Articulus 6
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII: QUID ERGO AMPLIUS EST JUDÆO?
DECLARATO in quibus Judæi deteriores erant gentilibus, nunc ostendit in quibus eos præcellant. Movet autem et solvit quæstionem quæ ex præinductis consurgit. Quid ergo amplius est Judæo? aut quæ utilitas circumcisionis? id est, si tanta est vilitas atque iniquitas Judæorum, ut eis præferantur gentiles, sicut jam patuit, Quid ergo amplius, id est majus aut dignius, est Judæo circumciso, quam gentili incircumciso? aut quæ utilitas fuit circumcisionis? Omnia ista referenda sunt ad tempus legis scriptæ, non evangelicæ. Et respondet: Multum melius est Judæo secundum statum priorem, quam gentili solam naturalem legem habenti, per omnem modum in genere, scilicet in omnibus quæ ad salutem requiruntur. Primum quidem melius est Judæis, quia credita, hoc est ex speciali gratia tanquam amicis et familiaribus administrata ac data, sunt illis eloquia Dei, id est Scripturæ sacræ legis ac Prophetarum. Nec obstat, quod quidam eorum non crediderunt, sicut subjungit. Quid enim obest prædictæ prærogativæ Judæorum, si quidam illorum non crediderunt eloquiis Dei de mysteriis Christi? Numquid incredulitas illorum fidem Dei, id est fidem divinam, quam alii habuerunt de Deo, evacuavit, id est, inanem effecit? vel, Fidem, id est fidelitatem Dei de adimplendo quod promisit, evacuavit, id est ab opere impedivit? Absit. Uniuscujusque enim malitia in se ipsum redundat.
Insuper, quod hominum incredulitas fidelitatem Dei non evacuet, probat Apostolus. Est autem Deus verax in sui ipsius natura, in opere atque sermone: quoniam invariabile esse habet, et omnia juste dispensat, impletque veraciter quidquid promittit simpliciter. Aliqua autem promittit sub conditione, quæ non semper implentur. Omnis autem homo mendax, id est a vero atque incommutabili esse deficiens, vanitati subjectus, et per consequens, peccare potens et mentiri ac falli:12 quod subintelligendum est de omni viatore secundum legem communem. Unde ait Psalmista:3 Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens; et rursus, Ego dixi in excessu meo, Omnis homo mendax.4 In Numeris quoque scriptum est: Non est Deus ut homo, ut mentiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur.5
Sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris.6 Hoc allegat Apostolus ad ostendendum quod Deus sit verax, implendo promissa. Hæc enim verba locutus est David, homicidio adulterioque perpetratis, ut sit sensus: Ego David tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut tu, Domine Deus, justificeris, id est, justus et verax agnoscaris, non infringendo nec omittendo propter mea facinora tuam promissionem, qua mihi pollicitus es quod ex semine meo humanam naturam assumeres : ex quo constat te verum esse in promissis ; et vincas, id est, prævaleas aliis, quum judicaris ab eis non debere promissionem tuam mihi de Christo factam implere propter scelera mea. Quum enim David uxorem Uriæ violasset et cognovisset, ejusque virum occidisset, multi dicebant prædictam promissionem evacuatam, quoniam non deceret Christum de homicida et adultero nasci.7 Quum ergo Deus hujus dicti oppositum fecit, prævaluit istis. Hunc sensum intendit hoc loco Apostolus. Possunt quoque prædicta verba adhuc tribus modis exponi, sicut in expositione libri Psalmorum induxi ; sed hoc loco iste sufficiat. Sciendum vero quod hæc dictio, Ut, secundum hunc sensum, tenetur consecutive, non autem causaliter : quia non ideo David peccavit, ut Deus justificaretur, sed ex ejus peccato occasionaliter consecuta est manifestatio divinæ justitiæ, juxta modum expositum.
