Skip to the text

Articulus 8

DECLARATIO CAPITULI QUINTI: JUSTIFICATI ERGO EX FIDE.

POSTQUAM Apostolus abstulit causam atque materiam discordiæ Romanorum, jam eos invitat ad veram pacem, et ait: Justificati ergo, id est justi a Deo effecti, ex fide, id est per fidei formatæ infusionem; vel, Justificati, id est veram justitiam operati, ex fide, id est per habitum fidei; vel, intus in anima justificati sine opere exteriori, ex fide, id est, interiori fidei actu credendo, videlicet ex caritate, et non per opera legis, neque per opera præcedentia fidem; pacem ha- beamus ad Deum, id est, Deo humiliter subditi simus, et nostram voluntatem divinæ ordinationi in omnibus subjiciamus, quieti atque tranquilli exsistentes in Deo. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Hinc enim loquitur Scriptura: Acquiesce Deo, et habeto pacem, et per hoc habebis fructus optimos. Hæc est spiritualis divinaque pax de qua dixerunt angeli: Pax hominibus bonæ voluntatis; et David, Pax multa diligentibus legem tuam. Quæ non competit impiis, juxta illud Isaiæ: Non est pax impiis, dicit Dominus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, quia per eum seu merito ejus pacem istam consequimur. Omnia namque divinarum gratiarum charismata per Christum, secundum quod mediator est Dei et hominum, præstantur hominibus. Ideo subditur:

Matth. v, 9.

Job xxii, 21.

Luc. ii, 14.

Ps. cxviii, 165.

Is. xlviii, 22.

1 Tim. ii, 5.

Hebr. xi, 6.

Job xxxviii, 7.

Per quem, tanquam per mediatorem et causam meritoriam, accessum, hoc est ingressum, habemus per fidem, tanquam per fundamentum totius spiritualis ædificii (accedentem nempe ad Deum oportet credere), in gratiam istam, id est ad dona et munera Spiritus Sancti, videlicet ad alias perfectiones seu beneficia Dei; in qua gratia stamus, mente ad divina erecta atque cœlestia diligente, non in terrenis jacente vilibusque immersa. Primo enim Deus quum fidem infundit, donat simul tempore alias virtutes ac dona Spiritus Sancti. Fides tamen præcedit secundum viam generationis, et ordine naturæ, quum sit fundamentum virtutum: et ita per fidem, accessum habemus ad alia bona. Fide autem infusa, per eamdem fidem accedimus ad Deum, ut gratiam ampliorem mereamur, quatenus proficiscamur de virtute in virtutem, id est, de bono in melius proficiendo quotidie. Et gloriamur spirituali lætitia in spe gloriæ, id est in certa exspectatione felicitatis æternæ, quæ est gloria filiorum Dei, id est omnium Beatorum Deo fruentium, qui Deo perfectissime similantur. De quibus scriptum est in Job: Ubi eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Et in Psalmo: Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei? Possunt tamen per filios Dei intelligi omnes electi, ad vitam æternam præordinati. Et certe, hoc merito esse debet nobis indeficiens ratio gloriandi, quod spem habemus acquirendi beatitudinem sempiternam. Unde nihil Christiano felicius, cui promittuntur regna cœlorum.

Ps. lxxxviii, 7.

Non solum autem gloriamur in spe gloriæ, credentes videre bona Domini in terra viventium, sed et gloriamur in tribulationibus, id est in adversis, in persecutionibus, tentationibus, ac ægrotationibus, quemadmodum per Jacobum inducitur: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis. Et Salvator: Gaudete, inquit, et exsultate in illa hora, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo. Debemus enim gaudere de hoc, quod sumus in via perveniendi ad Deum. Sed hæc est via salutis, multipliciter tribulari. Per multas quippe tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum. Et merito in tribulationibus gloriamur, scientes quod tribulatio patientiam operatur, hoc est, actum patientiæ efficit in anima, scilicet sufferentiam, tanquam objectum mediatum virtutis quæ patientia nominatur. Si enim non esset tribulatio, nec patientia. Habitum quoque patientiæ firmat in anima. Patientia quippe quum sit virtus moralis, immediate versatur circa passionem animæ, puta tristitiam, quam ordinat. Deinde respicit actum, videlicet ipsam adversitatis tolerantiam, quam accidenter et occasionaliter inducit seu efficit tribulatio. Frequens namque tribulatio confert animæ consuetudinem patientiam exercendi: et ita fit anima in virtute patientiæ inconcussa atque immobilis, ita ut dulce sit ei, tribulationem pro Dei amore, et priorum peccatorum purgatione sufferre.

