Articulus 10
EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : AN IGNORATIS, FRATRES, ETC. ?
IN capituli hujus exordio probat Apostolus cessationem legis Mosaicæ per exemplum. An ignoratis, fratres, id est o vos, Romani fideles, an nescitis quæ dicam? Et scio quia non ignoratis ea. Scientibus enim legem loquor, id est vobis Romanis in Christum credentibus : qui partim fuistis sub lege Moysis, et estis ex Judaismo christiani effecti, propter quod legem Moysis scitis; partim vero gentiles fuistis, atque sub civili lege vixistis, et ideo legem hanc nescitis. Barbari vero qui legibus non reguntur, nullam harum legum noverunt. An, inquam, nescitis, quia lex Mosaica, et civilis, in homine dominatur, id est, hominem obligat ad observantiam legis, quanto tempore, id est quamdiu, vivit, id est, vigorem ac statum sortitur lex ipsa? Si autem lex perfectior, priorem evacuans, superveniat, cessat lex prima, nec amplius obligat : sicut cessavit lex Moysis, superveniente lege Christi.
Hujus rei exemplum subjungitur. Nam quæ sub viro est mulier, id est femina legitime maritata et viro subjecta, juxta illud, Sub viri potestate eris;1 vivente viro, alligata est legi viri, quia tenetur ei debitum reddere, nec potest ab eo discedere. Mulier enim potestatem corporis sui non habet, sed vir.2 Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, in tantum ut si vir ejus resurgeret, non teneretur eum recipere, nisi ex condecentia quadam, ut dicitur. Igitur vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro uxorato, vel non uxorato. Si autem mortuus fuerit vir ejus morte naturali, aut certe civili ante copulam, liberata est a lege, id est a jure, viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. Potest enim nubere cui placuerit, tantum nubat in Domino.3
Præterea applicat præinductam similitudinem Apostolus ad propositum de cessatione legis scriptæ. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi, id est a debito et vigore Mosaicæ legis soluti, per corpus Christi, id est per ea quæ Verbum Dei fecit, assumpsit et pertulit in corpore Christi, videlicet per Christi incarnationem, per corporis sui in cruce expansionem, vel etiam per incorporationem qua Christo incorporati, unum estis cum ipso effecti; ut sitis vos alterius, scilicet Christi, qui ex mortuis resurrexit, id est, esse vestrum ac vitam ad Christi gloriam ordinetis, nec vobis ipsis, sed ei vivatis, non sequendo desideria propria, sed Christi mandata, nec insistendo privato amori, sed divinæ caritati. Qui sic abnegant semetipsos, cordialiter dicunt illud Psalmistæ: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.45 Ut fructificetis Deo, id est, opera virtuosa agatis ad gloriam Dei. Omnis enim arbor, inquit Salvator, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur;6 et rursum, Qui autem manet in me, hic fert fructum multum.7
Insuper manifestat legem jam esse evacuatam, ex consideratione status qui erat sub lege. Quum enim essemus in carne, id est in carnalibus et cærimonialibus operibus legis, seu vitiis carnis, tempore legis antiquæ, passiones peccatorum, id est passiones, seu sensitivæ partis inordinatæ motiones interiores, quæ per legem erant, id est, ex jussione aut prohibitione legis, ex occasione in nobis incitabantur, operabantur in membris nostris, id est, ad opera prava induxerunt membra nostra, ut oculus per res varias fornicaretur, manus alium cæderet, lingua mentiretur, ut fructificarent morti, id est, opera morti congrua, æternaque morte digna patrarent.8 Nunc autem, scilicet tempore gratiæ, soluti sumus a lege mortis, id est ab obligatione et observatione Mosaicæ legis: quæ nominatur lex mortis, quia ex occasione mortem spiritualem inferebat, augendo culpam ratione transgressionis præcepti, et incitando concupiscentiam; vel, quia transgressoribus suis temporalem intulit mortem, sicut per Moysen sæpius dicitur:910 Qui fecerit hoc vel hoc, morte moriatur. In qua lege detinebamur, id est, ad cujus observantiam obligati eramus, usque ad publicationem evangelicæ legis. Nunc vero soluti sumus, ita ut serviamus Deo in novitate spiritus, id est in spirituali renovatione mentis, quemadmodum scriptum est, Renovamini spiritu mentis vestræ;11 vel, in novitate spiritualis intelligentiæ; et non in vetustate litteræ, id est observantiis litteralibus seu cærimonialibus veteris Testamenti. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.12
