Skip to the text

Enarratio in psalmum II pœnitentialem

BEATI quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.1

Si lucide ac prudenter intueamur quanta sit enormitas vilitasque peccati in se ipso, quam ineffabiliter displiceat Deo, quam intolerabilem mereatur damnationem, et qualiter peccans per peccatum fiat adversarius Christi, membrum et servus diaboli, contemptibilis omnibus Sanctis, dicemus ex corde : Beati quorum remissæ sunt iniquitates, quibus Deus indulsit transgressiones ipsorum, saltem quantum ad culpam, et quorum tecta sunt peccata, omnino operta et quasi ignota Deo, per hoc quod ea dimisit, delevit, ac si non fuissent. Econtra de impœnitentibus et in suis vitiis sordentibus loquitur Amos : Cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra.2 Denique dicitur Deus quædam nescire : Primo, quia non approbat ea. Unde ait Salvator : Multi dicent mihi in die illo : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, etc.? et tunc confitebor illis, Quia nunquam novi vos.3 Electæ vero Israeliticæ plebi ait :

Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ. Secundo, quoniam habet ea quasi non sint, nec fuerint, seu quia omnino ignovit :4 et sic peccata indulta ignorat.

Hi ergo beati sunt nunc in spe et merito, beatificandi postmodum in re et præmio : ita tamen ut in remissione peccati simul intelligatur infusio gratiæ, quæ est inchoatio gloriæ, et sine cujus infusione non remittitur culpa mortalis. Hinc scriptum est : Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum.5 Nempe, ut Salomon fassus est : Justitia elevat gentem ;6 miseros facit populos peccatum. Quid enim separat nos a fonte nostræ salutis, nisi iniquitas nostra, quæ est summa miseria? In confessione autem sacramentali multa sunt quæ valent ad deletionem et remissionem peccati, videlicet : contritio et confessio atque humiliatio pœnitentis, oratio et absolutio confessoris, vis clavium, satisfactio quoque injuncta ; et erubescentia qua confitens de suorum vitiorum fœditate, inhonestate et enormitate verecundatur : quæ est pudor sapientialis quo intra nos coram Deo sanctitatis immensæ confundimur, ac rubore perfundimur; quod in præsentia majestatis, puritatis ac gloriæ suæ, tam insipienter, turpiter et inique habuimus nos. Quamvis autem iniquitas sit peccatum, tamen in hoc loco per iniquitates possunt intelligi culpæ in Deum, per peccata, culpæ in proximum ; vel per iniquitates, culpæ commissionis, per peccata, culpæ omissionis. Et intelligendum est istud de non recidivantibus. Alias post perceptam remissionem rursus excedere est enormius.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, vel quoniam innocens est a mortali, vel quia de ipso ita contritus est, quod Deus illud sibi de cetero non imponit, nec est in spiritu ejus dolus, id est, a fraude et dolo alienus consistit. Etenim virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.7 Teste quoque Isaia, fraudulenti vasa pessima sunt :8 ipse enim cogitationes concinnabit ad perdendos mites et innocentes in sermone mendacii. Hinc simulatores et callidi provocant iram Dei. De quibus loquitur Jeremias:9 Sagitta vulnerans est lingua eorum; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.10 Hæc spiritualia ac latentia vitia coram Deo sunt graviora. Propter quod sacratissimus apostolici agminis vertex in sua prima hortatur Canonica: Deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo, lac concupiscite:11 hoc est, in simplicitate et sinceritate christianæ innocentiæ ambulate.

