperare nullatenus debet, sed ad divinæ pietatis abyssum confugere atque remedium flagitare: ita ut abyssus miseriarum abyssum invocet misericordiarum. Sic etenim devotus rex Josaphat loquebatur Deo: In nobis non est tanta fortitudo, ut possimus resistere adversariis nostris; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Ita et nunc pœnitens cujus anima turbata est valde, sciens se manum Dei, hoc est justitiam et omnipotentiam Judicis mundi, non posse effugere, ad ejus misericordiam infinitam festinat confugere, Convertere, dicens, Domine. — Constat Deum altissimum invariabilem prorsus esse, qui per Malachiam contestatur: Ego Dominus et non mutor. Quomodo ergo convertitur, qui ab una dispositione in aliam in se ipso nequaquam mutatur? Et respondendum, quod in se ipso minime variatur, sed in creaturis diversimode operatur: et nunc misericordiæ, nunc justitiæ actum exercet; nunc dulciter miseretur, misericorditer suffragatur, nunc juste relinquit, dire repellit, inexorabilisque videtur. Convertitur ergo Deus, quia se ipsum libere vertit a severitate justitiæ ad dulcorem clementiæ: quod totum immutabiliter agit secundum tenorem æternæ ac perfectissimæ providentiæ suæ. Sicque Zacharias hortatur ac pollicetur: Convertimini ad me, et convertar ad vos. — Sic ergo, Convertere, Domine, et eripe animam meam a nimia sua turbatione, a culpa et pœna, a potestate diaboli, a jugo peccati, a laqueis inimici, ut cum Isaia decantem: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Salvum me fac a meis miseriis, gratiam conferendo in præsenti, et gloriam in futuro: quod tibi soli est proprium, qui per Isaiam fateris: Deus justus et salvans non est præter me; per Osee quoque, Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me. Sic, Salvum me fac propter misericordiam tuam, ex propria pietate, non ex mea æquitate, quæ aut nulla, aut parva est. Quemadmodum dictum est paulo ante, duplex est motivum miserendi: unum ex parte miserentis, aliud ex parte miseri indigentis. Primum motivum allegat nunc pœnitens, deprecando: Salvum me fac propter misericordiam tuam, hoc est, quia in te et ex tua natura infinite misericors es, qui per Isaiam dixisti: Propter me ego faciam. De quo et in Ezechiele: Non propter vos ego faciam, ait Dominus, notum sit vobis; sed
Mich. IV, 9, 10.
Habac. I, 2.
Ps. LXXVI, 3, 4.
Tob. III, 22.
Oratio Manassæ.
II Par. XX, 12.
Malach. III, 6.
Zach. I, 3.
Is. XII, 1.
Ibid. XLV, 21.
Osee XIII, 4.
Is. XLVIII, 11.
Ezech. XXXVI, 22. propter nomen sanctum meum. — Potest et ita exponi: Salvum me fac propter misericordiam tuam finaliter, ob tuæ adorandæ misericordiæ manifestationem et ad tui ipsius gloriam et honorem, ut tua pietas innotescat et glorificetur ab hominibus. Sic nempe et Salomon loquitur: Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Atque uti Esdras effatur: Tu, Domine, propter nos peccatores misericors vocatus es; itemque, Recte misericors appellaris, si misertus fueris nostri, nobis non habentibus substantiam bonorum operum. Denique quidquid omnipotens incomprehensibilis Deus in electis agit et reprobis, totum ad suæ misericordiæ aut suæ justitiæ declarationem repræsentationemque facit, et ad suæ gloriam majestatis, dicente Apostolo: Quod si Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum: ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam suam.35
Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
Hic pœnitens aperit unam causam, cur tam anxie et ferventer repetitisque vicibus indulgeri sibi precetur, et gratiam ac salutem sibi præstari: videlicet, quoniam post hanc vitam, non est indulgentiæ locus nec tempus merendi, neque spes veniæ aut salutis, his qui in peccato decedunt mortali: et hoc, de lege communi, quamvis Deus ex privilegio aliud facere queat; prout libro secundo asserit Damascenus: Quod angelis est casus, hoc hominibus est mors. Quemadmodum etenim angeli manent perpetuo in ea aversione qua corruerunt de cœlo; sic homo in ea dispositione seu affectione, hoc est conversione aut aversione, qua discedit a corpore. Et hoc est quod in Ecclesiaste legitur: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.36 In quibus verbis per lignum intelligitur homo, per austrum status seu fervor caritatis, per aquilonem frigus impietatis.
