Enarratio in psalmum III pœnitentialem
DOMINE, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.1
Iste versus jam in exordio primi horum septem psalmorum expositus est.2 Ex eisdem quippe considerationibus et contritionibus, tam illum quam istum incepit psalmum; diverso modo autem prosecutus est.
Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi. Quasi dicat: Merito, o Domine, precor non argui a te in tuo furore: jam enim acriter infixæ sunt mihi in corpore et anima sagittæ tuæ, id est tuæ acutæ comminationes et ultiones atque multiplices pœnæ, quibus propter peccatum originale, et præsertim propter propria peccata omissionis et commissionis, læsus sum et affligor: quia ut dictum est psalmo præhabito, Multa flagella peccatoris.3 Hinc scriptum est: Sagittæ Domini sunt in me, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.4 Et confirmasti super me manum tuam, me acriter disciplinando: juxta sensum psalmi præcedentis, quo dictum est, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua.5 Sic conquassatus tribulationibus locutus est Jeremias: Væ mihi, mater mea, quare me genuisti?6 Et Job: Pereat dies in qua natus sum.7 Quod plane non ex impatientia protulit absolute, sed ad insinuandum dispositionem animæ suæ quantum ad partem sensitivam. Quemadmodum Christus cœpit pavere et tædere, in tantum ut dixerit:8 Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. De hac aggravatione manus Omnipotentis super genus humanum in Ecclesiastico scriptum est:910 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium: cogitationes eorum et cordis timores.
Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Hoc multipliciter potest exponi. Primo sic: Tam dire peccavi, quod corpore quoque lædi, vulnerari, imo et occidi promerui. Qui enim peccat mortaliter, offendendo totius vitæ auctorem, et ab eo se avertendo, meretur protinus vita privari. Et quum mereatur æternaliter condemnari, multo plus promeretur mox corporaliter mori. Idcirco, o Domine, nisi tu misericorditer mecum agas, non est sanitas in carne mea, id est, sanitas nulla mihi debetur nec remanebit, sed usque ad ossium dissipationem confringar. Hoc quoque ad litteram timuit David, qui adulterando cum Bethsabee, secundum legem meruit lapidari.1112 — Secundo sic:13 Non est sanitas in carne mea: quia infectus sum fomite; et membra mea exhibendo arma iniquitatis peccato, læsiones peccati redundaverunt in carnem, tanquam in animatum et proprium animæ instrumentum;14 estque anima prona ad mala, atque infirma ad bonum, sicut asseruit Filius Dei, Spiritus (inquiens) promptus est, caro autem infirma.15 Infirmitas item et concupiscentia, ut sunt vulnera pro originali inflicta, ad sensitivum pertinent appetitum, pro quo caro accipi solet. Hinc ait Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in legem peccati quæ est in membris meis.16 Sic itaque, Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ, id est ab animadversione et conspectu seu præsentia tuæ vindictæ; non est pax, id est quies, tranquillitas, aut securitas, ossibus meis corporalibus, a facie, id est demerito, seu respectu, peccatorum meorum, quibus iram merui et usque ad ossa comminui.
Tertio: Non est sanitas, id est virtutum integritas, sed læsio ac deformatio passionum, in carne mea, id est in sensualitate, a facie iræ tuæ, quæ debetur secundum rigorem justitiæ huic corruptioni. Hinc
Romanos hortatur Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.17 Et alibi, Caro concupiscit adversus spiritum: ubi caro, secundum unam expositionem, pro sensualitate accipitur. Unde in Isaia habetur:18 A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens. De hoc in sermone pulchre scribit Bernardus, qualiter additamentum illud Leviathan, occupavit et infecit totum corpus nostrum:19 ita ut in omnibus membris, non in uno dumtaxat, circumcidi indigeamus. Imo et sic semel circumcisi sumus in Christo in Baptismo, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis. Non est pax ossibus meis, id est superioribus animæ viribus, atque virtutibus animæ: quæ fragilem carnem et infectam sensualitatem sustentant, ne continue peccent; a facie peccatorum meorum. Peccata namque peccatoris pacem impediunt.
Quoniam iniquitates meæ supergressæ2021 sunt caput meum; et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
In quibus verbis exprimitur ratio eorum quæ in præcedenti prolata sunt versu. Ac si dicat: Vere confessus sum quod non sit sanitas in carne mea, etc., quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, id est, supremam vim animæ rationem vicerunt et oppresserunt. Imo infelix ratio se vinci permisit ab eis, et consensit concupiscentiis ceterisque peccatis, contra apostolicum illud, Abstinete a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.22 Et sicut onus grave gravatæ sunt super me. Gravissimum quippe est onus peccati, trahens peccantem deorsum usque ad inferos et ad subjectionem sub principe tenebrarum. Hinc ad Hebræos monet Apostolus: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus;2324 et alibi, Unusquisque, inquit, onus suum portabit. Ideo in Zacharia iniquitas per talentum plumbi significatur.25 Iniqui quoque peccando dicuntur corda sua gravare, secundum id Psalmi: Filii hominum, usquequo gravi corde? atque in Exodo, Aggravatum est cor Pharaonis;2627 et primo Regum, Cur aggravatis corda vestra, sicut gravavit Pharao?28 Porro communiter in Prophetis, interdumque alibi, per onus exprimitur pœna debita culpæ: ut, Onus quod vidit Haba-cuc; et in exordio Nahum, Onus Ninive;29 atque in Isaia, Onus Babylonis quod vidit Isaias;3031 ac quarto Regum loquitur Jehu ad Badacer, Memini quod Dominus levaverit onus hoc super eum, id est, hanc pœnam prædixit ad Achab. Denique hic modus loquendi tam frequens exstitit in ore librisque Prophetarum, ut perversi Judæi irriserint Prophetas, dicendo: Quod est onus Domini? Quibus locutus est Jeremias: Ne dixeritis ultra, Onus Domini, quia onus erit unicuique sermo suus, id est, unicuique ita irrisorie loquenti, sermo suus irrisorius erit causa punitionis sui ipsius.32
Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ.
Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ. Cicatrix dicitur signum præcedentis sanatæque læsionis, post sanationem in corpore remanens: sicut in corpore Christi remansisse dicuntur cicatrices quinque vulnerum. Spiritualiter ergo cicatrices dicuntur reliquiæ præcedentium vitiorum aliquando deletorum:33 quæ putrescunt et corrumpuntur, dum pristina vitia iterantur et renovantur, juxta illud, Putruerunt jumenta in stercore suo, id est carnales homines in fœdis et turpibus suis operibus:34 quibus per Malachiam prophetam Dominus loquitur, Projiciam stercus solenitatum vestrarum super facies vestras, et assumet vos secum.3536 Hoc autem accidit mihi, a facie insipientiæ meæ, id est a præsenti stultitia mea: quoniam maxima fatuitas est peccare, præsertim recidivando, eo quod vulnera repetita plus noceant. Hinc insipientia magna est, hoc non attendere nec vitare. Præterea, insipientia proprie est vitium sapientiæ dono contrarium, quod puerilitas seu vitium puerilitatis vocatur: quo homo carnalia et caduca præfert æternis, divinis ac spiritualibus bonis, instar puerorum qui poma et pira gemmis præponunt et auro. Sicque insipientes ac stulti sunt, quicumque in peccato mortali persistunt. De quibus Salomon protestatur: Perversi difficile corriguntur;37 et stultorum infinitus est numerus.
O quam fatuum est peccare! quum hoc sit se ipsum lædere et necare, se æterna felicitate privare, infernali damnationi exponere, crudelissimo hosti diabolo acquiescere ac servire, se inimicum Dei efficere, ab omnium communione Sanctorum recedere, ac reprobis incorporari. Hinc dicitur animæ peccatrici: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas!3839 Osee quoque: Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor.4041 Recte quoque fertur in Psalmo, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam:42 nempe id amat quod summe et incomparabiliter sibi nocet. Talis reputat Christum quasi fatuum mercatorem, qui pro tam brevi et vili delectatione aut prosperitate seu complacentia, vendit et perdit quod Christus ei tam pretiose et laboriose recuperavit ac emit, puta æternam salutem.434445 Unde merito de impiis scriptum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.46
Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.
Miser factus sum: quia dictum est, Miseros facit populos peccatum.47 Aversus namque a fonte salutis, quid nisi miser efficeretur? Et tanto unusquisque sine dubio magis miser efficitur, quanto in propriis voluntatibus ac voluptatibus magis abundat ac manet, sicut ait Osee propheta: Confundetur Israel in voluntate sua.48 Propterea unicuique tali dicitur: Nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper et cæcus et nudus.49 Etenim quilibet talis, tanto est infelicior quanto suam miseriam, paupertatem, pericula, minus advertit. Hinc vehementer compatiendum est talibus, et orandum ac laborandum pro ipsis. Et curvatus sum usque in finem, id est, viliter sum dejectus et in peccatis prostratus, atque a rectitudine justitiæ prorsus deflexus. Hæc est prava curvatio, contraria curvationi humilitatis de qua loquitur Baruch: Anima quæ incedit curva, dat Deo honorem.50 Unde Achab depresso capite legitur incessisse.51 Tota die contristatus ingrediebar, peccata mea ex contritione deflendo, ac imminentia mala timendo, spirituali quoque consolatione propter demerita mea carendo. Hæc est bona tristitia
, de qua Ecclesiastes:52 Cor sapientium, ubi tristitia. Huic consolatio spiritualis promittitur, Christo dicente: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.53 Hinc disseruit Eusebius Emisenus: Sapiens semper in compunctione est, et sicut de præteritis malis dolet, sic de futuris sollicitus est. At vero qui caritate succensus est, de proximorum peccatis atque erroribus assidue mœret, sicut dixit Apostolus:54 Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo, pro fratribus meis Judæis.
