Skip to the text

Articulus 12

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI OCTAVI, AB EO LOCO QUO DICITUR : EXISTIMO ENIM QUOD NON SUNT CONDIGNÆ, ETC.

HORTATUR nos insuper sanctus Apostolus, ut Christo compatiamur, quatenus conglorificemur, eo quod præmium incomparabiliter majus sit merito. Existimo enim, id est, agnosco ego, qui de talibus veraciter judico. Dicit autem, Existimo, non quasi incertus aut dubitans, sed sobrium modum loquendi servans, ac edocens ne immoderati simus in asserendo. Quod non sunt condignæ, id est æquales, sufficientes ac proportionatæ, secundum rigorem justitiæ, passiones, id est persecutiones, tentationes, labores, hujus temporis, id est, quas in hoc brevi vitæ hujus curriculo sustinemus, ad futuram gloriam, scilicet vitam æternam promerendam, quæ revelabitur in nobis, id est, clare et coram omnibus nobis prædestinatis præstabitur. Unde Salvator : Quum feceritis, ait, omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus.1 Hæc enim gloria, est beatifica visio divinæ essentiæ, plena mentis in Deo lætitia, status omnium bonorum aggregatione perfectus, consummata animæ et corporis glorificatio sempiterna : ad quam promerendam, temporales passiones condignæ non sunt. — Sed videtur contrarium, quia secundum doctores, homo in caritate stans, meretur de condigno vitam æternam. Et respondendum, quod passiones seu opera caritatis considerantur dupliciter : Primo, secundum quod procedunt a libero arbitrio, vel acceptantur ab eo : sicque non merentur vitam æternam de condigno, etiam habitu caritatis adjuncto. Secundo, prout Spiritus Sanctus liberum arbitrium movens, est hujus processionis vel acceptationis principium : et ita est meritum de condigno, eo quod principium meriti ejusdem rationis exsistat cum præmio. Apostolus vero loquitur de passionibus primo modo.

Quod autem gloria ista nobis præstanda sit, probat. Nam exspectatio creaturæ, id est creatura exspectans, videlicet homo viator. Dicitur enim homo omnis creatura, juxta illud, Prædicate Evangelium omni creaturæ :2 primo, propter communionem, quia cum omni genere creaturarum in aliquo convenit;3 secundo, propter excellentiam, quoniam omnia corporalia propter ipsum creata sunt. Revelationem filiorum Dei exspectat, id est, manifestationem beatitudinis electorum in patria, scilicet sui ipsius felicitatem et glorificationem, cum ingenti desiderio præstolatur, dicens quotidie :4 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Nunc quippe filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.5 Nunc ergo exspectamus hanc apparitionem, quatenus mente et corpore glorificati, declaremur seu agnoscamur esse filii Dei per similitudinem gloriæ.

Vanitati enim, id est instabilitati, mortalitati, multisque pœnis, creatura subjecta est, id est homo, quemadmodum ait Scriptura : Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens;6 non volens, id est non sponte, quia invitus hæc patitur; vel, Non volens, id est propter originale peccatum, quod non est nostra voluntate commissum, cujus pœnas cogimur tolerare; sed propter eum qui subjecit eam in spe, id est, propter divinam justitiam subjectus est homo vanitati huic, clementer tamen, quia in spe liberationis futuræ. Quia et ipsa creatura, videlicet homo, liberabitur, in futura resurrectione, a servitute corruptionis, id est corruptione ista servili et corporali, vel magis proprie a servitute corruptionis, id est sollicitudinibus vitæ præsentis, videlicet a cura quærendi vestitum et victum, ac alia quibus hæc corruptibilis vita sustentatur, eique servitur. Liberabitur autem, pertingendo in libertatem gloriæ, id est in dominium et securitatem felicitatis, vel in gloriosam libertatem filiorum Dei, id est electorum seu Beatorum in patria, qui Deo perfecte assimilantur, et plena dilectione incessabiliter conjunguntur. Hæc autem consequenter declarat Apostolus.

Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Hoc duobus modis exponitur. Primo, de omni homine mortali : qui dicitur ingemiscere, suspirando ad patriam, et propter vitæ hujus angustias frequenter gemens et flens in hac valle lacrimarum; et parturire, id est cum dolore operari; usque adhuc, quia a principio mundi usque in præsens tempus ita fecit, et usque ad mortem finemque sæculi durabit gemitus iste et parturitio. Secundo exponitur generaliter de principalibus partibus hujus mundi sensibilis, scilicet elementis atque cœlestibus orbibus : quæ dicuntur ingemiscere et parturire metaphorice, sicut campus dicitur exsultare, et pratum ridere.7 Unde per gemitum eorum, intelligitur inclinatio vel appetitus eorum ad statum perfectiorem; per parturitionem autem, mutua generatio et corruptio quantum ad elementa, vel continua circumvolutio quantum ad cœlestia corpora. Ex quibus elicitur, quod secundum intentionem Apostoli, corpora cœlestia et elementa in fine sæculi, glorificatis electis judicioque peracto, innovabuntur, ita quod elementorum transmutatio et cœlestium corporum motus cessabunt, ampliori quoque lumine vestientur. Terra enim, ut fertur, in superficie lucida erit ut vitrum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut stellæ. Quantitas autem meliorationis cœlestium corporum nota est ei qui daturus est eam. Verumtamen de mensura decorationis solis et lunæ scriptum est : Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum.8 Tunc enim tanta erit lux lunæ, quanta nunc est lux solis; corpora quoque Beatorum septies clariora erunt, ut dicitur, sole. Hoc tamen secundum B. Thomas, nec ratione nec auctoritate probatur, quamvis certissime verum esse sciamus quod veritas ait :9 Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.

Mihi præterea, semper salvo meliori judicio, videtur, quod sicut præsens locus quo dicitur, Scimus quod omnis creatura ingemiscit et parturit, exponitur de prædictis corporibus, sic superiora ab eo loco quo dictum est, Nam exspectatio creaturæ, de eisdem possint exponi : præsertim quum Apostolus, dicendo, Exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat, et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei, manifeste videatur distinguere inter creaturam, et filios Dei adoptionis de quibus prædixit, scilicet homines prædestinatos. Erit igitur sensus : Exspectatio creaturæ elementalis atque cœlestis, revelationem filiorum Dei, id est manifestam glorificationem hominum electorum, exspectat, secundum quod ex divina ordinatione inclinatur ad quamdam clarificationem, quam in fine sæculi sortitura est, filiis Dei revelatis. Non enim innovabuntur corpora elementaria atque cœlestia, nisi corporibus electorum glorificatis, vel simul cum illis. Merito autem exspectat : Vanitati enim, id est mutabilitati vel transmutationi, creatura prædicta subjecta est, non volens, id est non ex se ipsa aut propria inclinatione, loquendo de ea prout ordinata est a Deo ad statum perfectum parificandum statui electorum post finale judicium, sed propter eum qui subjecit eam in spe, id est, ex ordinatione divina subjecta est huic vanitati propter hominem, ut ei deserviat. Corpora enim cœlestia propter generationem inferiorum, maxime hominum, moventur, et in generationibus mixtorum elementa concurrunt. Hæc autem subjectio facta est in spe præmemoratæ meliorationis seu clarificationis elementalium atque cœlestium, quia et ipsa creatura cœlestis et elementalis liberabitur a servitute corruptionis, id est a statu suæ variabilitatis, et a transmutatione ac motu, quibus corruptibilibus istis deservit.

Deinde ait Apostolus : Non solum autem illa, id est, non tantum omnis prædicta creatura ingemiscit ac parturit, sed et nos ipsi Apostoli Christi, quibus hoc minus convenire videtur, primitias Spiritus habentes, id est, abundantiorem gratiam Spiritus Sancti sortiti; et ipsi intra nos gemimus cordialiter, suspirantes supernam Jerusalem, cupientes dissolvi, atque a præsentis vitæ ærumnis transferri, adoptionem filiorum Dei, id est consummatam adoptionem seu plenam adoptionis filiationem, videlicet præmium electorum in patria, exspectantes, non solum animæ glorificationem, sed et redemptionem corporis nostri, id est liberationem corporis nostri a mortalitate, pœnis atque miseriis, quibus modo vehementer affligitur.1011 Propter quod David ait :12 Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!