Circa hæc quæritur, quid in justificatione impii seu remissione peccati sit prius, infusio gratiæ, aut remissio culpæ. Dicendum, quod in justificatione impii, ita se habent remissio seu expulsio culpæ præteritæ, et infusio gratiæ, sicut in naturalibus se habent expulsio unius formæ, et introductio formæ alterius: quia secundum ordinem causæ materialis seu secundum viam generationis, remissio culpæ præcedit gratiæ infusionem, sed secundum ordinem causæ formalis, et efficientis, atque finalis, infusio gratiæ naturaliter prior est: propter quod unum dicitur causa alterius, et econtra. Infusio namque gratiæ causa est remissionis culpæ, per modum causæ formalis, et quodammodo efficientis, imo et finalis, quia ad gratiæ susceptionem tanquam ad finem ordinatur expulsio culpæ. Forma autem et finis atque [causa] efficiens, coincidunt in idem numero, aut specie. Nec inconveniens est, unum et idem esse causam et causatum, in diverso genere causæ: quum ambulatio sit causa efficiens sanitatis, sanitas vero causa finalis est ambulationis. In hanc solutionem concordant Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura, alii quoque communiter.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Post commendationem vere pœnitentium et purgatorum, reus accusat se ipsum, dicendo: Quoniam tacui, id est, peccatum meum abscondi, negavi, excusavi, neque confessus sum, inveteraverunt ossa mea, id est, superiores et robustiores vires animæ meæ, in quibus virtus et vitium esse queunt, vetustate peccati fœdatæ sunt, et in fæcibus suis nimis diu manserunt. Confessio etenim culpæ est iter renovationis internæ, et sanationis confortationisque animæ, prout Salomon asserit: Qui absconderit peccata sua, non dirigetur;12 qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. In Job quoque de ita tacente habetur: Quum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.13 Porro excusatio et negatio propriæ culpæ, valde gravia sunt peccata. Propter quod Dominus per Jeremiam: Ecce, ait, ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi.14 Et in alio psalmo orat Psalmographus: Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.15 Juxta hunc modum scriptum est: Væ mihi, quia tacui, quia pollutis labiis ego sum.16 Verumtamen est quædam tacentia seu occultatio culpæ bona, contraria inverecundæ manifestationi, impiæque jactantiæ, ac scandalosæ narrationi propriæ transgressionis, juxta illud:17 Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.

Itaque, Quoniam tacui, ubi et quando et qualia tacere non debui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die, id est, assidue garrulus fui, clamorose et contenitose locutus sum, et quæ tacenda erant expressi, contra illud Ecclesiastici agens: Homo sapiens tacebit usque ad tempus;18 lascivus autem et imprudens, non servabit tempus. De tali clamore ait Apostolus: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.19 Est autem, ut Seneca docet, cum modestia et mediocri voce loquendum. Verum tota die sic clamare, quid est aliud quam insanire, et proprium cor incessanter collidere? Quemadmodum in Ecclesiastico legitur:20 Qui multis utitur2122

Eccl. xix, 5.23 verbis, lædit animam suam; qui autem A

Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

Eccle. u, 26.

1 Reg. v, 6.

Job xiii, 21.

Osee u, 6.

Matth. vn, 13, 14.

Eccle. 1, 14.

Is. xxviii, 19.

Ibid. xxvi, 16.

Quemadmodum asserit Augustinus, animus inordinatus sibi ipsi gravis est et pœnalis. Et quamvis vitia quædam delectabilia sint iniquis, quibus venenum dulcius melle est; attamen multæ afflictiones, inquietudines, sollicitudines admixtæ sunt illis, juxta illud: Homini bono dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam.24 Apte igitur pœnitens loquitur Deo: Quoniam die ac nocte, id est assidue, gravata est super me manus tua, id est ultio tuæ potentiæ, et disciplina tribulationis continuæ: quemadmodum legitur, Manus Domini aggravata super Philistæos. De qua sanctus Job precabatur: Manum tuam longe fac a me. Denique hac manu solet Deus suis electis porrigere disciplinam dum peccant, immittendo eis tribulationes, adversitates ac tædia, quibus excitantur et commonentur converti ad Dominum. Propter quod ait: Ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria.25 Harum adversitatum et afflictionum consideratione atque duritia, plurimi convertuntur. Unde subjungitur: Conversus sum a via lata perditionis ad arctam viam salutis, in ærumna mea, id est in præfatis miseriis:26 ex quarum afflictione adverti quam stultum sit Deum offendere, damnabiliter conversari, et pro parvis ac brevibus hujus vitæ prosperitatibus salutem negligere sempiternam. Sicque perpendi quam vere in Ecclesiaste dicatur: Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.27 Hinc loquitur Isaias: Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui; et rursus loquens ad Deum, In tribulatione (inquit) murmuris doctrina tua eis. Dum configitur spina, id est, dum ærumna seu miseria mea trahit me ad acutam contritionem de meis excessibus, atque ad conscientiæ synderesisque remorsum. Sicut enim ex effectu cognoscitur causa, ita ex pœna attenditur culpa pro qua infligitur pœna. Hinc per Jeremiam Dominus loquitur: Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te. Ubi Septuaginta transtulerunt: Per omnem dolorem et flagellum erudieris. Non itaque ex afflictionibus ad impatientiam concitemur: imo salubriter informemur, et nostra pensemus piacula, gratias Domino referentes quod in hac vita paterne nos castigat, humiliat, purgat et admonet.

