Skip to the text

Articulus 7

EXPLANATIO CAPITULI QUARTI : QUID ERGO DICEMUS INVENISSE ABRAHAM?

DECLARATA insufficientia legis ad salutem per rationem, jam idem ostendit per exemplum, et ait : Quid ergo dicemus, id est, si juxta præinducta circumcisio et præputium, seu Judæus et gentilis, communiter atque æqualiter justificantur per fidem, quid tunc dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem, id est secundum carnis originem, a quo ego Paulus et ceteri Israelitæ secundum carnalem propagationem descendimus? Vel, Secundum carnem, id est ex operibus legis carnalibus, scilicet circumcisione et sacrificiis. Quasi dicat : Ad quid profuit ei observantia carnalium operum legis, videlicet impletio cærimonialium præceptorum? Quid autem ad hoc responderi oporteat, ex sequentibus innotescit.

Respondendum est enim, quod non sit perfecte et vere justificatus ex operibus legis. Si enim Abraham ex operibus legis prædictis carnalibus justificatus est justitia vera ac meritoria, habet gloriam, id est veram beatitudinem pro mercede, sed non habet eam apud Deum, hoc est a Deo et coram eo, quoniam propria virtute, non gratia Dei, justificatus esset.123 Et quia hoc consequens impossibile est, ergo et illud ex quo infertur, videlicet quod Abraham justificatus sit ex operibus legis. Vel sic, et melius : Si Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, id est, dignus est laude ac præmio pro sua justitia, sed non apud Deum, quia justitia talis non fecit eum dignum vita æterna. Ex parte enim operis operati, non erant præfata opera legis meritoria, nec ipsa lex gratiam contulit per quam justificarentur observatores ipsius, sicut lex nova, quæ gratiam confert propter sacramenta quæ includit : quæ sunt signa et causa gratiæ justificantis. Operantur quippe quod significant : quod sacramentis veteris Testamenti non competit.

Deinde probat auctoritate Scripturæ, quod Abraham justificatus est per fidem, non per opera legis. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo promittenti sibi per angelum propagationem innumerabilium filiorum instar stellarum ; et alibi, In semine tuo benedicentur omnes gentes ; et reputatum est illi ad justitiam, hoc est, merito fidei hujus justificatus est coram Deo, et dignus effectus est vita æterna per actum interiorem fidei suæ, secundum quod actus ille etiam ex caritate imperative processit.

Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. Hucusque littera cohæret et condependet : quæ difficultatibus plena est.

Porro, secundum B. Ambrosium, introducenda, continuanda, et exponenda est ita : Jam dixit Apostolus Abraham non ex operibus, sed ex fide justificatum. Ex quo sequi videtur, fidem sine operibus sufficere ad salutem. Contra quod tamen Dominus ait : Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei ;4 et iterum, Si vis, inquit, ingredi ad vitam, serva mandata.5 Jacobus quoque apostolus testatur : Quid proderit, si quis dicat fidem se habere, opera autem ipsa non habeat? Fides si non habet opera, mortua est in se ipsa.6 Hinc etiam paulo ante dixit Apostolus :7 Non auditores legis, sed factores legis justificabuntur. — Hanc objectionem solvit Apostolus, dicens : Ei autem qui operatur, id est, qui tempus et opportunitatem habet operandi, merces non imputatur, id est, præmium non confertur, secundum gratiam fidei tantum, id est, non gratis sine operibus præmium consequitur : in tali enim fides sine operibus mortua est ;89 sed secundum debitum operationis, ad quam ex divino mandato tenetur, merces ei imputatur ac datur. Nam sine operibus salvari non potest. Quod si operari neglexerit, damnabitur. Ei vero qui non operatur, id est, opportunitatem seu tempus et locum operandi non habet, credenti autem in eum qui justificat impium, hoc est in Christum, qui peccatori gratis ignoscit, gratiamque infundit, ante cujus infusionem peccator veniam promereri non potest de condigno, reputatur fides ejus, id est actus fidei suæ interior sine opere exteriore, ad justitiam, ita quod sufficit ei ad salutem, ut in latrone : bona enim voluntas seu præparatio animi ad opus, reputatur ei pro opere ; secundum propositum gratiæ Dei, id est secundum voluntatem miserationis divinæ, vel secundum ordinem gratiæ Dei nobis oblatæ, qui taliter voluit nos salvare. In quo patet virtus ac sufficientia fidei. Per hoc vero quod ait, Credenti in eum, certum est Apostolum loqui de fide formata, quæ per dilectionem fertur in Deum, et operatur si opportunitas adsit. Hæc expositio procedit de operibus ipsam fidem sequentibus, atque ex ea nascentibus.

