Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI: PROPTER QUOD INEXCUSABILIS ES, O HOMO.

QUONIAM itaque digni sunt morte æterna, non solum qui peccata prædicta committunt, sed etiam quicumque consentiunt, vel quum possint, non impedunt:1 Propter quod inexcusabilis es a peccato, o homo omnis qui judicas, id est, damnas seu reprobas alium, non secundum ordinem æquitatis ac regulas juris, sed inordinato judicio. In quo enim alterum judicas hoc modo, te ipsum condemnas, id est, damnatione dignum ostendis ac profiteris. Juxta quem sensum scriptum est: Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.2 Unde ait

Salvator: Ex ore tuo te judico, serve nequam.3 Et alibi: Hoc tuum est judicium, quod ipse decrevisti.4

Verumtamen, quoniam sacra Scriptura frequenter hortatur nos ad judicandum (juxta illud Prophetæ: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te: facere judicium;5 et infra dicit Apostolus: Spiritualis homo omnia judicat), frequenter quoque prohibet nos judicare, præsertim in hoc libro Epistolarum Pauli:6 ad agnoscendum ergo quomodo hæc omnia intelligi debeant, scire oportet quod judicium proprie sumptum est actus virtutis, videlicet determinatio juris seu definitio justi. Talis autem determinatio juris, est actus justitiæ: ideo judicium est actus justitiæ, tanquam inclinantis et disponentis judicantem, ut dignus atque idoneus sit ad judicandum. Actus namque virtutis ex virtute procedit. Nec potest bene judicare de operibus virtutis, qui habitum virtutis non habet. Unde castus bene judicat de pertinentibus ad castitatem, et fortis, de his quæ ad fortitudinem pertinent. Judicium tamen est actus rationis seu prudentiæ, tanquam dirigentis atque sententiam proferentis. In quantum itaque judicium procedit ex quadam connaturalitate judicantis ad judicata, requirit habitum virtutis in judicante.

Quoniam ergo judicium actus justitiæ est, in tantum licitum perhibetur, in quantum ex justitia oritur. Ad hoc autem quod judicium sit actus justitiæ, tria sunt necessaria: primo, ut procedat ex inclinatione virtutis, non ex impetu passionis aut suspicionis; secundo, ut procedat ex auctoritate præsidentis; tertio, ut proferatur secundum rectam rationem prudentiæ. Quodcumque horum defuerit, erit inordinatum illicitumque judicium. Si etenim primum defuerit, vocatur perversum; si secundum, dicitur usurpatum; si tertium desit, temerarium appellatur. Unde Chrysostomus super Matthæum: Qui in magnis peccatis sunt, eos judicare non debent qui in eisdem peccatis aut certe minoribus sunt. Et hoc, secundum Thomam, potissimum verum est, quando peccata prælati aut judicis publica sunt, et quando non est necesse judicare de alio ratione officii. Si vero peccata occulta sint, et necesse sit judicare ratione injuncti officii, potest cum timore ac humilitate judicare sive arguere. Si autem peccata sint manifesta, et nihilo minus judicare oporteat, debet primo intra se pœnitere. Nobis vero diligenter pensandum est illud S. Ambrosii: Judicet de errore et culpa alterius, qui in se ipso non habet quod judicet, ne quum de alio judicat, in se ipsum ferat sententiam.

De prædictis ergo inordinatis judiciis intelligenda sunt loca Scripturæ in quibus vetatur judicium: sicut quum dicitur, Nolite judicare, et non judicabimini. Luc. vi, 37. Potest autem et debet quilibet nostrum judicare, reprobare, et castigare se ipsum. In communi quoque possumus judicare de actibus atque generibus hominum, secundum doctrinam et determinationem Scripturæ: ut, quod omnis homicida damnabitur, et omnis superbia sit peccatum. Duo vero sunt in quibus, secundum Augustinum, vitare debemus judicium: Primo, quum ignoramus quo animo aliquid fiat. Idcirco de occultis ac dubiis judicare prohibemur. Secundo, dum ignoramus qualis futurus sit qui judicandus videtur. Et quia hoc semper ignoramus, non debemus absolute personam alterius judicare, præsertim quum ignoremus an dignus sit amore, an odio, possitque omni momento a Deo tangi, compungi, pœnitere, et purificari.7 De actibus tamen manifestis, et quæ animo bono fieri nequeunt, judicare permittimur, compatiendo potius quam spernendo.