Sed quoniam ex prædictis verbis David, quibus ait, Malum coram te feci ut justificeris, etc., quidam sumpserunt occasionem erroris, dicentes, quod nostra peccata atque mendacia directe faciunt ad gloriam Dei, videlicet ad manifestationem divinæ veritatis atque justitiæ, et per consequens, quod Deus vellet nos peccare et mentiri, quatenus comparatione nostri justior ac verior, imo solus justus ac verus appareret, et ut misericors agnosceretur dum nobis ignosceret : hoc sanctus Apostolus reprobat, ducendo ad inconveniens. Ait ergo :
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, id est, directe et per se commendabilem seu laudabilem facit, ut aliqui asserunt, quid dicemus? id est, quid respondere poterimus ad ea quæ sequuntur ex hoc? Primo enim sequeretur Deum esse injustum, qui peccata ulciscitur. Ideo subdit : Numquid iniquus est Deus qui infert iram, id est pœnam pro culpa? Secundum hominem dico. Absit : hoc est, sic ego esse non assero, sed secundum carnales hoc sequitur. Quod enim per se facit ad gloriam Dei, non est puniendum, sed præmiandum ut bonum, quia per se ordinatur ad finem laudabilem. Si ergo iniquitas nostra per se facit ad gloriam Dei, injustus est Deus qui vindicat eam per tormenta. Alioqui, quomodo judicabit Deus hunc mundum, id est homines peregrinantes in terra? Si enim injustus est Deus, non poterit mundum hunc juste judicare, quia justitia maxime spectat ad judicem, prout Sapiens dicit : Diligite justitiam, qui judicatis terram.8 Quod autem non sit Deus injustus, elucescit ex verbo Psalmistæ dicentis : Quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.9 Unde Josaphat aiebat : Non est apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, neque acceptio munerum.10 Deus quippe gloriosus et fortis est ipsa essentia bonitatis, mensura et causa totius æquitatis : ideo culpa ei placere non potest. Quod confirmat Apostolus, subdens :
Si enim veritas, id est æquitas, Dei in meo mendacio, id est per meum peccatum, abundavit, id est, quantum ad sui manifestationem directe crevit, clariusque innotuit : et hoc, in gloriam ipsius Dei, ita quod ex meo peccato per se gloriosior perfectiorque apparet; quid adhuc et ego tanquam peccator judicor? id est, cur nunc usque injustus existimor? tanquam dicat : Si sic esset, non essem reputandus iniquus, quia non displiceret Deo iniquitas mea, ut dictum est.
Deinde destruit præmemoratum errorem, ducendo ad aliud inconveniens. Et non sicut blasphemamur, hoc est, si nostra peccata directe ordinantur ac operantur ad glorificationem divinæ justitiæ, sicut illi dixerunt, cur ita non est sicut nobis blaspheme imponitur? et sicut aiunt quidam nos dicere, id est, sicut pseudoapostoli affirmant me aliosque veros Apostolos prædicare illud quod sequitur, faciamus mala ut veniant bona? quorum pseudoapostolorum, qui nobis ista imponunt, damnatio justa est, quia mortaliter peccant. Quoniam enim Apostolus ait inferius, Ubi abundavit delictum, abundavit et gratia;11 et nunc simile aliquid dixit, allegando verba Psalmistæ; alii quoque Apostoli talia prædicaverunt: ex his moti sunt æmuli Apostolorum, dicentes quod prædicarent peccata esse patranda et continuanda, quatenus ex hoc sequerentur bona, videlicet glorificatio seu manifestatio divinæ æquitatis ac pietatis.
Præterea advertendum, quod quum peccatum sit aversio mentis a Deo, et recessus ab ordine, secundum Dionysium, et ab eo quod est secundum naturam, secundum Damascenum; idcirco per peccatum irrogatur Deo injuria, et directe inhonoratur Deus, non glorificatur. Verumtamen, quoniam tanta est bonitas Dei, ut non permitteret malum, nisi prænosceret aliud bonum inde venturum; et tanta est virtus ejus, quod malum omnino impediret, nisi aliquod bonum ex malo elicere posset: propterea malum culpæ indirecte atque per accidens, scilicet præter propriam conditionem, et præter peccantis intentionem, ordinatur et valet ad declarationem divinæ justitiæ, secundum quod Deus per pœnam ordinat culpam. In quo divina sapientia atque justitia manifeste refulget: quemadmodum etiam ex crudelitate tyrannorum, præter intentionem ipsorum, manifestavit Deus patientiam atque constantiam martyrum.
