Skip to the text

Articulus 11

EXPLANATIO CAPITULI OCTAVI : NIHIL ERGO NUNC DAMNATIONIS EST, ETC.

DECLARATA in præcedenti capitulo cessatione legis Mosaicæ, jam docet Christo et evangelicæ legi jugiter inhærendum, et ait : Nihil ergo nunc, scilicet tempore gratiæ, damnationis, id est obligationis ad pœnam gehennæ, est his qui sunt in Christo Jesu per fidem et caritatem : quibus ipse loquitur, Manete in me, et ego in vobis ; qui non secundum carnem ambulant, id est, carnis desideriis non acquiescunt, neque carnaliter vivunt, sed carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt.1 In fonte namque Baptismatis dimissa sunt eis peccata universa. Si autem postea non peccaverunt, manendo in Christo proferunt fructum multum, et ita non tantum pro vitiis satisfaciunt, sed insuper gloriam ampliorem merentur.2 Lex enim spiritus vitæ, id est lex evangelica : quæ nominatur lex spiritus, quia a Spiritu Sancto est data, Christianorumque cordibus ab ipso impressa; dicitur quoque lex vitæ, quoniam mentem vivificat, per gratiam quam sacramenta novæ legis distribuunt ; in Christo Jesu, id est per Christum, liberavit me a lege peccati et mortis, id est a consensu, consuetudine, et actu culpæ ac pœnæ pro culpa infligendæ. Potest quoque per legem peccati, lex scripta intelligi, eo quod ex occasione auxerit culpam ac pœnam, quemadmodum in superioribus ubertim expositum est.

Proinde declarat Apostolus, quomodo lex Christi, quæ est lex spiritus vitæ, liberet a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi scriptæ et sacramentis ipsius, non continentibus nec conferentibus gratiam, in quo infirmabatur, id est, in qua impossibilitate atque inefficacia, infirma et ad salvandum impotens erat lex ipsa, per carnem, id est per observantias et justificationes carnales, quæ non purificant animam.3 Sacramenta enim legalia corporaliter tantum mundabant, quasdam inhabilitates seu irregularitates ab exteriori inductas, et ab ingressu templi atque similibus impedientes, tollendo. Vel, Per carnem, id est per fomitem carnis, quem lex occasionaliter incitavit, non directe diminuit. Deus Pater Filium suum mittens in mundum per incarnationis mysterium, non per localem descensum, in similitudinem carnis peccati, id est in corpore mortali atque passibili : quod licet fuerit veraciter veraque caro, non tamen veraciter erat caro peccati, sed similitudinarie. Per pœnas enim quas pertulit, similis erat carni peccatrici. Venit itaque Christus in veritate carnis, non autem in veritate carnis peccati, sed in similitudine ejus. Et de peccato damnavit peccatum : id est, Pater mittens sic Filium, damnavit, id est, delevit, destruxit, dimisit peccatum, tam originale quam actuale, de peccato, id est per peccatum factum in carne Christi, non a Christo, sed a diabolo ejusque ministris qui Christum occiderunt. Per hoc enim quod Christus injuste occisus est, suggerente diabolo, amisit diabolus jus quod habebat in nobis, et ita mors Christo inique illata, omne peccatum delevit. Vel : Damnavit peccatum actuale, nascens de peccato, id est fomite peccati ;4 vel, Peccatum de peccato, id est fomitem peccati, procedentem de peccato originali Adæ. Vel sic, et melius, secundum Ambrosium : De peccato, id est de se ipso, prout factus est hostia pro peccato nostro, damnavit, id est delevit, peccatum mundi quodcumque, in carne, id est in corporis sui passione. Ipse enim portavit peccata nostra in corpore suo super lignum.5 Juxta hunc sensum sacrificia legis pro peccatis oblata, dicebantur peccata, secundum quod de sacerdotibus veteris Testamenti Dominus ait per Osee :6 Peccata populi mei comedent. Sic quoque aquam cum periculo vitæ allatam David, sanguinem appellavit, dicens : Absit a me, ut sanguinem virorum istorum bibam.7

Hæc itaque fecit Deus, ut justificatio legis, id est in lege promissa, non autem per legem exhibita : lex enim gratiam justificantem spopondit, non contulit; impleretur in nobis, qui in Baptismo aliisque sacramentis gratiam justificantem in lege præfiguratam ac prænuntiatam recipimus, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum, id est, non carnaliter, sed spiritualiter in hujus vitæ exsilio conversamur, tendentes ac properantes ad patriam per opera virtuosa. De hac legis promissione aiebat Apostolus loquens de Judæis : Et nos vobis annuntiamus eam quæ ad patres nostros facta est repromissio, quoniam hanc Deus implevit filiis nostris.8 Hinc etiam Petrus in sua Canonica : De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :9 quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministraverunt ea quæ nunc nuntiata sunt vobis.

