Enarratio in psalmum V pœnitentialem
DOMINE, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.1
Pœnitens sciens se ex se nil posse, præsertim non posse aliquid promereri, nec pericula et peccata posse evadere, sed Deum esse qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate, id est ex sua voluntate piissima, anxie deprecatur :23 Domine, exaudi orationem meam, implendo quod postulo, qui ab æterno omnia prævidisti, cuncta præordinasti, et sicut statuisti in æternitate, sic operaris in tempore; nec tamen frustra te invocamus, quoniam per orationum merita decrevisti facere multa. Nam et Christus passione instante, oravit pro sui corporis glorificatione, suique nominis per mundum divulgatione, quas tamen certissime scivit futuras.4 Quo innotescit eorum insania qui dixerunt inutile esse orare, quoniam sicut Deus prævidit atque præordinavit, evenire necesse est. Et clamor meus ad te veniat. Deus ubique est præsens, nec quidquam ab ipso distat localiter; sed ipse infirmitati nostræ intelligentiæ condescendit, loquens et nos loqui volens more ac modo humano, quo clamor orantis ad Deum quem orat pertingit per medium. Verum tunc clamor noster venit ad Deum, dum acceptatur ab ipso : et clamor ille potissime est amor, fervor, et desiderium caritatis, juxta illud, Desiderium pauperum exaudivit Dominus.56 Clamor quoque vocalis orationis acceptatur a Deo, in quantum ex caritatis affectu erumpit.7 Iste est bonus clamor ad misericordiam incitans. Clamor autem quatuor clamitantium vitiorum, ad ultionis rigorem est provocans, prout in Genesi de clamore legitur Sodomorum.8
Non avertas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
Non avertas faciem tuam, id est pietatis tuæ respectum, a me : sicut præcedenti psalmo expositum est super illud, Ne projicias me a facie tua.9 Hunc pietatis respectum, piam subventionem, longanimem tolerantiam seu patientiam, Deus a suis electis nunquam in toto avertit neque finaliter, Augustino dicente : Si prædestinatus est, ad tempus errare potuit, in æternum perire non potuit : et hoc, loquendo de prædestinato formaliter, seu in sensu composito. In quacumque die tribulor, id est, pro peccatis meis affligor, tristor, pœniteo, inclina ad me aurem tuam, id est, misericordiam tuam et sapientiam tuam omnia cognoscentem exhibe, et ostende paratam ad exaudiendum atque juvandum me, qui tempore adversitatis et tribulationis specialiter pronus es misereri, sicut in alio psalmo fateris :101112 Cum ipso sum in tribulatione. Propter quod sanctissimus ille Martinus dixit se nunquam fuisse ita securum, sicut dum latro vibravit securim in caput suum, quoniam scivit misericordiam Dei in tribulatione maxime adfuturam.13 Unde et Jonas : Clamavi, inquit, ad Dominum de tribulatione. Atque in Psalmo Dominus loquitur :14 Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me.15 — In tribulationibus ergo, adversitatibus, infirmitatibus, increpationibus, penuriis, non frangamur, sed confidentiam ac fidelitatem ad Dominum ostendamus. Interdum enim probat nos Dominus, ut videat, vel potius videri faciat ac aliis innotescat quales simus, sicut tentavit Abraham. Ideo scriptum est :16 Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se. Unde in Deuteronomio Dominus legitur populo Judæorum locutus :17 Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius an non.18 Nec est putandum quod Deus semper exaudiat justos, eruendo eos a malis pœnalibus in hac vita et ante mortem, quum jugiter multæ sint tribulationes justorum :19 a quibus tamen Dominus liberat eos finaliter, retribuendo pro temporalibus tribulationibus gloriam æternalem. Interdum etiam in præsenti et cito eripit eos de potestate tyrannica et afflictione injusta.
In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me, exaudiendo me statim in illis quæ sunt de necessitate salutis, ut sunt virtutes infusæ, quibus carendo te magis offendo. Porro aliqua sunt de quibus ignoramus an expediat nostræ saluti quod nobis confestim aut postea concedantur, ut sunt mala pure pœnalia, quæ debemus sub conditione saltem implicita postulare nobis auferri, videlicet, si et in quantum Deus novit nobis esse expediens. Verum hoc debemus petere absolute, ut Deus tribuat nobis ea patienter et fructuose perferre, quemadmodum super illud, timore inimici erue animam meam, disseruit Augustinus :20 Non ut me non occidat inimicus, sed ut non timeam occidentem inimicum. Erue animam meam a timore inimici, et subde tuo timori, sicut in Evangelio præcepisti : Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere ;21 sed eum timete qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam. — Itaque, Velociter exaudi me, non differendo ex ira concedere gratiarum charismata, ex quorum dilatione incido plura seu graviora peccata, juxta illud :22 Ecce tu iratus es, et pecamus. Verumtamen Deus non semper exaudit statim ad votum, etiam dum gratiæ dona petuntur, sed tempore opportuno.23 Propter quod ait Salvator, Oportet semper orare et non deficere : quatenus diu fideliterque orando, mereamur copiosius exaudiri, et gratiam laboriose acceptam diligentius custodiamus. Etenim divitiæ facile acquisitæ, facile solent dispergi ; paulatim vero obtentæ, solent augeri : juxta illud, Substantia festinata minuetur ;2425 quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.26 Nihilo minus quosdam sibi familiariter caros singulariterque devotos, Deus frequenter audit celerrime. De quibus per Isaiam testatus est : Antequam clament exaudiam eos, adhuc illis loquentibus ego audiam ;27 et in Psalmo : Præparationem cordis eorum exaudivit auris tua.