Jam declaravit Apostolus, Judæos excellentiores fuisse gentilibus pro tempore legis scriptæ; nunc sciscitatur, an etiam tempore evangelicæ legis Judæi excellant gentiles. Quid ergo restat? Præcellimus nos Judæi eos, id est gentiles ad fidem conversos? Nequaquam. Loquitur autem Apostolus de utroque populo isto in genere. Certum est enim, quod in speciali loquendo, ipsi beati Apostoli, qui erant
A Judæi, et primitias Spiritus receperunt, ceteris eminebant.12 Loquendo vero in generali, omnes pares sunt in gratia Evangelii, sicut clarius ostendetur. Cur autem non excellant Judæi gentiles, annectitur. Causati enim sumus, id est, rationabiliter declaravimus, Judæos et Græcos, id est gentiles, omnes sub peccato esse, quia Judæi transgressi sunt legem scriptam, gentiles legem naturalem, sicut scriptum est in Psalmo, quantum ad sensum:
Quia non est justus quisquam, justitia meritoria, propriis viribus; non est intelligens ea quæ Dei sunt, per fidem formatam, sine lumine gratiæ, non est requirens Deum per opera sancta, propria potestate. Omnes isti jam dicti declinaverunt a Deo atque justitia, simul inutiles, id est vani, facti sunt, non pertingendo ad ultimum finem, seu veram felicitatem; non est qui faciat per se, sine auxilio gratiæ, bonum, id est opus meritorium, non est usque ad unum, id est, omnino nullus est. Vel, Non est usque ad unum, id est, non est alius præter Christum Deum et hominem, qui sub peccato non fuit, et ea quæ placuerunt Patri, semper effecit.13 Sepulcrum patens est guttur eorum, id est simile monumento aperto, quoniam sicut ex tali sepulcro ascendit fœtor cadaveris, sic ex ore istorum procedunt verba mortua atque fœtentia; linguis suis dolose agebant, alios decipiendo, vel sophistica et adulatoria verba loquendo. Unde ait Scriptura: Qui sophistice loquitur, odibilis est; in omni re defraudabitur. Non est illi data a Deo gratia:14 omni enim sapientia defraudatus est. Quocontra de electis Judæis scriptum est: Reliquiæ Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa.15 Venenum aspidum, id est verba venenata ac detractoria, seu odium insanabile, sub labiis eorum, quia parati sunt talia verba evomere, aliosque inficere. Quorum os maledictione, hoc est verbis maledicis ac blasphemis, et amaritudine, id est sermo-
15 nibus pungitivis, plenum est. Veloces pedes16 eorum spirituales, puta affectus, et etiam corporales, ut currant ad effundendum sanguinem innocentem. Contritio, hoc est spiritualis destructio, temporalis punitio, seu omnis boni dissipatio, et infelicitas, id est miseria, in viis, id est operibus eorum. Committendo enim mala prædicta, amittunt esse gratuitum, spirituale ac meritorium, et tanquam inane ac nihilum reputantur a Deo, et miseri sunt, tanquam æterna damnatione condigni.17 Et viam pacis, id est opera bona, per quæ ad veram pacem pertingitur; vel, Viam pacis, id est pacem hujus viæ et gratiæ perducentem ad plenam pacem patriæ; non cognoverunt per approbationem ac imitationem. Non est timor Dei ante oculos eorum, id est, Deum non metuunt, nec oculis cordis sui divinum proponunt timorem, sed inanissima securitate resolvuntur.
