Skip to the text

Articulus 4

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS PRIMI CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : NON ENIM ERUBESCO EVANGELIUM.

MERITO dixi me esse paratum evangelizare et vobis Romanis : Non enim erubesco Evangelium, hoc est, non confundor publice annuntiare crucem et passionem ac cetera mysteria Christi, quæ in Evangelio describuntur, atque a reprobis irridentur. Paratus sum namque pro nomine Jesu contumeliam pati, quo-12

Luc. ix, 26. niam ipse ait: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, quum venerit in regno suo. Huic consonat illud Psalmistæ: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Ratio hujus subjicitur:

Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, hoc est, Evangelium Christi est virtus, id est potens effectus divinæ potestatis, seu fortis doctrina, proficiens in salutem æternam omni credenti per fidem formatam ac perseverantem, Judæo primum, hoc est ex Judaismo conversis, videlicet primitivæ Ecclesiæ, quæ ex Judæis constabat. Nam et Christus dicebat: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel, hoc est, ad Synagogam primo ac principaliter missus sum. Ideo Paulus aiebat Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei. Deinde et Græco, hoc est ex gentilitate conversis, valet Evangelium. Per Græcos, quasi a digniori, gentiles significat. Repulsa enim prædicatione Apostolorum a Judæis, justa facta est transmigratio ad gentiles, secundum quod Paulus testatur: Quia repulistis illud, et indignos vos judicastis vitæ æternæ, ecce convertimur ad gentes. Secundum Haymonem, Evangelium dicitur virtus Dei, quoniam Christum Dei virtutem annuntiat. Secundum Ambrosium vero, dicitur virtus Dei, quoniam valet ad indulgentiam peccatorum, et ad operationem miraculorum.

Quod autem Evangelium sit virtus Dei, proficiens in salutem omni credenti, consequenter declarat. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Hæc justitia Dei, quæ revelatur seu manifestatur in Evangelio, sicut in scriptura veraci, vel in Judæo et Græco, sicut in subjecto justificato, tripliciter intelligi potest: Primo, de increata justitia Creatoris, quæ est ipsemet Deus sanctus et justus. In Evangelio quippe increata Dei Patris justitia declaratur sive describitur: quo modo scilicet maluit Unigenitum suum pati et mori, quam peccata manere inulta; et quomodo Christus per viam justitiæ mundum redemit; quomodo etiam Pater omne judicium præstitit Christo, et per ipsum judicaturus est omnes, daturusque singulis quod merentur.34 Nunc tamen potissimum loquitur sanctus Apostolus de justitia Dei qua infideles et impii justificati sunt gratis. — Sed quum hoc ad misericordiam Dei pertineat, mirum videtur quomodo illud justitiæ adscribatur. Et respondendum, secundum Anselmum, quod tanta est bonitas atque benignitas Dei, ut justum sit eum etiam indignis et impiis misereri ac parcere. Sicque, ut hujusmodi actu attenditur justitia ex parte bonitatis divinæ secundum se ipsam acceptæ, misericordia quoque in eo attenditur ex parte bonitatis divinæ ad indignos relatæ.

C Secundo exponitur de justitia Dei creata, quam ipse causat in nobis: per quam justificamur formaliter, quia per eam Deus justificat nos gratis, per fidem sine operibus legis. Dando enim animæ fidem et gratiam, confert justitiam, per quam anima justificatur. Hæc justitia in Evangelio revelatur, et in Christianorum cordibus manifestatur. — Tertio exponitur de fideli ac vera divinarum promissionum adimpletione, qua Deus in Ecclesia et in Evangelio adimplevit quod in veteri Testamento prædixit, atque in populo Synagogæ præsignavit. Hæc justitia in Evangelio revelatur, Christo testante: Oportet impleri omnia quæ scripta sunt in lege et Prophetis et Psalmis de me;5 et alibi, Unum iota non peribit de lege, donec omnia fiant.6 De prædicta justitia Dei secundo modo accepta, alio loco dicit Apostolus, loquens de Judæis:7 Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti; et rursus, Inveniar in illo, non habens meam justitiam quæ ex lege est, sed quæ ex fide.89 Unde per Prophetam Dominus ait: Prope est justitia mea ut reveletur. Erat namque in veteri lege velata, sed in Evangelio est revelata.10 De qua justitia dicit Salvator: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit;11 et alibi, Fides tua te salvam fecit; itemque, Qui credit in me, habet vitam æternam.12