Ecce in his versibus tribus quinquies repetivit sensum eumdem, ad denotandum præfervidum cordis sui affectum, et magnitudinem causæ pro qua orat, videlicet, ut evadat æterna supplicia atque vilissimum principatum facinorum, obtineatque dona gratiæ in præsenti et amicitiam Dei, et dona gloriæ in futuro. — Consequenter tangit unam causarum quare tam anxie orat.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, id est, tempus vitæ meæ pro magna parte præteriit, inutiliterque consumptum, imo prorsus deperditum est, quantum ad eam temporis partem in qua peccatis dæmonibusque servivi : in quo potius mortuus fui quam vixi. Hinc scriptum est : Quæ est vita vestra ? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur.28 Et sanctus Job protestatur : Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe ;29 itemque, Memento mei, Domine, quia ventus est vita mea.30 Et ossa mea sicut premium aruerunt, id est, fortitudo mea defecit, virtutes mihi olim infusæ, per vitia sunt corruptæ, superioresque vires animæ fervore et impetu passionum sunt tabefactæ; atque in ossa et carnem redundavit interior ista afflictio. Hinc alia habet translatio : Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Cremium autem dicitur a cremando, utpote id quod remanet in patella, facta adustione pinguis carnis, et ea pinguedine jam extracta. Sic spiritualis pinguedo et adeps divinorum charismatum per peccata et ignem libidinis extorquetur et aufertur ab anima. Pro quibus oravit Psalmista :31 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
Quemadmodum in fine præcedentis versiculi pœnitens dixit, Ossa mea sicut cremium aruerunt, ita nunc addit : Percussus sum vento tentationis, impetu passionum, ardore libidinis, incursu adversitatis ; ut fœnum percutitur solis calore ; et aruit cor meum, id est, mens, intellectus, voluntas, sanctæ devotionis pinguedine sunt privatæ : de qua loquitur Isaias, Delectabitur in crassitudine anima vestra.32 Sic ait et Jeremias : Maledictus vir qui confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus ;33 erit enim quasi myricæ in deserto. Et sicut arbor exaruit quia non habebat humorem, sic homo designatus per arborem, spiritualiter aret, dum humore gratiæ34 caret, nec superiorum imbre charismatum irrigatur. Quia oblitus sum comedere panem meum. Hoc de multiplici pane exponitur : Primo, de fletu salubri, qui optime reficit mentem. De quo in alio psalmo : Cibabis nos pane lacrimarum ;35 et rursus, Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte.36 Denique, dum pœnitens ab hujusmodi pane diutius abstinet, cito patitur recidivum ; fitque incautus, incustoditus, intimoratus, qui non recordatur quam dire et frequenter peccavit, quam item faciliter et frequenter adjiciet ad peccandum, nisi desuper præservetur, et ipse quoque agendo quod in se est, custodiat semetipsum, juxta illud Proverbiorum : Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit.37 Secundo, exponitur de pane sacramentali, de quo ait Salvator : Caro mea vere est cibus.38 Quem qui negligit manducare, fit aridus corde, sicut rursus testatur :39 Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Tertio, de pane contemplationis, qui est sapientiæ actus, mentem præsertim delectans ac roborans, de quo in Ecclesiastico legitur : Cibabit illum Dominus pane vitæ et intellectus.40 Quarto, de pane bonæ operationis, de quo asserit Christus : Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in cœlis est.41 Qui autem omissis occupationibus virtuosis, otiositati, vanitati, iniquitati intentus est, aret et perit omnino.
D Denique, juxta prætactam similitudinem scriptum est : Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos fœni ; exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo.4243 Et Jacobus : Dives sicut flos fœni transibit ; exortus est sol cum ardore, et arefecit fœnum. De percussione quoque præfata qua dictum est, Percussus sum, Dominus dixit : Omnis qui audit verba mea et non facit, similis est viro stulto qui ædificavit domum suam supra arenam ; et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit.44 Sic accidit homini in tentationibus et variis mundi eventibus, qui non est virtutibus stabilitus. Idcirco, secundum Apostolum, Optimum est gratia stabiliri cor. Insuper, quod dictum est, Oblitus sum comedere panem meum, de materiali quoque cibo potest exponi dupliciter : Primo, de abstinentibus immoderate, et jejunantibus indiscrete, qui corpus et animam videntur destruere. Contra quos docet Apostolus : Rationabile obsequium vestrum. Secundo, de epulantibus crapulose, quia non comedunt panem suum, id est cibum eorum sustentationi opportunum ac debitum, sed alienum : quia quod superest eorum necessitati aut utilitati, pauperibus debent dare, prout noster præcipit Legislator : Quod superest date eleemosynam. Qui et alibi jubet : Attendite ne graventur corda vestra crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ. Unde et Paulus : Curam, inquit, carnis ne feceritis in desideriis.
Quoniam ergo ita me habui, penitus ingemui, sicut subjungitur.
A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ, id est, in tantum dolui, flevi, jejunavi pro culpis, quod ita extenuatus sum corpore ut ossa mea pelli adhærent : sicut et sanctus Job fassus est : Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum. Quod in multis sanctis religiosis ac eremitis, præsertim in sancta Pelagia, legitur factum.
Similis factus sum pelecano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Similis factus sum pelecano solitudinis, id est pelecano in deserto et locis solitariis libenter degenti. Hoc quippe convenit pœnitenti, ut occasiones vitet peccandi, consortia atque convivia fugiat, et in locis secretis ac quietis effundat se coram Deo, sua rememorando, exaggerando ac deplorando peccata, et ea per disciplinas puniendo, veniamque poscendo, ac emendationem proponendo firmissime : quod totum in solitudine fit tanto perfectius quanto liberius. Unde in alio dicitur psalmo : Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Jeremias quoque : Quis, ait, dabit mihi diversorium viatorum in solitudine? Et plorabo die ac nocte. Factus sum sicut nycticorax in domicilio, id est, instar nycticoracis in domicilio seu ruinosis parietibus commorantis me habui. Quemadmodum enim hujusmodi avis præ aliis avibus vilis est, et debiles oculos habens, fugit lucem diurnam ac avium societatem, quæritque cibum in nocte ; sic ego præ vitiorum meorum horrore atque rubore, vilem omnino me reputavi et humano indignum consortio, ac modicæ illuminationis in animo. Nocturnis vero temporibus degens in camera, præfatis panibus contritionis, divinæ laudationis, ac consimilibus actibus virtuosis, me reficere studui.
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto : id est, actibus pœnitentiæ, non torpori acediæ, fui vigilanter intentus, sciensque quod non dormientibus, otio et torpori vacantibus, sed idonee certantibus, arctam viam pergentibus, pœnitentialem vitam ducentibus, pervenit regnum cœlorum. Sicque factus sum ut passer in tecto solitarie requiescens. Quemadmodum namque passer ex sua natura est libidinosus et calidus, attamen solus persistens, est continens : sic pœnitens nondum in virtutibus stabilitus, si inter homines conversetur, cito scandalizatur et concupiscit; si vero sub tecto maneat solitariæ mansionis, reprimit se et frigescit.