Ps. xxvi, 13.

Jacob. i, 2.

Matth. v, 12; Luc. vi, 23.

Act. xiv, 21.

Jacob. i, 3.

Patientia autem, id est adversitatum æquanimis tolerantia, operatur probatio- nem, id est boni assuefactionem seu probam exercitationem, vel vitiorum expurgationem, etiam quoad pœnæ ablationem. Sicut enim interior dolor sive contritio aufert culpam, sic adversitatis perpessio pœnam. Probatio vero operatur vel efficit spem, id est actum spei, videlicet certam et actualem exspectationem felicitatis futuræ. Qui enim ita probatus est, fiducialiter præstolatur vitam æternam, juxta illud Salvatoris : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum ;1 et illud Sapientis, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et in tempore erit respectus eorum.2 Porro habitus spei quæ est virtus theologica, a solo Deo per creationem infunditur, sed actus ejus procedit partim ex meritis.

Spes autem non confundit, id est, sperantem non fallit, nec bono sperato defraudat, sicque erubescentiam tollit. Unde ait Scriptura :3 Nullus speravit in Domino, et confusus est ;4 et Psalmista, Etenim universi qui sustinent te, non confundentur. Per Isaiam quoque Dominus loquitur : Ego Dominus, super quo non confundentur omnes qui exspectant eum.5 Oportet autem firmiter inviolabiliterque sperare, ut dicamus cum sancto Job : Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.6

Quod autem spes non confundat, sed impleatur, patet per hoc, quia caritas Dei, quæ est virtus theologica supernaturalis, summa ac divinissima, qua Deum proximumque diligimus, mandata implemus, unum cum Deo efficimur, et quidquid petierimus, obtinemus, diffusa, id est late ac liberaliter fusa, est in cordibus nostris, præsertim in voluntate, quæ est caritatis subjectum, per Spiritum Sanctum, id est a Spiritu Sancto, cui appropriatur bonitas, liberalitas, clementia, communicatio, et per consequens caritatis infusio, qui datus est nobis a Patre et Filio, imo et a se ipso, tanquam pignus et arrha felicitatis æternæ.7 Ipse enim Spiritus Sanctus est dator ac donum, proceditque a Patre ac Filio per modum donabilis, quoniam ipse est caritas seu amor Patris et Filii. Amor autem est primum donum gratuitum, in quo omnia dona donantur. Itaque Spiritus Sanctus datur electis, non solum in suo dono, sed etiam in se ipso, quia per caritatem habetur, et est in nobis novo specialique modo. Propter quod ait Salvator : Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis.8 Et in Actibus Apostolorum legitur, quod per impositionem manuum Apostolorum dabatur Spiritus Sanctus.9 Unde secundum B. Thomam in prima parte, et super primum Sententiarum, Persona divina dicitur esse alicujus dupliciter : Primo, ratione originis : et ita est ejus a quo procedit. Sicque Filius et Spiritus Sanctus sunt Patris, et Spiritus Sanctus est Filii. Secundo, ratione fruitionis seu communionis : et sic est ejus a quo habetur, id est intellectualis creaturæ, quæ libere frui potest Persona divina. Sic ergo Spiritus Sanctus datus est nobis, et est noster.