Jer. vi, 8.

Cf. Job v, 17, 18.

Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.

Delictum meum cognitum tibi feci, id est, evidenter coram te confessus sum, sicque per modum facientis cognoscere me habui: quum certum sit, Deum nihil de novo cognoscere, nec ex humana actione influxum ullum recipere. Sed quum dictum sit, Deum nescire pœnitentis peccata, per hoc quod homo ea humiliter recognoscit et fatetur: quomodo pœnitens modo ait, Delictum meum cognitum tibi feci? Dicendum, quod utrumque verum sit, secundum diversum respectum, juxta expositionem inductam: sic enim unum alteri non repugnat. Et injustitiam meam non abscondi, loquendo de reprehensibili absconsione, contraria salubri confessioni, sicut expositum est. Hinc Job: Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Quid enim est peccatum proprium inordinate abscondere, nisi venenum intra se clausum tenere, vulnusque pessimum piissimo animarum medico nolle detegere? Quod quum sit stultum et impium, vers. 1.

Job xxxi, 33.

Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Dixi, id est, firmiter decrevi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, id est, ad laudem et gloriam Dei, ipsique Deo et ejus vicario sacerdoti ac judici, confitebor humiliter et expresse quidquid contra justitiam omisi aut commisi: prout justitia est virtus communis et omnis virtus, quum omnis virtus sit quædam justitia. Sic igitur, Confitebor adversum me, id est accusando me ipsum, non tamen contra meam salutem, injustitiam meam: non eam imputando fatali necessitati; nec ipsi supergloriosissimo Creatori, in quem quidam perversi iniquitatem suam retorquent, juxta illud Psalmi, Quoniam declinaverunt in me iniquitates; nec tentatori, instar Evæ, quæ dixit, Serpens decepit me, et comedi; nec proximo, uti Adam, qui ait, Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi. Hinc scriptum est: Fili mi, da gloriam Domino Deo, et confitere atque indica quid feceris. Et tu remisisti impietatem peccati mei, id est, merito hujus propositi boni ignovisti mihi. Sufficit enim bona voluntas imperativa plene parata ad opus: quæ et data facultate, occasioneve data, mox in opus procedit. Ideo si quis veram habens contritionem confiteri proponat: nisi postea opportuno tempore confiteatur, pro negligentia et contemptu confitendi damnari meretur. Hinc sanctus Job protestatur: Vias meas in conspectu ejus arguam; et ipse erit salvator meus.

Job xiii, 15, 16.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.

Hic pœnitens persuasionem quamdam inducit, ad ostendendum quod deceat ipsum sic deprecantem desuper exaudiri: quum et universi sancti in hoc sæculo peregrinantes, et in fragili carne degentes, aliquando peccent venialiter saltem, habeantque pro suarum remissione culparum Dominum exorare. Itaque ait: Pro hac, supple, pro remissione peccatorum, orabit ad te omnis sanctus: quia ut Salomon ait, non est homo super terram qui faciat bonum et non peccet; in tempore opportuno, id est congrua hora: quoniam actus virtutis fieri debet tempore apto. Interdum est tempus gratias referendi, interdum orandi, interdum meditandi, nonnunquam docendi. Vel, In tempore opportuno, id est toto tempore vitæ præsentis: et hoc, congruis horis. Etenim totum hoc tempus, est tempus pœnitendi, orandi, ac

III Reg. viii, 46. promerendi. Denique sancti in hac vita dicuntur homines perfecti, viri heroici ac divini, plenam passionum reformationem adepti, a privato amore prorsus purgati, dono sapientiæ in gradu ejus supremo, caritate quoque consummata decorati, sicque sublimiter contemplativi, mysticam theologiam experti, ac per hoc amici Altissimi, atque occulti filii Dei: qui nihilo minus quotidie mirabiliter crescunt in omni virtute ac dono Spiritus Sancti. Nempe in hac perfectione et sanctitate est multiplex gradus, secundum quem unus est sanctior et perfectior alio. Unde dixit Apostolus: Quæ retro sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum. Hi quamvis suo modo sancti, venialibus et quotidianis non carent culpis, quemadmodum unus eorum disseruit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus; et alter, In multis offendimus omnes.