Pro intellectu loci hujus intricati atque10 difficilis advertendum, quod nemo unquam salvatus est nisi per fidem et gratiam Christi.11 Ipse enim est caput omnium electorum;12 membra autem necesse est capiti couniri, ut vitam participent. Propter quod Petrus disserebat : Nec enim aliud nomen sub cœlo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.1314 Passio namque Christi hoc fecit futura, quod facit impleta.

Porro, hæc salus aliter applicatur hominibus post Christi passionem, et aliter ante. Tunc enim applicabatur per fidem formatam, nunc vero applicatur etiam per sacramenta gratiæ contentiva, effectiva et causativa. Potest autem aliquid movere vel agere, antequam sit in effectu, videlicet secundum quod est in apprehensione animæ, et dispositione causæ efficientis, quemadmodum finis movet agentem. Ad hoc autem quod aliquid agat et moveat in genere causæ efficientis, oportet ut sit, et effectum præcedat, eo quod causa effectiva non sit suo effectu posterior. Sacramenta ergo veteris legis et fides Christi venturi, habere non poterant quemlibet effectum dominicæ passionis, quem nunc habent sacramenta ac fides evangelicæ legis, quæ operantur virtute passionis dominicæ jam impletæ. Et ideo gratiam operantur, et a reatu originalis peccati absolvunt : quorum nullum sacramenta legis facere poterant. Unde omnes patres pro tunc descenderunt in limbum inferni. Nam licet per fidem et gratiam Dei, virtute passionis Christi et merito ejus futuro, absolverentur a pœna et culpa actualium peccatorum, non tamen a reatu originalis peccati.

Ex quo innotescit, quod passio Christi fortius agit impleta, quam egit implenda. Quemadmodum enim sacramenta novæ legis, sunt causæ instrumentales nostræ salutis et gratiæ, quoniam agunt virtute et merito passionis dominicæ, suntque vasa medicinalia spiritualium unguentorum contentiva, animarum languores curantia; sic humanitas seu passio Christi, est causa instrumentalis, effectiva et meritoria nostræ salutis et gratiæ. Utrumque vero est instrumentum divinitatis Christi. Divinitas namque est causa efficiens principalis, quæ agit per humanitatem assumptam sicut per instrumentum conjunctum, per sacramenta vero, sicut per instrumenta separata : quemadmodum medicus est causa sanitatis efficiens principalis, manus autem est sicut causa instrumentalis conjuncta, ignis vero quo medicina paratur, est causa instrumentalis separata.151617181920 Causa autem instrumentalis quum est in effectu, vel quum causa ejus principalis jam est, fortius operatur quam ante.

Hinc ergo ait Apostolus, quod Deus misit Filium suum, de peccato damnans peccatum, ut justificatio legis impleretur in nobis: quod impossibile erat legi, justificare non valenti, in quo lex infirmabatur, seu debilis erat. Et hoc modo construenda est littera.

Quod autem justificatio legis non nisi in spiritualibus impleatur hominibus, liquet. Qui enim secundum carnem sunt, id est, qui carnaliter vivunt: qui utique attendunt se ipsos secundum esse suum carnale ac sensitivum, non secundum esse spirituale ac intellectivum; quæ carnis sunt, sapiunt, id est, carnalia gustant, sensibilia ac temporalia cum sensualitatis sapore attendunt. Qui vero secundum spiritum, id est spiritualiter conversantes, et esse suum supremum, in quo Trinitatis imago relucet, pensantes, quæ sunt spiritus sentiunt, id est, spiritualia atque divina saporose intelligunt, delectabiliter pensant, sollicite implent, in talibus jugiter occupantur.