A Hinc, secundum Basilium, non est in vita hac tempus ridendi, in qua Deus continue tam graviter inhonoratur, tot et tanta committuntur facinora, atque tot millia pereunt animarum.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, id est operibus et voluptatibus carnis, quibus illuditur rationi et animæ, dum talibus deliberative consentitur, et dulci veneno decipitur animus. Ideo jubet Salvator: Sint lumbi vestri præcincti, cingulo utique castitatis.55 De quibus et Paulus: State succincti lumbos mentis vestræ.56 Porro, ut sanctus affirmat Gregorius, luxuria viris in lumbis est, feminis in umbilico. Quumque per vitium hoc diabolus potissime humano prævaleat generi, recte in libro Job de Leviathan perhibetur:57 Virtus ejus in lumbis ejus, et potestas ejus in umbilico ventris illius. Qui igitur cupit prævalere diabolo, satagat cum adjutorio gratiæ Dei prævalere suæ carni et concupiscentiis ejus: quemadmodum S. Leo Papa, illustris Romanus, quum in diebus adolescentiæ suæ sustineret lubricum carnis, et inde vehementer doleret, invocavit intente beatissimam Christiferam Virginem, ut sibi impetraret a Filio suo gratiam castitatis. Et ecce gloriosissima atque dulcissima Domina electo illi adolescenti apparens: Exaudita est, inquit, oratio tua; insuper ad summi apostolatus fastigium te noveris promovendum.
Et non est sanitas in carne mea. Ex hac connexione videtur, quod de spirituali potissime sanitate loquitur, quæ est in carne, non subjective, sed per redundantiam quamdam, ac instrumentaliter proprie, seu cooperative et participative, prout caro subjecta spiritui, subservit ei in sanctitate atque justitia, sicut hortatur Apostolus: Exhibete membra vestra arma justitiæ Deo in sanctificationem.58 Verumtamen ex immoderata illa venereorum illusione, solet in corpore quoque infirmatio, enervatio, et indispositio multiplex suboriri.596061 Propter quod dixit Apostolus : Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat (quod turpiter dehonestat) ;62 tollensque membrum Christi, membrum efficit meretricis. Sed et sanctuarium Dei, quod est corpus suum consecratum in templum Spiritui Sancto, incendit in terra igne libidinis. Hinc vir doctissimus Innocentius Papa disseruit : O extrema libidinis turpitudo, quæ non solum mentem effeminat, sed et corpus enervat ; non solum maculat animam, sed fœdat personam.63 Semper illam præcedunt impudici contactus, petulantia comitatur, fœtor et immunditia assequuntur. Unde Cyrillus in suis scribit Proverbiis : Quid est quod tu, libidinoso, immoderanter effundis ? Nonne digestissima est medulla, ac vitæ tuæ admirabilis sementiva, humanæ naturæ radicalis, carnis tuæ substantia, divitiarumque gignitivæ virtutis thesauraria vena? Attende igitur quid prodigus destruis, quid insanus dispergis, quid ingratus in nihilum projicis. Subversor es ordinis mundialis, et naturalis legis transgressor, qui prolificum semen, non in prolem, sed in delectationem ordinas et convertis, atque te ipsum quanto delectabilius, tanto dementius destruis.
Afflictus sum et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
Sanctus David in persona pœnitentis, accusationibus quibus se ipsum accusat humillime, crebrius commiscet laudabiles pœnitentiæ actus quos pro peccatis suis exercuit, docens quid et nos vilissimi peccatores agere debeamus. Itaque ait : Afflictus sum corde per contritionem, quæ est maximus dolor, per tristitiam et horrorem. Corpore quoque afflictus sum, et afflixi me ipsum per jejunia, abstinentias, disciplinas, vigilias, fletus ac similes satisfactionis actus, sicut tu, Domine, dixisti : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu;64 et scindite corda vestra. Ninivitæ vero saccis et ciliciis induerunt se ipsos.65 Et humiliatus sum nimis, id est, me ipsum profundissime humiliavi, ac vilissimum reputavi ex mearum consideratione culparum : sicut ipse fatetur, Vilior (dicens) fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis;66 et alibi, Ego sum vir pauper et tenuis.67 Hæc humiliatio maxime provocat et procurat misericordiam Dei, ita ut ubi abundaverunt vitiorum contagia, abundant gratiarum fluenta.68 Sic jugiter humiliemus nos ipsos, nec aliquid simus in oculis nostris, imo ad spirituale nihilum redigamur, sicque universos laqueos inimici facile evademus. Nam et quum pater Antonius totum aerem quasi repletum vidisset laqueis hostis antiqui, et exclamasset : Domine, quis hos evadet ? responsum est ei : Sola humilitas. Hinc jussum est : Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis.6970 Rugiebam a gemitu cordis mei, id est, ex prædominanti cordis suspirio ex contritione exorto, velut in leoninum erupi rugitum, nequiens continere me ipsum : quoniam prædominantes affectus, in insolitos solent erumpere sonos : quemadmodum Christiani Romani videntes gloriosi Laurentii sacrum corpus assatum, dabant rugitus. Sic et sanctus Job fassus est :71 Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantis aquæ, sic rugitus meus. Denique ipsi Deo in Scripturis rugitus adscribitur, non rugitus doloris, sed terribilitatis atque terribilis ultionis, juxta illud :72 Dominus de Sion rugiet. Quod et Amos inducit.73
Domine, ante te omne desiderium meum; et gemitus meus a te non est absconditus.