Quum ergo tam incerta et brevis sit vita præsens, ut nec diem sciam nec horam, merito ita oro, quoniam non est in morte, id est in interitu æternæ damnationis (de qua morte Apocalypsis loquitur:373839 Pars iniquorum erit in stagno ardente igni et sulfure, quod est mors secunda), qui memor sit tui.4041 Impii in inferno per experientiam suarum pœnarum Deum cognoscunt, odiunt et blasphemant, secundum illud in alio psalmo: Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi; et confundantur et pereant; et cognoscant quia nomen tibi Dominus.42 Verum cognitio illa pœnalis est infructuosa, nec reputatur. Propter quod ait Scriptura: Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.4344 In inferno autem quis confitebitur tibi? quasi dicat: Damnati per definitivam sententiam, qui sunt in inferno inferiori, nunquam confitentur tibi salubriter, confessione propriæ culpæ, neque confessione laudis divinæ, quum sint obstinati in malo; nec pœnitent de peccato in quantum est offensivum inhonorativumque Dei, et turpe ac deforme in se, sed solum in quantum est eis causa tantæ miseriæ. Unde scriptum est: Videntes conturbabuntur timore horribili, intra se pœnitentiam agentes.45 Et sequitur ibi:46 Taliter dixerunt in inferno qui peccaverunt. Neque his obviat quod Trajanus imperator dicitur de inferni suppliciis liberatus ad preces sancti et magni Papæ Gregorii: hoc namque ex privilegio creditur factum, nec per definitivam sententiam fuit absolute damnatus. Multi quoque qui in peccatis obierunt mortalibus, et forsitan ad tempus in inferno fuerunt, per preces Sanctorum resuscitati leguntur. Præterea advertendum quod super quartum Sententiarum asserit Thomas: Damnati nil valent considerare eorum quorum consideratio possit eorum relevare supplicium; sed ea dumtaxat quorum consideratio auget eorum calamitatem.
Hæc omnia diligentissime ponderemus, nec indultum pœnitentiæ tempus infructuose aut negligenter perdamus. Imo, quo morti quotidie propinquiores efficimur, eo omni die timoratiores, diligentiores, atque in omni bono opere ferventiores esse curemus, et quidquid boni valemus, operemur instanter, sicut admonet Christus: Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit;47 et denuo: Vigilate (nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes.48 Unde et Baruch: Non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus eorum, dabunt honorem Domino.49
Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo.
Hic sanctus David ad omnium informationem pœnitentium, exprimit ea quæ ad verum pertinent pœnitentem, quæ item orationem ejus reddunt exaudibilem et acceptam: quæ sunt satisfactio pro peccatis, et continuatio satisfactionis, contritionis ac fletuum in futurum. Laboravi, inquit, in gemitu meo: pro peccatis meis gemendo, et ad tuam misericordiam suspirando, operibus satisfactionis institi cum labore, et mentis ac corporis afflictione. Quum enim in peccatis sit delectatio inordinata, seu propriæ voluntatis relaxatio prava; justum est ut in operibus satisfactionis (ut sunt oratio, jejunium, disciplina, eleemosynarum largitio, peregrinatio) sit labor, dolor, afflictio: ut contrariis curentur contraria. Sicque unum et idem opus in quantum venit ex caritate, est meritorium, et prout ultra hoc est labori adjunctum, dicitur satisfactorium.