Præterea, per pelecanum, avem solivagam valdeque macilentam, specialiter designantur pœnitentes perfecti, qui sublimiter carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes, mundumque penitus deserentes, etiam exercitia beatissimi Joannis sectantur in eremo, laudibus et contemplationibus Creatoris, meditationibus sacris et orationibus fervidis assidue intendentes. Per nycticoracem signantur mediocriter boni et proficientes, qui interdum ea quæ mundi sunt, interdum
Ps. LIV, 8.
Jer. IX, 2, 1.
Galat. V, 24.
Hebr. XIII, 9.
Rom. XII, 1.
Luc. XI, 41.
Ibid. XXI, 34.
Rom. XIII, 14.
Job XIX, 20. ea quæ Dei sunt operantur : et ob id a mundanis hominibus contemnuntur, quia eorum solita vitant consortia atque carnalia opera. Per passerem autem adhuc ex sua dispositione inquietum, lascivum et ad carnalia pronum, exprimuntur incipientes, pœnitentiam inchoantes, in quibus adhuc fortes sunt reliquiæ vitiorum, et nisi sub tecto sedeant soli, periclitantur in publico. Qui ergo ad vitia pronus est, præsertim ad venereorum appetitionem et actum, fugiat prorsus, vitet adspicere, quod non licet appetere; colloquia et contactum, amplexus et oscula, tanquam mortis præludia, tanquam infernalis ruinæ præambula, exsecretur. Et breviter, omnia quæ hic in persona pœnitentis proferimus, strenue et compuncte adimpleamus.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei; et qui laudabant me, adversum me jurabant.
Hoc pœnitens et conversus dicere potest de malitiosis hominibus, qui facta et opera pœnitentium atque consortia vana vitantium interpretantur in pejus, detrahentes et insultantes eisdem, et eos quasi hypocritas reputantes, ipsorum quoque sobrietatem et abstinentiam tenacitati et avaritiæ adscribentes; et quos laudabant in malis (juxta illud, Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ), vituperant jam in bonis. Hinc scriptum est: Ambulans recto itinere et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.45 Et rursus in Proverbiis Salomon testatur: Qui derelinquunt legem, laudant impium; itemque, Abominantur justi impium, et abominantur iniqui eos qui in recta sunt via. De talibus in sua prima Canonica loquitur sacratissimus Petrus: Ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus: in quo admirantur, non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.46 Verum talia vir bonus non debet curare, sed patienter sufferre, nec ex humana verecundia retrahi aut cessare ab actibus bonis.4748 Nempe, ut etiam Seneca dixit, ab impiis vituperari est commendari.4950 Propterea in Isaia docetur: Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum. Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum arescet?
Hæc itaque passus sum :51
Quia cinerem tanquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam.
Quia cinerem tanquam panem manducabam: id est, mei ipsius fragilem conditionem et mortalem naturam diligenter pensavi, et tali consideratione mentem meam salubriter refeci, confortavi, atque ad patiendum æquanimiter cuncta adversa et aspera animavi, advertendo quod omnia ista celeriter dilabuntur ac cito pertranseunt.52 Propter quod mater Ecclesia monet filios suos, dicens: Memento, homo, quod pulvis es, et in pulverem reverteris: sicut et in Genesi dictum legitur homini primo. Et in Ecclesiastico legitur:
Quid superbit terra et pulvis?53 Ad litteram quoque quidam viri sancti, ut Germanus episcopus, et Franciscus, leguntur cibis suis cinerem prælibasse aut superfudisse. Et poculum meum cum fletu miscebam: id est, corporalem potationem cum lacrimis sumpsi, mearum memor culparum, ac dominicæ passionis, quemadmodum Filius Dei propter me in cruce felle cibatus et aceto potatus est: cui refectioni homo condignam nequit rependere vicem, etiam si mille annis in pane et aqua abstineat. Vel, Poculum meum, id est temporalem consolationem, aut etiam cœlestium contemplationem, cum fletu miscebam: ita quod ea quæ ante delectabilia reputavi, nunc penitus deploravi; et cum fletu ad cœlestia suspiravi, ex quorum dilatione affligor. Istud ad verum pertinet pœnitentem, cuncta carnaliter delectantia fastidire, et quæ afflictiva sunt carnis moderate amplecti, ad cœlestem quoque patriam anxie anhelare, sicut de antiquis patribus ad Hebræos fertur: Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed de longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram :54555657 qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. — Itaque in cibo et potu non delectationem, sed necessariam tantum refectionem quæramus : præsertim quia ad sobrietatem seu abstinentiam (ut est virtus infusa, ad Christianos pœnitentesque spectans) pertinet etiam aliquid necessitati naturæ subtrahere, ad satisfaciendum pro culpis et superfluitatibus multis ; et ut sanguinem minuendo, Christo compatiamur, ac minus ad vitia concitemur. Ad sobrietatem vero seu abstinentiam (ut est virtus naturalis et acquisita) spectat tantum de cibo et potu suscipere, quantum requirit natura pro bona habitudine et expedita rationis operatione, ut Thomas in secunda secundæ declarat. Unde et has virtutes dicit ab invicem distingui specifice. Quid ad hæc dicturi sunt, qui se ipsos immoderate ingurgitant, tamque gulose reficiunt ut ratio offuscetur, et bonæ dispositioni mentis corporisque repugnet ?
Taliter igitur me afflixi, corpus castigando, et in servitutem spiritus redigendo,58
A facie iræ indignationis tuæ, quia elevans allisisti me.