Denique judicium duplex est, scilicet discretionis, quo inter bonum et malum discernitur, et remunerationis, quo de præmio sententiatur. Horum judiciorum utrumque laudabile est, servatis circumstantiis et conditionibus debitis. De judicio quippe discretionis Dominus loquitur per Prophetam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.8 De quo in Job habetur: Judicium eligamus, et inter nos videamus quid sit melius;9 itemque, Numquid qui non amat judicium, potest sanari?10 Judicium autem remunerationis est duplex, videlicet approbationis, quantum ad bonos, et reprobationis, quantum ad malos.

Sciendum quoque quod Paulus hoc loco ad litteram loquitur contra Ecclesiam Romanorum, quæ ex Judæis et gentilibus collecta erat, qui se mutuo judicabant.

Judæus enim judicavit gentilem de transgressione legis naturalis, gentilis vero Judæum de prævaricatione legis divinæ. Quilibet vero istorum, secundum Apostolum, inexcusabilis est. Cujus ratio subditur. Eadem enim agis, hoc est, similia, vel eadem genere aut specie, tu Judæe, operaris, quæ in gentili judicas, id est redarguis atque condemnas; vel, eadem agis, tu gentilis, quæ in Judæo judicas. Hoc generaliter accipi potest de unoquoque nostrum qui de illo peccato alium judicat, quod ipse in se ipso non corrigit. Quod consequenter declarat Apostolus.

Scimus enim per naturalem rationem, vel supernaturalem illuminationem, quoniam judicium Dei est secundum veritatem, id est secundum justitiam, qua reddit singulis quod merentur, hoc est, scimus quod judicium Dei sit justum, in eos, id est adversus eos, qui talia agunt, id est, se invicem temerarie judicant, sicut jam dictum est. Tales enim reprobat Deus. Circa quod Origenes sic ait: Illud hoc loco videtur ostendi, quod solius Dei sit secundum veritatem judicium, quia corda hominum nosse et mentis secreta dignoscere, solius est Dei. Sunt enim quædam quæ committuntur, opere quidem malo, animo autem non malo: ut si quis, verbi causa, hominem non voluntate occiderit. Alia vero fiunt opere bono, sed animo non bono: ut si quis misericordiæ opus, non pro Dei mandato, sed ut laudetur ab hominibus, faciat. Hoc tamen non est sic accipiendum, quasi judicia hominum non sint justa et vera, sed quod non sunt tam universaliter vera et justa, nec adeo certa, maxime subtracta illuminatione divina.

Existimas autem hoc, o homo omnis, qui judicas inordinate eos qui talia agunt, id est, præmemorata peccata committunt, et facis ea quæ in aliis judicas, quia tu effugies judicium Dei, hoc est, damnationis sententiam et justa tormenta? quasi dicat: Noli hoc æstimare. Loquitur Apostolus interrogative.