Lavabo per singulas noctes lectum meum. Potest et istud de corporali lecto intelligi, quum pœnitenti conveniat nocturnis temporibus præsertim, orationi, devotioni, contritioni vacare, nec in ipso lecto a lacrimarum profluviis penitus abstinere, quotiesque excitatur a somno, mox ad Deum erigere mentem: et sic Deo offerre spiritum pœnitentem, quantum vires capitis queunt sufferre, et cum discretione cuncta peragere, dicente Apostolo: Rationabile obsequium vestrum.50 Potest quoque per lectum conscientia designari, in qua, si munda sit, quies est animæ. Hic lectus purgatur per lacrimas multo nitidius quam vestis per aquas, Christo testante: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.51 Deinde ad confirmationem dicti, idem sensus per alia repetitur verba: lacrimis meis stratum meum rigabo. Per stratum potest corpus intelligi, quod substratum est animæ, et locus est suæ quietis, saltem quandoque: quod lacrimis pœnitentiæ saluberrime irrigatur, dum genæ beatis fletibus perfunduntur. Totum namque denominationem sortitur a parte.
O quanta est virtus lacrimarum ex sancta caritate, ex sincera contritione, ex vera devotione manantium! Propter quod ait Hieronymus: O lacrima sancta! tuum est regnum, tuum imperium, tu coram Altissimo intras, cœlumque penetras, atque faciliter quidquid vis impetras. Denique archiapostolus Petrus flendo amare, veniam et majorem quam ante habuerat gratiam procuravit.52 Idem quoque, ut S. Clemens descripsit, omni nocte a primo gallorum cantu, flevit uberrime, ita ut sacra facies ejus quasi adusta videretur. Quantam demum veniam, gratiam ac virtutem, beatissima Maria Magdalene plorando obtinuit, Evangelium pandit.53 Sic etiam viri virtutum, Dei et proximorum succensi caritate, non sua dumtaxat, sed et proximorum, potissime subditorum, lugent peccata, sicut Apostolus recitat se fecisse.54 Daniel quoque propheta: Eram, ait, lugens trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum.55 Et idem alibi, non ad suam laudem, sed56
Dan. ix, 3. ad nostram scribit ædificationem : Posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejunio, sacco et cinere. Talis afflictio ac humiliatio cordis et corporis, valde efficacem reddunt orationem. — Sic igitur defleamus in primis propria, deinde et proximorum peccata, in quantum inhonorativa et offensiva sunt Dei, fœda, perversa, et vilia in se ipsis, sicut et Jeremias hortatur : Lava a malitia cor tuum, ut salva fias. Itemque : Deducant, inquit, oculi mei lacrimas per diem et noctem, et non taceant : quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei.
Jer. iv, 14.
Ibid. xiv, 17.
Circa hæc quæritur : primo, utrum ad hoc quod opera pœnitentiæ sint satisfactiva atque idonea, oporteat ea fieri ex caritate et vera contritione, sicut hoc loco insinuari videtur ; secundo, an oporteat contritionem et pœnitentiam esse continuam, sicut hic dicitur, Lavabo per singulas noctes, etc.