Consequenter Apostolus tangit nostræ justificationis motivum; prosequitur quoque nostræ reconciliationis modum, et ait : Ut quid enim, id est, propter quid aliud, nisi ut Spiritus Sanctus nobis donetur, caritas Dei in cordibus nostris diffundatur, et spes impleatur, Christus, quum adhuc infirmi, id est vulneribus animæ sauciati, pœnis ac culpis adstricti, essemus secundum tempus, id est, antequam ab eo liberaremur ac purgaremur, pro impiis, id est pro nobis injustis et miseris, mortuus est? Vel illud, Secundum tempus, refertur ad id quod sequitur, Mortuus est : ut sit sensus, Mortuus est secundum tempus, id est per triduum sepulturæ. Tanquam dicat : Hoc magnum est valde atque mirabile, quod Christus pro nobis infirmis ac impiis mori dignatus est, quum ipse sit virtus Dei et Sanctus Sanctorum.1011

Causam vero cur istud ita mirabile sit, subdit.12 Vix enim, id est raro et difficulter, pro justo a morte eruendo, quis moritur. Pauci enim sunt qui amore seu vice justi mori dignarentur. Et merito dixi, Vix, et non absolute, Nequaquam, vel, Non : nam pro bono, id est pro homine justo, forsitan quis audeat mori : id est, contingere potest, raro tamen, ut quis pro justo mori consentiat; sed ut quis pro impio mori velit, non invenitur, aut certe rarissime. Ambrosius (inter justum et bonum distinguens, ut justus dicatur qui in virtutibus exercitatus est, et in observatione justitiæ strenuus atque severus, bonus vero dicatur homo simplex et innocens, nondum sic exercitatus) ita exponit : Vix enim pro justo sic accepto quis moritur. Nam quamvis melior sit eo qui hoc modo bonus vocatur, quoniam tamen non sine rigore et severitate se habet, causa ejus minus miserabilis, seu miseratione minus condigna judicatur. Et veraciter dixi, pro justo quempiam vix velle mori : nam pro bono, id est pro pio, innocente et simplici, forsitan quis audeat mori, eo quod causa ejus miserabilior reputetur, tanquam qui nullum offendit. Quum ergo hoc raro inveniatur, certum est quod vix aliquis pro justo mori acquiescat.

Quum igitur Christus pro impiis mori dignatus sit, recte subjungitur : Commendat autem, id est, commendabilem sive laudabilem ostendit, Deus Pater vel Trinitas, caritatem suam in nobis, id est, quam habet ad nos, et qua diligit nos per effectum suæ eximiæ pietatis; quoniam quum adhuc peccatores essemus, id est jugo vitiorum subjecti, et vinculis peccatorum irretiti, nec ab originali peccato redempti, secundum tempus Christi passionem præcedens, id est, antequam Christus mortuus fuit pro nobis. Loquitur enim Apostolus in persona generis humani, cujus multa individua tempus passionis Christi præcesserunt : et tunc erant, in quorum persona hoc dicit Apostolus. Vel, Secundum tempus, id est triduo sepulturæ. Christus pro nobis mortuus est, id est, mori dignatus, ut mortificati carne, vivificatique spiritu, serviamus illi in sanctitate atque justitia.1314 In quo refulget inæstimabilis caritas Dei Patris ad nos, juxta illud Joannis :15 Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Et Apostolus :16 Propter nimiam, inquit, caritatem suam qua dilexit nos, Deus Pater Filium suum misit.17 Multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius, id est, quia Christus pro nobis mortuus est quum adhuc iniqui eramus, infirmi et peccatores, multo amplius nunc facta nostra reconciliatione ac liberatione justificati, id est a vitiis expurgati, gratiamque adepti per effusionem sanguinis Christi, salvi erimus ab ira, id est a damnatione æterna, per ipsum, videlicet Christum, seu merito ejus. Amplius enim est impium justificare, quam justificatum a pœna eruere.

Si, pro quia, enim quum inimici essemus, id est Deo propter iniquitatem odibiles, rebelles, et natura filii iræ, etiam propter peccatum originale, reconciliati sumus Deo, id est ad ejus amicitiam revocati, deleta videlicet causa inimicitiæ, puta peccato, per mortem Filii ejus;18 multo magis reconciliati jam salvi erimus, non solum ab ira prædicta, sed etiam consequendo vitam æternam, in vita ipsius, id est per gloriosam vitam Christi, seu virtute Christi glorificati. Si enim potuit per suam mortem nos justificare, certissimum est quod jam vivens possit nos beatificare, præsertim quum unum ordinetur ad aliud, scilicet justificatio ad beatificationem.