Domine, ante te omne desiderium meum, id est, tibi jam cognita est omnis affectio cordis mei, et ut confido, tibi accepta est : quia ut vides, nunc ad nihil inordinate afficior; tibi soli toto corde placere, satisfacere, gratias agere, servire desidero. Hoc certe ad verum pertinet pœnitentem, contritum, conversum, ut quanto plus ac frequentius mentem suam a Creatore avertit, dispersit, et evagari permisit, tanto intentius ac sæpius ad Deum convertat, recolligat, stabiliatque in ipso, quatenus multitudini ac magnitudini culpæ sit adæquata contritio.74 Et gemitus meus a te non est absconditus :75 imo oculis sapientiæ tuæ aperta et nuda sunt omnia : oculis quoque clementiæ tuæ acceptus est gemitus contritionis, qui et lacrimas pœnitentis ponis in tuo conspectu. Gemitus iste pœnitentiæ signum est et veræ contritionis effectus, quemadmodum beatus Papa Gregorius protestatur : Dum mentem Deus ingreditur, constat procul dubio quod pœnitentiæ gemitus mox sequatur, ut etiam flere salubriter libeat quod prius in iniquitatibus sibi falsa jucunditate adesse gaudebat. Quo demum uberius culpa defletur, eo altius agnitio veritatis attingitur.
Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Cor meum conturbatum est. Turbatio in Scripturis interdum in bono accipitur, juxta illud : Jesus ut vidit Mariam plorantem, infremuit spiritu et turbavit se ipsum.76 Quæ conturbatio fuit magna compassio. Sed et summa, unica, et incomparabilis illa Maria, ut audivit salutationem Archangeli, turbata est in sermone ejus, id est vehementer attonita :77 quæ fuit turbatio sapientialis admirationis. Interdum vero et sæpius sumitur in malo, videlicet pro immoderata commotione seu excessiva affectione, juxta illud :78 Turbati sunt insipientes corde. De utraque vero turbatione potest verbum istud exponi. Pœnitens autem antequam pœnituit, viliter et frequenter intus et extra turbabatur motibus passionum, inquietudine vitiorum.
Unum quippe est necessarium, a quo uno mens aversa, in se et in multis multipliciter conturbatur, secundum illud :7980 Ad me ipsum anima mea conturbata est. Hoc est quod Dominus ait :81 Averti ab ea faciem meam, et abiit vaga in via cordis sui. Ac postquam pœnitere incepit, cor pœnitentis per vehementiam contritionis, per timorem divini judicii, per horrorem æterni supplicii, per curam vitandi recidivationem salubriter est turbatum. Dereliquit me virtus mea : id est, vis naturalis tentatori ac peccato succubuit, virtus quoque et gratia in Baptismo collata, seu ante peccatum exsistens in anima, a suo recessit subjecto per recidivum. Propterea Ecclesiastes asserit :82 Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Naturale etenim lumen interiorum oculorum, qui sunt ratio et intellectus, per peccatum obruitur et cæcatur, lumen vero gratiæ perditur et aufertur : imo et Deus, qui est verissimum lumen mentis, recedit ab anima per peccatum. De qua luce dixit Michæas :83 Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. — Hinc ergo vereamur peccare, ne tot et tanta in spiritualibus damna incurramus. Nempe, ut in homilia scribit Eusebius, hæc est spiritualium bonorum ratio, ut quum constet ea summo labore acquiri, tam facile pereant ut vix possint sentiri. Ideo scriptum est in Deuteronomio : Custodi temetipsum et animam tuam sollicite ; ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.84
Amici mei et proximi mei, adversum me appropinquaverunt et steterunt.
Pœnitentibus suamque vitam emendare optantibus, multa sæpe occurrunt obstacula. Et quanto quis perfectiorem conatur emendationem pœnitentiamque assumere, tanto adversariæ potestates plura sibi subjiciunt et procurant impedimenta. Hinc in Ecclesiastico sapienter consulitur : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et præpara animam tuam ad tentationem.8586 Sicque contingere solet, ut carnales amici et proximi adversentur servo Dei, ab eorum societate et impia conversatione se abstrahenti, aut temporalia adversa atque incommoda patienti; quæruntque et consulunt inter se, qualiter eum a via avertant pœnitentiæ ac salutis. Unde et Christus prædixit discipulis : Trademini a parentibus, et amicis, et fratribus, et eritis odio omnibus hominibus propter me ;87 itemque, Inimici hominis, inquit, domestici ejus.88 Et : Vir fratrem suum venatur ad mortem ;89 et rursus, Ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.90919293 Sic et sanctus Job loquitur : Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.94
Ad idem spectat quod subditur :
Et qui juxta me erant, de longe steterunt; et vim faciebant qui quærebant animam meam.
Et qui juxta me erant, tempore prosperitatis seu pravæ conversationis, de longe steterunt, adversando mihi in bonis; et vim faciebant, id est, violentiam intulerunt mihi, qui quærebant animam meam ad decipiendum seu affligendum, vel vitam meam ad occidendum :95 sicut Herodes quærebat animam Pueri ad perdendum. Quod et invisibiles hostes aliquando Deo permittente sanctis viris fecerunt : quos et corporaliter pene usque ad mortem flagellasse leguntur, ut magnum Antonium ac similes ejus.
Et qui inquirebant mala, mihi locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
Et qui inquirebant mala, id est occasiones nocendi et modos fallendi, ut qui ex proposito et industria peccant : de quibus ait Apostolus, Impii proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes;96 et denuo, Ut amputem occasionem his qui quærunt occasionem;97 mihi locuti sunt vanitates, id est, per vanas et frivolas persuasiones me decipere nisi sunt, vel, ficta ac mendosa mihi locuti sunt; et dolos tota die meditabantur. Hæc invisibiles inimici faciunt servientibus Deo indesinenter, quibus suggerunt mala sub specie boni.
Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
Ego autem tanquam surdus non audiebam, id est, dissimulavi me audire :98 ut de Saul narratur quod dissimulavit se audire verba aspernantium eum; et sicut mutus non aperiens os suum. Sic et quarto Regum legitur prudens et sanctus rex Ezechias mandasse suis officiatis : Ne respondeatis ei, videlicet improbissimo blasphemoque Rabsaci.
Ad idem pertinet quod subditur :
Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
Interdum namque plus expedit improbitati cedere, seu potestati deferre, quam redarguendo aut respondendo resistere, ut dum obstinati, seu contumaces, aut incorrigibiles sunt qui loquuntur atque injuriantur : quibus si juste seu prudenter respondeatur, ad pejora provocantur et gravius labuntur. Unde in alio dicitur psalmo : Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me;99 obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. In Ecclesiastico quoque scriptum est : Est tacens, qui invenitur sapiens;100 et est odibilis, qui procax est ad loquendum. C Denique omnia ista ad litteram sancto David contigisse creduntur, qui psalmum istum, quemadmodum et sequentem ac alios plures, fecisse censetur ad litteram pro indulgentia sibi præstanda de peccatis commissis in Uriam Hethæum et conjugem : propter quæ pulsus fuit e regno, ejusque filius et consobrinus Amasa ac tribus Juda pro maxima parte recesserunt et convenerunt adversus eum.101102 In qua persecutione patientissimus fuit et tacens, prout secundo Regum præscribitur.
Præterea, sunt quædam tentationes diaboli graves et improbæ, atque inexpertis in eis multum molestæ, ut tentationes blasphemiæ, susurria quoque diabolica contra fidem et de præscientia ac prædestinatione : quæ melius nequeunt superari quam ut penitus non curentur, sed irrideantur et contemnantur, dicaturque tentatori, Aperi os tuum, et projiciam ibi stercus : secundum quod Seraphicus signifer ille Franciscus docuit fratres suos. Porro Guillelmus Parisiensis in tractatu suo de Vitiis et virtutibus , dicit, quod proferendo unam syllabam superantur, dicendo videlicet, fy*.103 Ideo sicut qui videt turpissimum fœtidissimumque cadaver mox se inde avertit, dicendo* fy*, nec amplius dignatur adspicere;104 ita qui talia in se sentit tentamenta, protinus cum indignatione et derisu se inde avertat, et dicat* fy*, nec magis dignetur advertere. Imo ad alia salubria se convertat, cogitando de Christi passione et de quatuor suis novissimis. Si vero voluerit contra tentationes hujusmodi disputare et eas in se revolvere, seque per eas affligere ac tristari; non inveniet requiem, sed majorem ac duriorem quotidie refricationem: quoniam argumentis non cedit diabolus, imo scit subtiliter ac multipliciter replicare. Verum, quum superbissimus sit, præfatam aspernationem, irrisionem, et dissimulationem non sustinet. — Hinc in talibus tentationibus dicat tentatus: Et qui inquirebant mala, mihi locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.*
Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Insuper, si quis contra nos velit contendere, cavillari, calumniari, vel si quis alteri obloquatur, aut discordiam seminare voluerit, taceamus, non contendamus, nec aliorum improbitate vincamur, aut modeste redarguamus: quum scriptum sit, Honor est homini quum separat se a lite;105 itemque, Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis.106 Itaque quos verbis instruere non valemus, per patientiam ædificemus, et ex caritativa compassione oremus pro ipsis.
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus.
De dignitate et efficacia spei formatæ, id est per caritatem ornatæ ac bonis operibus actuatæ, dicta sunt aliqua in expositione psalmi prioris, super illud: Sperantem autem in Domino misericordia107 circumdabit. Denique tanta est virtus et efficacia spei, ut pene omnium virtutum effectus, omne bonum animæ, totius gratiæ ac salutis adeptio, ei attribuantur, utpote, adjuvari, liberari, erui, et salvari:108109 juxta illud Psalmi, Adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.110 Isaias quoque: Deus judicii Dominus, beati omnes qui exspectant eum; et rursus, Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Sic ergo nunc attribuitur spei exauditio orationum a Domino. Quoniam in te, Domine, speravi, id est, non de viribus aut meritis meis præsumpsi, tu exaudies preces meas, ut confido, o Domine Deus meus. Hoc enim est verbum bonæ fiduciæ. Vel ex revelatione certo novit se exaudiendum. In his quoque insinuatur pœnitentis profectus. Qui enim primo expavit in furore Dei increpari, paulatim se humiliando, spernendo, conterendo, orando, et flendo, ad tantam devenit confidentiam ac familiaritatem Altissimi, ut Deum universorum nominet Deum suum. Hoc non est omnium dicere, sed eorum qui Deum valde singulariter colunt ac diligunt, atque ab ipso gratiose omnino reguntur. Propter quod divinus Dionysius in libris suis interdum sic ait: Deus, et si fas est dicere, meus. Qui sic sperat in Domino, cum S. Bernardo dicere valet: Si mihi præmia promittuntur, per te obtinere sperabo; si insurgunt adversus me prælia, si sæviat mundus, si terreat malignus, si caro adversus spiritum concupiscat, in te ego sperabo.