An divitias bonitatis ejus, id est plenitudinem seu abundantiam pietatis divinæ, et patientiæ, qua non statim ulciscitur illatam sibi injuriam, et longanimitatis, qua diu iniquorum conversionem exspectat, ut indulgentiam consequantur: juxta illud Prophetæ, Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri.1112 Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Patientia autem quum sit virtus moralis passionem tristitiæ ordinans, non proprie competit Deo nisi per similitudinem operis. An ergo ista contemnis? quasi dicat: Mirum est si tantam pietatem et gratiam Dei non pensas neque honoras. Hanc contemnit, qui ex pia dilatione ultionis divinæ pejoratur, peccando securius, et concessa pœnitentiæ tempora expendendo in actibus pravis: quemadmodum scriptum est de ingrato ac impio, Dedit illi Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam.13 Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? id est, hoc merito ignorare non debes, quod misericordia Dei te patienter ac longanimiter sustinendo, quantum in se est instigat et ducit te ad pœnitentiam peragendam.14 Per inspirationem enim angelicam ac divinum instinctum admonentur iniqui converti ad Dominum. Unde Sapiens, Misereris (inquit) omnium, Domine, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam.15

Deinde ostendit Apostolus quid homo meretur incidere, non attendendo bonitatem longanimitatis ac patientiæ Dei, qui pie præstolatur pœnitentiam nostram. Secundum duritiam autem tuam, per obstinationem ac pertinaciam qua divinæ inspirationi resistis, nec verbo Dei mentem tuam aperis, et impœnitens cor tuum, quod de pristinis malis non dolet, nec futura vitare molitur, thesaurizas, id est multiplicas, tibi iram, id est districtam vindictam exercendam, in die iræ et revelationis justi judicii Dei, id est in die novissimo, in quo Deus maxime iratus videbitur, et secreta producet in lucem.

Tunc enim revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.16

Hinc scriptum est: Cor durum male habebit in novissimo. Et de peccatore indurato Dominus ait per Prophetam: Scio, quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.17 Qui reddet unicuique secundum opera ejus: juxta illud

Apocalypsis:18 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua. Hoc novi et veteris Testamenti Scriptura concorditer clamat. Unde in Ecclesiaste scribitur: Cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum.19 Et Jeremias propheta: Domine, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.20 In his autem atque similibus locis Scripturæ, per vias seu opera, intelligendi sunt quicumque actus humani, tam interiores quam exteriores, videlicet cogitatio, affectio, locutio, operatio.

Consequenter ostenditur in specie, quod dicebatur in genere. His quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem. Sic legenda est littera: Deus reddet singulis secundum opera sua: his quidem qui sunt boni operis, id est bonæ vitæ, secundum patientiam Dei, qui eorum conversionem longanimiter exspectavit, et ita bene usi sunt patientia Dei, reddet pro præmio gloriam, id est beatitudinem sive lætitiam, vel claram cum laude notitiam, clarificando eos in cordibus aliorum, et honorem, id est reverentiæ exhibitionem in signum virtutis ipsorum: nam et Deus honorabit eos, constituendo eos secum in regno cœlorum; et incorruptionem, id est immortalitatem, impassibilitatem, atque perpetuam securitatem: his, inquam, quærentibus vitam æternam, id est referentibus cuncta quæ agunt, ad ultimum finem seu veram felicitatem, quæ est vita æterna, non ad temporale commodum aut laudem humanam. Unde ait Salvator:21 Primum quærite regnum Dei; et Apostolus, Quæ sursum sunt quærite.22 Hoc modo exponitur littera ista communiter. — Videtur quoque sic posse exponi: His qui secundum patientiam boni operis sunt, id est, qui opera bona patienter egerunt, et per patientiam custodierunt, dabit gloriam et honorem. Propter quod dicit Salvator:23 In patientia vestra possidebitis animas vestras. Vel sic: His qui secundum patientiam ambulaverunt, id est, patienter conversati sunt, retribuet Deus boni operis, id est pro bono opere, gloriam et honorem, tanquam condignam mercedem.