Multi arbitrantur Apostolum, allegatam scripturam sumpsisse ex psalmo in quo prædicta verba conscripta sunt; sed secundum Hieronymum ita non est. Advertendum ergo, quod quum Hieronymus in prologo quintidecimi libri sui super Isaiam dixisset, Christum et Evangelistas atque Apostolos ea dumtaxat verba Scripturæ ex translatione Septuaginta interpretum allegare, quæ cum Hebraica veritate concordant, virgo Christi Eustochium, femina religiosa atque doctissima, objecit Hieronymo, quod Apostolus ad Romanos octo versus allegarit ex psalmo tertiodecimo, qui in Hebræo non habentur, videlicet, Sepulcrum patens est guttur eorum, usque ad id inclusive, Non est timor Dei ante oculos, etc., et videtur Apostolus ex translatione Septuaginta interpretum allegasse, vel ex psalmo illo, quod in Hebræo non habetur. Ad hanc objectionem stupefactus, pallidusque effectus Hieronymus, prout ipse testatur, quasi a fortissimo pugile cæsus, unius diei spatio postulato, et perlustrata Scriptura respondit, quod tota pene epistola ad Romanos de veteri Testamento constructa est.18 Præmemoratum quoque testimonium octo versuum ex Psalmis et Isaia contextum est. Nam duo primi versus, videlicet, Sepulcrum patens est guttur eorum, Linguis suis dolose agebant, in quinto psalmo habentur.19 Quod autem subjungitur, Venenum aspidum sub labiis eorum, in psalmo centesimo tricesimo nono legitur, qui incipit, Eripe me, Domine, ab homine malo.20 Porro quod subditur, Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, ex nono sumptum est psalmo.212223 Alii vero tres versus, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, etc., ex quinquagesimo nono capitulo Isaiæ accepti noscuntur, ubi sic legitur : Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; vastitas et contritio in viis eorum, et viam pacis nescierunt.24 Ultimus vero versiculus, scilicet, Non est timor Dei ante oculos eorum, in principio psalmi tricesimi quinti habetur, quo dicitur, Dixit injustus ut delinquat in semetipso, non est timor Dei ante oculos ejus :25 Apostolus tamen allegat pluraliter, quia pluribus loquebatur.
Itaque prædicti versus nec in Hebræo, nec in Septuaginta interpretibus habentur, quantum ad psalmum tertiumdecimum, sed in editione vulgata. Lyra tamen asserit prædicta ex psalmo tertiodecimo allegata. Sed consentiendum est verbis Hieronymi : qui etiam ait, quod Græci expositores exponendo psalmum tertiumdecimum prædictos versus veru prænotant, neque exponunt.
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. Ex hoc multi affirmant, præinductam scripturam ad Judæorum populum pertinere, qui soli sub lege Moysis erant, de qua nunc tractat Apostolus. Sed obviat, quod Apostolus istam scripturam inducit ad ostendendum quod Judæi et Græci omnes sub peccato fuerunt, et quod nunc protinus subditur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo. Est igitur sensus: Scimus autem nos Apostoli, Spiritu Sancto edocti, sacrasque Scripturas ceteris clarius intelligentes, quoniam quœcumque lex, id est veteris Testamenti Scriptura, loquitur, his qui in lege Moysis sunt loquitur primo ac principaliter, quemadmodum ait Salvator: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Hoc dicit Apostolus retundendo Judæorum superbiam, scilicet, ne dicerent scripturam prædictam non pertinere ad eos, sed ad gentiles dumtaxat. Itaque lex dicit hæc etiam de Judæis, ut omne os præsumptuosum obstruatur, id est, ut nec gentilis neque Judæus præsumat se inaniter excusare ac justificare, eo quod, testante Scriptura, omnes peccato obnoxii sint, et subditus fiat omnis mundus, id est omnis homo, Judæus et Græcus, Deo, cognoscendo propriam vilitatem et culpam, confugiendo quoque ad divinam pietatem ac gratiam, quasi non potens aliter salvari.
Præterea lex vetus tribus modis accipitur: Primo communiter, scilicet pro toto Testamento antiquo: sicque includit omnes libros canonicos veteris Testamenti. Et ita sumitur, dum ait Salvator: Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Hoc enim habetur in Psalmo. Similiter quum Christus ait Judæis: In lege vestra scriptum est: Ego dixi, Dii estis. Secundo accipitur proprie pro Pentateucho seu quinque libris Moysis, ut quum dicitur: Oportet impleri omnia quæ scripta sunt in lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tertio sumitur stricte, pro præceptis cærimonialibus, ut quum subditur: Quia ex operibus legis, id est ex observatione cærimonialium præceptorum legis, videlicet sacrificiorum, circumcisionis, et solennitatum custodia, non justificabitur omnis caro, id est homo, coram illo, scilicet Deo, ut acceptus sit ei per talia. Impossibile etenim est sanguine hircorum et vitulorum auferri peccata, aut gratiam adipisci. Non enim gratiam conferebant, nec meritoria erant ex se, seu opere operato, sed ex fide et devotione observantium, id est ratione operis operantis. Opera vero præceptorum moralium justificabant, non tamen sine fide Christi et gratia Dei. Per legem enim scriptam, cognitio peccati, id est, ex ipsa lege cognoscitur quid sit malum; non autem vitatur virtute legis, sed per gratiam Dei. Hoc autem non est sic intelligendum, quasi ante legislationem nescierint homines quæ opera essent vitiosa, sed quia non ita perfecte cognoscebantur peccata secundum gradus et species suas.