A facie iræ indignationis tuæ, id est ex consideratione ac timore imminentis tui judicii, ac justæ ultionis quam merui et partim incurri ; quia elevans allisisti me, id est, per beneficia tua naturalia seu fortuita aut etiam gratuita me exaltando ac honorando, dejecisti me in adversa, et cadere permisisti in vitia, variis quoque miseriis affici, ita ut lugeam in me esse impletum illud Psalmi :59 Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus ; et illud in Threnis, Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.60 Nempe, ut scriptum est primo Regum, Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.61 Hinc sanctus Job : Ego, inquit, quondam ille opulentus, repente sum contritus.62 Rursus fatetur : Adducet Dominus consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem ;63 balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. Ecce qualiter justus et omnipotens Deus elevans dejicit et allidit. Quod tunc quoque impletur, dum viros magnæ virtutis superari tentatione permittit. Unde loquitur Augustinus : Vidi cedros Libani cecidisse, de quorum ruina non magis suspicabar quam de ruina Hieronymi et Ambrosii. Denique, quis putaset electum David, post tot gratiarum charismata, post tot de Christo vaticinia, post tot superna oracula, post tot apparitiones cœlestes, etiam in ætate matura, in adulterium, homicidium, et traditionem casurum?64 Nemo ergo securus sit, et juxta Apostolum, Qui stat, videat ne cadat.65
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
Dies mei sicut umbra declinaverunt : sicut jam dictum est, Quia defecerunt sicut fumus dies mei.66 Hinc David testatur : Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.67 Hæc nunc salubriter perpendamus, et omnem terrenam prosperitatem, gloriam mundi et humanum honorem pro nihilo arbitremur, imo Dei amore ac futuræ felicitatis intuitu cordialiter aspernemur, ne vanis et fœdis ac frivolis rebus decepti, postea cum damnatis sera pœnitentia dicamus illud Sapientiæ : Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis ; lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Quid nobis profuit superbia ? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens.68 Et ego sicut fœnum arui : juxta quod dictum est, Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum.69 Frequenter illuminatus Psalmographus admonet nos in libro Psalmorum, nostræ fragilitatis atque brevissimæ ac incertissimæ vitæ memores esse, quatenus præsentia contemnamus, tempus vitæ hujus fructuose expendamus, et ad æternam beatitudinem incessanter festinemus. Hinc quippe etiam in aliis disseruit psalmis :
Pulvis sumus; homo sicut fœnum dies ejus, tanquam flos agri sic efflorebit;70 itemque, Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra prætereunt.71 Etenim quid est hæc vita, nisi incessabilis cursus ad mortem? Quæ vita quanto plus extenditur, tanto plus breviatur. Hinc in sua prima epistola vertex ait Apostolorum: Animas vestras castificate in obedientia caritatis, in fraternitatis amore:7273 quia omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus ut flos fœni.74
Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
Efficacissima oratio perhibetur, quæ laudibus Dei miscetur. Propter quod in alio psalmo expressum est: Laudans invocabo Dominum; et ab inimicis meis salvus ero. Hinc postquam pœnitens jam in præhabitis versibus humiliavit se ipsum, instabilitatem, fragilitatem, ac brevitatem suæ vitæ ac subsistentiæ frequenter commemorans, jam Deitatis æternam invariabilitatem atque invariabilem æternitatem fatetur ac laudat, quatenus opposita juxta se posita clarius innotescant. Tu autem, Domine, in æternum permanes, id est, æternaliter et incommutabiliter in te ipso consistis, et es ipsum simplicissimum ac perfectissimum esse. Qui per Prophetam dicis: Ego Dominus, et non mutor. Nempe, quum Deus sit primum ens, necesse est esse increatum, incausatum, ac independens, nec aliquid ante ipsum est: idcirco æternus est. De quo primo Cœli ait Philosophus: Ab hoc ente omnibus derivatum est esse, et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius. Duodecimo quoque Primæ philosophiæ: Ab hoc ente dependent cœlum et terra, et tota universi natura. Et memoriale tuum in generationem et generationem. Memoriale vocatur notabilis et præclarus effectus jugi memoria dignus. Sicque quodcumque opus Dei egregium atque magnificum, potest dici memoriale ipsius. Unde et Judith dixit ad Dominum: Erit memoriale tuum, quum manus feminæ dejecerit eum, videlicet Holofernem.75 Et ita opera creationis et re-creationis, et glorificationis, sunt memoriale, imo et memorialia omnipotentiæ, sapientiæ, bonitatis, misericordiæ, ac justitiæ Dei. Interdum quoque memoriale Dei appellatur nomen ejus a gratioso effectu impositum. Hinc ut in Exodo recitatur, quum Moyses interrogasset, Quod est nomen tuum?76 inter cetera Dominus dixit: Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos:77 hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. Unde et Isaias dicit Deo: Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.78
Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
Tu exsurgens misereberis Sion. Deus immobilis perseverans dat cuncta moveri, et omnia operatur in se incommutabiliter prorsus quiescens, nec quidquam agit in tempore, nisi sicut et quod in æternitate disposuit. Quomodo exsurget, nisi in actum procedens, et de novo aliquid faciens, ac preces devotorum exaudiens? Sicque miseretur Sion, id est militanti Ecclesiæ, et cuicumque fideli personæ Deum fideliter speculanti; imo et Synagogæ, cujus templum fuit in monte Sion: unde et nomine Sion frequenter exprimitur, quemadmodum in Zacharia: Exsulta satis, filia Sion. Sophonias quoque ait:79 Lauda, filia Sion.80 Synagogæ autem misertus est Deus potissime, quando ex ea congregavit et fecit primitivam Ecclesiam ex Judæis collectam, et per eam in toto mundo Evangelium divulgavit, juxta illud Isaiæ: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.81 Quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus faciendi clementer misericordiam in ea. Et est repetitio in signum confirmationis ac ferventis affectionis. In Christi namque adventu impletum fuit tempus misericordissime agendi cum Synagoga, quantum ad electos ex ea. Propter quod Christus tunc dixit: Nunc judicium est mundi, judicium scilicet discretionis, in quo per quorum-dam piam vocationem et aliorum justam relictionem, discreti sunt illi ab invicem.82 Ideo subdidit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Tunc item impletum fuit tempus hebdomadarum annorum, (non septem dierum,) de quibus Daniel: Ut adduceretur justitia sempiterna et deleretur iniquitas. Sic et in Zacharia narratur angelus sanctus dixisse: Usquequo, Domine exercituum, non misereberis Jerusalem? Iste septuagesimus annus est. Tunc quoque tempus est miserendi, quando electi graviter affliguntur, et homines misericordia Dei præcipue indigent, iniquorum quoque pravitas magis abundat, juxta illud in Psalmo: Tempus faciendi, Domine, id est, o Domine, tempus est faciendi quod oro, et tempus est ut exaudias. Et subditur ratio: Dissipaverunt legem tuam, id est, iniqui legem tuam transgressi sunt.
15 Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.