Quælibet justitia Dei nunc prædicta, revelatur ex fide in fidem, hoc est, ex fide Prophetarum et Patriarcharum, in fidem Apostolorum atque Ecclesiæ: quia quod illi crediderunt futurum, isti crediderunt impletum. Vel, Ex fide, id est ex actu fidei unius articuli, in fidem, hoc est in actum fidei alterius articuli. Omnia namque testimonia fidei sunt connexa, et unum ex alio magis credibile redditur, imo et quodammodo declaratur, magisque planum ac rationale judicatur. Sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. Hoc allegat Apostolus ad probandum, quod justitia Dei revelatur in Evangelio, vel in Christiano, ex fide in fidem.

Sed quum fides sit una, juxta illud, Unus Dominus, una fides, unum baptisma:13 quomodo nunc dicitur, Ex fide in fidem, quasi sint fides diversæ? Et respondendum, quod fides est una ex parte objecti. Numeratur autem et diversificatur ex parte subjectorum: in eodem tamen fides non est nisi una numero, sicut et caritas. Unde, ut dictum est, per fidem intelligitur actus fidei, qui diversificatur. — Auctoritas vero ab Apostolo introducta, habetur in Habacuc, ubi legitur: Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in sua fide vivet.14 Cui concordat illud quoque Isaiæ: Qui incredulus est, infideliter agit.15 Unde in Ecclesiastico inducitur: Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.16 Nullus etenim proprie justus est, nisi referat opera sua ad ultimum finem, qui est supernaturalis felicitas. Hunc autem finem non agnoscimus, nisi per fidem, quæ in omni actu meritorio dirigit rationem. Idcirco in fide, tanquam in basi seu fundamento virtutum, vivit justus.

Hinc etiam ait Scriptura:17 Domine, oculi tui respiciunt fidem.

Porro, quod ex fide sit salus justitiaque credentium, declarat consequenter Apostolus ex opposito. Revelatur enim ira Dei, id est justa ultio divinæ justitiæ, de cœlo, per revelationes cœlestes ab angelis faetas, qui hominibus divinam districtionem ac ultionem, seu pœnas inferni, revelaverunt. Vel, Ira Dei de cœlo, id est Dei cœli, seu Dei cœlestis, de quo canitur, Laudate Dominum de cœlis; vel, Dei judicis, de cœlo venturi ad judicandum vivos ac mortuos.18 Vel dicitur ira Dei revelari de cœlo, quia in die novissimo cœli ardentes (secundum Petrum apostolum), et angeli cum Judice venientes, ostendent iram Dei contra iniquos. Itaque revelatur ira, indignatio, detestatio Dei, super omnem impietatem, qua peccatur in Deum, et injustitiam, qua peccatur in proximum, hominum perversorum, eorum videlicet qui veritatem Dei quam agnoscunt, hoc est divinorum notitiam, seu divinam justitiam, quæ frequenter veritas nominatur, in injustitia detinent, id est, injuste vivendo apud se retinent, non procedentes in actum virtutis, sed ipsam veritatem ab operis exsecutione retrahunt atque abscondunt:1920 quibus competit illud, Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi; et illud, Melius erat non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.21 Hoc loco incipit loqui Apostolus contra peccata gentilium idololatrarum. De hac revelatione iræ Dei super impietatem et injustitiam hominum, ipse Dominus per Prophetam protestatur: Visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem ipsorum;22 et requiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.

