Articulus 9
EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : QUID ERGO DICEMUS ?
REMOVET sanctus Apostolus in hujus capituli exordio quemdam errorem, qui ex prædictis sumpsit originem. Quidam enim perversi audientes dixisse Apostolum, Ubi abundavit delictum superabundat et gratia, asseruerunt, atque Apostolum id docuisse dixerunt, quod permanendum esset in vitiis, et abundanter peccandum, ut postmodum gratia superabundet. Hoc reprobans ait : Quid ergo dicemus? id est, si juxta prædicta, superabundat gratia ubi abundavit malitia, an hoc dicendum est quod sequitur, scilicet, Manebimus in peccato, id est, an perseverandum est nobis ad tempus in vitiis, ut quidam nos dicere arbitrantur, ut gratia abundet in nobis postea? Absit, id est, ita dicendum non est. Cujus ratio subinfertur. Qui enim mortui sumus ipsi peccato, id est, vitiis mortificati, et a peccato liberati per pretium sanguinis Christi, per gratiam Baptismi, per Pœnitentiæ sacramentum. Mortuum esse peccato, est a peccato esse ereptum, vel secundum virtutum habitus operari. Quomodo adhuc, id est iterum, vivemus in illo, id est, operabimur opera tenebrarum et consentiemus suggestioni peccati? tanquam dicat : Nec decet, nec licet, nec expedit nos taliter recidivare. Nam sicut in naturalibus non est reditus a morte in vitam, sic in moralibus non est naturaliter regressus a morte culpæ ad vitam gratiæ. Utrumque tamen interdum contingit per omnipotentiam atque clementiam Creatoris.
Deinde docet Apostolus quomodo mortui sumus ipsi peccato. An ignoratis, fratres, id est, merito scire debetis, quia quicumque baptizati sumus, id est a vitiis loti in sacro Baptismatis fonte, in Christo Jesu, id est in institutione, fide et operatione Christi (Christus enim Baptismum instituit, dicens, Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti;1 ipse quoque fidem Trinitatis edocuit, principaliterque baptizat, secundum quod Deus : sic enim purgat a culpa; sacerdos vero minister est ejus), in morte ipsius, id est merito mortis ejus, seu per virtutem suæ passionis, a qua Baptismus efficientiam habet, baptizati sumus? Vel, In morte ejus, id est in similitudine mortis Christi baptizati sumus, quatenus, sicut Christus semel mortuus est carne2, et semper vivit spiritu, sic nos per Baptismum semel mortui iniquitati, deinceps semper vivamus justitiæ.3 Trina namque immersio signat triduum sepulturæ seu mortis; elevatio autem, resurrectionem ejus post triduum. Huic secundæ expositioni consonat littera sequens. Ostendens enim quo modo in morte Christi baptizati dicamur, adjecit :
Consepulti enim sumus cum illo, id est, Christo sepulto assimilati sumus, vel per fidem cum eo sepulti : et hoc, per Baptismum, id est in ipso Baptismo : mersio enim baptizandi in aqua, designat sepulturam Christi sub terra; in mortem peccati, id est ad peccati destructionem, videlicet ut moriamur peccato. Ut quomodo surrexit Christus a mortuis, id est a loco atque consortio cadaverum mortuorum :4 ipse enim solus fuit inter mortuos liber, cujus caro non vidit corruptionem;56 per gloriam, id est majestatem seu magnam potentiam, seu gloriosam efficientiam, Patris : non enim humana, sed divina virtute surrexit. Potest quoque per gloriam Patris intelligi Verbum Dei, quod humanam naturam assumpsit, et Christum hominem, imo se ipsum secundum quod homo est, suscitavit. Scriptum est enim: Gloria patris, filius sapiens. De hac gloria Patris seu Filio Dei scriptum est: Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro Salutare Dei nostri. Ita et nos in novitate vitæ ambulemus, id est, pristinis vitiis exstirpatis, spiritualiter reformemur et christiformiter conversemur, quatenus renovetur ut aquilæ juventus nostra, refloreatque et reviviscat, vegetetur, crescat ac perficiatur quotidie spiritus noster in splendore gratiæ Dei.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, id est, si more plantæ seu arboris, eradicati fuerimus a similitudine præcedentium vitiorum, et facti fuerimus complantati, id est firmiter inhærentes et conformati similitudini mortis ejus, id est vestigiis dominicæ passionis, conformando nos passionibus Christi, moriendoque culpæ, sicut ipse mortuus est pœnis peccati; simul et resurrectionis erimus, id est, tunc etiam complantabimur similitudini resurrectionis Christi, ambulando in novitate vitæ, quæ per Christi resurrectionem figuratur. Mors nempe et resurrectio Christi non solum sunt res, sed etiam sacramenta seu signa. Mors ergo Christi significat veteris ac vitiosæ conversationis occisionem; resurrectio vero, spiritualem mentis renovationem. In Baptismo autem morimur pristinæ vitæ, id est actibus vitiorum. Si ergo in hac vitiorum mortificatione manserimus, non redeundo ad vitia, tunc resurrectioni Christi similes erimus, cœlestem conversationem habendo in terra, quemadmodum alibi dicit Apostolus: Si commortui sumus, et convivemus.7