His autem qui sunt ex contentione, id est, insimul litigant et pacis jura violant, vel Deo resistere satagunt, et qui non acquiescunt veritati, id est justitiæ seu sanæ doctrinæ qua admonentur converti ad Deum, credunt autem iniquitati, id est vanis erroribus ac falsis dogmatibus: quo contra dicit Apostolus ad Hebræos, Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci.24 His itaque superveniet ira, id est divina ultio, et indignatio, id est detestatio qua Judex æternus eos contemnet, tribulatio corporis, et angustia mentis: venient, inquam, hæc, in omnem animam hominis operantis malum, nisi pœniteat (nam et corporis pœna redundat in animam, et econverso), Judæi primum, id est præcipue, quoniam propter legem divinam ei traditam gravius peccavit, et fortius punietur, et Græci. Si per Græcos intelligatur gens illa specialis, tunc Græcus post Judæum exprimitur, quia præ ceteris gentibus magis peccavit atque punitus est, eo quod in naturali philosophia et subtilitate ingenii præfulgebat.25

Ubi enim majus donum scientiæ, ibi prævaricator graviori subjacet culpæ et pœnæ. Si vero per Græcum intelligantur gentiles communiter, tunc post Judæum ponitur Græcus, quoniam minus peccavit, loquendo in genere, et ceteris paribus.

His verbis Apostoli consonat illud Proverbiorum, quod ex persona æternæ Sapientiæ dicitur: Quia vocavi, et renuistis, et increpationes meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo, quum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia.2627 Hoc loco Apostolus contentiosos redarguit. Unde et Jacobus apostolus dicit: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.28 Denique tanta est culpa contentionis, ut propter ipsam corporalis exercitatio reprobetur, dicente Domino per Prophetam:29 Ecce ad lites et contentiones jejunatis: numquid tale est jejunium quod elegi?

Gloria autem et honor, de quibus jam dictum est, et pax, id est tranquillitas mentis, seu securitas ab impugnatione hostili, dabuntur pro præmio omni operanti bonum ex caritate, Judæo primum, id est præcipue: quia in genere plus aliis meruerunt Judæi ad Christum conversi, videlicet sancti Apostoli, ac primativa Ecclesia; et Græco, id est gentilibus. Non est enim acceptio personarum apud Deum: id est, Deus in judicando non attendit personam, et ea quæ non habent rationem meriti sive demeriti, sed sola opera pensat, et unumquemque secundum merita sua judicat. Propter quod asserebat Petrus: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi.30 Et per Prophetam Dominus loquitur: Unumquemque juxta vias suas judicabo.31 Ad hanc perfectionem hortatur nos sermo divinus, per Moysen dicens:32 Juste judicabis, nec consideres personam pauperis, neque honores vultum potentis.

Porro, quod apud Deum non sit personarum acceptio, sed justum judicium, probat. Quicumque enim sine lege scripta atque Mosaica peccaverunt, videlicet non habendo legem, id est gentiles qui peccatum commiserunt, non quia legem scriptam transgressi sunt, quia nec eam habuerunt, sine lege peribunt, id est, non propter hujus legis prævaricationem damnabuntur, sed propter hoc quod legem naturalem non servaverunt cum fide Salvatoris saltem implicita, ut plenius ostendetur. Quum autem dicat Ambrosius, Peccatum est prævaricatio legis divinæ, quæri potest, quomodo aliquis peccare valeat sine lege. Et respondendum, quod in definitione Ambrosii, per legem divinam intelligitur quælibet lex data a Deo, a quo constat naturalem legem fluxisse, datamque esse. Et quicumque in lege scripta peccaverunt, eam non observandam, sicut Judæi, per legem, id est ex ipsa lege scripta, vel propter legis transgressionem, judicabuntur judicio reprobationis. Unde Christus aiebat Judæis:33 Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. Non enim auditores legis divinitus datæ, justi sunt apud Deum, nisi obediant legi: ideo subditur, sed factores legis, id est, qui legis mandata adimplent, justificabuntur, id est, justi erunt ac reputabuntur apud Deum. Nam et fides sine operibus mortua est.3435 Et in Evangelio Christus testatur: Omnis qui audit verba hæc, et non facit ea, assimilabitur viro stulto qui ædificavit domum suam supra arenam;36 et alibi, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.37 Ipsa ergo impletio legis per gratiam, ex qua procedit impletio, justificat hominem, estque justificatio ejus.