Nam prudentia carnis, id est carnalis ac sæcularis prudentia, mors est, id est mortale peccatum, inferens mortem culpæ in via, mortemque pœnæ in gehenna. Dicitur autem prudentia carnis hoc loco, per quam homo sibi in bonis carnalibus ac mundanis finem constituit, et ad talis finis adeptionem opera sua caute disponit. Hæc prudentia, non est vera prudentia, sed appellatur prudentia, propter apparentem similitudinem quam habet cum vera prudentia. Unde ait Salvator: Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt;2122 et Jacobus, Non est ista sapientia (id est prudentia) a Deo, sed terrena, animalis et diabolica. Prudentia autem spiritus, id est vera ac spiritualis prudentia, quæ opera hominis convenienter disponit in ordine ad ultimum finem, est vita et pax, id est causa vitæ et pacis, in præsenti inchoative, in futuro perfecte. Nunc enim efficit in nobis vitam pacemque gratiæ, in patria vero meretur, vel potius adipiscitur, pacem et vitam gloriæ. Non distinguit Apostolus jam inter prudentiam et sapientiam. Proprie enim ad sapientiam spectat spiritualia sapere. De hac ergo spirituali prudentia, intelligendum est illud Jacobi: Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens.23 Sciendum quoque quod pax directe ac proprie, est caritatis effectus, juxta illud in Psalmo: Pax multa diligentibus legem tuam.24 Est etiam pax effectus justitiæ, tanquam removentis impedimenta pacis. Propter quod per Isaiam dicitur: Erit opus justitiæ pax.25 Nunc vero dicitur pax esse effectus prudentiæ, tanquam dirigentis affectus nostros in viam pacis.

Quoniam sapientia carnis inimica est Deo, id est divinæ voluntati atque sapientiæ veræ contraria. Ecce nunc loco prudentiæ ponit sapientiam: ex quo certum est, quod inter sapientiam et prudentiam non distinguit. Legi enim Dei non est subjecta sapientia ista carnalis, mundana ac vana, quia nec credit nec agit quæ lex divina tradit esse credenda sive agenda.

Propter quod ait Salvator: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis;26 et Jeremias, Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.27 Nec enim potest divinæ legi esse subjecta sapientia ista. Unum namque oppositorum non subjicitur alteri, sed repugnat. Lex autem divina docet ultimum finem esse constituendum in Deo, hæc vero in bonis carnalibus. Qui autem in carne sunt, id est, carnaliter vivunt, atque in sensibilibus bonis finaliter sistunt, Deo placere non possunt, in quantum hujusmodi. Possunt tamen converti, et Deo reconciliari. Huic dicto consonat

C illud Salvatoris :28 Nemo potest duobus dominis servire.

9 Vos autem, o veraciter Christifideles, in carne non estis, id est, in rebus ac vitiis carnis non detinemini, sed spiritualia atque divina exquiritis, conversationem habentes in cœlis, sed in spiritu, id est, in Spiritu Sancto estis, per caritatem et gratiam, et propter spiritualem regenerationem, qua estis ex aqua et Spiritu Sancto renati. Vel, Estis in spiritu vestro, id est secundum rationis judicium vivitis : juxta quod scriptum est,

Redite, prævaricatores, ad cor.29 Si tamen Spiritus Dei, id est Spiritus Sanctus, habitat, id est manet, in vobis per gratiam gratum facientem : quemadmodum loquitur Christus, Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum. Rursusque ait :

Spiritus Sanctus apud vos manebit, et in vobis erit.30 Si quis autem Spiritum Christi non habet, id est, cujus anima non habitatur a Spiritu Sancto : qui est Spiritus Christi, quia ab ipso procedit, ab eoque datur ac mittitur, sicut ipse protestatur, Quum venerit Paracletus, quem31 ego mittam vobis a Patre;32 et iterum, Ille de meo accipiet. Et ad hoc designandum, insufflavit in discipulos suos, et dixit :33

Accipite Spiritum Sanctum.34 Quis autem habet Spiritum Sanctum, nisi quietus et humilis, simplex et justus? Scriptum est enim : Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Et iterum : Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Hic non est ejus, id est, ad membra Christi non pertinet, secundum præsentem justitiam et merito, quamvis interdum pertineat secundum prædestinationem æternam ac numero, sicut et Paulus quum Stephanum lapidavit.