Quæri potest, quum Dei dilectio sit invariabilis et æterna, quomodo dicimur Deo reconciliari, et quomodo eramus ejus inimici, et postmodum facti sumus amici. Et respondendum, quod Deus omnes electos ante mundi constitutionem dilexit, eosque immutabiliter diligit, secundum rationem prædestinationis divinæ, non autem secundum rationem præsentis justitiæ.19 Dicimur ergo Deo reconciliari per Christum, in quantum per ejus passionem ablata nobis est culpa, per quam displicuimus Deo secundum rationem et ordinem suæ justitiæ ad nos comparatæ. Vel respondendum, quod Deus invariabiliter diligit electos per respectum ad bonum gratiæ et gloriæ quod eis dare disposuit. Odit autem eos quantum ad culpam, juxta illud:20 Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Et ita dicuntur ei reconciliari, quum culpa aufertur, et pœna finitur. Unde Sapiens dicit:21 Diligis, Domine, omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Idem ipse ait et alibi quoque: Odio sunt Deo impius et impietas ejus.22 Hæc enim atque similia nullam mutationem ponunt in Deo, sed in creatura, quæ ad Creatorem aliter et aliter se habet.

Non solum autem hoc modo salvi erimus in futuro, sed et gloriamur in Deo, id est, nunc quoque in præsenti exsilio exsultamus per spem in Deo, id est in contemplatione ac dilectione ipsius, gaudentes de hoc, quod tandem aliquando videre eum speramus per speciem. Et ita futuram jucunditatem et gloriam in præsenti peregrinatione quodammodo inchoamus. Gloriamur autem in Deo, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est nobis via et ostium accedendi ad Deum, cujus etiam merito datur nobis gloriatio ista:23 et ex consideratione passionis suæ et aliorum beneficiorum speramus et exsultamus in Deo, qui tanta nobis per Christum largitus est; per quem nunc, id est tempore gratiæ, reconciliationem cum Deo accepimus.

Propterea, sicut per unum hominem, scilicet Adam, primum nostrum parentem, peccatum originale in hunc mundum, id est in homines in mundo hoc habitantes, intravit, et per peccatum mors corporalis, quæ consecuta est culpam. Quamvis enim mors sit naturalis homini, considerando naturam corporis sui ex contrariis compositam, tamen si non peccasset, mortem non incurrisset, ex dono gratiæ seu virtute originalis justitiæ. Et sic considerando supernaturalem institutionem hominis, mors culpam secuta est, non naturam. Et ita in omnes homines mors pertransiit. Sicut enim omnes nati sunt sine originali justitia, sic etiam immortalitate justitiam illam concomitante privantur. In quo uno homine, scilicet Adam, omnes peccaverunt, non actualiter, sed virtualiter, originale peccatum incurrendo: quod eis imputatur in culpam, in quantum aliquo modo erant in primo parente, et idem cum ipso. Erant autem in ipso sicut in primo principio generationis humanæ. Et sicut multa membra sunt in uno corpore, et multa individua in una specie, sic quodammodo omnes eramus in primo parente secundum corpulentam substantiam, seu materialem propagationem. Porro originalis justitia sic data erat primo parenti, ut transfunderetur in posteros. Ideo primo parente hac justitia destituto, posteri ejus juste privantur eadem: nec tamen fit eis injuria, quia nec primo parenti, nec eis ista justitia naturaliter debebatur aut competebat, sed nec beatifica visio Dei, qua merebantur privari propter hujus justitiæ privationem. Ab eo autem quod dicitur, In quo omnes peccaverunt, excipiendus est Christus homo, qui non naturali ordine aut per concupiscentiam genitus est.