Denique, quod ipsa observatio legis justificet, elucescit ex hoc: Quum enim gentes, id est gentiles, quæ legem scriptam seu Moysis non habent, quia non tenebantur ad eam, naturaliter, id est ex naturalis rationis dictamine, adjuti tamen lumine gratiæ, sine qua nemo unquam salvatus est: non enim ex puris naturalibus quisquam salvatur, quum salus nostra sit supernaturalis felicitas, scilicet visio per speciem, ad quam sine fide, caritate et gratia Dei nullus viator pertingit; ea quæ legis sunt faciunt, id est, legem scriptam observant, quantum ad præcepta moralia Decalogi, quæ sunt de dictamine rationis naturalis; ejusmo- di gentes legem Mosaicam non habentes, ipsi sibi sunt lex, id est, propria ratio est eis pro lege; qui ostendunt, bene vivendo, opus legis, quod a lege scripta præcipitur fieri aut vitari, scriptum in cordibus suis, id est intellectui naturali impressum: ita quod ratio dictat eis quod dictat lex scripta. Dum enim non faciunt alteri quod sibi nolunt fieri, quod utique naturalis ratio dictat, implent ea quæ jubet lex scripta.3839 Nam et secundum Apostolum, Qui diligit proximum, legem implevit.40

Hi ergo qui naturaliter agunt ea quæ legis sunt, sibi sunt lex: quod declarat Apostolus per effectum, videlicet per conscientiæ testimonium. Subditur enim, testimonium boni vel mali reddente illis conscientia ipsorum, quæ ex naturali judicio rationis reprobat malum, et approbat bonum: recalcitrat enim quodammodo operi vitioso, consentitque actui virtuoso; et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. More Græcorum ponit genitivum pro ablativo, ut sit sensus: Cogitationibus se invicem accusantibus, id est perversis cogitationibus quæ malos accusant, aut etiam defendentibus, id est cogitationibus bonis quæ bonos excusant atque defendunt: his, inquam, cogitationibus testimonium damnationis vel salutis reddentibus illis, id est prædictis gentilibus. Istæ cogitationes accusantes ac defendentes, hoc est malæ ac bonæ, examinantur, dijudicantur et declarantur coram naturali judicatorio hominis, quasi coram judice, per prima agibilium principia naturaliter inserta et cognita, sicut est illud:41 Quod tibi vis fieri, fac alteri. Quamvis autem testimonium istud modo reddat conscientia, tamen in futuro extremo judicio clarius perhibebit. Tunc namque quilibet conscius erit sibi de propriis bonis ac malis. Idcirco subjungitur, in die quum judicabit Deus occulta hominum, id est in die judicii, quando aperientur conscientiarum libri, secundum evange**lium meum, id est secundum quod ego evangelizo ac prædico. Evangelium enim est Christi, tanquam auctoris; Joannis vero, Matthæi, Lucæ, et Marci, tanquam scriptorum; Pauli autem et aliorum Apostolorum, tanquam prædicatorum. Quod vero mox subditur, per Jesum Christum, referri potest ad illud quod dictum est, Judicabit Deus, etc., quia per Christum hominem exercebitur illud judicium, ita quod ipse ut homo erit exsecutor judicii (Pater enim non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio);42 vel ad illud quod dictum est, Secundum evangelium meum. Per Christum enim factum est evangelium Pauli, sicut superius ait: Per quem accepimus gratiam et apostolatum.