Deinde pandit Apostolus, quid utilitatis consequantur fideles ex inhabitatione Spiritus Sancti.35 Si autem Christus in vobis est per fidem et caritatem : sicut et alibi legitur, Christum per fidem habitare in cordibus vestris;36 et Salvator ipse, Ego, inquit, vobiscum sum cunctis diebus ;37 corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est, caro vestra mortalis ac fragilis, necessitati moriendi subjecta est propter originale peccatum, spiritus vero, id est anima vestra, vivit per gratiam, propter justificationem sibi a Christo collatam, id est per hoc quod peccata ei dimissa sunt, quæ spiritum vulnerabant. Vel, Propter justificationem, id est per justitiæ exercitationem. Bona enim operatio, vita est animæ. Hinc ait Salvator : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.38

Quod si Spiritus ejus, id est Spiritus Dei Patris, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis perseveranter usque in finem vitæ præsentis, ita ut in gratia decedatis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, scilicet Deus Pater, vivificabit, id est, ad immortalem vitam resuscitabit, et mortalia corpora vestra in die novissimo : sicut Job apertissime profitetur : Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea.39 Per Isaiam quoque Dominus asserit :40 Vivent mortui tui, interfectique mei resurgent. Propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis, id est virtute et gratia Spiritus Sancti; vel, propter benignitatem qua fecit Spiritum Sanctum habitare in mentibus vestris; vel, propter meritum quod consecuti estis ex inhabitatione et gratia Spiritus Sancti : imo, propter utrumque istorum simul, videlicet propter misericordiam Dei et opera vestra bona, suscitabuntur corpora vestra ad beatam et impassibilem vitam.

D Ex prædictis infert Apostolus, quod fideles obtemperare tenentur rationi, non sensualitati; spiritui, non carni. Ergo, o fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus : id est, quamvis aliquo modo obligemur carni, videlicet ut ei necessaria ministremus in victu atque vestitu, non tamen sic ei obligati sumus, ut ejus concupiscentiis acquiescamus, carnaliterque vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini, morte culpæ in hoc sæculo, et morte perpetua in inferno. Si autem spiritu, id est gratia Spiritus Sancti; vel, Spiritu, id est rationis vestræ judicio; facta, id est opera, carnis mortificaveritis, id est, destruxeritis et abjeceritis tanquam venena: quemadmodum in Ecclesiastico præcipitur, Quasi a facie colubri fuge peccatum; vivetis, vita caritatis et gratiæ in Ecclesia militanti, vita quoque fruitionis et gloriæ in Ecclesia triumphanti.41 Huic documento naturalis consonat ratio. Media namque disponenda sunt secundum exigentiam finis. Quum ergo caro sit animæ instrumentum, et ordinetur ad spiritum sicut ad finem, regenda est secundum exigentiam animæ seu spiritus, scilicet, ut animæ serviat, rationi obediat, illisque actibus occupetur per quæ spiritus tendit et redit ad Creatorem. Qui autem secundum carnem conversatur, pervertit hunc ordinem, dominam ancillæ subjiciens, finem medio postponens, et se ipsum bestiis viliorem ac deteriorem constituens.

Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, id est, a Spiritu Sancto reguntur, ejus instinctu ducuntur, ejus fervore impelluntur ad bona, hi sunt filii Dei, per gratiam adoptantem ac filialem amorem. Unde in Canonica Joannis scribitur: Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.42