Secundo exponitur de operibus præcedentibus fidem, contra illos qui asserebant merito præcedentium operum legis, se gratiam fidei esse adeptos. Quo dato, gratia non reputabitur secundum viam et ordinem gratiæ, sed secundum debitum meriti præcedentis. Quo concesso, gratia jam non erit gratia. Quoniam ergo hoc consequens impossibile est, constat quod gratiam fidei, seu ipsam fidem, nullus meretur. Ait ergo : Ei autem qui operatur aliqua bona ante fidem, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, hoc est, si præmium ei datur pro bonis quæ fecit, hoc non erit gratis, sed ex debito meriti præcedentis : sicque fidem præcedent merita, quum tamen fides sit omnis meritorii actus principium, omniumque virtutum fundamentum. Ei vero qui non operatur10 opera legis cærimonialia atque carnalia, vel quæcumque alia ante fidem, sicut gentilis, credenti autem per fidem formatam in eum qui justificat impium, id est in Christum, reputatur fides ejus ad justitiam, secundum sensum prætactum : et hoc, secundum propositum gratiæ Dei, id est secundum gratuitum atque benignum Dei decretum, qui ita decrevit ut onere legis ablato, homines fide justificentur ac salventur.11

Tertio exponitur secundum quosdam, qui ex verbis Apostoli talem rationem inducunt: Illud quod conceditur alicui quemadmodum merces operanti, non conceditur ei per viam gratiæ, sed debiti; justitia vero de qua sermo est, conceditur per viam gratiæ, sicut jam patuit quod Abraham justificatus est per fidem sine operibus legis: ergo justitia hæc non est ex operibus legis. Hæc autem expositio irresoluta videtur, et satis ambigua. Simili enim ratione posset ostendi, quod justitia novi Testamenti non esset ex operibus evangelicæ legis: quæ tamen justificant, habitumque justitiæ inducunt, vel augent sive perficiunt etiam ex parte operis operati, virtute sacramentorum Christi. Posset enim sic argui: Quod conceditur alicui sicut merces operanti, non conceditur ei per viam gratiæ, sed debiti; sed justitia novæ legis conceditur per viam gratiæ, Quid enim habes quod non accepisti? non ergo est ex operibus novæ legis. Denique caritas agens, et ceteræ virtutes per caritatem agentes, merentur gratiam ampliorem in præsenti, gloriamque in futuro, et redditur eis merces ista. Nihilo minus redditio hujus mercedis, est secundum viam gratiæ, et secundum viam debiti, secundum diversos respectus. Quum enim prima infusio gratiæ sit solum gratuita, omnia bona quæ per gratiam illam merentur, gratuite præmiantur per comparationem ad gratiam primam.

Satisfeci forsan lectori in expositione præsentis loci, sed non mihi ipsi, quia profunditatem verborum istorum intelligere non valeo, neque connexionem eorum cum præcedentibus atque sequentibus plene concipio. Consolatus tamen est me sermo, quem ex ore viri doctissimi sacræ Theologiæ professoris condigni audivi, qui dixit: In epistolis Pauli habet elephas ubi submergatur, quanto magis pulex, ut sum ego? Unde in similibus locis comedam quantum possum; quod autem residuum fuerit, igne comburam, sanctorum et catholicorum doctorum expositionem sequens, et ea contentus. Non enim quisquam mortalium penetrare valet profunditatem epistolarum divi Pauli apostoli.

Præmissa autem probat Apostolus auctoritate Psalmistæ, subjungens: Sicut et David dicit beatitudinem hominis, id est illum esse beatum, seu beatitudinem esse illius in via per spem, et in patria per speciem, cui homini Deus accepto, id est tempore gratiæ, de quo legitur, Ecce nunc tempus acceptabile; vel, Accepto, id est acceptanter, gratis et pie; fert, donat et ingerit justitiam, hoc est remissionem peccati, et gratiæ atque virtutum infusionem, sine operibus legalibus et humanis, quæ per se nequaquam sufficiunt ad gratiam promerendam. Nec enim potest peccator per se ipsum resurgere, sed indiget præveniri ab eo de quo legitur: Allevat Dominus omnes qui corruunt; et iterum: Dominus erigit elisos. Nec obstat illud Augustini, Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Hoc enim ideo dicitur, quia Deus requirit a nobis ut faciamus quod in nobis est, disponendo nos ad gratiam ejus.12