Philipp. iii, 13.

1 Joann. i, 8.

Jacob. iii, 2.

Circa hoc quæritur, an aliquis adultæ ætatis rationisque compos valeat in hac vita esse sine peccato. Quod non videtur, ex dictis. Oppositum tamen probatur, quoniam viri sancti in hoc mundo pro quotidianis suis peccatis, non solum satisfaciunt omni die, sed insuper maxime promerentur et crescunt: propter quod evolant morientes. Præterea sanctus Job dixit: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea; Apostolus quoque, Nihil mihi conscius sum. Ad hoc Doctor irrefragabilis, puta Alexander, super secundum, Doctor item solennis in Quodlibetis, respondent: De Christo et ejus dignissima Genitrice nulla est quæstio. De ceteris Sanctis dicendum, quod ad modicum tempus, sed non diu, vivere queunt sine veniali, quum in ipsis fomes et quatuor vulnera ex ipso inflicta, prorsus exstincta non sint penitusque sopita. Unde et ipsi indigent exorare: Dimitte nobis debita nostra. Et de sanctissimo Joanne Baptista ait Chrysostomus, super illud, Ego a te debeo baptizari: Ego peccator, quia homo. Ad objecta dicendum, quod Job et Paulus de mortalibus vitiis loquebantur. Alioqui sibi

Job xxvii, 6.

1 Cor. iv, 4.

Matth. vi, 12.

Ibid. iii, 14. ipsis essent contrarii, quum Job dicat ad Dominum:2829 Signasti quasi in sacculo peccata mea; et denuo, Parce peccatis meis.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

Per aquas in Scripturis plurima designantur: Primo, homines, juxta illud Apocalypsis: Aquæ multæ, populi multi; et Ecclesiastæ, Mitte panem tuum super transeuntes aquas.30 Atque in Isaia: Adducet Dominus super eos, videlicet super populum Judæorum, aquas multas et fortes. Et quæ fuerint aquæ illæ protinus subdit Isaias: Regem, inquiens, Assyriorum et omnem gloriam ejus.31 Secundo, tribulationes, juxta illud Psalmi: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. Tertio, dona sapientiæ et scientiæ. Unde clamabat Jesus: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.3233

Et alibi: Aqua sapientiæ salutaris potabit illum. Quarto, abundantia tentationum, ut, Inundaverunt aquæ super caput meum.34 Quinto, affluentia carnalium voluptatum, quæ aquæ concupiscentiæ appellantur.

Est itaque sensus: Verumtamen in diluvio aquarum multarum, etc., tanquam dicat: Quamvis omnis sanctus orabit ad te tempore opportuno, attamen in abundantia deliciarum carnalium non approximabunt homines ad te, quamvis in maximis exsistant periculis, quoniam voluptatibus excæcati propria non advertunt pericula. Propter quod, teste Apostolo, Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Hinc Ecclesiasticus jubet: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere; si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. In diluvio quoque tentationum et tribulationum multi pusilli et imperfecti non propinquant, sed recedunt a Domino, qui ut ait Salvator, ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.35 In diluvio item infirmitatum et adversitatum quidam per impatientiam superantur. In isto diluvio etiam, inundatione, seu strepitu hominum plurimorum, multi impediuntur et abstrahuntur a Deo. Ad quod innuendum, de contemplantibus, quibus multitudo dulcedinis Dei datur gustari, fertur in Psalmo: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Dominus quoque ait discipulis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.36

Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Tu es refugium meum: quasi dicat: Illi non propinquabunt ad te; ego vero ad te confugio; a tribulatione quæ circumdedit me. Non enim viribus meis evadere aut prævalere posse me præsumo; tu vero, quem super omnia diligo, in quo præ omnibus spero, quem omnipotentem, piissimum, fidelissimumque cognosco, es unicum meum refugium, qui solus potes me a peccatis purgare et præservare, in bono confortare, gratiam et salutem conferre. De quo loquitur Jeremias: Dominus fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis.37 De quo et Salomon asserit: Turris fortissima nomen Domini;38 ad ipsum currit justus, et exaltabitur.39 — Confugiamus ergo ad misericordiam ejus, a cujus omnipotentia atque justitia fugere non valemus. Ad hoc invitat nos Salvator dicendo: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris.40 Nec inaniter hoc quis agit, quum iterum protestetur: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras.41 Circumdamur autem in valle hac lacrimarum tentationibus, tribulationibus et periculis multis, et in medio laqueorum ac invisibilium hostium ambulamus. Specialiter quoque multæ sunt tribulationes justorum.