Insuper causa punitionis istorum subjungitur.23 Quia quod notum est Dei, hoc est, quod per naturalem rationem de Deo sciri potest, videlicet quod Deus sit justus et sapiens, approbans bona et reprobans mala, et quod ipsi soli sit cultus perfectissimus, utpote honor latriæ, exhibendus, manifestum est in illis, hoc est, gentilibus notum fuit. Deus enim illis revelavit per influentiam luminis naturalis, per quod anima rationalis ex creaturis intelligit Creatorem. De quo lumine scriptum est : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.24 Unde Origenes ait : Notum Dei, est hoc quod ex mundi hujus dispositione et naturali ratione assequi possumus ; ignotum vero Dei, est ratio substantiæ ejus, quæ omnem latet creaturam, similiter et mysterium humanæ liberationis.

Pluribus autem modis Deus revelavit hominibus veritatem, videlicet per sapientiæ infusionem, per angelicam revelationem, per Sanctorum instructionem, per naturalem rationem. Secundum Damascenum quoque, omnibus naturaliter inserta est cognitio exsistendi Deum. Nunc tamen agit Apostolus de revelatione quæ fit per naturalem rationem, quæ ex creaturis ascendit ad Creatoris notitiam. Subditur namque : Invisibilia enim ipsius, id est divina natura incorporea, simplex et invisibilis, et perfectiones ejus quæ naturaliter sciri possunt, videlicet justitia, potentia, providentia, etc., quæ dicuntur invisibilia Dei, quoniam licet sint unum in Deo et ipsa divina essentia, tamen secundum rationem distinguuntur, diversimode significantur, et per diversa cognoscuntur. Hæc ergo invisibilia Dei, a creatura mundi, id est ab homine, qui inter creaturas hujus sensibilis mundi primatum sortitur : de quo Dominus dicebat, Prædicate Evangelium omni creaturæ, id est omni homini ;25 per ea quæ facta sunt, id est per res creatas, intellecta, id est intellectualiter contemplata : oportet enim invisibilia Dei intellectuali puroque oculo intueri ; conspiciuntur, id est, agnoscuntur. Vel, Per ea quæ facta sunt intellecta, id est per creata rite considerata. Sempiterna quoque virtus ejus, id est æterna potestas Dei, et divinitas, ab homine conspiciuntur per ea quæ facta sunt, non utique per speciem, vel quid sint, sed quia sunt, et quid non sunt.

Quum enim omnis creatura sit quidam radius sui creatoris, et omnis effectus sit quædam participata similitudo suæ causæ, quoniam unumquodque producit sibi simile : hinc certum est quod ex naturis creatis aliquo modo cognoscatur increata natura. Videntes quippe philosophi ordinem esse in rebus, et quod unum procedit, causatur et gubernatur ab alio, pervenerunt ad notitiam unius primi summique entis, quod oportuit esse æternum, perfectum et independens. Et uniformi quoque motu cœlestium corporum, et stabili consistentia mundi atque gubernatione inferiorum a superioribus, perpenderunt esse in universo unum quemdam summum provisorem, dominatorem ac principem. Quam multa autem vera, profunda ac mira agnoverint Plato cum suis, et Aristoteles cum Peripateticis, de invisibilibus Dei, de sempiterna virtute ac divinitate ipsius, patet in libris eorum. Sed et Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica, de Deo atque divinis subtilissime loquitur, quamvis in multis aberret.

Prædictis autem verbis Apostoli consonat illud quoque Sapientis :26 A magnitudine speciei creaturæ poterit creator horum cognoscibiliter videri.27 Omnia enim, ut Salomon ait, propter se ipsum operatus est Dominus, scilicet ut in creaturis divina majestas atque perfectio relucerent, sicque ex consideratione creaturarum incitaretur homo ad contemplationem, amorem, ac reverentiam Creatoris. Hinc scriptum est :28 Fecit Deus opera sua ut timeatur ;29 et iterum, Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.30

In tantum igitur cognoverunt Deum, ita ut sint inexcusabiles de suis peccatis, præsertim de idololatria. Non enim excusat eos ignorantia. Quia quum cognovissent Deum per naturalem rationem, secundum modum prætactum, non sicut Deum glorificaverunt, serviendo ei cum debita reverentia, aut gratias egerunt Deo pro beneficiis suis ; sed evanuerunt, hoc est, inanes effecti sunt, in cogitationibus suis vanis ac frivolis, glorificantes et magnipendentes se ipsos ; et obscuratum, luce gratiæ privatum, et splendore divinæ sapientiæ destitutum, est insipiens cor eorum, impletumque est caligine vitiorum, propter vanitatem cogitationum suarum.