Sic ergo sperabo in te:
Quia dixi, nequando supergaudeant mihi inimici mei, et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Quia dixi, id est, orando a te petii, nequando supergaudeant mihi inimici mei, id est, ut adversarii meæ salutis nunquam superflue ac invide gaudeant de victoria sua contra me, sed magis defi- ciant ac succumbant, nec impiam exsultationem superaddant ceteris suis excessibus. Hinc in Ecclesiastico dicitur:111 Domine pater, ne derelinquas me, ne gaudeat inimicus meus. Et Michæas: Ne læteris, inimica mea, quia cecidi; consurgam.112 Et dum commoventur pedes mei, id est, dum actus mei interiores aut exteriores, a rectitudine æquitatis et a via salutis declinant aut deviant, super me magna locuti sunt, id est, præsumptuose me deriserunt, mihique insultaverunt: juxta illud in alio psalmo, Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero.113 Itemque: Deus meus, in te confido, non erubescam;114 neque irrideant me inimici mei. Ipsos enim irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus. — Præterea, istud debet nos ad præliandum idonee contra aciem vitiorum ac dæmonum vehementer accendere, atque præcipue confortare, quod adversariorum nostrorum implacabilem crudelitatem, insanissimum odium ac malignissimam irrisionem adversus nos certo cognoscimus, ita quod nil finaliter quærunt nisi æternam nostram damnationem, nec aliquid minus sufficit eis de nobis; et insuper, quod ipse Deus rex et Dominus noster, et totus cœli exercitus inspicit prælium nostrum, et nostrum exspectat ac cupit triumphum, ac de nostra gloriatur victoria. Idcirco, ut ipsis complaceamus ac sociemur, infatigabiliter præliemur. Non enim coronatur, nisi qui legitime certaverit.115116 Hoc demum est bene certare, universas adversariorum machinas debellare.
Quoniam ego in flagella paratus sum; et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam ego in flagella paratus sum, id est, ex consideratione meorum excessuum, paratus sum pati adversa, et virgam paternæ correctionis suscipere, atque pro viribus satisfacere pro peccatis.117 Nam, ut sanctus fatetur Ambrosius, Qui pœnitentiam vere agit, debet esse paratus ad opprobria perferenda, ad injurias subeundas, nec moveri si quis ei peccatum suum objiciat. Et ut beatus testatur Bernardus, Qui perfecte sentit onus sui peccati suæque animæ læsionem, parum aut nihil reputat sui corporis pœnam; nec reputat hoc laborem, quo novit peccata deleri præterita, et caveri futura, supplicia quoque redimi sempiterna. Et dolor meus, puta contritio seu pœna quam patior pro peccato, in conspectu meo semper: quia utrumque perpendo, et unum ad aliud refero, ac pœnam pro culpa æquanimiter fero omni tempore opportuno; imo ex pœna me culpabilem penso. Unde per Jeremiam Dominus loquitur: Castigo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius.118 Hinc subditur:
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, id est, publice fatebor, et sacramentaliter confitebor tempore apto: sicut expositum est. Nam et reus graviter peccat, peccatum suum negando, aut etiam non propalando judici suo, dum ille requirit. Et cogitabo pro peccato meo, id est, sollicitus ero qualiter satisfaciam pro eodem, nec ipsum tradam oblivioni: imo ejus gravitatem, frequentiam, circumstantiasque diligenter attendam. Ita debemus peccata nostra quotidie recogitare, et ea quasi in unum sacculum colligere, et ante oculos cordis nostri suspendere, atque ex eorum intuitu nos indesinenter humiliare; ac quotiescumque pulsaverit nos aliquis motus vanitatis, tentatio elationis, complacentiæ propriæ, aut gloriæ vanæ, confestim fasciculum illum adspicere, sicque rejicere vana et frivola. Similiter, dum alium increpamus aut judicamus, cum humilitate et timore Dei facere hoc debemus, propria reminiscendo delicta: præsertim quum indignus sit alium judicare, qui in eodem aut majori est peccato, ut ait Chrysostomus. Sic cogitavit pro peccato suo qui dixit:119120 Recogitabo tibi annos meos in amaritudine animæ meæ.
Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me; et multiplicati sunt qui oderunt me inique.121
Hoc frequenter ad litteram accidit pœnitenti ac justo, ut ab hominibus ipsis potentioribus odio habeantur propter suam justitiam. Quemadmodum enim similitudo est causa complacentiæ et amoris; sic dissimilitudo solet esse causa displicentiæ et rancoris, prout impii loquuntur de justo: Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.122 Nec inde est contristandum, sed potius gloriandum, quum dicat Salvator: Beati estis, quum oderint vos homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me;123124 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Nihilo minus de peccato ipsorum debemus dolere, et pro ipsis orare. Porro, de invisibilibus hostibus hæc melius exponuntur: qui immortales sunt quoad vitam naturæ, naturalque potestate multo nobis sunt fortiores; qui quasi innumerabiles esse noscuntur.