Quemadmodum autem Deus omnipotens movet ceteras creaturas ad proprias operationes, naturalemque finem, per quemdam universalem influxum seu generalem gubernationem (secundum quod Proclus auctor libri de Causis affirmat: Causa prima regit res omnes, præterquam quod commisceatur eis); sic rationalem creaturam movet ad finem supernaturalem per specialem gubernationem ac inspirationem, quæ providentia appellatur. Electos vero singulariter movet ac regit, providens eis non solum sufficienter, sed etiam efficaciter, de omnibus necessariis ad salutem, ita ut gratiam Dei suscipiant, ejusque inspirationi acquiescant. Idcirco dicuntur potius agi, quam regi vel moveri a Spiritu Sancto, ut magnitudo gratiæ insinuetur. Ad actum enim meritorium, non solum exigitur gratia habitualis, sed insuper necessaria est quædam actualis motio Spiritus Sancti voluntatem excitantis.43 Propter quod Propheta dicebat: Domine, omnia opera nostra operatus es in nobis. — Porro, quum motio ista sive influxus, actio et instinctus Spiritus Sancti, sit penitus supernaturalis, indiget anima supernaturalibus quibusdam habitibus, per quos aptetur ac disponatur ad hujus motionis facilem susceptionem.44 Hi vero habitus, sunt septem dona Spiritus Sancti, quæ sunt dispositiones habituales ac supernaturales, a Deo immediate per creationem infusæ, quibus redditur anima facile mobilis a Spiritu Sancto in ordine ad supernaturalem finem, quæ est vita æterna. Hæc dona a virtutibus realiter distinguuntur, easque in dignitate excedunt, theologicis demptis virtutibus. Per hæc dona dirigitur anima a Spiritu Sancto, ita ut audiat eum sicut magistrum.45 Unde ait Psalmista: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. — Qui itaque sic aguntur Spiritu Dei, hi sunt filii Dei. Quicumque autem in gratia est, habet hæc dona secundum aliquem gradum, et agitur a Spiritu Sancto quantum requirit status salutis, videlicet ad observantiam præceptorum.

Deinde ponitur ratio cur morituri simus, si secundum carnem vixerimus. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, id est, jam tempore gratiæ, non est vobis datus spiritus quo serviatis Deo serviliter quasi invite, videlicet timore pœnarum, ut olim tempore legis, quæ comminatione pœnarum induxit homines ad serviendum;46 sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, id est spiritum cujus gratia homines adoptantur in filios Dei, in quo clamamus ore vel corde :47 Abba (Pater). Duo sunt nomina, unum Hebræum, alterum Latinum, significantia idem. Et est sensus : In hoc spiritu vocamus ex caritate, tanquam filii adoptivi, Deum Patrem fiducialiter atque affectuose, dicentes : Pater noster qui es in cœlis.48

Glossa per spiritum servitutis, intelligit Spiritum Sanctum, a quo cordibus Judæorum incussus est timor pœnarum, quo serviliter servierunt. Nam et timor servilis, in quantum est timor, a Spiritu Sancto est. Sic enim retrahit a peccato et disponit ad gratiam. Quantum vero ad servilitatem suam, nec bonus est, neque a Spiritu Sancto. Dicitur ergo Spiritus Sanctus, spiritus servitutis, ratione sui effectus, quia facit servire. Quantum ad hoc, receperunt [eum] qui ejus dono gratis dato servierunt timore pœnarum. Per spiritum vero adoptionis, intelligit Glossa eumdem Spiritum Sanctum per gratiam adoptantem. Unde Augustinus : Cave, inquit, ne ex eo quod ait, Spiritum servitutis, et, Spiritum adoptionis, diversum intelligas spiritum, quum sit unus atque idem Spiritus, qui in Trinitate dicitur Spiritus Sanctus : quod etiam Apostolus ostendit, dicens, Iterum. Sed propter diversa opera dissimiliter nominatur. Huic dicto concordat quod de Spiritu subditur, Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei : quod certum est dici de Spiritu Sancto, videturque dictum de eodem spiritu de quo nunc agitur.

Quidam vero per spiritum intelligunt donum Spiritus Sancti : ut spiritus adoptionis dicatur donum filialis timoris, qui nos efficit filios Dei; spiritus vero servitutis intelligatur donum timoris servilis, videlicet ipse timor servilis. Hæc enim, secundum Augustinum, est brevis differentia legis et Evangelii : timor et amor. Lex vetus appellata est lex timoris, quoniam comminatione pœnarum induxit ad bonum, nec præstitit gratiam obediendi per caritatem. Porro lex evangelica, est lex amoris : agit enim, gratiam conferendo, servire Deo amore justitiæ. Non est autem sic intelligendum, quin multi in veteri Testamento acceperunt spiritum adoptionis filiorum Dei. Omnes enim electi habuerunt hunc spiritum, sed non ex lege, neque per legem, magis autem ex Deo per fidem qua crediderunt in Christum venturum, ad cujus gratiam confugerunt, legis insufficientiam cognoscentes, propriamque infirmitatem pensantes.