Ad primum istorum respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto : Quidam sunt qui sciunt se opera satisfactionis fecisse in peccato mortali : hi tenentur pœnitentiam iterare. Alii dubitant inde, quorum duo sunt genera. Quidam namque non satisfecerunt, sicut qui fuerunt in peccato mortali, non tamen scienter : et hi iterare pœnitentiam obligantur. Aliqui sunt qui satisfecerunt in caritate, non tamen habent aliquod signum eos aliquo modo certificans quod in caritate exsistant : qui et ipsi pœnitentiam iterare tenentur. Alii probabilia habent signa caritatis et gratiæ : qui non tenentur pœnitentiam iterare. Hinc pro certo asserimus, quod pœnitentia in mortali facta sit iteranda. Qui enim in mortali peccato est, nullum bonum apud Dominum proprie promeretur, nec æternum, nec temporale, quum non serviat Deo, neque ædificet ei domum, nec hortum deliciarum in quo Dominus delectetur. Porro Nazaræi totum votum suum iterabant, dum morticinum tangebant. Lex vero Nazaræorum
Num. vi, 9. non significavit communiter omnem pœnitentium vitam, sed solum vitam contemplativorum : quorum est nutrire, non radere capillos, id est bonas cogitationes ; quorum etiam est non solum melius, sed et securius agere. Hinc si vita contemplativi et perfecti tangat morticinum, id est, mortaliter peccet, ejus est totam suam pœnitentiam iterare, quamvis in caritate sit facta : quoniam sicut tenetur ad melius, ita ad tutius. Hæc Antisiodorensis. Cujus hoc ultimum verbum non videtur procedere, nisi contemplativus probabiliter æstimaret se suam pœnitentiam non implesse ex caritate. — Insuper, ad secundum respondet : Semper dolendum est de peccatis, id est certis et competentibus horis, sicut ait Apostolus : Sine intermissione orate. Sicque intelligendum est quod loquitur Augustinus : Propositum pœnitentis, est semper de peccatis suis dolere, et dolere se non semper sic doluisse.
At vero Thomas super quartum, distinctione 15 : Quædam, inquit, sunt satisfactiones ex quibus manet quidam effectus in satisfacientibus, etiam postquam actus satisfactionis transivit, quemadmodum ex jejunio remanet corporis debilitatio, et ex eleemosynarum largitione diminutio substantiæ. Et tales satisfactiones in peccatis factas, non oportet reiterare, quoniam quantum ad id quod de eis manet, Deo per pœnitentiam sunt acceptæ. Satisfactiones autem quæ non relinquunt aliquem effectum in satisfaciente, postquam actus transivit, oportet quod iterentur, sicut oratio et consimiles satisfactiones. Ad secundum quoque respondet, non esse de necessitate pœnitentiæ, ut usque in finem continuetur, nisi quantum ad propositum abstinendi jugiter a peccato. — Bonaventura quoque circa hæc scribit : Satisfacere ex vi nominis importat acceptationem divinam, et reconciliationem ac amicitiam. Quumque sine gratia gratum faciente impossibile sit aliquem Deo placere, et opera ejus acceptari ab
1Thess. v, 17. eo, aut amicitiam ejus habere, impossibile est sine caritate et gratia satisfacere Deo. Pœnitentia autem uno modo dicitur vera, quoniam habet ea quæ spectant ad suam essentiam : sicque non oportet veram pœnitentiam continuari usque in finem ; sed consultum est eam continuari quousque homo per signa probabilia noscat sibi esse indultum. Secundo, pœnitentia dicitur vera, quia perfecta et efficax, hoc est ad finem salutis perducens : et ita in finem est continuanda. Hæc Bonaventura, et consonat Alexander.
Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
Merito itaque sic plorabo, quia oculus cordis mei, videlicet intellectus seu ratio, turbatus est a furore, id est ex consideratione rigoris tui judicii ac vindictæ : sicut jam dictum est, Anima mea turbata est valde.57 Hac consideratione Job dixit : Cogitationem Dei nemo avertere potest :58 idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Jeremias quoque : facie, inquit, manus tuæ solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me.59 Vel, Turbatus est oculus meus a furore, id est ex irrationabili concupiscentia : quæ recte furor libidinis nominatur, et superiorem partem animæ in peccante subvertit, et turbat ac inquietat, juxta illud Danielis : Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.60 De tali furore legitur in Osee :61 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; et denuo, Cœperunt principes eorum furere a vino.62 Denique passiones animæ nisi refrenentur, a medio virtutis oculum cordis abducunt. Interdum etiam turbatur oculus pœnitentis a furore, id est ex vehementi indignatione et ira per zelum, qua contra se ipsum et vitia propria irascitur et indignatur, secundum illud, Caligavit ad indignationem oculus meus.63 Sic indignati et irati fuerunt contra se ipsos beatissimi patres Benedictus, Bernardus, Franciscus. Benedictus enim advertens se concupiscentia inflammatum, mox exuit vestes, et inter spinas se volvit. Simile fecit Franciscus, quum persuasisset sibi diabolus ut suo parceret corpori. Bernardus quoque, advertens se oculos in feminam fixisse incaute, se præcipitavit in aquam, quousque congelaretur in ea et fieret pene exsanguis.