Potest quoque ita exponi: Testimonium illis reddente conscientia ipsorum, id est conscientia operum; nec solum conscientia operum, sed et conscientia cogitationum inter se invicem accusantium aut defendentium, juxta sensum præhabitum.43 Dicit autem glossator, quod in die judicii cogitationes accusabunt animam vel defendent, non quæ tunc erunt, sed quæ nunc sunt in nobis: quarum quædam notæ atque signacula relinquuntur in corde nostro, velut in cera, quæ in occulto nunc pectoris posita, tunc revelari dicuntur per Christum. Sed contraire huic videtur quod ait Anselmus, et alii Sancti, quod etiam certum est, scilicet quod in die judicii erit in reprobis conscientia urens atque remordens, in electis vero conscientia bonæ fiduciæ. Omnium enim opera cunctis patebunt. Sciendum ergo, quod cogitationes quæ nunc sunt, tunc accusabunt vel defendent per modum meriti sive demeriti. Cogitationes vero quæ tunc erunt, accusabunt aut defendent, non per modum meriti vel demeriti, quia non erit tunc locus merendi aut demerendi, quum via sit finita, sed tanquam signa præteritorum meritorum aut demeritorum. Et sic glossator salvatur per distinctionem.

Consequenter Apostolus Judæos aggreditur, probans eos, quantum ad aliquid, deteriores gentilibus. Quo enim plura beneficia atque auxilia contra peccatum receperunt, eo gravius peccaverunt in eodem genere culpæ : quia quo status sublimior, eo ruina est major. Denique excellentia status Judæorum fuit in hoc, quod legem divinam, præcepta moralia, judicialia ac cærimonialia, diversaque alia gratiarum munera receperunt. Unde Moyses loquebatur : Quæ est alia gens sic inclyta, ut habeat cærimonias, justaque judicia, et universam legem, ut populus tuus, Israel? Ipsi vero ingrati Deo fuerunt. Propter quod Dominus conqueritur per Prophetam : Filios, inquiens, enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. His ergo nunc ait Apostolus :

Si autem, id est quia, tu Judœus cognominaris a Juda patriarcha, qui inter fratres suos fortissimus erat, ut dicit Scriptura. Primo siquidem appellati sunt Hebræi ab Heber, in quo remansit lingua Hebraica, quæ ante constructionem turris Babylonicæ omnibus erat communis, juxta illud : Erat autem terra labii unius. Postmodum dicti sunt Israelitæ a Jacob, qui vocatus est Israel. Tertio dicti sunt Judæi a Juda. Hoc tamen nomine specialiter vocabantur duæ tribus. Nam Israel dictæ sunt aliæ decem tribus, a tempore separationis suæ a domo David. Et requiescis, id est persistis, in lege Mosaca, non evagando per diversos errores more gentilium, et gloriaris in Deo, id est in cognitione ipsius, et nosti voluntatem ejus ex doctrina legis ac Prophetarum, et probas, id est, approbas seu commendas, utiliora, id est perfectiora et viciniora saluti, instructus per legem, in qua diversi gradus perfectionum docentur; confidis, id est, præsumis et æstimas, te ipsum ducem esse cœcorum, id est tantæ perfectionis, ut aliis spiritualiter excœcatis possis viam virtutis ostendere, eosque in via Dei præcedere, atque ad rectum finem perducere; confidis quoque te lumen esse eorum qui in tenebris ignorantiæ sunt, id est tantæ gratiæ ac scientiæ, ut ignorantes valeas illustrare, eruditorem insipientium, id est divinorum cognitione carentium, scilicet infidelium, quos Judæi sæpe converterunt ad Deum, magistrum infantium, hoc est parvulorum seu imperfectorum, qui solidum cibum capere non valentes, expertes sunt sermonis justitiæ, habentem formam, id est perfectionem aliis exemplarem, scientiæ in agendis, et veritatis in lege, id est in credendis ac speculativis.44