Deinde ponit verba Psalmistæ: Beati quorum remissæ sunt iniquitates originales, et actuales seu personales, in Baptismo, in quo originale peccatum deletur quantum ad reatum culpæ: quia quod ante Baptismum erat culpa et pœna, post Baptismum tantum est pœna, quæ dicitur fomes peccati, quæ etiam in Baptismo per gratiam sacramenti debilitatur, sed non penitus tollitur. Peccatum autem originale formaliter unum est, materialiter plura, ratione sui effectus. Quatuor enim vulnera imprimit animæ. Propter quod ait Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Actualia vero peccata, per cordis contritionem dimittuntur quantum ad culpam. Et quorum tecta sunt peccata, hoc est ab oculis Dei abscondita, ita quod non ulciscitur nec imputat ea, sed avertit faciem suam ab

6

II Cor. vi, 2.

Ps. CXLIV, 14; CXLV, 8.

7

Ps. xxxi, 1, 2.

Ps. i, 7.

Ibid. 11. eis, ac si nunquam fuissent. Ideo sequitur : Beatus vir cui non imputavit nec imputat Dominus peccatum, sed prorsus ignoscit, sicut per Isaiam promisit : Delebo ut nubem iniquitates tuas, et quasi caliginem peccata tua.

Applicans autem Apostolus scripturam hanc ad propositum suum, adjecit : Beatitudo ergo hæc, de qua loquitur David, in circumcisione tantum manet, id est, in solis Judæis locum habet, an etiam in præputio, id est gentilibus incircumcisionis? Et hoc ideo quæro : Dicimus enim, quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam, sicut nunc ex Genesi allegatum est. Quomodo ergo, id est in quo statu, reputata est Abrahæ fides ad justitiam? In circumcisione, hoc est pro statu et tempore circumcisionis suæ, an in præputio, id est tempore circumcisionem suam præcedente? Et respondet : Non in circumcisione, sed in præputio. Quod consequenter declarat.

Et signum accepit circumcisionis, id est, ipsam circumcisionem accepit, Deo jubente, pro signo distinctivo inter ipsum et posteros suos fideles, ac inter infideles, et etiam pro signo fidei suæ, quam habuit ante circumcisionem. Circumcisio quippe fuit quædam protestatio fidei, definiturque sic : Circumcisio est signum distinguens Israel a gentibus. Patet ergo quod non frustra circumcisionem accepit, quamvis per eam justificatus non sit ex parte operis operati, sed operis operantis, videlicet fidei, devotionis ac obedientiæ, per quas abundantiorem justificationem adeptus est, quam ante habuerat. Unde Dominus loquebatur : Circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit signum fœderis mei inter me et vos. Sic ergo accepit signum circumcisionis, quod est signaculum, id est indicium, justitiæ fidei, id est, quæ per fidem habetur, quæ est in præputio, id est in Abraham, vel ceteris gentilibus justis, sicut in Job, tempore præputii. Nam Abraham ante circumcisionem suam justus fuit, et credidit Deo, sicut jam dictum est. Ut sit pater spiritualis et imitatione condignus omnium credentium, non Judæorum dumtaxat, per præputium, id est in statu præputii : quia per fidem quam in præputio habuit, meruit spiritualem paternitatem omnium gentium. Vel, Omnium credentium per præputium, id est gentilium cum præputio ad fidem accedentium. Ut reputetur et illis, videlicet filiis Abrahæ, ad justitiam fides, per quam ipsum Abraham assequuntur, sicut et ei reputata est. Et sit Abraham pater circumcisionis spiritualis (quæ in vitiorum eradicatione consistit), id est gentilium credentium : pater, inquam, præbendo exemplum, non conferendo justitiam, non his tantum, id est non solum ad profectum his, qui sunt ex circumcisione carnali, id est Judæis, sed et his qui sectantur vestigia fidei, id est universis fidelibus imitantibus fidem, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ, id est, quæ erat in Abraham adhuc habente præputium; vel, Quæ est, id est, consideratur in eo nondum circumciso.