Quoniam placuerunt servis tuis, id est sanctis Apostolis et eorum coadjutoribus, lapides ejus, id est homines ex Judæa seu gentilitate convertendi, ex quibus Ecclesia est constructa: quorum conversionem desideraverunt primi illi ferventissimi prædicatores. De quibus lapidibus scribit gloriosus et primus et summus Christi vicarius, in prima sua Canonica: Ad quem accedentes lapidem vivum; et ipsi tanquam lapides vivi superædificamini domos spirituales. Vas quoque electionis ad Ephesios: Estis, inquit, cives Sanctorum et domestici Dei, superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo et vos ædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. Et terræ ejus miserebuntur. Præfati quippe prædicatores, terræ Judæorum atque gentilium, hoc est utrique populo, vehementissime condoluerunt, et pro ipsis ferventissime oraverunt, ac pro ipsorum conversione instantissime laboraverunt, in tantum ut unus eorum confessus sit: Tristitia mihi magna est, et dolor continuus animæ meæ: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis. Hinc S. Clemens de beatissimo Petro scribit, quod immensam habuit caritatem ad omne hominum genus. Unde et Christus ipsis prædicatoribus loquens: Videte, ait, regiones, quoniam albæ sunt ad messem.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, omnes videlicet gentes per Christi discipulos ad fidem conversæ, in quibus timor Dei filialis et sanctus toto orbe terrarum fuit abundans. De quibus a Daniele est prædictum: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei; atque in alio psalmo, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ. De quibus Jeremias locutus est Deo: Ad te gentes venient de longinquo, dicentes, Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit, puta stultitiam idolorum. Et omnes reges terræ gloriam tuam: id est, universi fidelium reges, prælati, ac principes, seu quidam de omnibus (ut sit distributio accommoda, videlicet pro generibus singulorum, non pro singulis generum), tuam, o Domine, majestatem gloriosamque famam formidabunt: juxta illud Psalmi, Adorabunt eum omnes reges.
17 Quia ædificabit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
Quia ædificabit Dominus Sion, id est, universalem Ecclesiam construet et augebit ex plebe Judæorum ac paganorum; diversis quoque virtutibus, donis et gratiis, signis, prodigiis atque miraculis ipsam ornabit, compaginabit, ac sublimabit. Et videbitur in gloria sua, id est, ipsa universalis Ecclesia Christi fulgebit et apparebit, etiam in hoc mundo, in præcipua potestate, fama, jurisdictione, jucunditate, et honorificentia. Prætactis namque supernaturalibus donis, tam gratiæ gratum facientis quam gratiæ gratis datæ, omnipotens Deus mirificavit ac exaltavit Ecclesiam Christi valde præcellenter præ Sy-
Joann. XII, 31.
Dan. IX, 24.
Zach. I, 12.
Ps. CXVIII, 126.
Ibidem.
1 Petr. II, 4, 5.
Ephes. II, 19, 20, 22.
Rom. IX, 2, 3.
Joann. IV, 35.
Dan. VII, 14.
Ps. XXI. 28.
Jer. XVI. 19.
Ps. I. XXI. 11 nagoga omnique alia plebe. Propter quod princeps Ecclesiæ scripsit plebi christicolæ: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutem annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Hinc Roma per sacram beatissimi Petri fidem caput orbis effecta, latius præsidet religione divina quam dominatione terrena, ut loquitur Leo Papa. De hac excellentia Ecclesiæ Christi, sub appellatione Jerusalem, multa in Isaia sunt prædicta. Zacharias quoque ait: Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.83 — Potest quoque et ita exponi: Videbitur in gloria sua: id est, Deus in ipsa excellentia Ecclesiæ cognoscetur tanquam in præclaro suo effectu, ita quod ex mirabilibus quæ in Ecclesia sua Christus facturus est, et nunc fecit, innumerabiles cognoscent quod Christus verus sit Deus, et convertentur ad fidem ipsius: sicut et factum est, et fiet Antichristo occiso. Hinc dixit evangelista Joannes: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre;84 et ipsemet Dominus, Opera quæ ego facio in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me.85
18
Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum.
Videmus quod inopes ac mendici volentes a divitibus eleemosynam impetrare, suam indigentiam fatentur ac pandunt, vilibus induuntur, et læsiones seu vulnera, si quæ habent, intuentium objiciunt oculis, quatenus ad misericordiam et beneficentiam provocentur. Quanto magis, si a Patre misericordiarum, benignissimo Deo, cui assidue dicimus mendicantes, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie86, desideramus salvifica charismata, exaudiri, et refici, debemus nos profunde humiliare, universos nostros defectus, ærumnas, læsiones, attendere ac fateri, omneque bonum fonti bonorum toto corde adscribere? Et quanto directius, ac humili nostri vilificatione supposuerimus mentes nostras altissimo illi omnium bonorum datori, tanto copiosius nobis infundet stillicidia gratiarum: quemadmodum cernimus in vallibus tanto plus imbrium congregari, quanto fuerint magis profundæ. Itaque hujuscemodi recognitio veritatis, et vera cognitio sui ipsius, cum pia affectione propitiationis divinæ, disponit aptissime ad largam Dei exauditionem, ad infinitæ pietatis provocationem, ad obtinendam omnem gratiam desideratam. Propter quod ait Salvator: Beati pauperes spiritu, id est humiles, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;87 et denuo, Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Judith quoque: Mansuetorum et humilium tibi semper placuit oratio.88 Incomparabilis quoque Virgo disseruit: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.89 Hic est respectus Dei per approbationem: cui opponitur respectus Dei per reprobationem et ultionem, de quo loquitur Amos propheta: Oculus Domini super regnum peccans, ut conterat illud; et Judith: Domine Deus, intuere superbiam illorum, et respice ad nostram humilitatem.90
Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur, laudabit Dominum.
Scribantur hæc in generatione altera: id est, scripta psalmi istius a posteris agnoscantur et transcribantur ab ipsis, ad ædificationem et informationem ipsorum, juxta illud alterius psalmi: Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera.91 Nam, sicut scribit Apostolus, Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.92 Et populus qui creabitur, laudabit Dominum: id est, ex fidelibus nascentur fideles qui Deum laudabunt ac colent, sequentes legem patrum suorum, secundum illud Proverbiorum: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ, ut addatur gratia capiti tuo.93 Hoc est quod fertur in alio psalmo: Annuntiabitur Domino generatio ventura; et item in alio, Filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis.949596979899
Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cœlo in terram adspexit.