Videtur quoque per spiritum hoc loco posse intelligi spiritus rationalis creatus, videlicet anima nostra. Quamvis autem quilibet nostrum acceperit hunc spiritum suum, quando creata corporique infusa est anima sua, dicimur tamen spiritum istum recipere vel amittere, quando aliqua nova dispositio ei confertur vel aufertur, quemadmodum aliquis dicitur concipere spiritum devotum, vel perdere animam ferventem. Juxta quem sensum Dominus ait :49 Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Qui ergo sub lege servierunt timore, accepisse dicuntur spiritum servitutis, id est animam servientem in timore. Qui vero sub gratia serviunt caritate, accipiunt spiritum adoptionis, id est animam habentem gratiam adoptionis : in quo spiritu clamant corde devoto, Abba (Pater). Huic vero consonat quod alibi ait Apostolus : Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis.50

Quod autem in Spiritu Sancto clamemus, Abba (Pater), et Deum vere Patrem vocemus, hinc constat : Ipse enim Spiritus Sanctus testimonium reddit spiritui nostro, id est, testificatur animæ nostræ, eamque recognoscere facit per inspirationem internam, vel revelationem apertam, quod sumus filii Dei adoptivi, stando in caritate et gratia.

Testificatio ista multis modis intelligi potest. Primo, per manifestam et claram revelationem Spiritus Sancti, sive fiat immediate ab ipso, sive per angelum: sicque agnoscit homo per certitudinem se esse in gratia et filiatione divina, sicut Paulus et ceteri Apostoli, imo et multi perfecti ita sciverunt se esse in gratia. Ad quos maxime pertinet quod alio loco dicit Apostolus: Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Hoc modo agnovit Abraham se esse filium Dei, quum ei Dominus promisit quod decederet in senectute bona. Ezechias quoque certissime dixit: Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Secundo, fit testificatio ista per quamdam bonæ fiduciæ consolatoriam infusionem: ut quum homo nimium anxiatur an placeat Deo, et subito sentit se consolari et quasi certificari. Sic autem omnes virtuosi et boni scire possunt se esse filios Dei, non quidem certo, sed conjecturaliter et probabiliter. Tertio, fit per propriæ conversationis et conscientiæ diligentem discussionem: ut quum homo non habet remorsum mortalis peccati, et cum debita diligentia custodit mandata, auditque verbum Dei libenter. Ista sunt probabilia signa filiationis divinæ, imo et prædestinationis, secundum quod ait Salvator: Qui ex Deo est, verba Dei audit; et Joannes in sua Canonica, Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et rursus, Qui servat verbum Christi, vere in hoc caritas Dei perfecta est. — Denique, sicut vita naturæ cognoscitur ex vitalibus actibus ac naturalibus motibus animæ, sic vita gratiæ ex bonis operibus, seu mandatorum custodia comprobatur, quia ut Gregorius ait, Exhibitio operis, probatio est caritatis. Quum ergo Spiritus Sanctus facit nos bene agere, atque in Dei obsequio promptos et agiles esse, tunc utique testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei simus.

Huic ergo dicto Apostoli non repugnat quod scriptum est: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta.5152 Et quod ait beatus Job: Si venerit ad me, non videbo eum, et si recesserit a me, non intelligam;53 itemque, Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.54 Hæc enim atque similia ideo asseruntur, quia de lege communi et humano processu seu via, non potest homo agnoscere per certitudinem se esse filium Dei per gratiæ adoptionem.55

Postremo, melius atque facilius potest quis scire se esse in gratia et esse filium Dei secundum præsentem justitiam, quam esse prædestinatum, vel in gratia permansurum. Unde hoc certo agnosci non potest, nisi per revelationem divinam.