Deinde ostendit hominem justificari sine operibus legis, ex perfectione fidei christianæ. Nunc autem, id est tempore gratiæ atque evangelicæ legis, justitia Dei, id est justificatio quam Deus clementer et gratiose efficit in nobis, peccata tollendo et gratiam infundendo, sine lege, id est Mosaicæ legis observatione, manifestata est in gentibus ad fidem conversis per diversa miracula, quibus Deus declaravit fidem eorum sibi esse acceptam, quamvis non observaverint legem: quemadmodum in Actibus legitur, quod Deus in signo visibili dedit Spiritum Sanctum Cornelio centurioni gentili, et his qui erant cum eo.26 Justitia, inquam, testificata, id est prænuntiata ac testimonium habens, a lege, id est ex libris Moysis, in quibus multa de Christo et ejus justificatione quam facit in nobis, prædicuntur verbis et signis27, et Prophetis, qui de eadem re manifestius vaticinati sunt, et de futura in nobis gratia prædixerunt, secundum principem Apostolorum.28 De missione enim Spiritus Sancti Deus per Joelem prædixit:29 Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Propter quod Petrus de Christo loquens: Huic, inquit, omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem percipere peccatorum per nomen ejus omnes qui credunt in eum.30
Justitia autem Dei, id est, nobis a Deo collata est, per fidem formatam Jesu Christi, id est per fidem catholicam, cujus objectum et causa est Christus. Fides enim est fundamentum justitiæ. Unde Christus frequenter in Evangelio loquitur: Fides tua te salvum fecit. In omnes Judæos, et super omnes gentiles, qui credunt in eum, hoc est in Christum per fidem formatam, secundum quod in Actibus dicitur: In hoc omnis qui credit, justificatur; et rursus: Deus fide purificans corda eorum. Non enim est distinctio Judæi et Græci tempore evangelicæ legis, quantum ad justificationem prædictam, quia non est personarum acceptor Deus. Et sicut Salvator aiebat: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Omnes enim prædicti peccaverunt: et ergo non propriis meritis, sed gratia Dei justificantur, suntque consimiles in peccato ac spirituali inopia, sicut subjungitur, et egent gloria Dei, hoc est miseratione divina, videlicet gratia, per quam Deus gloriosus apparet: qui ex sua liberrima bonitate salvat electos, ita ut nullus in se ipso valeat gloriari, sed omne bonum Domino adscribatur. Justificati ab injustitia culpæ, gratis, sine præcedentibus meritis, per gratiam ipsius Dei, quæ est causa formalis nostræ justificationis, sicut albedo est causa formalis albefactionis parietis, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, id est per passionem et sanguinem Christi, in quo est redemptio nostra sicut in causa efficiente, ita quod passio ejus est causa instrumentalis effectiva ac meritoria nostræ salvationis. Unde de eo scriptum est: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et Isaias ait: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; et, Ipse peccata multorum tulit.