Unde scriptum est :31 Væ qui cogitatis inutile. Et alibi admonet Dominus :32 Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Per Salomonem quoque Sapientia Dei, Christus Dominus, contestatur :33 Ego, inquiens, Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

Dicentes enim se esse sapientes, id est, se ipsos de sua sapientia jactantes, atque in se ipsis, non in fonte sapientiæ gloriantes, stulti facti sunt coram Deo seu divino judicio, qui stultam fecit sapientiam hujus mundi.34 Qui enim scientiam creaturarum et naturalem sapientiam divinorum non ordinat ad salutarem ac supernaturalem sapientiam, et Dei honorem, veraciter stultus est, tanquam contra ordinem rerum faciens, et contra censuram æternæ sapientiæ agens. Propter quod scriptum est : Stultus factus est omnis homo a scientia sua ;35 et iterum, Sapientia tua et scientia tua decepit te ;36 et rursus, Væ qui sapientes estis in oculis vestris.37 — Sed videntur hæc de philosophis verificari non posse. Quum enim quidam interrogasset Pythagoram, an sapiens esset, dixit se sapientem non esse, sed philosophum, id est sapientiæ amatorem. Et ejus exemplo posteri ejus se non vocaverunt sapientes, sed philosophos. Et respondendum, quod licet non dicerent ore, corde tamen dicebant se sapientes, paucissimis forsan exceptis, qui nec idola coluerunt : de quibus modo non agitur.

Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, id est, cultum, honorem et gloriam immortali et invariabili Deo impendendam, exhibuerunt imaginibus, statuis seu idolis hominum mortuorum, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.38 Quam verum sit hoc, in libro Sapientiæ prolixe describitur. Quomodo etiam populus Judæorum tanto errori subjacuit, talpasque ac vespertiliones adoravit, Isaias atque Ezechiel prosequuntur.39 Quidam autem gentilium ipsas imagines, quidam vero res significatas per imagines coluerunt. Propter quod, id est propter idolatriam jam prædictam, quæ omnis peccati origo efficitur, juxta illud Sapientis : Infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est, et principium et finis ;40 tradidit illos Deus, non effective, sed permissive, gratiam suam justissime subtrahendo, in desideria cordis eorum, id est in inordinatos appetitus et concupiscentias carnis, videlicet, in immunditiam luxuriæ, vel potius Sodomiticæ maculæ; ut contumeliis, hoc est actibus ipsi naturæ injuriosis, nocivis atque contrariis, afficiant corpora sua in semetipsis, hoc est, in eodem sexu atque supposito, committendo peccata contra naturam.41 Vel, In semetipsis, id est ad invicem :42 nam et qui fornicatur, peccat in corpus suum.

Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, id est, divinitatem, honorem et gloriam, soli vero omnipotentique Deo adscribenda et exhibenda, transtulerunt ad deos falsos seu idola, et coluerunt, et servierunt creaturæ, videlicet idolis suis, potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in sœcula, amen. Ecce quanta perversitas. Hæc traditio impiorum in desideria cordis eorum, est gravissima pœna quam Deus in præsenti infligit. Et est pœna damni, cui in inferno correspondet carentia beatificæ fruitionis. Unde Dominus ait in Psalmo : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis. Unum namque peccatum trahit ad aliud, idemque peccatum est peccatum et causa peccati, seu culpa et pœna culpæ.43 Nam homo unum committendo peccatum, meretur a Deo relinqui, atque in aliud prolabi. Et quanto aliquis se ipsum erigit altius, inaniusque extollit, tanto meretur profundius cadere. Maxime quoque, qui tam sapientes sunt in propriis oculis, merentur relinqui, in tantum ut vitia carnis incidant, quæ sunt præcipue bestialia atque turpissima. Unde jam subditur :