Insuper manifestat Apostolus, quod Abraham pater sit spiritualis circumcisionis cunctis fidelibus per hoc quod consecutus est promissionem hereditatis, non ex operibus, sed merito fidei, quæ ad omnes electos communiter pertinet. Non enim per legem facta est promissio Abrahæ aut semini ejus, hoc est de multiplicatione seminis sui; vel, Semini ejus, id est Christo de semine Abrahæ nato, secundum naturam assumptam; ut heres esset mundi, id est, ut ipse Abraham per semen suum, vel in semine suo, hoc est per Christum, possideret omnes terminos terræ, omnesque populos sæculi. Dictum enim est Abrahæ : In semine tuo benedicentur omnes tribus terræ; et iterum, Dilataberis ad orientem et occidentem, etc. Quum enim facta est Abrahæ ista promissio, nondum erat lex data, quam constat per Moysen datam. Hæc vero promissio maxime adimpleta est in Christo filio Abrahæ, qui de se ipso testatur :13 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.14 Ad quem Pater in Psalmo : Postula, inquit, a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.15 Sed per justitiam fidei, id est procedente ex fide, quæ erat in Abraham. Pro hac namque justitia seu merito ejus, facta est Abrahæ præinducta promissio, sicut in Genesi legitur.16

Si enim qui ex lege hi tantum heredes sunt, id est, si soli Judæi legem scriptam habentes, hereditatem seu gratiam benedictionis Abrahæ repromissam adipiscuntur; exinanita, hoc est frustrata, est fides Abrahæ Deo credentis, qui ei prædixit : In semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ;17 abolita, id est evacuata atque ablata, est promissio Dei Abrahæ facta de hereditatione mundi, et benedictione omnium gentium sæculi.

Præterea, promissionem præfatam non esse ex lege, sed fide, ostendit Apostolus ex legis imperfectione. Lex enim iram operatur, id est, pœnæ obnoxium facit legis transgressorem. Nam temporales pœnas determinat, et prævaricatorem legis magis damnabilem reddit eo qui nunquam sortitus est legem. Dat enim lex manifestiorem notitiam culpæ, quam erat ante, sicque transgressionem efficit graviorem. Propter quod in Evangelio dicitur : Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis.18 Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. Si acceperimus legem communiter pro quacumque lege, videlicet naturali, scripta, vel evangelica, certum est sine lege non esse prævaricationem, quum prævaricatio sit transgressio legis. Si autem sumpserimus legem hoc loco pro lege scripta, dicendum erit quod ubi non est lex, non est prævaricatio adeo gravis : quoniam lex occasionaliter auget peccatum, provocat iram, nec tribuit gratiam, sicut ex dictis clarius elucescit.

Ideo ex fide, id est merito fidei, non per opera legis, heredes effecti sunt divinæ promissionis omnes qui Abrahæ fidem sectati sunt, ut secundum gratiam Dei, non secundum justitias legis, firma sit promissio facta Abrahæ et semini ejus : firma, inquam, exsistat atque salubriter exhibeatur omni semini, id est universis fidelibus; non ei qui ex lege est solum, id est non tantum Judæis, carnalibus Abrahæ filiis, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, id est cunctis quoque gentilibus Abrahæ fidem sequentibus. Si enim ista promissio fundaretur in lege, quæ occasionaliter operatur et provocat iram, non haberet stabilitatem, quia lege transgressa retractaretur. Nunc vero quia fundatur in fide viri constantis, videlicet Abrahæ, magis tamen in gratia Dei, permanet firma omni semini Abrahæ. Qui pater est spiritualis, seu exemplaris institutor ad fidem, omnium nostrum, id est cunctorum credentium, sicut scriptum est in Genesi, quantum ad sensum : Quia patrem spiritualem (ut dictum est) multarum gentium posui, id est institui, te ante Deum, id est coram Deo, videlicet me ipso, cui credidisti loquenti tibi per angelum in persona Dei, qui vivificat mortuos corporaliter, animas corporibus reuniendo, et spiritualiter, gratiam peccatoribus conferendo.19 Unde scriptum est : Pater suscitat mortuos et vivificat. Et vocat a non esse ad esse, ea quæ non sunt, id est creanda, tanquam ea quæ sunt, id est, sicut exsistentia vocantur ad aliquid.20 Sic enim Deo imperante, dicente seu vocante producuntur multa ex nihilo, id est tam facile ac obedienter ac si ex præjacenti aliquo fierent, atque jam essent. Vel sic : Vocat ad fidem et gratiam, ea quæ non sunt, id est gentiles, qui coram Deo quasi nihil fuerunt, quia spiritualiter mortui erant, quemadmodum in Isaia scribitur : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei;21 tanquam ea quæ sunt, id est, sicut vocavit Judæos, qui propter legem et gratiam Dei aliquid erant, spiritualiter coram Deo viventes.