Inveteravi inter omnes inimicos meos, id est, in vitiis diu permansi, inveteratus in eis, et veterem secutus sum hominem inter invisibiles animæ meæ hostes et inter adversarios meæ salutis. Contra quod hortatur Apostolus : Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui secundum Deum creatus est.64 Ita inveteramur, dum pristinis moribus et solitis vitiis implicamur, dum ecclesiæ malignantium communicamus, dum diabolo incorporamur. Unde Baruch dicit plebi aversæ ac animæ peccatrici : Quid est, Israel, quod inveterasti in terra aliena ?
Coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum.65 Quorum ratio mox ibidem subjungitur : Dereliquisti fontem sapientiæ : nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram.66 Ab hac vetustate eripimur et spiritualiter innovamur per divinorum charismatum infusionem, per spiritualem profectum, et per divinorum contemplationem fervidumque amorem, prout ad Ephesios monet Apostolus : Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris ; renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum67, qui (ut ad Colossenses additur) renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit illum.6869
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem : id est, o vos inimici animæ meæ, inter quos inveteravi, jam nunc recedite a me. Modo enim dolos vestros adverto, et qualiter sub specie boni me decepistis. Hinc vestris suggestionibus de cetero acquiescere non intendo; imo resistere volo: quod faciendo, fugabo et repellam vos a me: juxta illud Jacobi, Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Ad universos quoque quantumlibet propinquos, et caros aut sociales, qui nos ad peccatum moliuntur trahere, aut a spirituali profectu perfectionisque via impedire nituntur, debemus hæc dicere verbo aut facto. Et nisi recedant a nobis, debemus ab ipsis recedere, ad minus mentis affectu ipsis dissentiendo, quum et Chri-
Luc. xiv, 26. stus testetur: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et fratres, et sorores, non potest meus esse discipulus. Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, id est orationem meam cum fletu fusam: ut pie confido, vel ex revelatione certo scio, aut ex devotione seu consolatione interna probabiliter nosco. His siquidem modis cognoscere potest orans se exauditum esse a Domino. Nem-
Ibid. xi, 10. pe, quum Veritas dicat, Omnis qui petit accipit, potest orans confidere se exaudiri a Deo, præsertim si rationabiliter petat et instanter. Si autem Deus per allocutionem internam, vel angelicam apparitionem, aut per allocutionem externam a sancto homine factam, ostendat se exaudisse, pro certo constat sic esse. Porro, dum pœnitens et afflictus sentit se subito consolari, et fervidum ac alacrem fieri ac bonæ spei consistere, cum pleno emendationis proposito; tunc probabiliter et conjectura potest cognoscere se esse desuper exauditum, sicut Psalmographus
Ps. lxv, 17. iste in alio psalmo ait: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea.
Circa hæc quæritur, utrum diabolus semel victus ab homine, prorsus recedat ab eo, ita ut non redeat ad tentandum eumdem. Quod videtur Origenes sensisse, ita ut nec illum nec alium de cetero posset tentare hominem. Alii dicunt, quod eumdem non valet tentare de cetero, sed alium. Quidam vero existimant, quod victus non possit victorem magis tentare de eodem peccato, sed de aliis vitiis. Verum, ut in Evangelio scriptum est, diabolus consummata omni tentatione, recessit a Christo ad tempus.70 Per quod insinuari videtur, quod postea rediit ad tentandum eumdem: præsertim, quum passione jam imminente dixerit Christus, Venit ad me princeps hujus mundi.71 Communiter etiam fertur, quod Lucifer tentavit primos parentes in paradiso, et Filium Dei in eremo, in pinnaculo, et in monte excelso;72 tentaturus etiam sit, penitusque victurus et possessurus Antichristum. Præterea creditur, quod unusquisque homo a vitæ suæ principio usque ad mortem, habeat angelum sanctum custodem, et angelum malum tentatorem, qui quamvis frequenter victus, non recedit in totum, nisi completo vitæ hominis curriculo.