Hoc scientes quia vetus homo noster, id est quilibet nostrum secundum vitiosam ac veterem conversationem, simul crucifixus est, id est, simul cum Christo affixus est cruci per præfigurationem et obligationem. Per hoc enim quod crucifixus est Christus, præmonstratum est quod quilibet nostrum, si velit salvari, debeat Christum sequi, tollendo crucem suam quotidie.8 Ad hoc quoque obligat nos crucifixio Christi Domini nostri, quoniam non est servus major domino suo.9 Vel, Vetus homo noster, id est quilibet nostrum secundum originale peccatum a veteri Adam contractum, simul crucifixus est, id est huic peccato mortificatus, quia in Christi passione liberati sumus ab isto peccato, ita ut non imputetur nobis in culpam, nec propter ipsum obligemur ad pœnam damni, videlicet divinæ visionis carentiam. Ut destruatur corpus peccati, id est, quatenus caro nostra multis peccatis maculata destruatur, non quantum ad esse naturæ, sed quantum ad esse culpæ, quemadmodum alibi ait Apostolus: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram;10 et Christus, Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te.11 Hinc etiam a Sapiente dicitur: Verte impios, et non erunt. Ut ultra non serviamus peccato, id est, non vincamur a malo, non succumbamus tentationi, nec ratio nostra subdatur iniquitati, sed eam sibi subjiciat.12 Unde scriptum est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et Petrus: Iniqui sunt servi corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.13 — Alii quos legi, ita exponunt: Vetus homo noster, id est fomes peccati, simul crucifixus est, id est, Christi crucifixione et ejus passionis virtute debilitatus est.14 Vel, Vetus homo noster, id est conversatio vitiosa (de quo homine Ephesiis ait Apostolus: Exuite veterem hominem), simul crucifixus est, id est, morte Christi deleta est;15 ut destruatur corpus, id est universitas atque congeries, peccati. De quo corpore Salvator: Si oculus tuus, inquit, fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit, id est operum tuorum congeries.16
7 Qui enim mortuus est peccato, id est a peccato liberatus; vel, Qui mortuus est, id est configuratus morti Christi, per susceptionem Baptismatis; justificatus est a peccato, id est, liber factus ab eo, nec subjacet vitio. Baptismus enim aufert pœnam et culpam.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, id est passionibus ejus conformati, et ita mortui culpæ, quomodo Christus mortuus est pœnæ, videlicet sine recidivo; credimus quia simul etiam vivemus cum illo, non solum vita gratiæ in præsenti, sed etiam vita gloriæ in futuro. Scientes per fidem certissimam: de qua scientia ait Job, Scio quod Redemptor meus vivit;17 quod Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, id est, de cetero non morietur: sicut Origenes fertur dixisse, quod Christus secundo pro dæmonibus passurus est. Surrexit enim non solum ad immortalem, sed etiam ad impassibilem vitam. Mors corporalis illi ultra non dominabitur, prævalendo vitæ ejus corporali, seu animam separando a corpore: et multo minus mors gehennæ dominata est Christo. Quod enim mortuus est peccato, id est nostrorum peccatorum demerito, et propter expiationem vitiorum nostrorum, juxta illud Threnorum, Christus Dominus captus est in peccatis nostris; et illud Isaiæ, Attritus est propter scelera nostra; mortuus est semel, in die Parasceves. De qua die Dominus per Prophetam loquitur: Auferam iniquitatem terræ illius in die una. Tunc enim Deus abstulit peccata Ecclesiæ, quæ est terra Christi, per meritum passionis ipsius. Quod autem vivit post resurrectionem, vivit Deo, id est ad gloriam Dei.