Exsultatio mea, id est tu, Domine, es objectum et causa lætitiæ meæ, in cujus contemplatione et amore glorior maxime, cujus infinitæ felicitati et gloriæ gratulor summe, extra quem gloriari adulterinum nunc reor. Talis fuit venerabilis illa Esther, quæ bona conscientia dixit :42434445 Nunquam lætata est ancilla tua ex quo translata sum huc, nisi in te, Deus Israel.46 Erue me a circumdantibus me, id est ab omnibus adversariis salutis animæ meæ, quatenus adjutorio gratiæ tuæ illis felici triumpho prævaleam : juxta illud Apostoli : Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Unde sanctus Job loquitur Deo :

Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.47 Sic et orat vir sapiens : Domine pater, et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu et consilio illorum, ne incidam in conspectu adversariorum meorum et gaudeat inimicus meus. Itaque, quo adversarii nostræ salutis magis invidiose atque crudeliter contra nos præliantur, eo vigilantius et virtuosius resistamus eisdem, confugendo et orando ad Dominum, nostraque jugiter meditando novissima, juxta illud

Ecclesiastici, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis :48 ut sic cum gratiarum actione Deo dicamus : Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis; et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

His verbis consolatur Dominus pœnitentem, ejus orationem se exaudisse contestans : Intellectum, inquiens, tibi dabo. Constat quod Dominus omni homini præstitit intellectum, id est intellectivam potentiam, qua a brutis secernimur; intellectuale quoque lumen quod synderesis appellatur, scintillaque rationis, ac habitus principiorum primorum in agibilibus et agendis : de quo fertur in alio psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui,49

Domine. Intellectum vero qui est unum de donis Spiritus Sancti, quo ea quæ fidei sunt cum rationibus credendorum salubriter ac formate conspiciuntur, intellectualem etiam actualem illuminationem Spiritus Sancti, Deus non omnibus, nec æque cunctis largitur; universis tamen in caritate et gratia gratificante exsistentibus hic secundum aliquem gradum largitur : et tanto plus, quanto amplius in caritate profecerint. Denique, intellectus apud theologos atque philosophos diverso modo sumitur : Primo, pro intellectuali substantia : sicque Deus et angeli intellectus vocantur. Nam et duodecimo Primæ philosophiæ Aristoteles Deum nominat honoratissimum intellectum ; atque divinus Dionysius angelos nuncupat deiformes intellectus. Secundo, pro intellectiva potentia : et sic in intellectum agentem possibilemque dividitur de anima. Tertio, pro habitu intellectuali :50 et ita Philosophus in Ethicis annumerat intellectum inter quinque habitus intellectuales ; Isaias vero inter septem dona Spiritus Sancti connumerat, Requiescet, dicens, super eum spiritus sapientiæ et intellectus :51 quæ sunt habitus supernaturales infusi quibus mens efficitur prompte mobilis ac dirigibilis a Spiritu Sancto. Quarto, pro actuali illuminatione seu consideratione intellectus creati :52 et ita potissime modo accipitur. Sicque ad Timotheum scribit Apostolus : Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum. Pro quo frequenter orat Psalmista : Da mihi intellectum. Per quem ab adversariis nostris eripimur. Et instruam te, per illuminationem internam, per inspirationem angelicam, per homines sapientes, per Scripturas et sapientiæ ac omnipotentiæ meæ effectus. Etenim, Beatus homo quem tu erudieris,

Domine, et de lege tua docueris eum.53 Per quam instructionem cognoscimus qualiter adversariis nostris reluctari jam debeamus. Unde orat vir sanctus : Deus meus, illumina tenebras meas : quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum, id est omne salutis obstaculum.54 In via hac qua gradieris, in peregrinatione sæculi hujus, et in via pœnitentiæ ac salutis, qua tendis ad patriam claritatis æternæ, firmabo super te oculos meos, id est, gratiose, diligenter ac fixe te intuebor ac protegam. Nempe, tam perfecte ac provide regit Omnipotens totum mundum, ut nihilo minus unumquemque tam indesinenter ac distincte consideret et gubernet, quantum in ipso est, ac si solum illum attendat. Propter quod Job fatetur: Nonne ipse considerat viam meam, et omnes gressus meos dinumerat?55 De his oculis Dei (qui sunt intellectus et sapientia ejus, imo unus simplex, æternus, invariabilisque intuitus suæ mentis) in Ecclesiastico legitur:56 Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum. — Quæ quum ita se habeant,

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.