Quoniam vero veterem legem vocavit legem mortis, ne quis ex hoc erroris occasionem eliciat, ut Manichæi, dicentes legem Moysis datam a dæmone, removet Apostolus talem errorem. Quid ergo dicemus? Si ita est ut dixi, lex peccatum est? id est, an tunc dicendum sit, quod lex sit vitiosa, peccatique causa per se? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem: id est, hoc magis tenendum affirmo quod lex sit bona, quoniam ordinatur ad bonum, scilicet ad discernendum inter bonum et malum, inter virtutes et vitia, quatenus mala vitentur, et bona agantur. Ideo ait, Peccatum non cognovi esse peccatum, saltem ita perfecte atque communiter, nisi per legem, id est legis instructionem: nam concupiscentiam carnalem et inordinatam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret: Non concupisces. Loquitur autem Apostolus in persona generis humani, præsertim eorum in quibus ratio naturalis sic obtenebrata fuerat vitiis, ut inter bonum et malum parum aut nihil discernerent. Quorum multi putabant cogitationes non procedentes in actum pravum, et simplicem fornicationem, atque similia quædam, non esse peccata. De quibus Propheta: Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.1314 His ergo ostendit lex, quid sit culpabile. Nam et ipsi ignorarent concupiscentiam, nisi lex diceret: Non concupisces. Ad vitandum autem peccatum, requiritur peccati cognitio: ideo lex potius retrahit a peccato, quam sit causa ipsius. Est tamen occasio peccati per accidens, ex parte nostri, qui sicut naturaliter appetimus libertatem, ita communiter inclinamur ac nitimur in vetitum, ne nostra libertas videatur arceri.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum, id est concupiscentia seu fomes peccati, imo et dæmon tentator, occasionem peccandi seu impugnandi accipiens ex mandato legis, quæ concupiscentiam prohibebat. Ex tali enim mandato irritabatur et provocabatur concupiscentia. Dæmon quoque videns homini datam legem, cœpit fortius eum invadere atque tentare. Sicque peccatum operatum est in me, id est, ad operandum induxit me, omnem concupiscentiam lege prohibitam, ita quod concupiscentia mala processit in opus. Sine lege enim, id est lege nondum accepta, vel ejus cognitione adepta, peccatum mortuum erat, id est, fomes peccati non ita viguit, sed erat debilior : quia non tantum excitatus ut postea, nec tantum impugnabatur a dæmone, minus quoque imputabatur a Deo.
Ego autem vivebam sine lege aliquando. Scire oportet quod Apostolus loquitur hic in persona hominis communiter. Unde non omnia quæ dicit, ad eosdem referantur. Nunc ergo loquens in persona hominis, qui ad tempus vixit ante legem Mosaicam, et ad tempus ei subjacuit, dicit : Ego autem vivebam vita gratiæ, vel simpliciter, vel respective, id est carendo peccato mortali, vel minus peccando, sine lege scripta, aliquando, id est, antequam data est lex scripta. Tunc enim, ut dictum est, minus viguit fomes. Sed quum venisset mandatum legis, id est, postquam lex data est mihi, pecatum revixit, id est, fomes seu ejus effectus (videlicet culpa) insolescere, rebellare, vigereque cœpit. Ego autem spiritualiter mortuus sum, sub lege peccato reviviscente in me; et inventum est mihi, id est ad incommodum meum, mandatum legis, quod ordinatum ac datum erat ad vitam gratiæ in præsenti, vitamque gloriæ in futuro, hoc esse ad mortem culpæ in via, atque ad mortem damnationis in gehenna. Cujus ratio atque declaratio subditur. Nam peccatum, id est concupiscentia seu fomes, occasione accepta per mandatum, secundum sensum jam præinductum, seduxit me, id est, rationem meam subvertit, ut potius inhæreret bono commutabili et caduco quam summo et increato, et per illud, id est hanc seductionem illicitumque consensum, occidit me, inducens me ad delectationem mortiferam, seu culpam mortalem, quæ tollit caritatem, in qua animæ vita consistit.