11 Ita et vos, o Romani, imo quicumque fideles, existimate vos ipsos mortuos quidem esse peccato, id est liberatos a vitiis merito Salvatoris, viventes autem Deo, id est deiformiter atque deifice, scilicet ad gloriam Dei, operando divina, contemplando atque amando cœlestia. Vivere equidem Deo, aliud nihil est nisi operari ea quæ Deo sunt placita, et divinæ vitæ utcumque assimilari. In Christo Jesu Domino nostro, id est per gratiam Christi, et permanendo in ipso, tanquam in mediatore, salvatore et capite. Ipse enim profitetur: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet.18
Non ergo regnet, id est, virtutibus non prævaleat, nec rationem subjiciat, peccatum actuale, vel fomes peccati: qui dicitur peccatum causaliter, quia inclinat ad culpam, et quamvis transeat reatu, permanet tamen actu, in quantum est pœna, et virtuosæ exercitationis spiritualisque pugnæ materia; in vestro mortali corpore proclivo ad vitia: de quo scriptum est, Corpus quod corrumpitur, aggravat animam;19 ut obediatis concupiscentiis ejus, id est, carnalibus desideriis seu fomitis inclinationibus consentiatis. Hoc namque præposterum est et perversum, ut sensualitas rationi prævaleat, aut caro dominetur spiritui. Propter quod in
Ecclesiastico legitur: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.2021 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, id est, membris corporis vestri seu organis nolite abuti, extendendo ea ad mala; nec fiant arma iniquitatis, id est instrumenta culpæ, peccato, id est ad exsecutionem peccati, quæ a Deo collata sunt, ut sint instrumenta virtutum, quatenus anima per corporis membra tendat in actum virtutum exteriorem. Sed exhibete vos Deo, id est, ad Dei obsequium vos aptate, et animas vestras Deo per sanctam obedientiam immolate, quatenus, sicut totum quod habetis et estis, a Deo recepistis, sic totum ei reddatis, serviendo ei mente et corpore, tanquam ex mortuis viventes, id est sicut a morte culpæ ad vitam gratiæ suscitati;22 et membra vestra exhibete arma justitiæ, exercendo per ea actus virtutum et opera æquitatis, Deo, id est ad Dei honorem ac laudem.
Peccatum enim vobis non dominabitur, necessitatem imponendo, dummodo ad Christi gratiam confugiatis. Vel, Peccatum, id est fomes peccati, vobis non dominabitur, trahendo vos ad peccatum mortale. Repressa namque et diminuta est inclinatio fomitis per gratiam Christi, ita ut stantes in gratia gratum faciente, possint omne peccatum mortale vitare: quod non possunt adulti qui gratia carent, sicut nec gratiam habentes vitare possunt omnia venialia, saltem diu. Sicut enim in istis sensualitas non est rationi perfecte subjecta, propter quod interdum venialiter peccant; ita in illis non est ratio Deo subjecta cum debito ordine ultimi finis, idcirco diu vivere nequeunt sine mortali. Non enim estis sub lege Mosaica, quæ bona præcepit, et mala prohibuit, gratiam vero adimplendi non præstitit, sed sub gratia evangelicæ legis et Christi: ideo peccatum vobis non dominabitur, si feceritis quod in vobis est.
Circa hoc movet Apostolus quod vidit moveri posse ab aliis. Quid ergo restat? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege veteri, sed sub gratia? id est, an hoc licet ut gratia Dei abutamur, ideo peccando securius, quia a minis et pœnis temporalibus legis liberati sumus? Absit. Hoc enim vile atque perversum esset, sicut ostendunt sequentia. An nescitis quoniam cui exhibuistis vos servos ad obediendum, id est, cui vos sponte subjecistis, servi estis ejus cui obedistis? Hoc palam est. Ad rationem enim servi pertinet obtemperare mandato alterius. Sive peccati ad mortem, id est, si exhibuistis vos servos peccato, servi estis peccati ad mortem culpæ in via, et ad mortem pœnæ in gehenna: ad hæc enim perducit servitus culpæ; sive obeditionis ad justitiam, id est, si exhibuistis vos servos obedientiæ divinorum mandatorum, facti estis servi obedientiæ hujus ad justitiam, id est ad hoc ut justi sitis.