Præterea non inaniter hanc beatitudi-nem exspectamus. Spe enim salvi facti sumus, id est, actu spei tanquam merito liberati sumus a culpa, et digni effecti gloria. Actus namque virtutis salvat hoc modo. Vel sic : Spe salvi facti sumus, id est, per passionem ac meritum Christi jam beati et salvi sumus in spe, quamvis nondum beati sumus in re. Idcirco certissime præstolamur felicitatem prædictam. Spes autem, id est res sperata, quæ videtur, id est, jam præsens atque obtenta est, non est spes, id est, non cadit sub spe, nec amplius speratur. Quasi dicat : Spes ista non est de visibilibus et præsentibus bonis, sed est certa exspectatio futurorum invisibiliumque bonorum. Nam et fides (quæ utique de invisibilibus est) est substantia rerum sperandarum.13 Ideo additur : Nam quod videt quis, quid sperat? id est, quod jam in promptu habetur, et præsentialiter ac visibiliter adest, non magis speratur, sed potius possidetur. Si autem, id est quia, quæ non videmus, id est spiritualia et futura bona, speramus; per patientiam exspectamus, id est, longanimiter ea præstolamur, non cedendo adversis, nec importune volentes dissolvi. Vel, Per patientiam, id est per adversitatum tolerantiam, exspectamus hanc consolationem. Nam tribu-latio excitat nos ad futuræ consolationis actualem fiduciam.

Consequenter docet Apostolus, quod non humana, sed divina virtute ac ope, ad prædictam felicitatem pertingimus. Similiter autem, id est, sicut per patientiam exspectamus bona futura, adjuti gratia Dei, simili modo pie ac gratiose spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Locus iste usque ad illud, Scimus quoniam diligentibus Deum, dupliciter exponi potest : primo, de Spiritu Sancto; secundo, de spiritu angelico.

Primo sic : Spiritus Sanctus adjuvat infirmitatem nostram, id est nos ipsos infirmitatibus spiritualibus plenos, illuminando intellectum, accendendo affectum. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. Videtur huic contrarium. Aliqua enim sunt ex sua ratione honesta, virtuosa, et ad salutem necessaria, ut dilectio Dei et proximi, humilitas, pax, patientia.14151617 Talia autem scimus esse petenda a Deo. Scimus quoque quomodo sint petenda, videlicet indesinenter, et in nomine Christi ad gloriam Dei. Denique Christus nobis præfixit quid et quomodo orare oporteat, dicens :18 Sic ergo orabitis : Pater noster qui es in cœlis. Advertendum est itaque, quia (ut refert

Valerius) opinio Socratis fuit, non debere nos ab immortalibus diis aliquid determinate postulare, quoniam ipsi melius scirent quam nos quid nobis expediat. Hoc autem sancti doctores reprobant propter duo : Primo, quia (ut tactum est) quædam sunt per se ad salutem necessaria, honesta et nobis præcepta. Talia ergo debemus petere determinate. Secundo, quoniam orando aliquid determinate, mens nostra pro illo magis accenditur, sicque capacior fit ejus quod poscit. Desiderium enim aperit capacemque facit affectum orantis.19 Quædam vero sunt indifferentia, quæ possunt saluti obesse sicut prodesse, ut sanitas corporis, cessatio tentationis, et multa hujusmodi.20 Talia non debemus determinate petere, nisi sub conditione beneplaciti Dei. Quia ergo in talibus sæpe decipimur, orantes quæ non proficiunt ad salutem, eo quod incertæ sint providentiæ nostræ, sicut et Paulus apostolus qui oravit stimulum carnis sibi auferri ; idcirco indigemus dirigi a Spiritu Sancto in petitione talium, ne petamus saluti contraria, vel aliter quam oportet. De his puto jam loqui Apostolum. Juxta quem sensum etiam a Sapiente scriptum est : Quis poterit cogitare quid velit Deus ? et sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis?21

Si autem prædicta verba Apostoli universaliter dicta sunt, exponenda erunt hoc modo : Quid oremus, id est, quid decens a Domino postulemus (oratio enim est petitio decentium a Deo, secundum Damascenum), sicut oportet, cum circumstantiis debitis, nescimus propria virtute, sed nova illustratione egemus. Ideo subditur : sed ipse Spiritus Sanctus postulat pro nobis, id est, postulantes nos efficit vere salubria, gemitibus inenarrabilibus, id est suspiriis tam excessivis, tam pro liberatione præsentis exsilii, quam pro adeptione cœlestis paradisi, ut plene nequeant explicari. Dicitur autem Deus aliquid agere, non quia ipse immediate sic agit, sed quia facit nos sic agere, prout legitur in Exodo : Dominus dixit ad filios Israel :22 Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. Abrahæ quoque dixit :23 Nunc cognovi quod timeas Dominum, id est, scire et cognoscere faciam. Qui autem scrutatur corda, id est quælibet divina Persona interiora corda conspiciens, scit quid desideret Spiritus, id est, approbat et exaudit quod Spiritus Sanctus desiderare nos facit. Quod enim ex immediata Spiritus Sancti inspiratione precamur, Domino placet, et exauditur ab eo, imo a Spiritu Sancto. Idem enim Spiritus orare nos facit, et orantes exaudit. Quia secundum Deum postulat, id est, quoniam Spiritus Sanctus facit nos postulare quæ Deo sunt placita, pro sanctis, id est pro nobis ipsis et aliis præordinatis ad vitam.