Quem, videlicet Christum, proposuit, id est, nobis manifeste exhibuit, Deus Pater seu Trinitas, propitiatorem, id est reconciliatorem ac mediatorem, per fidem, mediante qua consequimur fructum dominicæ passionis, seu gratiam Dei, in sanguine ipsius, id est merito effusionis sanguinis Christi. Unde in Isaia propheta scriptum est: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Et Joannes ait: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Sic autem Deus proposuit Christum propitiatorem finaliter, ad ostensionem justitiæ suæ, id est, quatenus se justum manifestaret, implendo sua promissa, nec deserendo peccata impunita, imo in Christo quodammodo vindicans ea, quemadmodum Isaias ait: Propter scelus populi mei percussi eum; et Christus in Psalmo, Quæ non rapui, tunc exsolvebam. Proposuit quoque sic Christum propitiatorem ex parte nostri, propter remissionem præcedentium delictorum, id est peccatorum quæ Christi adventum præcesserunt. Vel, Propter remissionem delictorum præcedentium, id est hominum qui ante Christi incarnationem fuerunt, et tenebantur in limbo inferni propter reatum originalis peccati. Per Christi vero passionem redempti atque educti sunt, juxta illud Zachariæ: Tu quoque, in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Delictorum, inquam, exsistentium in sustentatione, id est in pia atque longanimi patientia, Dei, qui non statim ultus est ea, sed clementer ignovit; vel, Præcedentium hominum exsistentium in sustentatione Dei, qui eos in limbo sustentavit ac conservavit sine pœna sensus. Utramque vero sustentationem Deus exhibuit ad ostensionem justitiæ ejus, id est propriæ æquitatis vel justitiæ, quam causat in nobis in hoc tempore evangelicæ legis, ut sit ipse Deus justus in operibus suis, et a Christianis justus cognoscatur, tanquam auctor justitiæ nostræ, et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi, id est quemcumque in Christum credentem, qui in Deo renatus et spiritualis effectus est virtute fidei, non justitia legis.
Matth. IX, 22; Luc. VII, 50; XVIII, 42; etc.
Act. XIII, 39.
Ibid. XV, 9.
Ibid. X, 34.
Marc. XVI, 16.
Apoc. I, 5.
Is. LIII, 6.
Ibid. 12.
Is. LIII, 6.
I Joann. II, 1, 2.
Is. LIII, 8.
Ps. LXVIII, 5.
Zach. IX, 11.
Ex præinductis ostendit Apostolus vanitatem jactantiæ Judæorum. Ubi est ergo gloriatio tua, o Judæe? id est, quoniam Deus proposuit Christum propitiatorem per fidem ad ostensionem seu manifestationem suæ justitiæ (secundum intelligentiam præinductam), ubi jam est, o Judæe, vana gloriatio tua, qua de justitia legis præsumens, te gentibus præferebas, easque spernebas, et sine lege tua eas non posse salvari putabas? Exclusa, id est ablata, est gloriatio ista. Per quam legem? An per legem factorum, id est per legem Mosaicam? Non utique : illa enim non salvavit per se; sed per legem fidei, id est per legem evangelicam, quæ salvat per fidem sine operibus legis. Appellatur autem lex Moysis, lex factorum, præsertim quantum ad præcepta cærimonialia. Sic quippe erat jugum gravissimum, laboriosissimis atque innumeris observantiis plenum. De quo Petrus in persona fidelium Judæorum loquens, testatur : Quod neque nos neque patres nostri portare potuimus.31 Secundum Augustinum autem, lex Moysis dicitur, factorum, quia minando imperabat, sed gratiam faciendi non præstabat. Lex vero evangelica vocatur lex fidei, quoniam opera mandat, et credendo gratiam faciendi acquirit.
Arbitramur enim nos Apostoli, a Spiritu Sancto instructi, hominem quemcumque in Christum credentem, justificari per fidem caritate formatam, sine operibus legis cærimonialibus ac judicialibus. Triplicia namque erant præcepta veteris Testamenti, videlicet moralia, judicialia, cærimonialia. Præcepta autem cærimonialia, quoniam figurativa erant et pro statu illo solum accommoda, cessaverunt veritate veniente ac reserata, id est Christo passo ac prædicato. Judicialia vero præcepta sicut sine periculo in novo Testamento omittuntur (dummodo a nullo christiano prælato seu principe auctoritatem instituendi habente præcipiantur), sic sine periculo observantur, si a superiori instituantur, et Christianorum regimini congruant. Non enim solum figuralia exstiterunt. Præcepta autem moralia, quæ ordinantur ad bonos mores, et de actibus virtutum immediate donantur, non solum manent in novo Testamento, sed etiam per evangelica Christi consilia perficiuntur, et ad salutem requiruntur, juxta illud Matthæi : Si vis ingredi ad vitam, serva mandata.