Nolite bestiis conformari per sensum carnalem et irrationalem vitam, qui ad superbenedictæ Trinitatis imaginem ac similitudinem estis creati, divinæ illuminationis capaces quam et Deus vobis conferre paratus est, et facti estis ut sitis sicut angeli Dei. Verum, ut scriptum est, Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus.57 Qui enim instar brutorum concupiscentias suas sine rationis refrenatione sequuntur, suarumque motibus passionum feruntur, indigni sunt hominis appellatione, et rite bestiæ appellantur, juxta illud Apostoli: Si secundum hominem ad bestias, id est contra bestiales homines, pugnavi Ephesi.58 Imo, ut etiam dixit Philosophus, homo malus decies millies pejor est bestia. Qui rursus in Politicis optime est locutus: Sicut homo est optimum animalium, si ratione et prudentia gubernetur; ita est animalium pessimum, si relicto rationis gubernaculo, irrationabiliter conversetur. Hinc Raphael angelus dixit juniori Tobiæ: Ostendam tibi in quos potestatem habeat dæmonium: in eos qui uxores accipiunt ut suæ vacant libidini, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.59 At vero equus est brutum luxuriosum; mulus, gulosum: per luxuriam autem et gulam homines bestiis potissime conformantur. Qui vero spiritualibus vitiis involvuntur, ut superbi, invidi, acediosi, seminatores discordiæ, detractores, potius dicendi sunt diabolici quam brutales, quum per vitia illa dæmonibus impiissime assimilentur.

In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te: hoc est, impœnitentium et de suis peccatis gloriantium seque jactantium reprime ora per adversa majora et minora, et eos a vitiis per adversitates retrahendo (ut dictum est). Unde Dominus ait regi Assyriorum: Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in maxillis tuis, et reducam te per viam qua venisti.60 Hinc scriptum est de quibusdam: Obstructum est os loquentium iniqua.61

Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Multa flagella peccatoris. De hoc jam dicta sunt multa super illud, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua.62 De quibus multa quoque continentur in aliis psalmis, quum dicitur: Pluit super peccatores laqueos, ignis, sulfur, spiritus procellarum, pars calicis eorum;63 itemque: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui;64 Dominus in ira sua turbabit eos et devorabit eos ignis. Per Jeremiam quoque loquitur Dominus: Dabo eos in vexationem et maledictionem, et in stuporem et sibilum, et in opprobrium, eo quod non audierint verba mea.65 Hinc Salomon dicit: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.66 Denique quum Deus nullum peccatum deserat impunitum, quam innumerabilia sunt peccata, tam innumerabilia et tormenta.67 Nam et singula venialia, æternaliter in inferno pœnis propriis puniuntur, in quantum mortalibus sunt conjuncta.

Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit: id est, Deus misericorditer aderit undique et succurret speranti in se: loquendo de actu spei formatæ, quæ est certa exspectatio futuræ felicitatis, ex gratia Dei et meritis nascens.6869 Qui autem sine operibus virtutum sperat salvari, inaniter sperat. Si vero exsistens adhuc in peccato mortali, proponat se emendare, incipiatque quod in se est facere, et Deum fiducialiter invocet pro succursu, misericordiam consequetur. Hinc in Ecclesiastico habetur: Respicite et videte quia nullus speravit in Domino, et confusus est; permansit in mandatis ejus, et confusus est. Aut quis invocavit illum, et despexit eum?70 Ideo asserit Jeremias: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Merito ergo debemus in Deo sperare, quum ipse sit creator, salvator, pater noster, cunctis in infinitum melior, fidelior, et ad salvandum potentior. Qui quum sit essentialiter verus et veritas ipsa, et ad sperandum in se hortetur, atque speranti in se misericordiam repromittat, debemus plene in ipso confidere: sic tamen ut non cessemus ejus præcepta implere, quia ut sanctus affirmat Gregorius, De spe incassum præsumit, qui Deum timere et ei parere in suis operibus renuit.

Eccl.ii, 11, 12.