Secundo exponitur sic : Spiritus angelicus adjuvat infirmitatem nostram, dæmones coercendo, gratiæ opem impetrando, et nobis fideliter tanquam piissimus custos ac diligens adsistendo. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, secundum sensum prætactum ; sed ipse spiritus angelicus postulat pro nobis, orationes nostras offerens Domino : sicut Tobiæ Raphael aiebat, Quando orabas cum lacrimis, ego obtuli orationem tuam Deo. Et in Apocalypsi dicitur :24 Data sunt ei incensa multa, ut daret ea de orationibus Sanctorum super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Gemitibus inenarra-25 bilibus, id est vehementissimis quibus-dam affectibus. Gemitus autem proprie sumptus non competit angelo, sed meta-phorice tantum, sicut de Deo legitur:26 Tactus dolore cordis intrinsecus, etc. Qui autem scrutatur corda, id est Deus qui corda scrutatur, non inquirendo quod nescit, sed inspiciendo quod novit, scit quid desideret spiritus angelicus pro nostra salute;27 quia secundum Deum postulat pro sanctis: nam quum sit Deo beatifice inseparabiliterque unitus, nil cupit, nisi quod complaceat Domino.

28

Consequenter ostendit Apostolus proprietatem eorum qui æternam beatitudinem obtinebunt. Scimus autem quoniam diligentibus Deum caritate infusa et supernaturali ac perseveranti, omnia, tam bona quam mala, prospera et adversa, cooperantur finaliter in bonum felicitatis æternæ, quia per hæc aliquo modo proficiscuntur ad Dominum. Bona enim, id est opera virtuosa, cooperantur eis in bonum directe, mala vero indirecte. Nam ubi abundavit iniquitas, abundavit et gratia.28 Ideo scriptum est de viro justo:29 Omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. Sæpe enim contingit, ut quo se gravius peccasse perpendunt, eo humiliores et ferventiores reddantur. His qui secundum propositum voluntatis divinæ, vel secundum rationem prædestinationis æternæ, vocati sunt sancti, id est, Deo operante ad Sanctorum pertinent sortem. Vel, Secundum propositum, id est divinæ mentis decretum, vocati sunt sancti, id est, ad gratiam sanctificantem deducti sunt, ita ut re et nomine veraciter sancti dicantur, gratiamque perseverantem ac finalem, quæ solis electis præstatur, adipiscantur.

29

Nam quos præscivit, id est, ab æterno prænovit ad vitam, et per approbationem, sicut ad Moysen loquitur: Scio te ex nomine; et prædestinavit, id est, in sua æterna dispositione præmisit atque præordinavit, conformes fieri, per gratiam adoptionis, imaginis Filii sui, id est Filio suo naturali, qui est imago Patris sui, quum sit imago bonitatis paternæ, candor æternæ lucis, et speculum sine macula Dei majestatis.303132 Filiatio enim adoptiva electorum, est similitudo filiationis naturalis divinæ. Conformantur ergo prædestinati Filio Dei, quum fiunt filii adoptivi: quia per gratiam gratum facientem, et cetera dona Spiritus Sancti sortiuntur quamdam supernaturalem assimilationem cum Deo Patre, cujus Filius est imago. Assimilantur quoque et Filio, qui est Verbum, veritas et sapientia Patris, quum natura eorum intellectualis divinorum contemplatione perficitur.3334 Potest quoque referri conformatio ista ad Filium secundum naturam ejus assumptam. Sic enim prædestinati sunt conformes fieri imaginis Filii Dei, ut sint coheredes Christi, et sicut portaverunt imaginem terreni, sic portent imaginem cœlestis.35

Ut sit ipse Filius Dei primogenitus in multis fratribus, id est, inter prædestinatos fideles, qui fratres ejus sunt secundum naturam assumptam, primatum tenens, ordinem dignitatis, tanquam caput eorum, et jus primogenituræ possidens, hereditatem Patris abundantius percipendo, eamque aliis distribuendo.3637 Dicitur etiam Christus primogenitus mortuorum, quoniam propria potestate surrexit, et erat primus impassibilis resurgens. Porro, ut unigenitus, non habet fratres: sic enim est unicus Filius, verusque Deus. Sed ut primogenitus, fratres habet: quorum ipse naturam assumpsit, et qui suæ gloriæ participes erunt.38 Unde ad Hebræos habetur:39 Non confunditur eos fratres vocare, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Nam et in Evangelio loquens dilectæ discipulæ:40 Vade, inquit, dic fratribus meis.