Præterea ex prædictis infert Apostolus : Itaque lex quidem scripta, est sancta, quia prohibet vitia, præcipitque honesta. Unde secundum Isidorum : Lex est jussio sancta, jubens honesta. Et mandatum legis, est sanctum, id est ad divinum cultum directe ordinatum, non ad agendum peccatum, quamvis homo ex fomitis corruptione, ex occasione movetur ad vitium, audito legis præcepto, et justum, quoniam docet et imperat unicuique dare quod suum est, et injustitiam digne ulciscitur, et bonum, quia ad ultimum finem, qui optimus est, dirigit. Hinc ait Psalmista : Lex Domini immaculata, convertens animas, etc.15 Et Salomon : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ.16
Ex his infert Apostolus quod sequi videtur, et tamen secundum veritatem non sequitur. Quod ergo bonum est, id est legis mandatum in se bonum consistens, mihi factum est mors, id est causa spiritualis necis? Dixit enim mandatum esse ad mortem, et per mandatum revixisse peccatum. Absit, id est, istud non sequitur. Quamvis enim per mandatum revixerit culpa, hoc tamen non per se, neque ex injustitia legis, sed malitia hominis, bono ex occasione abutentis. Ideo additur : Sed peccatum, id est concupiscentia vel fomes, ut appareat peccatum, id est, sciatur esse illicita; vel, ut peccatum intus latens, foras erumpat ac pateat; per bonum, id est per legem, non directe, sed ex occasione, operatum est mihi mortem, id est, ad mortale peccatum induxit me, privans me gratia Dei animam vivificante. Dato quippe mandato, magis inflammata est concupiscentia mala, magisque provocata est contra hominem tentatoris invidia atque suggestio. Ut fiat supra modum consuetum, et ultra mensuram, peccans peccatum, id est concupiscentia nos peccare faciens, ita quod concupiscentia facit magis peccare sub lege quam ante, per mandatum, occasione, sicut expositum est. Vel sic : Ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum, id est, actuale peccatum ex fomite nascens, quo Deum offendimus, modum excedat per mandatum. Nam idem peccatum, lege accedente, gravius est quam ante; et quod ante erat tantummodo peccatum seu culpa, postmodum etiam prævaricatio est, id est divinæ legis transgressio. Propterea fit supra modum peccans peccatum, quia diversis de causis displicet Deo, et variis modis adversatur justitiæ.
Deinde manifestat Apostolus legem esse spiritualem, id est carnales atque illicitas concupiscentias prohibentem. Scimus enim quia lex spiritualis est :17 quia et data est a Spiritu Sancto per spiritum angelicum, quatenus lege accepta, viveret homo secundum spiritum, non secundum carnem; ego autem carnalis sum, carnaliter vivens, passionum inclinationes sequendo. Loquitur autem Apostolus, sicut jam dictum est, in persona hominis generaliter. Nunc enim loquitur in persona ejus in quo invenitur peccans peccatum supra modum, hominis scilicet qui legem transgreditur. Quasi dicat : Quamvis ego carnalis sim, nihilo minus lex spiritualis est. Itaque, Carnalis sum, venundatus, id est damnationi seu dæmonis potestati ac juri, vel miseræ servituti, expositus atque obnoxius factus, sub peccato primi parentis, qui se ipsum et posteritatem suam vendidit hosti, faciendo quod ille proposuit. Vel potius, Sub peccato actuali et proprio, id est peccatorum meorum demerito : sicut per Isaiam Dominus profitetur, Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis;18 et dictum est Achab, Venundatus es ut faceres malum coram Domino.19 Vendit namque se homo libero arbitrio, et recipit pro pretio vile bonum ab adversario suo.20
Quod enim operor in quantum carnalis, videlicet sensualitatem sequendo, non intelligo, id est, non vere considero, nec recte attendo. Nullus enim respiciens ad malum operatur, secundum Dionysium. Unde malum nec agitur, neque appetitur, nisi sub ratione boni. Propter quod Salomon ait : Omnis viri via recta sibi
Prov. xxi, 2. videtur. Vel, Non intelligo, id est, intus non lego tale malum tanquam rationi consonum. Non enim quod volo bonum, id est actum virtuosum, quem secundum rationis dictamen volo et approbo, hoc ago, quia carnalitati vitiisque succumbo; sed quod odi malum, id est peccatum quod secundum rationis censuram detestor, illud facio, passionibus cedens, et sensualitati consentiens. Si autem quod nolo secundum rationem, illud facio secundum sensualitatem; consentio legi, quoniam bona est, id est, legem approbo, quia quod illa prohibet, ratio mea malum esse cognoscit. Nunc autem, id est istis sic stantibus, jam non ego operor illud malum, in quantum homo seu rationalis creatura, cujus est vitia abhorrere, virtutes diligere, et deprecari ad optima, sed quod habitat in me peccatum, id est, fomes peccati, seu concupiscentia firmiter radicata in me, est causa mali, impellendo ad ipsum. Tanquam dicat : Non ut rationalis, sed ut brutalis seu bestiis similis, ago hoc malum, quod ratio reprobat.