Jer. xvii, 7.

Quamvis autem spes fructuosa exigat opera bona ac meritoria, principalius tamen inniti debet spes nostra divinæ benignitati quam meritis nostris, quum et ipsa merita sint Dei dona, et suæ pietati attribuenda. Et quantum ad hoc, sanctus testatur Bernardus: Tu es, Domine, spes mea. Quidquid agendum, quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid optandum, tu es, Domine, spes mea. Hæc una omnium promissionum est causa, hæc tota ratio meæ exspectationis. Prætendat alter meritum, portare se jactet pondus diei et æstus, jejunare se bis in sabbato dicat, postremo non se esse ut ceteri hominum glorietur: mihi adhærere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam. Quæ utique verba non sunt intelligenda ut opera excludantur, sed potius ad docendum quod hæc sit spes humillima et perfecta, quæ cum operibus bonis abundet, merita non attendit.

Ps. xc, 9.

Matth.xx, 12.

Luc. xviii, 12.

Ibid. 11.

Ps. lxxii, 28.

Lætamini in Domino et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

Lætamini in Domino et exsultate, justi. Per virtutes theologicas, et per sapientiæ donum, gaudemus et delectamur immediate in Deo, tanquam in objecto: cujus increatæ veritati debemus cum gaudio credere, cujus æternam beatitudinem debemus cum jucunditate præstolari, cujus bonitatem prorsus immensam ac puram debemus super omnia toto corde gaudiose diligere, in cujus contemplatione debemus hilariter inflammari, atque in ejus interminabili pulchritudine maxime gratulari. Secundo, gratulamur in Domino per ceteras virtutes et per reliqua dona tanquam in objecto mediate, in bonis et virtuosis gaudendo operibus interioribus et exterioribus, ad gloriam et honorem Dei. Sicque omnis ordinata lætitia, in Deo est, secundum Deum, et propter Deum. Unde monet Apostolus: Gaudete in Domino semper. Hæc spiritualis lætitia debet esse tam grandis in mente, ut redundet in corpore: quod dicitur exsultare, quasi extra se saltare: sicut illud in Psalmo, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; et rursus, Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti, Domine. Hinc Habacuc ait justus: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Ita gaudere non convenit nisi justis, quemadmodum scriptum est: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Verumtamen naturalis sapientia suam habet speculationem, et quamdam delectationem, ut in primo Timæi innuit Plato. Qui et in Phædone testatur: Tunc maxime delectatur anima, quum in serena intelligibilia ac divina transfertur, et in immortalia ac superna erigitur. Sed delectatio ista informis et nuda est, non spectans ad meritum: quæ in philosophis fuit gentilibus. Quorum princeps fatetur, quod philosophia mirabiles habet delectationes admixtas.

Philipp.iv, 4.

Ps. lxxxiii, 3.

Ps. lxx, 23.

Habac. iii, 18.

Is. xlviii, 22.

Et gloriamini, omnes recti corde. Repetitio est ejusdem sententiæ, in signum seriositatis, et confirmationis indicium. Porro recti corde sunt justi, qui unicuique quod suum est tribuunt, et suam voluntatem voluntati divinæ in cunctis ordinate subjiciunt et conformant: non tamen semper volendo quod vult Deus, qui aliquos vult damnari quos cupimus et precamur salvari; sed volendo id quod ipse vult nos velle, et sicut vult nos velle: prout circa finem Sententiarum habet declarari. Præterea, sicut teste Euclide, corporaliter rectum est cujus medium non exit ab extremis; sic spiritualiter rectum censetur cujus medium, hoc est actio seu conversatio, non recedit neque discordat a primo principio, quod est Deus, nec ab ultimo fine, qui est idem summum bonum ac perfruitio ejus. A quibus qui dissentiunt ac discordant, distorti, curvi et injusti vocantur: prout uni talium vertex dixit Apostolorum, Non est cor tuum rectum coram Deo. Itaque, recti gloriantur in Deo quem diligunt, juxta illud in Canticis:7172 Recti diligunt te.