Porro, quod subditur, interrogative, admirative et increpative intelligendum est. Qui ergo alium doces, te ipsum non doces? id est, quum alium docere præsumas, cur te ipsum non doces? Et mirum est quod te ipsum non doces; et male agis, eo quod te ipsum non doceas. Simili modo legenda sunt quæ sequuntur. Qui prædicas non furandum, furaris? Qui dicis non mœchandum, mœcharis? Commiserunt autem Judæi et spirituale furtum ac mœchationem, subtrahendo a lege sensum de Christo ac mysticum intellectum.45 Qui abominaris idola, id est idololatriæ cultum, sacrilegium facis, id est furtum atque abusum rei sacræ?46 Aliqua enim divino cultui deputata, propriis usibus applicabant Judæi, quia avarissimi erant sacerdotes, Scribæ ac Pharisæi.47 Nam divina præcepta suis superstitiosis traditionibus irrita fecerunt, ut Evangelium loquitur.48 Qui in lege, id est de legis acceptione, gloriaris, dicendo, Quanta audivimus et cognovimus ea; et, Non fecit taliter omni nationi; per prævaricationem legis Deum inhonoras, non exhibendo ei reverentiam debitam, obediendo mandatis ipsius? Nomen enim Dei per vos, id est occasione vestri, blasphematur inter gentes, id est a gentibus perfidis, quæ videntes vestram perversitatem, Deum vestrum blasphemant, æstimantes eum injustum qui tales servos asseritur elegisse, sicut scriptum est in Ezechiele, ubi prædicta verba habentur secundum translationem Septuaginta interpretum.49 Nostra autem translatio talis est: Ingressi sunt ad gentes, et polluerunt nomen meum. Et sicut Ezechiel ista dicebat de Judæis sibi contemporaneis, ad quos missus erat, sic Paulus hæc applicat Judæis sui temporis.

Subinde ostendit Apostolus gravitatem excessus Judæorum ex conditione circumcisionis. Circumcisio namque erat signum justitiæ, et quædam professio legis servandæ, juxta illud Apostoli ad Galatas: Testificor omni homini circumcidenti se, quod debitor sit universæ legis faciendæ.50 Quemadmodum ergo nunc prodest professio vitæ claustralis, si regula observetur; si vero regula omittatur, plurimum obest, et peccatum gravatur: sic de circumcisione erat tempore veteris Testamenti. Hoc est quod Apostolus subjungit.

Circumcisio quidem prodest ad gratiam promerendam, videlicet tempore veteris Testamenti, non autem Evangelio divulgato, si legem observes. Si autem prævaricator legis Mosaicæ sis, circumcisio tua carnalis præputium facta est, id est præputio similis, non plus valens quam illud. Si ergo præputium, id est gentilis incircumcisus, justitias legis, id est præcepta moralia, quæ sunt de dictamine rationis naturalis, custodiat cum fide et cultu unius Dei, ut tactum est, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur, id est, tantum sibi proficiet ad salutem, ut tibi, o Judæe, circumcisio tua? quasi dicat, Ita. Custodiendo enim justitias legis modo præfato, spiritualiter circumciditur, et filius Abrahæ reputatur. Et judicabit id quod ex natura est præputium, id est gentilis præputium naturaliter habens, ex gentilibus ortus et in præputio natus, legem consummans, hoc est, justitias legis scriptæ adimplens ex naturali dictamine rationis: judicabit, inquam, id est, sui comparatione judicio damnationis dignum ostendet, te, Judæe, qui per litteram, id est legis scripturam, et circumcisionem prævaricator legis es, id est, nec per Scripturam sacram, neque per circumcisionis significationem a pecato retraheris, a quo gentilis retrahitur per legem naturalem sine circumcisione ac littera Scripturarum?