Ad horum intelligentiam pleniorem habendam, oportet advertere quod Apostolus assumit hoc loco personam duorum hominum, scilicet interioris, et exterioris; vel potius duplicis hominis, id est ejusdem secundum duplicem portionem ipsius. Est enim in homine duplex pars, videlicet intellectiva et sensitiva, seu ratio et sensualitas, quæ aliter appellantur spiritus et caro, homo interior atque exterior. Ratio autem competit homini secundum propriam hominis definitionem, sensualitas vero secundum id quod cum brutis communicat. Idcirco quod agit et vult secundum rationem, hoc dicitur proprie velle et agere. Hoc enim agit et vult secundum quod homo. Quod vero agit aut appetit secundum sensualitatem, seu partem sensitivam, sine rationis advertentia seu consensu, non dicitur proprie agere sive appetere, quia non agit, nec appetit illud in quantum homo, sed ut jumentis communicans. Sicque apparet quomodo homo dicitur agere quod tamen non agit, sicut jam dixit Apostolus: Quod nolo facio, et jam ego non operor illud. Denique non ita intelligendum est quod ait, Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, quasi homo nequaquam operetur illud, vel a vitio excusetur, sed quia non agit illud ut homo bene dispositus.
Scio enim, per experientiam reluctationis sensualitatis contra rationem, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, videlicet in homine exteriori et parte sensitiva, bonum, id est virtus, seu habitus ad bonum inclinans, sed potius ad oppositum. Per hoc autem quod ait, Hoc est in carne mea, insinuat quod in parte intellectiva habitet bonum, puta synderesis, quæ remurmurat malo, et tendit in bonum. Ideo subdit: Nam velle adjacet mihi, id est, secundum hominem interiorem inclinor ad bona, et volo honesta; perficere autem bonum, id est opere adimplere, non invenio in me, quoniam sine gratia illud non valeo, maxime propter rebellionem sensualitatis. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, illud facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Hæc jam præhabita atque exposita sunt.
Ex his infert Apostolus legem scriptam esse bonam, quoniam ratio naturalis ei consentit. Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, id est, quum bona agere cupio, invenio legem, tam naturalem quam scriptam, consonam mihi bona volenti. Ex quo sequitur legem esse bonam. Quoniam mihi malum, id est pronitas ad peccandum, adjacet, id est, in promptu est. Pronior enim sum ad mala quam ad bona, propter corruptionem naturæ. Tanquam dicat: Ideo volo bonum, et erigo me contra me ipsum, quoniam cerno me ad mala proclivem, cui proclivitati cupio resistere. Condelector enim, id est, consentio, et delectabiliter afficior, legi Dei, volens quod præcipit, nolens quod prohibet, secundum interiorem hominem, id est secundum rationis judicium. Nam et lex naturalis legi divinæ concordat, præcipue quoad præcepta moralia. Lex quippe scripta, tam divina quam humana, est quædam determinatio, vel renovatio, seu explicatio legis naturalis, et comparatur ad eam sicut conclusio ad præmissas. Unde præcepta dicuntur esse de conclusionibus, non de primis principiis. Intentio autem præceptorum moralium est, hominem juste ordinare quantum ad Deum, et quantum ad proximum. Hæc vero præcepta determinantur dupliciter, scilicet, per præcepta cærimonialia, quæ assignant speciales modos colendi Deum, et per præcepta judicialia, quæ assignant aptum modum servandi justitiam inter homines. Hæc itaque duo genera præceptorum, non sunt de naturali dictamine rationis, sed ex institutione vim habent; nec sunt eadem ubique et semper, sed variantur apud diversos, secundum exigentiam personarum, locorum ac temporum.