Qui Abraham contra spem naturæ in spem gratiæ credidit, credens posse impleri per gratiam, quod erat impossibile per naturam, ut scilicet ipse jam vetulus, de infecunda ac sterili conjuge sua filium procrearet, ut fieret pater multarum gentium eum per fidem sequentium, secundum quod dictum est ei a Deo per angelum: Sic erit semen tuum, sicut stellæ cœli in multitudine, et sicut arena quæ est in littore maris, id est, præ multitudine numerari non poterit.22 Quamvis hoc aliquo modo videatur impletum in carnali semine Abrahæ, quia et Moyses filiis Israel aiebat, Estis hodie sicut stellæ cœli plurimi;23 verius tamen atque perfectius in spirituali semine ejus, id est in gentium conversione et fidelium multiplicatione, impletur, præsertim quum rursus Moyses dicat populo Judæorum: Te elegit Dominus, non quia cunctas gentes numero vincebatis, quum sitis omnibus populis pauciores.24 Vel hoc quod dicitur, Sicut stellæ cœli, refertur ad bonos: qui stellis comparantur propter lumen gratiæ, decorem virtutum, et quoniam alios verbo et operatione illustrant, ipsamque Ecclesiam ornant quemadmodum stellæ cœlum.25 Propter quod in alia epistola ait Apostolus:26 Inter quos lucetis sicut luminaria mundi. Quod verò adjungitur, Et sicut arena maris, referri potest ad malos, terrenis rebus intentos.

Et non est Abraham infirmatus in fide, ex consideratione naturalis impossibilitatis, nec consideravit cum superflua immoratione seu finali sistentia, corpus suum jam emortuum a virtute generativa, quum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ, id est ad actum generationis ineptam:27 desierant enim ei muliebria fieri, sine quibus naturaliter non fit conceptio. — Videtur his obviare, quod in Genesi legitur Abraham post mortem Saræ Ceturam duxisse, atque multos de ea filios genuisse, elapsis plus quam triginta septem annis a tempore generationis seu promissionis Isaac. Sara quippe decem annis junior fuerat eo. Quum ergo ipsa defuncta sit centum viginti septem annis expletis, certum est Abraham plus quam centum triginta septem annorum fuisse, quando Ceturam sumpsit uxorem.2829 Quomodo ergo emortuum erat corpus ejus quum centenarius circiter fuit? Communiter respondetur, quod emortuum erat quantum ad vetulam, non quantum ad juniorem, quæ facilius concipit anu, propter dispositionem virtutis passivæ.

In repromissione etiam Dei sibi facta de generatione Isaac, et innumerabili multitudine seminis sui, non hæsitavit diffidentia propter rei novitatem; sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, id est, Deum glorificans atque collaudans, tanquam omnipotentem ac verum, et ista implere valentem, et plenissime sciens, etiam per naturalem rationem, quia quæcumque promisit Deus, potens est et facere. Alias esset in promittendo improvidus, et in exsequendo infirmus. Ideo et reputatum est illi ad justitiam, quod sic confortatus est in fide, nec hæsitavit diffidentia. — Quod autem Abraham aliquo modo consideravit corpus suum et Saræ esse emortuum, patet ex eo quod dicebat: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet?303132 Verum, ut dixi, non sistebat finaliter in consideratione hujusmodi, sed in consideratione virtutis divinæ. Ex prædictis autem verbis dubitasse videtur. Respondetur communiter, quod non dubitando, sed admirando hæc dixit. Verumtamen videtur adhuc contrariari, quod per Isaiam Dominus loquitur Israeli: Pater tuus primus peccavit.33 Quod non solum quidam præcipui Judæorum magistri, sed sanctus quoque Hieronymus exponit de Abraham, quod peccavit ex incredulitate ridendo atque dicendo verba inducta. Sed sicut in expositione Isaiæ audens non eram, quantum ad hoc, sequi Hieronymum, ita nec modo;343536 nec etiam nego. Apostolus enim apertissime contestatur, quod non hæsitavit diffidentia, et ideo reputatum sit ei ad justitiam. Unde verbum Isaiæ exponi potest de primo parente, videlicet Adam, quem constat in paradiso peccasse.37