Verum, ut super secundum Sententiarum Thomas fatetur, quæ opinionum illarum sit verior non est multum certum, quum nec auctoritate, nec ratione evidenter probetur. Scribit quippe ibidem sanctus Doctor, distinctione 6: Omnes concedunt dæmonem semel victum, a tentatione aliquo modo cessare; sed de hoc qualiter cesset, tres sunt opiniones: sicut jam tactum est. Opinio autem dicentium, quod postquam quis dæmonem de aliquo vitio vicit perfecte, non potest de eodem vitio tentari a dæmone victo, sed de aliis vitiis, habet causam plus manifestam: quoniam ille dicitur diabolum vincere de aliquo vitio, in quo passiones ad illud vitium inclinantes plene superantur, ut hi in quibus acquiruntur habitus virtutis consuetudinalis: et tunc non manet magna pronitas ad illud peccatum, ideo non tentantur a diabolo de hoc peccato, quia diabolus vires ipsorum cognoscit.73 — Porro in prima parte Summæ, quæstione 114, scribit: Aliqui dicunt, quod dæmon semel superatus, nullum de cetero potest tentare, nec de eodem peccato, neque de alio. Alii dicunt, quod alios potest tentare, non eum a quo victus est. Quod probabilius dicitur, si tamen intelligatur de impotentia illa usque ad aliquod tempus.
Cujus duplex est ratio : Una ex parte divinæ clementiæ, quia (ut ait Chrysostomus) non tamdiu tentat diabolus homines Dei ut vult, sed quamdiu Deus permittit : qui etsi permittat illum ad tempus tentare, tamen repellit tentantem, propter infirmam tentati naturam. Alia ratio sumitur ex parte diabolicæ astutiæ, quia ut ait Ambrosius super Lucam, diabolus instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Quod tamen aliquando redeat ad eum quem dimisit, patet per illud Matthæi : Revertar in domum meam, unde exivi.74 Hæc Thomas in Summa.
At vero Bonaventura : Diminutionem, inquit, fieri in exercitu dæmonum est probabile, quum juxta legem belli, superatus removeatur a bello. Verumtamen, quantum, et quando, ac qualiter removeatur tentator, determinare est difficile. Ideo quidquid dicat Origenes, melius est super hoc dubitare, quam aliquid definire. Hæc Bonaventura. De his Alexander scribit diffuse, dicitque Origenem opinative esse locutum; et responsio ejus responsioni Thomæ satis concordat. Petrus quoque et Richardus scribunt dæmonem plene victum, recedere saltem ad tempus, nisi conjiciat hominem victorem interim debiliorem esse effectum.
Hæc breviter tango, non prosequor, prolixitatem devitans. De quibus tam horum doctorum quam aliorum opiniones, super secundum Sententiarum plenius recitavi.
Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.