Video autem aliam legem a lege Dei cui ratio condelectatur, in membris meis, id est in carne mea mortali, vitiata ac fragili, utpote fomitem peccati, qui primo respicit carnem et membrum generationis, et ex carnis contactu derivatur ad animam, quam cito corpori copulatur, repugnantem legi mentis meæ, id est legi naturali ac divinæ cordi meo inscriptæ, et captivantem me, id est, subjicientem per consuetudinem malam et consensum, in legem peccati quæ est in membris meis, id est sibi ipsi exsistenti in corporis membris, quæ universa infecta sunt pronitate ad malum. Captivat ergo lex membrorum hominem in se, dum rationem pertrahit, et tenet in operibus ad quæ fomes inclinat. Lex autem dicitur a ligando, vel a legitima latione. Quoniam ergo fomes hominem in malo ligat, recte lex dicitur. Et etiam, quia legitime factum est ut caro repugnaret spiritui, quando spiritus inobediens existit Creatori. Homo enim in paradiso ante peccatum exsistens, sic conditus fuit ut quamdiu ipse per rationem esset subditus Deo, sensualitas subdita esset rationi, et caro spiritui: ita ut nec languor esset in anima, nec inordinata concupiscentia aut passio in sensualitate, stante subjectione rationis sub Deo. Et ut homo in tali conditione faciliter posset persistere, data et concreata erat ei originalis justitia, quæ erat rectitudo seu retinaculum quoddam habituale, tenens rationem sub Deo, sensualitatem sub ratione, et carnem sub anima. Unde ratione per inobedientiam a Deo aversa, mox orta est rebellio sensualitatis et carnis adversus spiritum. Et dispositio ad hanc rebellionem inclinans, vocatur fomes peccati, lexque membrorum.
Præterea ex consideratione tantæ miseriæ cui subjectus est homo, exclamat Apostolus: Infelix ego homo, privatus felicitate originalis justitiæ, multisque corruptionibus et vitiis plenus! quis me liberabit de corpore mortis hujus, id est, de corpore isto mortali, quod obligat ad mortem naturæ, inclinat ad mortem culpæ, exponitque periculis mortis æternæ, quatenus anima mea huic vitæ subtracta, ad patriam redeat, et Deo libere perfruatur, secureque vivat? Et respondet: Gratia Dei Trinitatis per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem gratia Dei nobis infunditur ac præstatur. Hanc ergo liberationem desiderabilem animæ a corpore facit Deus effective, gratia Dei formaliter, Christus homo meritorie.
Sed quum alibi dicat Apostolus, Nolumus exspoliari, sed supervestiri;2122 et, Nemo carnem suam unquam odio habuit: quomodo nunc cupit liberari a corpore? Et respondendum, quod liberatio ista intelligi potest dupliciter: Primo, per separationem animæ a corpore. Sicque Apostolus et alii Sancti optaverunt a corpore liberari, per mortem temporalem, desiderio Christi ac patriæ, sicut alio loco habetur: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.23 Pro hac quoque liberatione oravit Psalmista: Educ, inquiens, de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo;24 et iterum, Heu mihi!25 quia incolatus meus prolongatus est; et, Quando veniam, et apparebo ante conspectum Dei?26 Secundo, intelligi potest per separationem corporis a mortalitate, ceterisque afflictionibus, et miseriis, et peccatis. Sic autem optant electi liberari a corpore mortis in die judicii, scilicet, ut resurgant in corpore glorificato, non passibili et misero. Tunc enim liberabuntur corpora Sanctorum ab omnibus malis prædictis. Unde Apostolus non ait simpliciter, De corpore, sed, De corpore mortis. Et ita nolumus finaliter exspoliari, sed ad tempus, quatenus in resurrectione futura supervestiamur impassibili corpore, quod erit ornamentum, non onus.
Ex dictis concludit Apostolus: Igitur ego ipse mente, id est secundum rationem, servio legi Dei; carne autem, id est secundum carnis et fomitis inclinationem, servio legi peccati, quæ est in membris. Si in sui ipsius persona hoc dicit Apostolus, referendum est ad peccata venialia ac minutissima, quibus forte interdum non caruit, vel ad statum quem habebat sub lege Mosaica. Servire autem legi peccati, est inclinationibus fomitis consentire.
Footnotes
-
Gen. iii, 16. ↩
-
1 Cor. vii, 4. ↩
-
Ibid. 39. ↩
-
Ps. cxiii, 1, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Matth. vii, 19. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Num. xv, 39. ↩
-
Exod. xxi, 12, 16, 17; ↩
-
Lev. xx, passim; etc. ↩
-
Ephes. iv, 23. ↩
-
II Cor. iii, 6. ↩
-
Is. v, 20. ↩
-
Exod. xx, 17. ↩
-
Ps. xviii, 8. ↩
-
Prov.vi, 23. ↩
-
14 Act. vii, 53. ↩
-
Is. v, 1. ↩
-
III Reg. xxi, 20. ↩
-
Is. l, 1. ↩
-
Ephes. v, 29. ↩
-
II Cor. v, 4. ↩
-
Philipp. 1, 23. ↩
-
Ps. cxli, 8. ↩
-
Ps. cxix, 5. ↩
-
Ps. xli, 3. ↩
Chapter 11 of 21