De quorum principe scriptum est:125 Non est potestas super terram quæ comparetur ei. Super illud quoque in Evangelio, Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet, scribit Hieronymus:126 Non debemus esse securi, quoniam adversarius noster etiam victoris voce fortis vocatur. Hinc supernaturalibus indigemus auxiliis, angelorum præsidio, gratia virtutibusque infusis ac donis. Idcirco hortatur Apostolus: Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus;127 induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
Retribuere bonum pro malis, ad omnem pertinet Christianum, ipso Christo jubente: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos.128 Longissime ergo distant ab evangelicis documentis, et ingratissimi comprobantur, prorsusque indigni sunt Christiani appellari, qui malum pro bono non verentur reddere. Denique, judex furem suspendens, et magister discipulum dyscolum cædens, non reddunt malum absolute pro malo, quamvis pro malo culpæ retribuunt malum pœnæ: quia hoc malum pœnale, est justum et medicinale, præsertim si ex caritate et zelo justitiæ irrogetur. Præterea quidam adeo sunt perversi, ut bonum virtutis quod ipsi non habent, persequantur in aliis, melioresque se per detractiones nefarias denigrare ac maculare præsumunt: qui, ut ait Scriptura, Deo odibiles sunt. Nempe, ut Jacobus ait apostolus, Qui detrahit fratri, detrahit legi;129130 Salomon quoque, Si mordeat serpens in abscondito, nihil minus eo habet qui occulte detrahit proximo.131 Nec solum obloquitur, qui falsa dicit de alio intentione denigrandi famam ipsius, sed etiam qui tali intentione loquitur illo absente vera de illo. Quumque istud sit mortale, multo magis illud.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus, esse extra gratiam et statum salutis; ne discesseris a me, gratiam abstrahendo: hoc est, a vitiis me præserva, in gratia atque virtutibus me conserva. Nam sicut a te est omne esse ac vivere naturale, et conservatio in eisdem, ita ut nec ad momentum quis possit sine manutenentia tua in illis subsistere: ita a te ac incessanter dependet omne esse ac vivere spirituale meritorium, idoneum ad merendum vitam æternam; a te omnis boni initium, processus, et complementum. Pro hac re omnes boni Deum concorditer oraverunt, ut scilicet non derelinquantur a pietate et gratia Dei, certi quod derelicti mox caderent in peccata. Quamvis enim ad modicum tempus, non tamen diu abstinerent a culpa. Recedit autem Deus a creatura, quemadmodum et accedit, non locum mutando, sed influendo, aut influentiam retrahendo.
23
Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ dator et reparator, objectum, causa et finis. Certe, ut ait Salvator, Ex abundantia cordis os loquitur. Hinc peccator conversus ac pœnitens, propriam fragilitatem expertus, et ex divina illuminatione clare intelligens in quantis fuit periculis, quam pessime stetit, imo quam damnabiliter jacuit, quam item vehementer et indesinenter imbecillis atque instabilis homo indigeat gratioso Creatoris sui auxilio;132 eamdem sententiam eamdemque precem sub aliis verbis frequenter resumit: ex quibus et suæ devotionis affectio in se ipsa validius incalescit.
Itaque, quidquid in psalmo isto in persona dicimus pœnitentis, et verba a David edita proferendo, proferre conemur ea quasi ex proprii cordis affectu, et sensum verborum imitemur ac impleamus effectu. Nequaquam mala pro bonis reddamus, nec alterius ingratitudine, impatientia, improbitate vincamur: imo aliorum pravitatem, ingratitudinem, iram, impatientiam, stabilitate virtutum, beneficentia, patientia, mititate¹ et caritate vincamus, juxta illud Apostoli: Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Nam et princeps Apostolorum in prima sua affirmat Canonica: Sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.133 Maxime quoque vitandum est omni Christiano venenatissimum illud infernale flagitium detractionis: quod ut effatur Bernardus, gladius biceps est, ex utraque parte acutus, tam detrahentis quam libenter audientis animam perimens. Hinc ait Hieronymus: Nulli omnino detrahas unquam, nec aliorum vituperatione velis videri laudabilis; magis tuam vitam disce ornare, quam carpere alienam, ac semper memor esto scripturæ dicentis:134 Noli detrahere, ne eradiceris. Hinc Salomon in Proverbiis: Cum detractoribus ne commiscearis, quia repente consurget eorum perditio.135
Circa præhabita quæritur, specialiter circa illud, Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei, utrum parva contritio sufficiat ad delendum peccata majora.136 Videtur quod non, quoniam contritionem oportet adæquari peccato. Ad hoc Thomas, Bonaventura, aliique communiter super quartum respondent, quod, quantumcumque parvus sit dolor in superiori appetitu, dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem delet culpam, quantum ad remissionem offensæ. Vera namque contritio sine caritate esse non valet. Caritas autem quantumlibet parva, nullum secum compatitur peccatum mortale. Attamen in contritione qua sigillatim de singulis vitiis suis conteritur homo, oportet esse majorem contritionem de peccato majori. Alioqui ad rationem contritionis non videretur sufficere. Sicque verificatur illud Hieronymi: Necessaria est pœnitentia quæ aut æquet crimina, aut excedat.