Non est autem scriptum tantum propter ipsum Abraham istud, scilicet quia reputatum est illi ad justitiam, quod tam firmiter credidit; sed et propter nos, id est ad nostram consolationem ac instructionem, ut imitemur fidem ipsius, quibus reputabitur ad justitiam imitatio fidei Abrahæ, credentibus in eum qui suscitavit a mortuis Jesum Christum Dominum nostrum, id est in Deum Patrem seu sanctam Trinitatem, vel quamcumque divinam Personam. Cuilibet namque divinæ Personæ attribui potest suscitatio activa Christi: imo ipse ut Deus, suscitavit se ipsum ut homo est. Et qui credit in unam divinam Personam, credit in tres.

Qui Christus traditus est propter delicta nostra, id est morti expositus, ut mundi peccata auferret. Traditus est autem a Patre, juxta illud: Proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.38 Saltem permissive tradidit quoque se ipsum, secundum quod per Prophetam dicitur: Tradidit in mortem animam suam.3940 Sed et Judas tradidit eum. Et resurrexit propter justificationem nostram, hoc est, ut virtute suæ resurrectionis gratiam justificantem nobis conferret, et suæ corporalis resurrectionis exemplo nos ad spiritualem resurrectionem induceret, quatenus tandem etiam corporaliter feliciterque resuscitemur ab ipso, quando reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.41 Resurrexit ergo propter justificationem nostram, id est, ut justificemur gratiam recipiendo, et juste vivendo. Non tamen justificatio nostra est tota ratio finisque totalis resurrectionis Christi. Resurrexit namque propter proprii corporis glorificationem, et suæ humanitatis reassociationem, quantum ad partium ejus redintegrationem. Denique resurrexit propter justificationem nostram, quia ad hoc resurrexit, ut corpore resumpto, appareat nunc vultui Dei pro nobis, ostendens Patri latus et vulnera, quatenus merito ejus, gratia impleamur divina.42 Quamvis autem sit traditus Christus, non solum propter delicta nostra, sed etiam propter justificationem nostram (nam et propter utrumque surrexit), traditio tamen seu passio attribuitur delicto, ut mors naturæ correspondeat morti culpæ, et resurrectio justificationi, ut corporis glorificatio correspondeat novæ atque cœlesti conversationi.

Footnotes

  1. Gen. XXII, 18. ↩

  2. Galat. III, 6. ↩

  3. Gen. XV, 6, 5; ↩

  4. Matth. vii, 21. ↩

  5. Matth. xix, 17. ↩

  6. Jacob. ii, 14, 17. ↩

  7. Rom. u, 13. ↩

  8. Jacob. ii, 20. ↩

  9. Jacob. ii, 20. ↩

  10. Jacob. ii, 14, 17. ↩

  11. Rom. ii, 13. ↩

  12. I Cor. iv, 7. ↩

  13. vers. 3. | Gen. xxii, 18. | Ibid. xxviii, 14. | Joann. I, 17. | Gen. xvii, 10 et seq. | Ibid. 11. ↩

  14. Matth. xxviii, 18. ↩

  15. Ps. II, 8. ↩

  16. Gen. xxii, 18. ↩

  17. Ibidem. ↩

  18. Luc. xii, 47. ↩

  19. Gen. xvii, 4. ↩

  20. Joann. v, 21. ↩

  21. Is. XI, 17. ↩

  22. Gen. xv, 5. ↩

  23. Deut. 1, 10. ↩

  24. Deut. vii, 6, 7. ↩

  25. Dan. xv, 3. ↩

  26. Philipp. vi, 15. ↩

  27. Gen. xviii, 11. ↩

  28. Gen. xxv, 1, 2. ↩

  29. Gen. xxiii, 1. ↩

  30. Gen. xvii, 17. ↩

  31. Ibid. xvii, 17. ↩

  32. Gen. xvii, 17. ↩

  33. Is. xliii, 27. ↩

  34. Philipp. ii, 15. ↩

  35. Dan. xii, 3. ↩

  36. Deut. i, 10. ↩

  37. Gen. III, 6. ↩

  38. Rom. VIII, 32. ↩

  39. Matth. XXVI, 47-50. ↩

  40. Is. LIII, 12. ↩

  41. Philipp. III, 21. ↩

  42. Hebr. IX, 24. ↩

Chapter 8 of 21