Gratias autem refero Deo, cui de omni bono agenda est gratiarum actio, quod fuistis ante vestram conversionem servi peccati; obedistis autem ex corde, id est animo prompto atque spontaneo, in eam formam doctrinæ, id est in institutionem ac seriem evangelicæ disciplinæ, operando secundum præcepta et consilia Christi, in qua doctrina seu forma traditi estis scholæ Christi sive Ecclesiæ, ut tenendo hanc formam, sitis filii ac discipuli Christi et Ecclesiæ. Liberati autem a peccato, non solum per Christi passionem, sed etiam per diligentem vitiorum evitationem: quæ tamen evitatio vobis per gratiam Christi confertur; servi facti estis justitiæ, id est, justitiæ subjecti estis, implendo præcepta justitiæ.
Sed quia doctrina seu jussio proportionanda est capacitati discipulorum ac subditorum, idcirco infirmis seu imperfectis proponit Apostolus præceptum facile et humanum. Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ, id est, leve et naturali rationi consonum do vobis præceptum: et hoc, propter vestram imperfectionem et carnis vestræ fragilitatem, propter quæ non potestis præceptum perfectionis seu solidum capere cibum.23 Deinde ponit præceptum. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, id est carnalibus vitiis, scilicet gulæ, luxuriæ, etc., et iniquitati, id est spiritualibus peccatis, ad iniquitatem, progrediendo de uno peccato in aliud, juxta illud Sapientis: Peccator adjiciet ad peccandum;24 et illud Apocalypsis, Qui in sordibus est, sordescat adhuc.2526 Unde per Isaiam ait Scriptura: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.27 Tales sunt perseverantes in malo: quoniam teste Gregorio, peccatum quod statim per pœnitentiam non deletur, suo pondere trahit ad aliud. Ita nunc, agnita veritate, exhibete, id est, præbete et date, membra vestra servire justitiæ, id est virtutibus universis, manibus dando eleemosynam, pedibus eundo ad ecclesiam, oculis peccata deflendo, auribus verbum Dei audiendo, ore Deum laudando, in sanctificationem, id est, vere et plene proficiatis in gratia Dei, in sanctitate et omni perfectione, quemadmodum in Apocalypsi habetur :28 Sanctus sanctificetur adhuc. Unde per Moysen Dominus præcepit : Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester;29 et rursus, Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.30 — Ecce saluberrimum documentum, rationabilissimumque præceptum, a quo nemo excusare se potest. Quid enim tam vile ac erubescibile, ut quod post nostram conversionem simus pigriores, negligentiores ac frigidiores in obsequio Dei, quam olim eramus in servitute diaboli, carnis et mundi? Laborandum ergo est nobis, ut vere ac plene convertamus mores nostros. Sed quia hoc adimplere non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis, dicamus cum Jeremia :31 Converte nos, Domine, et convertemur.32
20
Quum enim servi essetis peccati, obediendo concupiscentiis et passionibus vestris, liberi fuistis justitiæ, id est, Domino justitiæ caruistis, et spoliati eratis bono justitiæ, atque extranei a rectitudine æquitatis, non obtemperando mandatis divinis : quod veræ libertati maxime derogat. Liberaliter servit, qui voluntatem Domini libenter facit : ideo ad peccandum liber est, qui servus est peccati. Justitiæ quoque libere servit, qui amat et delectatur in ea. Hæc est vera libertas.