Merito autem dixi omnes peccasse in uno. Usque ad legem enim, id est usque ad dationem legis Mosaicæ, scilicet a principio mundi, quando non erat nisi lex naturalis, peccatum erat in mundo, in genere humano, tam originale quam actuale. Vel, Usque ad legem scriptam inclusive, peccatum erat in mundo, quia lex Moysis peccatum auferre non potuit sicut lex gratiæ.24 Propter quod aiebat Apostolus ad Judæos: Per Jesum remissio peccatorum annuntiatur vobis, in omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari.25 Peccatum autem non imputa-

Dei per Christum transiit in omni electos. Erat autem in Christi gratia, quæ non est quid creatur, sed gratiose sive gratuite uniens, bi in parte personali humanam naturam Christque in eo gratia capitis, perquam sit omnibus suis membris, sed cunfidelibus, quia de plenitudine ejus omimus omnes: et ita gratia Dei non per gratiam Christi infunditur, et dat in multis. Gratia tamen immena Deo creatur, sed Christus per suæ de plenitudinem est causa metoria, regnabimus super terram.26 Et alibi legitur: Judicabunt nationes et dominabuntur populis.27 non sicut per unum peccatum, ita unum: id est, non sic factum est nonum gratiæ Christi, quemdmod factum est per unum original peccatum Adæ; sed dispar est effectus peccatum, et gratiæ Christi. Nam judicium, id est sententia Dei, precessit per unum peccato originali Adæ, in condemnationem eorum in quos illud peccatum transfunditur, scilicet, ut cipientes fideles a Deo, a quo est omne donum optimum et omne datum perfectum, in vita æterna, id est beatitudine consummata, regnabunt per unum Jesum Christum, per quem ad cœleste regnum perducuntur. Omnes autem Beati regnant in patria perfectissime super se ipsos, servientes Deo sine rebellione, cui servire, regnare est. Omnia quoque inferiora et dæmones subjecti sunt eis. Unde fatentur, loquentes ad Christum: Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et

Igitur, sicut per unius, scilicet Adæ, delictum originale, quod etiam erat actuale et personale quantum ad ipsum Adam, processit sententia Dei in omnes homines hoc peccato infectos, in condemnationem eorum, ut dictum est; sic et per unius, videlicet Christi, justitiam, id est justam sanctificationem atque sanctissimam conversationem, prodiit sententia Dei in omnes homines in justificationem vitæ ipsorum, id est in remissionem peccatorum et infusionem virtutum: quia per meritum Christi omnes justificati atque salvati sunt, quantum est ex parte Salvatoris. Aliqui tamen obicem ponunt saluti et gratiæ; aliqui quoque privantur applicatione virtutis et meriti gratiæ, propter quod a beatitudinis adeptione impediuntur, ut pueri non baptizati. Eo itaque modo omnes per Christum justificantur, sicut omnes in eo benedicuntur. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, id est per transgressionem primi parentis, peccatores constituti sunt multi, originale ab ipso trahendo, vel ejus inobedientiam assequendo;28 ita et per unius, scilicet Christi, obedientiam: qui factus est pro nobis obediens usque ad mortem; qui loquitur, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio;29 justi constituentur multi per ipsum, veniam percipiendo et gratiam, imitandoque ejus justitiam.30 Christus enim passus est pro nobis, nobis batur, quum lex non esset. Hæc Augustinus et alii ita exponunt: Peccatum quodcumque non imputabatur, id est, ignorabatur, nec peccatum esse reputabatur ab hominibus excæcatis, in quibus ratio naturalis fuerat vitiis obfuscata: imputabatur tamen a Deo. Videtur autem posse exponi hoc modo, quod peccatum non imputabatur a Deo hominibus, non quod penitus non imputabatur, sed quia non imputabatur tam graviter, quum lex scripta non esset. Erat enim tunc magis excusabile quam post legislationem.