Ex hoc psalmo docemur eos beatificare quorum deleta sunt vitia, qui a peccatis et criminibus sunt immunes, non eos qui temporaliter prosperantur, atque carnaliter delectantur: quos ut tales parvi pendamus, juxta quod scriptum est de viro justo, Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.73 Denique, ut lætari valeamus in Domino, carnalia et mundana contemnamus solatia: quia ut ait Chrysostomus, Sicut impossibile est ignem accendi in aqua, sic cordis compunctio ac spiritualis lætitia in deliciis nequeunt carnis vigere. Unde sanctus fatetur Bernardus: Illud est verum sincerumque gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur: cui comparata omnis aliena jucunditas mœror est, omnis suavitas dolor, omne dulce amarum. Nihilo minus de creatura ad Creatorem debito modo relata licitum est gaudere, juxta illud: Delectasti me, Domine, in factura tua.74 Discamus itidem exemplo veri pœnitentis peccata nostra plene et plane ex intima contritione, non superficiali et arida consuetudine, confiteri: quod si faceremus, sine dubio non ita faciliter recidivaremus. O quam felix est hoc lavacrum confessionis, in quo, ut ait Scriptura, omnia immunda lavantur!75 Unde Joannes: Si confiteamur (inquit) peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate.76

Footnotes

  1. Ps. xxxi. 1 ↩

  2. Amos v, 12. ↩

  3. Matth. vii, 22, 23. ↩

  4. Amos III, 2. ↩

  5. Is. xxvii, 9. ↩

  6. Prov. xiv, 34. ↩

  7. Ps. v, 7. ↩

  8. Is. xxxii, 7. ↩

  9. Job xxxvi, 13. ↩

  10. Jer. ix, 8. ↩

  11. 1 Petr. ii, 1, 2. ↩

  12. Prov. xxviii, 13. ↩

  13. Job xx, 12. ↩

  14. Jer. u, 35. ↩

  15. Ps. cxl, 4. ↩

  16. Is. vi, 5. ↩

  17. Is. iii, 9. ↩

  18. Eccli.xx, 7. ↩

  19. Ephes. iv, 31. ↩

  20. Eccli.xx, 8. ↩

  21. Jer. ii, 35. ↩

  22. 1 Petr. ii, 1, 2. ↩

  23. Eccli. xix, 5. ↩

  24. Eccle. ii, 26. ↩

  25. Osee ii, 6. ↩

  26. Matth. vii, 13, 14. ↩

  27. Eccle. i, 14. ↩

  28. Matth. vii, 21. ↩

  29. Ps. xxx, 20. ↩

  30. Eccle. xi, 1. ↩

  31. Is. viii, 7. ↩

  32. Joann. vii, 38. ↩

  33. Thren. ↩

  34. Thren. iii, 54. ↩

  35. Luc. viii, 13. ↩

  36. Marc. vi, 31. ↩

  37. Jer. xvi, 19. ↩

  38. Ps. xxxiii, 20. ↩

  39. Prov. xviii, 10. ↩

  40. Matth. xi, 28, 29. ↩

  41. Joann. vi, 37. ↩

  42. Eccli. xv, 3. ↩

  43. Ps. lxviii, 2. ↩

  44. Marc. vi, 16. ↩

  45. Job xiv, 17. ↩

  46. Esther xiv, 18. ↩

  47. Job xvii, 3. ↩

  48. Eccli. vii, 40. ↩

  49. Ps. iv, 7. ↩

  50. Is. xi, 2. ↩

  51. II Tim. II 7. ↩

  52. Ps. cxviii, 34, 73, 125, 144. ↩

  53. Ps. xciii, 12. ↩

  54. Ps. xvii, 29, 30. ↩

  55. Job xxxi, 4. ↩

  56. Eccl. xxiii, 28. ↩

  57. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  58. 1 Cor. xv, 32. ↩

  59. Tob. vi, 16, 17. ↩

  60. Is. xxxvii, 29. ↩

  61. Ps. LXII, 12. ↩

  62. vers. 4. ↩

  63. Ps. x, 7. ↩

  64. Ps. xx, 10. ↩

  65. Jer. xxix, 18, 19. ↩

  66. Prov. xix, 29. ↩

  67. Job xxiv, 12. ↩

  68. I Cor. xv, 32. ↩

  69. Eccli. xxiii, 28. ↩

  70. Eccli. ii, 11, 12. ↩

  71. Cant. I, 3. ↩

  72. Act. VIII. 21. ↩

  73. Ps. XIV, 4. ↩

  74. Ps. XCI, 5. ↩

  75. Prov. XXVIII, 13. ↩

  76. 1 Joann. I, 9. ↩

Chapter 4 of 9