21
Quem ergo fructum, id est profectum seu utilitatem, habuistis tunc in illis, quando scelerate vixistis, in quibus nunc erubescitis, id est in actibus vitiosis ac turpibus, de quorum perpetratione verecundamini modo, ad Deum conversi atque divinitus illustrati, ac per hoc inhonestatem peccati agnoscentes? Peccator namque, post suam conversionem, erubescit de malis in quibus aliquando glorabatur, quemadmodum scriptum est : Erubescite, et confundimini super viis vestris, dicit Dominus.33 Nam finis, id est merces finalis, illorum turpium vitiorum, mors est, id est æterna damnatio. Vel, mors ista temporalis, est finis, id est terminus, illorum, quia post mortem hanc non possunt impii talia agere : propter quod eorum delectatio brevis est. Nunc vero liberati a peccato, per Christi passionem, tanquam per causam meritoriam universalem, per propriam quoque pœnitentiam seu Baptismum, tanquam per causam meritoriam particularem, per gratiæ autem infusionem formaliter, servi autem facti Deo, obediendo ejus præceptis, seu acquiescendo ejus consiliis, habetis fructum vestrum, id est profectum seu perfectionem vobis congruentem, in sanctificationem animarum vestrarum, ita quod fructus iste est sanctificatio vestra, seu puritas animæ. Unde ait Dominus : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.34 Finem vero, id est finale consummatumque præmium, habetis vitam æternam, quæ erit tota merces vestra. Ad hunc fructum seu cordis puritatem omnia exercere debemus, semper solliciti coram divino conspectu habere cor mundum : in quo, scilicet in habendo cor mundum, consistit summa viæ hujus perfectio, quia ut Salomon ait, Qui diligit cordis munditiam, amicum habebit regem.35 Vita autem æterna, quæ est visio Dei in patria, est finis ultimatus : ad quem etiam ipsa puritas animæ viatricis disponit ac ordinatur.
22
Consequenter ostendit Apostolus, quod finis illorum, utpote vitiorum, est mors atque damnatio animæ. Stipendia enim peccati, id est retributio debita quæ pro peccato infligitur, est mors temporalis et æterna. Ex originali enim peccato processit mors corporalis, in pœnam illius peccati. Propter quod legitur in libro Sapientiæ : Deus mortem non fecit;36 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum.37 Pro peccato autem actuali mortali infligitur mors æterna : quæ utique est a Deo, quum sit justa pœna, sicut scriptum est : Mors et vita ab ipso383940
23 sunt. Gratia autem Dei, id est ex gratia seu per gratiam Dei, datur justis pro præmio vita æterna. Non hoc dicitur, merita excludendo, sed ut insinuetur quod principaliter adscribendum sit gratiæ Dei, qui etiam præmiat ultra condignum. Electi enim per gratiam merentur vitam æternam. Unde tam meritum quam præmium nostrum, primo et maxime dependet atque procedit ex pietate Dei, et gratia ejus quam efficit in nobis. Hæc autem vita æterna est in Christo Jesu Domino nostro, tanquam in objecto et causa effectiva principali, secundum divinam ejus naturam, sicut in Patre et Spiritu Sancto. Tota enim superbenedicta Trinitas, est causa efficiens et objectum vitæ æternæ, id est beatitudinis electorum. Porro in Jesu Christo, id est per eum, datur nobis gratiose vita æterna, quia sicut jam sæpius dixi, omnia dona nobis per Christum hominem conferuntur.
Footnotes
-
Matth. xxviii, 19. ↩
-
1 Petr. iii, 18. ↩
-
1 Petr. 18. ↩
-
Ps. lxxxvii, 6. ↩
-
Ps. xv, 10; ↩
-
Act. n, 31. ↩
-
II Tim. II, 11. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
Joann. XIII, 16. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
Matth. XVIII, 9. ↩
-
Prov. XII, 7. ↩
-
Joann. VIII, 34. ↩
-
II Petr. II, 19. ↩
-
Ephes. IV, 22. ↩
-
Matth. VI, 23. ↩
-
Job xix, 25. ↩
-
Joann. xv, 6. ↩
-
Sap. ix, 15. ↩
-
Eccl. xvm, 30. ↩
-
Eccli. xviii, 30. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Hebr.v,14. ↩
-
Eccl. III, 29. ↩
-
Apoc.XXII, 11. ↩
-
Apoc. xxii, 11. ↩
-
Is. v, 18. ↩
-
Eccli. iii, 29. ↩
-
Lev. xi, 44. ↩
-
Deut. xviii, 13. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Thren. v, 21. ↩
-
Ezech. xxxvi, 32. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Prov. xxii, 11. ↩
-
Sap. i, 13. ↩
-
Sap. ii, 24. ↩
-
Eccli. xi, 14. ↩
-
Deut. xviii, 13. ↩
-
Eccl. xi, 14. ↩
Chapter 10 of 21