Quia prospexit de excelso sancto suo : quod per sequentia exponitur verba, quum subditur : Dominus de cœlo in terram adspexit, id est, oculum suæ pietatis convertit ad habitantes in terra qui invocant eum. Loquitur autem Scriptura de Deo more humano, quasi alicubi resideat in loco sublimi, et inde adspiciat in hæc ima : quum tamen ipse supergloriosissimus Deus sit penitus infinitus, incircumscriptibilis, illocalis, intemporalis. Nec est in loco circumscriptive nec definitive, sed transcendenter : imo ubique est per essentiam, præsentiam, atque potentiam ; in Christo homine per hypostaticam unionem, in justis per gratiam, in Beatis per gloriam. Nihilo minus dicitur esse in cœlo empyreo, tanquam in habitaculo, in quantum ibidem clarius se ostendit, et evidentius ac magnificentius operatur : qui per Isaiam testatur, Cœlum mihi sedes est.100 Hinc inde dicitur respicere, exaudire, influere :101 qui tamen per Jeremiam affirmat, Cœlum et terram ego impleo.102 De quo in Actibus loquitur Paulus : Non longe est ab unoquoque nostrum ;103 in ipso enim vivimus, movemur, et sumus.
Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum, id est, orationes et suspiria peccatorum pœnitentium clementer exaudiat : qui vincti sunt vinculis vitiorum, spiritualiterque captivi a diabolo tenebantur, juxta illud Proverbiorum : Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.104 Unde Apostolus : Resipiscant, inquit, a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.105 Nempe, ut in secunda sua protestatur Canonica S. Petrus : Iniqui sunt servi corruptionis :106 a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Sic quoque solvat a jugo diaboli et peccati filios interemptorum, id est posteros spiritualiter interfectorum peccato, aut corporaliter occisorum pro Christo.
Ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem.
Ut annuntient in Sion nomen Domini, id est, quatenus ita soluti, et spiritualem libertatem adepti, prædicent Christum in ecclesiastica unitate, et in ipsa Ecclesia, annuntiando beneficia gratiæ ejus ac suæ redemptionis mysteria, sicut ipse in Evangelio ait : Vade, et annuntia quanta fecerit tibi Deus, et misertus sit tui.107 Et laudem ejus in Jerusalem, id est in Ecclesia tam militanti quam triumphanti, secundum illud Isaiæ : Qui redempti fuerint a Domino, venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam obtinebunt ;108 et fugiet dolor et gemitus. De hac Jerusalem scribit Apostolus : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.109 De qua legitur : Jerusalem, luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te ;110 nationes ex longinquo ad te venient, etc. Et hoc est quod in Evangelio asserit Christus : Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum.111 Hæc est civitas Dei, de qua in Apocalypsi inducitur : Civitas non eget sole, neque luna :112 nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ad Hebræos quoque : Accessistis ad civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam.113114 Hæc est civitas ad quam sancti Patriarchæ et Prophetæ suspirabant, juxta illud :115 Exspectabat Abraham fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.
In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino, id est in ipsa corporali aut spirituali collectione fidelium, tam vulgarium quam præsidentium, qua convenerunt ad conferendum qualiter Deo efficacius obsequantur, qua etiam per fidem et caritatem in uno Christi ovili specialiter adunati sunt, et unum mysticum corpus effecti, juxta illud Apostoli :116 Unum corpus multi sumus.
24
Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Respondit ei in via virtutis suæ, id est, ipsa Sion seu Ecclesia ad Dei servitium vocata, respondit Domino in via suæ virtutis, id est in conversatione sua virtuosa, qua Deo placite deservivit : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi, id est, da mihi sapienter considerare quam pauci et breves sunt dies vitæ meæ in sæculo isto, præsertim respectu futuræ æternitatis :117 quatenus ex consideratione hujus labilis vitæ, ferventius me emendem, celeriusque ad futuram felicitatem progrediar. Unde in alio psalmo habetur : Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Hinc sanctus Job dixit :118 Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Hanc paucitatem dierum residuæ vitæ nostræ profunde jugiterque pensemus ; et certi quod diem ignoremus et horam, omnem diem quasi ultimum reputemus :119120 sicque per mores et actus Deo placentes, ad finem felicem inoffenso pede tendamus. Etenim tam discrete, timorate ac fervide vivere debet homo, quasi uno solo die victurus, nec quasi adhuc plurimis annis in hac vita mansurus.121 Hanc paucitatem dierum vitæ suæ consideravit patriarcha Jacob loquens ad Pharaonem : Dies peregrinationis vitæ meæ super terram, centum triginta annorum sunt, parvi et mali.122
25
Ne revoces me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem anni tui.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum, id est, ab hac vita non jubeas me auferri in juventute, quando adhuc imparatior sum ad mortem. De tali revocatione David locutus est : Numquid potero revocare eum?123 Unde alibi legitur : Revertatur pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Vel, Ne revoces me in dimidio dierum meorum, id est, in juventute mea non permittas me revocari aut redire ad vitia adolescentiæ meæ. Imo potius, juxta apostolicum documentum, quæ retro sunt obliviscens, in anteriora extendam me ipsum.124 In generationem et generationem anni tui, id est, anni tuæ durationis per omnium generationum successiones extenduntur, et superexcedunt, quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quæ præteriit.125 Constat in die æternitatis nullam successionem cadere temporalem :126 imo æternitas (quæ ponitur quasi mensura increatæ vitæ et invariabilis consistentiæ Dei) est interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio. Verumtamen in Scripturis frequenter per temporalia nomina designatur, ut ad Hebræos ait Apostolus : Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula.127 In Apocalypsi quoque : Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est Omnipotens. De his annis Dei intemporalis scriptum est in Job : Numerus annorum ejus inæstimabilis ;128 alibi quoque Petrus, Unus dies apud Deum tanquam mille anni, et mille anni sicut dies unus.129
Initio tu, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt cæli.