Si autem filii Dei jam sumus per gratiam adoptantem, et heredes erimus in patria per gloriam beatificantem. Filiis enim adoptivis debetur aliqua pars hereditatis paternæ. Erimus autem heredes quidem, non cujuscumque, sed Dei, æternaliter possidendo bona Domini in terra viventium, quæ oculus non vidit nec auris audivit.565758 Maxime tamen ista Beatorum hereditas est ipsa Divinitas, quæ est objectalis beatitudo indivisibilis in se: quæ tota habetur a singulis, a nullo autem totaliter, et ita dividitur secundum quod diversimode participatur: quæ diversitas est ex parte recipientium, quorum unus alio clarius conspicit Deum. De hac hereditate fertur in Psalmo:59 Dominus pars hereditatis meæ;60 et, Satiabor quum apparuerit gloria tua. Per Isaiam quoque Dominus loquitur: Sustollam te super altitudinem terræ, et cibabo te hereditate patris tui Jacob.61 Ceteræ hereditates terminantur in morte. Hæc autem a morte sumit exordium, juxta illud:62 Quum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini. Coheredes autem Christi, id est, beatitudinis Christi consortes atque participes erimus. Ipse est enim principalis heres, et nos simul cum ipso divinam beatitudinem consequemur.63 Quo autem mul glorificemur, id est, gloriosi efficiammerito, subditur : si tamen compatimur, id est, Christi passionibus configuremur, bajulando crucem nostram, et sequendo vestigia ejus :64 ad hunc finem, ut et si- mul glorificemur, id est, gloriosi efficiamur cum Christo glorificato, quemadmodum ipse profitetur :65 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.66

Footnotes

  1. Galat. v, 24. ↩

  2. Joann. xv, 4. ↩

  3. Joann. xv, 5. ↩

  4. Rom. vii, 8-11. ↩

  5. 1 Petr. 11, 24. ↩

  6. Osee 11, 8. ↩

  7. 1 Par. 11, 19. ↩

  8. Act. xiii, 32, 33. ↩

  9. 1 Petr. 1, 10, 12. ↩

  10. 1 Petr. I, 10, 12. ↩

  11. Ephes. 1, 22; ↩

  12. Coloss. 11, 10. ↩

  13. Act. iv, 12. ↩

  14. Act. IV, 12. ↩

  15. Coloss. II, 10. ↩

  16. Ephes. I, 22; ↩

  17. Act. XIII, 32, 33. ↩

  18. 1 Par. XI, 19. ↩

  19. Osee IV, 8. ↩

  20. 1 Petr. II, 24. ↩

  21. Luc. xvi, 8. ↩

  22. Jacob. III, 15. ↩

  23. Jacob. III, 17. ↩

  24. Ps. cxviii, 165. ↩

  25. Is. xxxii, 17. ↩

  26. Luc. x, 21. ↩

  27. Jer. iv, 22. ↩

  28. Matth. vi, 24. ↩

  29. Is. XLVI, 8. ↩

  30. Ibid. 17. ↩

  31. Is. xv, 26. ↩

  32. Is. XVI, 14. ↩

  33. Is. XX, 22. ↩

  34. Is. LXVI, 1, 2. ↩

  35. Act. VII, 59. ↩

  36. Ephes. iii 17. ↩

  37. Matth. XXVIII, 20. ↩

  38. Joann. x, 10. ↩

  39. Job XIX, 25, 26. ↩

  40. Is. XXVI, 19. ↩

  41. Eccli. xx¹, ². ↩

  42. 1 Joann. III, 1. ↩

  43. Is. xxvi, 12. ↩

  44. Is. xi, 2, 3. ↩

  45. Ps. cxlii, 10. ↩

  46. Deut. xxviii, 15 et seq. ↩

  47. Eccli. xxi, 2. ↩

  48. Matth. vi, 9. ↩

  49. Ezech. xxxvi, 26. ↩

  50. II Tim. 1, 7. ↩

  51. Eccle. ix, 1, 2. ↩

  52. Eccle. ix, 1, 2. ↩

  53. Job 1x, 11. ↩

  54. Job , 21. ↩

  55. B optionem. ↩

  56. I Cor. ii, 9. ↩

  57. Ps. xxvi, 13. ↩

  58. I Cor. ii, 9. ↩

  59. Ps. xv, 5. ↩

  60. Ps. xvi, 15. ↩

  61. Is. LVIII, 14. ↩

  62. Ps. cxxvi, 2, 3. ↩

  63. Job ix, 11. ↩

  64. Matth. XVI, 24; ↩

  65. Luc. XIV, 27. ↩

  66. Joann. XVII, 24. ↩

Chapter 12 of 21