Juxta quem sensum in præcedenti capitulo dixit Apostolus: Ubi non est lex, nec prævaricatio. Sed regnavit, id est prævaluit, mors corporalis; vel, mors culpæ originalis, quæ est ipsa carentia originalis justitiæ debitæ in esse; vel, mors limbi infernalis, quæ dici potest dilatio vitæ beatæ, atque detentio in lacu gehennæ; ab Adam usque ad Moysen inclusive, videlicet quousque Christus advenit, id est, tam tempore legis naturalis quam Mosaicæ; etiam in eos qui non peccaverunt peccato actuali, seu propria voluntate, ut sunt parvuli ante annos discretionis defuncti; vel, In eos qui non peccaverunt mortaliter, si qui tales fuerunt, ut sanctificati in utero, scilicet Jeremias, etc. Omnes enim hi propter reatum originalis peccati mortem corporalem pertulerunt, atque in limbo tenebantur, donec pro ipsis Christus satisfecit, liberando eos ab originalis culpæ reatu. Magis vero regnavit mors ante Moysen quam post. Per legem enim Moysis multi retrahebantur a morte culpæ, cœperuntque cognoscere vitam post hanc vitam, et resurrectionem futuram, et ita mortem temporalem minus quam ante timebant. Porro, Salvator regnum mortis destruxit, et suæ passionis exemplo nos contra mortis timorem armavit, ipsamque mortem temporalem, æternæ vitæ constituit januam. Propter quod ait per

Prophetam: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne.31 Et Apostolus: Ut per mortem liberaret eos qui per totam vitam timore mortis erant obnoxii servituti.

Sic ergo regnavit mors in eos qui non peccaverunt, in similitudinem32 prævaricationis Adæ, id est propter assimilationem originalis culpæ, qua similes Adæ fuerunt. Quæ utique originalis culpa, erat in Adam prævaricatio actualis. Qui, scilicet Adam, est forma futuri, id est figura Christi, qui tempore Adæ erat venturus ut judicaretur in mundo, nunc vero venturus est ut judicet mundum. Dicitur autem Adam figura Christi: quoniam sicut Adam est principium omnium hominum quantum ad propagationem ac esse naturæ, sic Christus quantum ad infusionem gratiæ seu esse spirituale. Secundo, quoniam sicut Adam formatus est de limo terræ supernaturali virtute ac ordine, sic Christus natus est de Virgine Spiritus Sancti obumbratione. Item, sicut de latere Adæ dormientis sublata est costa unde formata est Eva, ita de latere Christi morientis fluxerunt sacramenta, quibus formatur Ecclesia. Sed hæc causa ad primam reducitur.

Consequenter ostendit, quod Christus potentior erat ad salvandum, quam peccatum Adæ, seu Adam, ad perdendum.33343536

Sed non sicut delictum Adæ se habuit, ita et donum, id est, gratia Christi se habet, sed excellit.37 Sapientia namque vicit malitiam. Si enim in unius delicto, id est in originali Adæ peccato, multi mortui sunt, vitam gratiæ amittendo, et necessitatem moriendi incurrendo, hi scilicet in quos transfusum est originale peccatum;38 multo magis gratia Dei et donum Spiritus Sancti, in gratia, id est per singularem ac summam gratiam, virtutum perfectionem ac meritum, unius hominis Jesu Christi, qui est Deus et homo, in plures, id est in multos, abundavit, non in plures numero. Peccatum enim Adæ in omnes transiit (per hoc non oportet includi Virginem matrem), sed

15 relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.

Declarata abundantia et sufficientia gratiæ Christi, ostendit Apostolus insufficientiam legis, ut tota spes hominum constituatur in Christo, atque ad ejus pietatem omnes confugiant. Lex autem scripta data per Moysen, subintravit post legem naturalem, naturalisque rationis obtenebrationem, ut abundaret delictum. Hæc dictio, Ut, tenetur hoc loco consecutive, non causaliter. Ex legis quippe latione consecuta est multiplicatio iniquitatis et aggravatio ejus : Primo, quoniam quanto post legem peccatum magis cognoscebatur, tanto gravius erat peccatum. Secundo, quia post legem erant multa illicita, quæ ante licita erant. Tertio, quia lex peccata prohibendo, ostendit peccata : sicque concupiscentia provocabatur, quia

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.