Quod autem gentilis juste vivens, melior est Judæo circumciso injuste vivente, et eum condemnet, probat Apostolus, eo quod duplex sit circumcisio, scilicet spiritualis, et carnalis. Quarum prima facit spiritualem Judæum, secunda carnalem. Unde Propheta: Omnes, inquit, gentes habent præputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde. Ad spiritualem vero circumcisionem admonet Moyses: Circumcidite, inquiens, præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius. Et quantum caro est inferior spiritu, tantum circumcisio carnalis et carnalis Judæus inferiores sunt spirituali circumcisione atque Judæo. Ait itaque:

Non enim qui in manifesto, id est, qui circumcisus est carne, et potest hominibus signum Judaismi ostendere, Judæus est solum et vere: Judæus enim interpretatur confitens, quod competit non solum circumciso; neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio, id est, circumcisio illa exterior pelliculam tollens, est circumcisio perfecta ac vera. Sed qui in abscondito, id est, qui corde circumcisus est (quæ circumcisio homines latet, Deoque patet), Judæus est vere ac spiritualiter, confitens Domino confessione laudis divinæ; et circumcisio cordis, id est circumcisio spiritualis facta in spiritu, id est secundum spiritualem intellectum Scripturæ veteris Testamenti, non littera, id est non secundum sensum litteralem ipsius; vel, In spiritu, id est virtute Spiritus Sancti, non littera, id est litteralibus cultris legis. Cujus, videlicet spiritualis circumcisionis, laus non ex hominibus, qui in interiora tueri non valent, neque de eis certum quidpiam judicant, sed ex Deo est: qui inspector

Jer. 1x, 26.

Deut. x, 16.

28

29

1 Reg. xvi, 7; Prov. xxiv, 12. est cordis, et spiritualem circumcisionem, qua vitia præscinduntur, commendat potius quam carnalem; qui ab exordio sæculi multos salvavit sine corporali circumcisione, neminem vero sine circircumcisione spirituali. His verbis Apostoli consonat, quod de carnalibus Judæis ait Joannes in Apocalypsi: Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.51

Footnotes

  1. Rom. i, 32. ↩

  2. Eccli. xxi, 30. ↩

  3. Luc. xix, 22. ↩

  4. III Reg. xx, 40. ↩

  5. Mich. vi, 8. ↩

  6. I Cor. ii, 15. ↩

  7. Eccle. ix, 1. ↩

  8. Jer. xv, 19. ↩

  9. Job xxxiv, 4. ↩

  10. Ibid. 17. ↩

  11. Ezech. xxxiii, 11. ↩

  12. Is. xxx, 18. ↩

  13. Job xxiv, 23. ↩

  14. II Petr. III, 9. ↩

  15. Sap. XI, 24. ↩

  16. 1 Cor. IV, 5. ↩

  17. Is. XLVIII, 4. ↩

  18. Apoc. XXII, 12. ↩

  19. Eccle. XII, 14. ↩

  20. Jer. XXXII, 19. ↩

  21. Matth. VI, 33. ↩

  22. Coloss. III, 1. ↩

  23. Luc. XXI, 19. ↩

  24. Hebr. XIII, 9. ↩

  25. Luc. XII, 47. ↩

  26. Prov. I, 24-27. ↩

  27. Eccli. III, 27. ↩

  28. Jacob. III, 14. ↩

  29. Is. LVIII, 4, 5. ↩

  30. Act. X, 34, 35. ↩

  31. Ezech. XXXIII, 20. ↩

  32. Lev. XIX, 15. ↩

  33. Joann. V, 45. ↩

  34. Jacob. II, 20. ↩

  35. Jacob. II, 20. ↩

  36. Matth. VII, 26. ↩

  37. Luc. XI, 28. ↩

  38. Matth. VII, 12. ↩

  39. Tob. IV, 16; ↩

  40. Rom. XIII, 8. ↩

  41. Matth. VII, 12. ↩

  42. Joann. V, 22. ↩

  43. Rom. I, 5. ↩

  44. 20 Hebr. v, 12. ↩

  45. Luc. xvi, 14. ↩

  46. Matth. xv, 6. ↩

  47. Ps. lxxvii, 3. ↩

  48. Ps. cxlvii, 20. ↩

  49. Ezech. xxxvi, 20. ↩

  50. Galat. v, 3. ↩

  51. Apoc. II, 9. ↩

Chapter 6 of 21