Quod in fine præcedentis versiculi semel expressit, in isto versu bis repetit: ad insinuandum certitudinem suæ exauditionis, magnitudinem quoque suæ gratitudinis, itemque jucunditatem suæ mentis; ut alios ad gratulandum ac gratias agendum secum inducat, et rursus ut omni pœnitenti præstet bonæ spei occasionem. Est autem consuetudo gaudentium vehementer, materiam gaudii sui frequenter exprimere. Siquidem ex abundantia cordis os loquitur;75 et affectus intus abundans, foris erumpit. Denique, quanto quis dolorosius, affectuosius ac cordialius quærit ac invocat Deum, tanto celerius ac gratiosius exauditur ab ipso, juxta illud Deuteronomii : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.76 Quum ergo sciam me exauditum,
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei, invisibiles hostes, quorum suggestione peccavi, vel qui de mea ruina lætati sunt: quibus modo in Deo confidens insulto, et de eorum dejectione exsulto. Convertantur et erubescant valde velociter. Obstinati illi non convertuntur salubriter, sed victi simul vertuntur ac redeunt ad principem suum immediatum seu mediatum. Nam et princeps fornicationis multos sub se habet satellites dæmones, similiter princeps superbiæ, princeps avaritiæ, et ita de aliis (prout super Josue asserit Origenes): quorum omnium princeps est Lucifer sævus. — Potest itidem istud exponi de visibilibus hostibus, ut sit sensus: Erubescant erubescentia bona et salutari de suis peccatis.77 Nempe, ut legitur in Ecclesiastico, Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam. Quarum utramque tangit Jeremias: Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quinimo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt.78 Sic erubescant de turpitudine suæ iniquitatis, et qui alios scandalizant, inimici mei, qui odiunt me, quamvis diligam eos quantum ad naturam eorum; convertantur ad Dominum, a quo per odium, invidiam ac alia vitia sunt aversi, et erubescant valde velociter, quia periculum est in mora, et nihil periculosius, nihil stolidius, quam hominem in eo vivere statu in quo mori non audet.
Ecce hunc psalmum felici compunctione, profunda contritione, ingenti anxieta-te, ardenti devotione refertum ac redolentem, compunctissimo corde pronuntiemus, atque exemplo sancti David de nostris excessibus præcordialissime pœnitere discamus.
Footnotes
-
Ps. vi. 2 ↩
-
Job xxiv, 12. ↩
-
Apoc. III, 19. ↩
-
Job xiv, 13. ↩
-
Jer. x, 24. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Dan. III, 46, 47. ↩
-
Job xxx, 20, 21. ↩
-
II Mach. x, 4. ↩
-
I Cor. x, 13. ↩
-
II Cor. i, 8. ↩
-
Num. xi, 15. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Gen. iv, 9. ↩
-
Prov. iii, 12. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Eccl. v, 5-7. ↩
-
Eccli. v, 5-7. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
Nahum 1, 2. ↩
-
De Fide orthodoxa. ↩
-
Ps. cxliv, 16. ↩
-
Sap. xi, 24, 25, 27. ↩
-
Job xxxi, 18. ↩
-
Ps. xxiv, 7. ↩
-
Dan. ix. 17, 18. ↩
-
Is. xxv, 1, 4. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Nahum i, 2. ↩
-
Ps. ca, 6. ↩
-
Baruch ii, 18. ↩
-
Jonæ u, 8. ↩
-
Eccle. vu, 3. ↩
-
Rom. ix, 22, 23. ↩
-
Eccle. xi, 3. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
De Fide orthodoxa. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Apoc. xxi, 8. ↩
-
IV Esdr. viii, 31, 32, 36. ↩
-
Ps. lxxxii, 18, 19. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
Sap. v, 2, 3. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Matth. xxiv, 42. ↩
-
Marc. xiii, 35, 36. ↩
-
Baruch ii, 17. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Matth. xxvi, 75. ↩
-
Luc. vii, 37 et seq. ↩
-
II Cor. xii, 21. ↩
-
Dan. x, 2, 3. ↩
-
Baruch ii, 17. ↩
-
vers. 4. ↩
-
Job XXIII, 13, 15. ↩
-
Jer. XV, 17. ↩
-
Dan. XIII, 56. ↩
-
Osee VII, 4. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Job XVII, 7. ↩
-
Eph. IV, 24. ↩
-
Baruch III, 10, 11. ↩
-
Ibid. 12, 13. ↩
-
Ephes. IV, 22-24. ↩
-
Coloss. III, 9, 10; ↩
-
Coloss. III, 10. ↩
-
Luc. iv, 13. ↩
-
Joann. xiv, 30. ↩
-
Gen. iii, 1 et seq. ↩
-
Matth. iv, 1 et seq. ↩
-
Matth. xii, 44. ↩
-
Ibid. 34. ↩
-
Deut. iv, 29. ↩
-
Eccli. iv, 25. ↩
-
Jer. vi, 15. ↩
Chapter 3 of 9