Footnotes
-
Ps. XXXVII. ↩
-
Ps. VI, 2. ↩
-
Ps. XXXI, 10. ↩
-
Job VI, 4. ↩
-
Ps. xxxi, 4. ↩
-
Jer. xv, 10. ↩
-
Job iii, 3. ↩
-
Mare. xiv, 33. ↩
-
Eccl. xi, 1, 2. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Lev. xx, 10. ↩
-
II Reg. xi, 4. ↩
-
Deut. xxii, 22-24. ↩
-
Rom. vi, 13. ↩
-
Matth. xxvi, 41. ↩
-
Rom. vii, 18, 22, 23. ↩
-
Rom. vi, 12. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Is. i, 6. ↩
-
Marc. xiv, 33. ↩
-
Coloss. ii, 11. ↩
-
1 Petr. ii, 11. ↩
-
Hebr. xii, 1. ↩
-
Galat. vi, 5. ↩
-
Zach. v, 7. ↩
-
Exod. ix, 7. ↩
-
Ps. iv, 3. ↩
-
1 Reg. vi, 6. ↩
-
Habac. i, 1. ↩
-
Nahum i, 1. ↩
-
Is. xiii, 1. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
Eccli. i, 1, 2. ↩
-
Joel i, 17. ↩
-
Malach. ii, 3. ↩
-
Malach. ii, 3. ↩
-
Eccle. i, 15. ↩
-
Jer. ii, 36. ↩
-
Jer. ii, 36. ↩
-
Osee vii, 11. ↩
-
Osee vii, 11. ↩
-
Ps. x, 6. ↩
-
Jer. xxiii, 33. ↩
-
IV Reg. ix, 25. ↩
-
1 Petr. ii, 11. ↩
-
Ps. lli, 2. ↩
-
Prov. xiv, 34. ↩
-
Osee x, 6. ↩
-
Apoc. iii, 17. ↩
-
Baruch u, 18. ↩
-
III Reg. xxi, 27. ↩
-
Eccle. vui, 5. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Rom. ix, 2, 3. ↩
-
Luc. xii, 35. ↩
-
Ephes. vi, 14. ↩
-
Behemoth Job xl, 11. ↩
-
Rom. vi, 13, 19. ↩
-
Eccle. vii, 5. ↩
-
Baruch ii, 18. ↩
-
Ps. lii, 2. ↩
-
1 Cor. vi. 18. ↩
-
1 Cor. , 15. ↩
-
Joel ii, 12, 13. ↩
-
Jonæ iii, 5. ↩
-
II Reg. vi, 22. ↩
-
I Reg. xviii, 23. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Eccli. vii, 19. ↩
-
Eccli. vii, 19. ↩
-
Job iii, 24. ↩
-
Joel iii, 16. ↩
-
Amos i, 2. ↩
-
I Cor. vi, 18. ↩
-
Hebr. IV, 13. ↩
-
Joann. XI, 33. ↩
-
Luc. I, 29. ↩
-
Ps. LXXV, 6. ↩
-
Ps. XLI, 7. ↩
-
Luc. X, 42. ↩
-
Is. LVII, 17. ↩
-
Eccle. IX, 18. ↩
-
Mich. VII, 8. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Eccl. II, 1. ↩
-
Eccli. II, 1. ↩
-
Luc. xxi, 16, 17. ↩
-
Matth. x, 36; ↩
-
Mich. vii, 6. ↩
-
IV Reg. xviii, 36; ↩
-
Is. xxxvi, 21. ↩
-
Mich. vii, 5. ↩
-
Mich. vii, 2. ↩
-
Job xix, 13. ↩
-
Matth. u, 20. ↩
-
II Tim. iii, 13. ↩
-
II Cor. xi, 12. ↩
-
I Reg. x, 27. ↩
-
Ps xxxviii, 2, 3. ↩
-
Eccli. xx, 5. ↩
-
II Reg. xi, 3 et seq. ↩
-
II Reg. xv-xvii. ↩
-
* de Tentationibus et resistentiis. ↩
-
Matth. ii, 20. ↩
-
Prov. xx, 3. ↩
-
Eccli. xxviii, 28. ↩
-
Ps. xxxi, 10. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Ps. xxxvi, 40. ↩
-
Ps. xi, 31. ↩
-
Eccl. xxiii, 1, 3. ↩
-
Mich vii, 8. ↩
-
Ps. xii, 5. ↩
-
Ps. xxiv, 2, 3. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
II Tim. ii, 5. ↩
-
Eccli. xxiii, 1, 3. ↩
-
Jer. xxx, 11. ↩
-
Is. xxxviii, 15. ↩
-
Is. xxxviii, 15. ↩
-
Mich. vii, 8. ↩
-
Sap. II, 15. ↩
-
Luc. VI, 22, 23. ↩
-
Matth. v, 11, 12; ↩
-
Job XLI, 24. ↩
-
Luc. XI, 21. ↩
-
Ephes. VI, 10, 11. ↩
-
Matth. v, 44, 45. ↩
-
Jacob. IV, 11. ↩
-
Eccl. x, 7. ↩
-
Eccle. x, 11. ↩
-
Matth. xu, 34. ↩
-
1 Petr. ii, 15. ↩
-
vers. 9. ↩
-
Prov. xxiv, 21, 22. ↩
-
Rom. xu, 14. ↩
Chapter 5 of 9