26

Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ, id est in innominabilia vitia carnis, quæ sunt peccata contra naturam. Ignominia enim dicitur, quasi sine nomine dignitatis, quoniam talia scelera non faciliter explicantur. Prosequitur tamen Apostolus species tanti facinoris. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam, hoc est, organo sui sexus, quod ordinatur ad conceptionem prolis, abusæ sunt, ita ut femina feminæ misceretur. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, id est legitima seu naturali commixtione ac copula cum muliere, exarserunt igne libidinis in desideriis suis turpissimis in invicem, scilicet, masculi in masculos turpitudinem operantes, polluendo se mutuo variis modis. Sed et si masculus feminæ commisceatur alio modo, loco, seu organo, quam natura concessit, contra naturam peccatur. Et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Sic construenda et intelligenda est littera : Prædicti idololatræ ac Sodomitici, recipientes a Deo permissive, a se ipsis autem causaliter : recipientes, inquam, et sustinentes in semetipsis, id est in propria natura, mercedem sui erroris, id est retributionem seu præmium suæ idololatriæ, scilicet traditionem et lapsum in passiones ignominiæ : quam mercedem oportuit vel decuit eos recipere secundum dictamen ac ordinem divinæ justitiæ, qua vitia vitiis proportionabiliter puniuntur. Unde quemadmodum jactantia propriæ sapientiæ meruit ut in idololatriam caderent, sic idololatria, propter gravissimam suam deformitatem, meruit ut innominabilia carnis peccata inciderent.44

28

Et sicut non probaverunt, hoc est, non putaverunt nec opere ostenderunt, Deum habere in notitia actus humanos, id est, æstimaverunt Deum non cognoscere peccata hominum, dicentes illud Job : Deus excelsior cœlo est, nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat;45 et illud Ezechielis, Dereliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt;46 tradidit illos Deus in reprobum sensum, hoc est in intellectum perversum, privando eos lumine gratiæ ac veræ sapientiæ, quatenus, sicut circa divinum intellectum erraverunt, sic in suo intellectu punirentur. Tales sunt omnes qui divinam providentiam negant. De quibus ait Psalmista : Dixerunt, Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob;4748 et Sophonias, Dicunt, Non faciet Dominus bene, et non faciet male.49 Contra quos Dominus loquitur per Amos prophetam :50 Cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. Vel sic : Sicut non probaverunt, hoc est, non curaverunt, Deum habere in notitia, id est cognoscere Deum veraciter, tradidit illos in reprobum sensum, excæcando corda ipsorum permissive, ita quod eis convenit illud propheticum :51 Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Ut faciant ea quæ non conveniunt, hoc est, quæ Deo, rationi, atque Ecclesiæ contrariantur. Hæc dictio, Ut, non teneatur hoc loco causaliter, sed concomitanter. Non enim idcirco tradidit illos in reprobum sensum directe, ut faciant mala; sed operatio mali consecuta est traditionem, seu derelictionem ipsorum prædictam. Sicque frequenter in libro isto accipitur.

Sic ergo tradidit illos Deus repletos omni iniquitate, hoc est omni peccato.52 Peccatum enim iniquitas est, id est contra justitiam, secundum Joannem. Præterea, ponit partes seu species iniquitatis : ma-