Quarto, quoniam non præstabat auxilium gratiæ, qua vitantur peccata. Hanc autem insufficientiam voluit Deus esse in lege, ut omnes ad Christum confugerent, ejus cupiendo adventum, nec in propriis viribus habendo fiduciam.

Ubi autem abundavit delictum, videlicet in Judæis sub lege constitutis, quibus data est lex ut abundaret delictum in eis, superabundavit et gratia Christi, qui factus est sub lege, natus ex populo Judæorum.39 Propter quod ait :40 Salus ex Judæis est; et alibi, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.41

A Denique Apostoli, qui primitias Spiritus Sancti receperunt, et primitiva Ecclesia, cui maximam gratiam contulit Christus, ex populo fuerant Judæorum.42 Ad hoc autem et eo tenore superabundavit gratia ubi abundavit delictum, ut sicut regnavit peccatum in mortem, id est, suo infelici dominio atque demerito perduxit, imo et introduxit, in mortem damnationis æternæ, privationemque gratiæ, quæ est mors animæ in præsenti : peccatum enim gratiam aufert, et pœnam inducit ; ita et gratia Dei regnet in nobis per justitiam, id est justitiæ exercitationem, ita ut habitus gratiæ tendat in actum, sicque perducat in vitam æternam, quæ est merces et consummatio, per Jesum Christum Dominum nostrum, sine cujus auxilio nil boni valemus.43 Insuper videmus in multis impleri quod hic ait Apostolus. Frequenter enim qui gravius peccaverunt, post conversionem suam ferventiores sunt ceteris : et ita in quorum cordibus abundavit malitia, abundat et gratia.

C Malum namque occasionaliter causa est boni, in quantum recordatio præteritæ iniquitatis facit hominem se ipsum magis despicere, damnationem æternam amplius formidare, misericordiam Dei plenius admirari ardentiusque diligere. Unde Salvator in Evangelio protestatur :44 Cui plus dimittitur, plus diligit. Istud tamen non semper contingit, quia et absolute loquendo, et ceteris paribus, innocens plus tenetur Deum amare, plusque amatur a Deo, quam peccator conversus, secundum Thomam.

Footnotes

  1. Matth. v, 10. ↩

  2. Sap. III, 6. ↩

  3. Eccl. II, 11. ↩

  4. Ps. XXIV, 3. ↩

  5. Is. XLIX, 23. ↩

  6. Job XIII, 15. ↩

  7. Joann. XV, 7. ↩

  8. Joann. XIV, 16, 17. ↩

  9. Act. VIII, 17. ↩

  10. Dan. IX, 24. ↩

  11. 1 Cor. I, 24. ↩

  12. Eccli. II, 11. ↩

  13. Luc. I, 74, 75. ↩

  14. 1 Petr. III, 18. ↩

  15. Joann. III, 16. ↩

  16. Ephes. II, 4; ↩

  17. Galat. IV, 4. ↩

  18. Ephes. II, 3. ↩

  19. Ephes. I, 4. ↩

  20. Ps. v, 7. ↩

  21. Sap. xi, 25. ↩

  22. Sap. xiv, 9. ↩

  23. Joann. xiv, 6; x, 9. ↩

  24. Hebr. x, 4, 11. ↩

  25. Act. xiii, 38. ↩

  26. Apoc. v, 10. ↩

  27. Sap. III, 8. ↩

  28. Philipp. II, 8. ↩

  29. Joann. XIV, 31. ↩

  30. 1 Petr. II, 21. ↩

  31. Osee xiii, 14. ↩

  32. Hebr. II, 14, 15. ↩

  33. Joann. XIX, 34. ↩

  34. Gen. II, 21, 22. ↩

  35. Luc. I, 35. ↩

  36. Gen. II, 7. ↩

  37. Jer. I, 5. ↩

  38. Sap. VII, 30. ↩

  39. Galat. IV, 4. ↩

  40. Joann. IV, 22. ↩

  41. Matth. XV, 24. ↩

  42. Rom. VIII, 23. ↩

  43. Joann. XV, 5. ↩

  44. Luc. VII, 47. ↩

Chapter 9 of 21