Possent hic plura introduci et quæri, quæ prosequi prohibet brevitas cui hic studeo : quæ super secundum Sententiarum diffuse tractantur. Possetque hic sciscitari, an spirituales substantiæ, ut angeli, fuerunt ante sensibilem mundum productæ; et rursus, an elementa in exordio creationis mundi sensibilis ac corporalis, fuerunt distincte producta in suis substantialibus formis, an etiam in suis accidentalibus formis, sicut nunc stant, an potius in materia et forma corporeitatis confusa. Verum, ad compunctionem pœnitentis ista parum conferre videntur, nec penitus queunt exprimi verbis. — Et quamvis ad primum istorum responderint Græci, etiam sancti viri (quos in hoc imitati sunt Hieronymus atque Hilarius), quod angeli ante sensibilem mundum diu creati sint; rationabilior tamen censetur sententia Augustini, Gregorii, Bedæ, qui cum suis sequacibus dicunt contrarium: attamen sine præjudicio et derogatione alterius partis, præsertim propter auctoritatem Gregorii Nazianzeni ac Athanasii: qui tantæ fuerunt auctoritatis in Scripturis, quod nullus præsumpsit contradicere eis. Denique sententia Augustini et Gregorii etiam ex hoc probatur versiculo, Initio tu, Domine, terram fundasti. Ergo ante terræ creationem nihil creatum est, quum et in exordio Genesis dictum sit, In principio creavit Deus cœlum et terram:130 quamvis ibi per cœlum quidam intelligant naturam angelicam, quidam cœlum empyreum. Communiter demum ponuntur quatuor coæquæva, cœlum empyreum, angelus, materia, tempus. — Circa secundum, posuit Augustinus totum universum, quantum ad partes suas principales ac permanentes, et quantum ad prima individua specierum, esse simul in instanti distinctim producta sicut nunc stant. Alii vero Sancti, Græci et Latini, propter auctoritatem reverentiamque Scripturæ, magis secuti sunt superficiem et tenorem scripturæ Geneseos: quorum aliqui posuerunt omnia corporalia simul producta in materia quadam confusa, et forma corporeitatis indistincta ac generali; alii, quod elementa fuerunt in propriis substantialibus formis simul ac distincte producta, similiter cœlestia corpora.
Nunc autem pertranseundo, simpliciter potest exponi. Initio tu, Domine, terram fundasti, id est, in exordio temporis terram et cetera elementa creasti, ac firmiter collocasti: juxta illud alterius psalmi: Qui fundasti terram super stabilitatem suam; non inclinabitur in sæculum sæculi.131 Et rursus: Ego confirmavi columnas ejus. De hac mirabili situatione et constabilitione terræ gravissimæ in medio universi et super aquarum fluenta, nullo duro et solido ei substrato, scriptum est in Job: Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.132 Unde et Dominus loquitur: Ubi eras, quando ponebam fundamenta terræ? Indica mihi, si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus? aut quis tetendit super eam lineam? et super quo bases ejus consolidatæ sunt?133134 Et opera manuum tuarum, id est omnipotentiæ ac sapientiæ tuæ, sunt cœli universi, tam materiales quam angelici spiritus habitantes in cœlis. De cœlis multa possent hic investigari, puta de natura, motu, numero influentiisque ipsorum: quæ super secundum tractantur Sententiarum. Quamvis autem nonnulli dixerunt decem esse mobiles cœlos, communior tamen est opinio quod tantum sint novem, puta: nona sphæra, quæ dicitur cœlum crystallinum; et sphæra octava, quæ vocatur firmamentum ac cœlum stellarum; deinde septem orbes planetarum. Aliqua quoque dicuntur cœlum, propter quasdam participationes proprietatum cœlestium corporum: sicque dicitur cœlum aerium, cœlum æthereum, et cœlum olympium. Porro cœlum empyreum, id est igneum, ita vocatum a splendore, non a calore, quantitate est maximum, qualitate purissimum, substantia inter corpora nobilissimum: quod Damasceno testante, est continentia visibilium et invisibilium.
27
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent.
Ipsi peribunt: non substantialiter, quum scriptum sit: Statuit ea in sæculum et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. Et rursus Ecclesiastes: Generatio præterit, et generatio advenit, terra vero in æternum stat.135 Nec elementa quoad se unquam substantialiter corrumpentur. Cœlestia autem corpora quum non habeant materiam privationi annexam, ponuntur a philosophis atque theologis incorruptibilia quoad totum et partem. Peribunt ergo quantum ad accidentalia quædam, videlicet quoad situm et motum, qualitatemque aliquam et influentiam: prout hæc super quartum Sententiarum diffuse determinantur. Tu autem permanes plenissime immortalis et prorsus invariabilis æternaliter, in superoptima et infinite beatissima dispositione perseverans. De quo Balaam contestatur:136 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur. Et omnes sicut vestimentum veterascent, quantum ad accidentalem dispositionem in dictis. Non enim subjacent tempori, quantum ad suam substantiam substantialeque esse, sed quoad situm, motum, influxum, quos usque ad finem sæculi hujus habent, propter generabilium et corruptibilium innovationem, conservationem ac provisionem.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: sicut expositum est. Hæc toties repetuntur, ad insinuandum excellentiam superfelicissimi Dei, qui ut ait Apostolus, solus habet immortalitatem, id est omnimodam incommutabilitatem.137 In omni autem mutatione est quædam corruptio, hoc est alicujus esse desitio, quæ est mors quædam. Tu autem idem ipse es, quia in te nulla non identitas, nulla varietas, sed summa et perfectissima unitas. Unum autem in substantia, facit idem in quantitate æquale, in qualitate simile. Unumquodque demum tanto plus est tale, quanto minus habet de suo opposito. Quumque in Deo sit purissima unitas, quæ est quasi esse purissimæ identitatis, non est in eo ex natura rei aliqua non identitas, seu quædam alietas, quantum ad absoluta. Rursus, quum in superexcellentissimo Deo sit mera, plena et infinita simplicitas, in fine totius simplicitatis: quidquid huic simplicitati derogat, ut omnis non identitas ex natura rei, est longe ab ipso. Amplius, quod in se ipso infinite perfectum est, in consubstantiali sua opulentia supersimplicissime comprehendit omnem perfectionem, nobilitatem et gloriam, absque omni non identitate ex sua natura. Hæc contra quorumdam errorem, qui in Deo ponunt inter attributa distinctionem formalem, sunt breviter tacta. Et anni tui non deficient, id est, æternitas tua omnem annorum, imaginabilem multitudinem superexcedens, nullatenus finietur, nec minorationem accipiet.
Filii servorum tuorum habitabunt; et semen eorum in sæculum dirigetur.