Denique hominem justificari sine operibus legis per fidem, declarat Apostolus.32 An Judæorum Deus tantum? id est, numquid Judæorum dumtaxat est Deus creator et salus, principium et finis ? Nonne et gentium ipse creator et Deus est? Imo et gentium. Sicut ergo omnium Deus est, sic omnes uno modo justificat, puta per fidem. Et sicut omnes processerunt ab ipso, sic omnes reducuntur et convertuntur ad ipsum, per unum atque eumdem propitiatorem ac mediatorem Dei et hominum Jesum Christum.33 Ideo subditur : Quoniam quidem unus est Deus qui justificat circumcisionem, id est Judæos circumcisos, ex fide Salvatoris, hoc est per fidem de Christo, et qui justificat præputium,, id est incircumcisos gentiles, per fidem eamdem. Eadem enim fides est fidelium novi ac veteris Testamenti, quamvis tempora sint mutata, et fides sit modo magis explicita. Quod equidem illi credebant futurum, nos credimus factum. Ipse quoque habitus fidei (quæ est virtus theologica) est unus in specie in omnibus fidelibus qui unquam fuerunt, sunt et erunt, propter formalem unitatem objecti, quod est veritas prima, propter quod credimus omnibus quæ cadunt sub fide. Patet ergo quia id quod ait, Ex fide et per fidem, sit idem in re, quamvis in ipso modo loquendi videatur distinctio. Apostolus namque frequenter mutat præpositiones et modum locutionis in eodem sensu.
Quoniam vero ex prædictis atque similibus verbis imponebant Judæi Paulo, quod esset legis destructor, propterea se excusans, adjecit :34 Legem ergo Mosaicam destruimus per fidem et Evangelium, ut nobis imponitur? Absit. Sed legem statuimus, id est, approbamus ac roboramus pro statu ac tempore. Quum ergo lex vetus fuerit via ac dispositio ordinata ad evangelicam legem, non dicitur destrui, sed impleri ac perfici evangelica lege superveniente : cessat tamen, quantum ad modum prioris observantiæ. Unde Ambrosius dicit : Non destruitur lex, quum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram : quia hic, scilicet in novo Testamento, gratia fidei est qua impletur lex, quæ sine fide esset infirma. Firmatur equidem lex, quoniam cærimonialia spiritualiter implentur; et quod minus in moralibus continebat, in Evangelio additur; et quod tunc promittebatur futurum, fides advenisse testatur. Tollitur autem littera occidens, et moralia litteraliter manent ac perficiuntur.35 Propter quod ait Salvator : Non veni solvere legem, sed adimplere.36
Footnotes
-
Rom. VIII, 20. ↩
-
Eccle. III, 19; ↩
-
Ps. XXXVIII, 6. ↩
-
Ps. CXV, 11. ↩
-
Num. XXIII, 19. ↩
-
Ps. L, 6. ↩
-
II Reg. XI, 4, 15-17. ↩
-
Sap. I, 1. ↩
-
Ps. XCI, 16. ↩
-
II Par. XIX, 7. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Rom. viii, 23. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Eccli. xxxvii, 23, 24. ↩
-
Soph. iii, 13. ↩
-
Ps. xiii, 1-3. ↩
-
Is. xl, 17. ↩
-
Hieron. in prolog. lib. XVI super Isaiam. ↩
-
Ps. v, 11. ↩
-
Ps. cxxxix, 4. ↩
-
Ps. xiii, 3. ↩
-
Ps. x, 7, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Is. lix, 7, 8. ↩
-
Ps. xxxv, 2. ↩
-
Act. x, 44. ↩
-
1 Petr. i, 11, 22-24; ↩
-
1 Petr. 1, 10. ↩
-
Joel 1, 28. ↩
-
Act. x, 43. ↩
-
Act. xv, 10. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
1 Tim. u, 5. ↩
-
1 Tim. ii, 5. ↩
-
II Cor. III, 6. ↩
-
Matth. V, 17. ↩
Chapter 7 of 21