29 litia, qua alter alteri damnum inferre conatur; fornicatione, hoc est illegitimo cum muliere concubitu; avaritia, hoc est inordinato appetitu temporalium rerum, nequitia, id est perversitate, seu temeritate nefaria, plenos invidia, quæ est tristitia de bono alterius; homicidiis, contentione, dolo; malignitate, hoc est voluntate igne malitiæ inflammata; susurrones, hoc est discordiæ seminatores: contra quos Moyses præcipit, Non eris susurro in populo;53 et Ecclesiasticus ait: Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbavit pacem habentes.54 Detractores, hoc est aliorum famam denigrantes, de eorum defectibus inordinate loquendo, vel falsa imponendo. Deo odibiles quantum ad culpam. Odio enim Deo sunt impius, et impietas ejus.55 Unde Ecclesiastes ait: Si mordeat serpens in silentio, nihil minus eo habet qui occulte detrahit.56 Agendum est ergo quod ait vir sanctus: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar.57 Contumeliosos, id est verbis vel actibus injuriantes. Quod valde iniquum est, juxta illud:58 Homo assuetus in verbis improperii, omnibus diebus vitæ suæ non dirigetur. Superbos, appetendo honores; elatos, nolendo habere æqualem aut superiorem; inventores malorum, excogitando novos errores, aut culpas; parentibus non obedientes; insipientes, male sentiendo de rebus divinis; incompositos moribus, sine affectione, id est tepidos, carentes zelo justitiæ et caritatis fervore, absque fædere, id est observatione pacti, societatis et amicitiæ.

Unde scriptum est: Qui dissolvit pactum, numquid effugiet?59 Sine misericordia, id est crudeles. Viscera namque impiorum crudelia.60 In talibus adimpletur quod Jacobus ait: Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam.61

Qui quum justitiam Dei, hoc est justum Deum, cognovissent, non tamen intellexerunt, hoc scilicet, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte æterna; et non solum qui ea faciunt sunt digni morte, sed etiam qui consentiunt facientibus, ut nullus excusetur.

Footnotes

  1. Eccli. xli, 17. ↩

  2. Act. v, 41. ↩

  3. Joann. v, 22. ↩

  4. II Tim. iv, 1. ↩

  5. Luc. xxiv, 44. ↩

  6. Matth. v, 18. ↩

  7. Rom. x, 3. ↩

  8. Philipp. iii, 9. ↩

  9. Is. lvi, 1. ↩

  10. Matth. IX, 22. ↩

  11. Marc. XVI, 16. ↩

  12. Joann. VI, 47. ↩

  13. Ephes. IV, 5. ↩

  14. Habac. II, 4. ↩

  15. Is. XXI, 2. ↩

  16. Eccli. II, 8. ↩

  17. Jer. V, 3. ↩

  18. Ps. CXLVIII, 1. ↩

  19. Matth. XVI, 27. ↩

  20. II Petr. III, 12. ↩

  21. II Petr. II, 21. ↩

  22. Is. XIII, 11. ↩

  23. Jacob. IV, 17. ↩

  24. Ps. IV, 7. ↩

  25. Marc. XVI, 15. ↩

  26. Sap. XIII, 5. ↩

  27. Prov. XVI, 4. ↩

  28. Eccle. III, 14. ↩

  29. Is. XI, 26. ↩

  30. Is. XL, 26. ↩

  31. Mich. II, 1. ↩

  32. Is. I, 16. ↩

  33. Prov. VIII, 12. ↩

  34. I Cor. I, 20. ↩

  35. Sap. xiii-xv. ↩

  36. Is. XLVII, 10. ↩

  37. Is. V, 21. ↩

  38. Ezech. VIII, 10, 11. ↩

  39. Is. II, 20; ↩

  40. Sap. XIV, 27. ↩

  41. I Cor. VI, 18. ↩

  42. Jer. LI, 17. ↩

  43. Ps. LXXX, 13. ↩

  44. Is. v, 21. ↩

  45. Job xxii, 12, 14. ↩

  46. Ezech. ix, 9. ↩

  47. Ps. xcm, 7. ↩

  48. Ps. xciii, 7. ↩

  49. Soph. i, 12. ↩

  50. Amos v, 12. ↩

  51. Jer. iv, 22. ↩

  52. 1 Joann. iii, 4. ↩

  53. Lev. xix, 16. ↩

  54. Eccli. xxviii, 15. ↩

  55. Sap. xiv, 9. ↩

  56. Eccle. x, 11. ↩

  57. Ps. c, 5. ↩

  58. Eccli. xxiii, 20. ↩

  59. Ezech. xvii, 15. ↩

  60. Prov. xii, 10. ↩

  61. Jacob. ii, 13. ↩

Chapter 5 of 21