Filii servorum tuorum habitabunt, id est, fideles, qui sunt spirituales filii Apostolorum et primorum discipulorum tuorum, manebunt et quiescent in Ecclesia militanti per fidem et gratiam usque ad mundi finem, deinde in Ecclesia triumphanti sine fine per gloriam et beatificam fruitionem: juxta illud Apocalypsis, Servi Dei servient illi, et videbunt faciem ejus, et regnabunt in sæcula sæculorum.138 Hinc in Proverbiis quoque legitur:139 Qui recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea. Et semen eorum in sæculum dirigetur, id est, operatio eorum in ultimum finem recte erit relata et fixa, nec amplius deviabit; proles quoque parentum bonorum sequens vestigia, cum illis salva manebit. De talibus filiis Apostolus scribit ad Galatas: Filioli mei, quos iterum parturio;140 ad Corinthios quoque, In Christo Jesu ego vos genui.141
Postremo de prætacta cœlorum immutatione multa in Scripturis leguntur, ut est illud Isaiæ:142 Complicabuntur sicut liber cœli; et idem rursus, Ecce ego creo cœlos novos et terram novam.143 Illud quoque Apocalypsis: Vidi cœlum novum et terram novam:144 primum enim cœlum et prima terra abiit, et mare jam non est. Quod vero in Canonica Petri legitur, Adveniet dies Domini ut fur, in quo cœli magno impetu transient;145146 et rursus, Cœli igni servati sunt in diem judicii: de aeriis exponitur cœlis. De his super quartum Sententiarum tractatur.
Footnotes
-
Ps. cl. 2 ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Joann. xvi, 1-5. ↩
-
Ps. x, 17, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Ps. ci, 2. ↩
-
Gen. xvi, 21, 22. ↩
-
Ps. l, 13. ↩
-
Gen. xviii, 21, 22. ↩
-
Joann. xvii, 1-5. ↩
-
Eccli. xxxv, 2. ↩
-
Ps. xc, 15. ↩
-
Jonæ II, 3. ↩
-
Ps. XLIX, 15. ↩
-
Gen. XXII, 1. ↩
-
Sap. III, 5. ↩
-
Deut. VIII, 2. ↩
-
Ps. XXXIII, 20. ↩
-
Ps. LXIII, 2. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Is. LXIV, 5. ↩
-
Luc. XVIII, 1. ↩
-
Ps. x, 17, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Prov. XIII, 11. ↩
-
Is. LXV, 24. ↩
-
Jacob. IV, 15. ↩
-
Job VII, 6. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
Is. LV, 2. ↩
-
Jer. XVII, 5. ↩
-
Luc. VIII, 6. ↩
-
Ps. LXXIX, 6. ↩
-
Ps. XLI, 4. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
-
Joann. VI, 56. ↩
-
Ibid. 54. ↩
-
Eccl. XV, 3. ↩
-
Joann. IV, 34. ↩
-
Is. XL, 6, 7. ↩
-
Jacob. I, 10, 11. ↩
-
Matth. VII, 26, 27. ↩
-
Prov. xiv, 2. ↩
-
1 Petr. iv, 3, 4. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
1 Petr. xxix, 27. ↩
-
1 Petr. xxviii, 4. ↩
-
Is. li, 7, 12. ↩
-
* alias potum ↩
-
Gen. iii, 19. ↩
-
Hebr. xi, 13, 14. ↩
-
Ps. lxviii, 22; ↩
-
Matth. xxvii, 34, 48. ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
1 Cor. IX, 27. ↩
-
Ps. XLVIII, 13, 21. ↩
-
Thren. IV, 5. ↩
-
1 Reg. II, 7. ↩
-
Job XVI, 13. ↩
-
Job XII, 17, 18. ↩
-
II Reg. XI. ↩
-
1 Cor. X, 12. ↩
-
vers. 4. ↩
-
I Par. XXIX, 15. ↩
-
Sap. V, 6-9. ↩
-
vers. 5. ↩
-
Ps. cii, 14. 15. ↩
-
Ps. cxliii, 4. ↩
-
Jacob. 1, 10. ↩
-
Is. xl, 6; ↩
-
1 Petr. 1, 22. 24; ↩
-
Malach. iii, 6. Judith ix, 15. ↩
-
Exod. iii, 13. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Is. xxvi, 8. ↩
-
Zach. ix. 9. ↩
-
Soph. iii, 14. ↩
-
Is. ii, 3. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Zach. IX, 10. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Joann. X, 25. ↩
-
Luc. XI, 3. ↩
-
Matth. V, 3. ↩
-
Judith IX, 16. ↩
-
Luc. I, 48. ↩
-
Judith VI, 15. ↩
-
Ps. LXXVII, 5, 6. ↩
-
Rom. XV, 4. ↩
-
Prov. I, 8, 9. ↩
-
Ps. LXXVII, 6. ↩
-
Ps. XXI, 32. ↩
-
Amos IX, 8. ↩
-
Judith XI, 29. ↩
-
Is. LX. ↩
-
II Cor. I, 3. ↩
-
Is. LXVI, 1; ↩
-
Act. VII, 49. ↩
-
Jer. XXIII, 24. ↩
-
Act. XVII, 27, 28. ↩
-
Prov. V, 22. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
II Petr. II, 19. ↩
-
Marc. V, 19. ↩
-
Is. LI, 11. ↩
-
Galat. IV, 26. ↩
-
Tob. XIII, 11, 13, 14. ↩
-
Matth. VIII, 11. ↩
-
Apoc. XXI, 23. ↩
-
Hebr. XII, 22. ↩
-
Hebr. XII, 22. ↩
-
Hebr. XI, 10. ↩
-
I Cor. X, 17. ↩
-
Ps. i. xxxix, 4. ↩
-
Ps. xxxviii, 5. ↩
-
Apoc. i, 4. ↩
-
Job vii, 16. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
Gen. xlvii, 9. ↩
-
II Reg. xii, 23. ↩
-
Philipp. iii, 13. ↩
-
Ps. lxxxix, 4. ↩
-
II Reg. xu, 23 Eccle. xii, 7. ↩
-
Hebr. xiii, 8. ↩
-
Job xxxvi, 26. ↩
-
II Petr. iii, 8. ↩
-
Gen. I, 1. ↩
-
Ps. cIII, 5. ↩
-
Job XXVI, 7. ↩
-
Ps. lXXIV, 4. ↩
-
Job XXXVIII, 4-6. ↩
-
Ps. cXLVIII, 6. ↩
-
Num. xxiii, 19. ↩
-
I Tim. vi, 16. ↩
-
Apoc. xxii, 3-5. ↩
-
Prov. ii, 21. ↩
-
Galat. iv, 19. ↩
-
I Cor. iv, 15. ↩
-
Is. xxxiv, 4. ↩
-
Is. lxv, 17. ↩
-
Apoc. xxi, 1. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
II Petr. iii, 10. ↩
Chapter 7 of 9