Hoc autem sciendum, quod præscientia non sumitur hic sicut communiter sumitur, ut dum reprobi dicuntur præsciti, videlicet prout prædestinationi opponitur; sed sumitur jam prout est quasi via sive præambulum ad prædestinationem. Quum enim Deus nil agat casu aut ignoranter, oportet notionem secundum ordinem rationis præcedere prædestinationem. Ad insinuandum ergo quod Deus non eligit nisi præcognitos, ait Apostolus: Nam quos præscivit, et prædestinavit.

Quæ autem bona prædestinationem sequantur, ostendit Apostolus. Quos autem prædestinavit ab æterno, hos et vocavit ad statum salutis, ad fidem et gratiam, vel per inspirationem internam, vel per instructionem angelicam, vel per prædicationem humanam. Et quos vocavit, hos et justificavit, indulgentiam conferendo, et gratiam infundendo. Quos autem justificavit, illos et magnificavit*, exaltando eos in gloria.41 Quosdam enim jam magnificavit hoc modo, alios magnificabit. Itaque prædestinatio gratiam præparat, respicitque gratiæ bonum finale; vocatio gratiam offert, et retrahit a malo; justificatio gratiam confert, et respicit bonum gratiæ initiale; magnificatio gratiam consummat in gloria, et concernit futurum bonum felicitatis æternæ. Horum quatuor, prædestinatio est in Deo, alia tria in nobis sunt. Si ergo prædestinatus es, quamvis avertaris a Deo et fugias, tamen vocaris; quamvis pecces, tamen justificaris; quamvis moriaris, tamen ad impassibilem vitam transfereris.*

Quid ergo dicemus ad hæc? id est, quomodo ista satis mirari, quomodo tantam gratiam satis laudare poterimus? Si Deus pro nobis est, nosque defendit: sicut est pro prædestinatis; quis contra nos? id est, quis nobis nocere valebit? Nullus utique, quia omnia cooperabuntur nobis in bonum. Si enim tentemur a dæmone, si insectemur a mundo, per Dei gratiam omnia fiunt nobis materia meritorum: imo si corpus occidatur, anima per patientiam coronatur. Ideo sanctus Job ait: Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.4243 Qui Deus Pater, inter alia beneficia sua nobis impensa, etiam proprio Filio suo incarnato non pepercit, liberando eum a mortis angustia, sed pro nobis omnibus tradidit illum manibus adversariorum permissive; electis vero dedit eum effective, juxta quod scriptum est, Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis.44 Secundum B. Thomam in tertia parte, Deus tradidit Christum triplici modo: Primo, quia ab æterno præordinavit per Christi passionem mundum esse salvandum. Secundo, quoniam inspiravit ei voluntatem patiendi pro nobis: et ita voluit Christum pati per modum præcepti, cui Filius libentissime obedivit. Tertio permissive, ut dictum est. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Per locum a majori concluditur, quod quia Filium suum sibi coæternum, consubstantialem et coæqualem dedit nobis, etiam cetera omnia minora Filio suo præstiterit nobis, quantum ad salutem requiritur. Angelos enim dedit nobis in concives atque custodes; omnia corporalia subjecit fidelibus; omnem gratiam in præsenti, omnem gloriam in futuro dare paratus est, sicut et Filius contestatur: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, ut gaudium vestrum sit plenum.45

Omnia verba hæc divini Apostoli affectuosissima atque dulcissima sunt, et tota cordis intentione ac devotione pensanda.

Quis accusabit adversus electos Dei?

Quasi dicat: Nullius accusatio poterit eis coram Deo nocere in hora mortis vel in die judicii. Possunt tamen jam fraterne accusari a proximis, et paterne corrigi a prælatis. Hinc enim scriptum est: Projectus est draco magnus, serpens antiquus accusator fratrum nostrorum. Quod autem nemo poterit eos accusare, patet, quoniam Deus est qui justificat eos: idcirco, Quis est qui condemnet eos? An Christus4647 Jesus qui mortuus est pro eis salvandis, imo qui et resurrexit tertia die, qui est ad dexteram Dei residens? Christus secundum divinam naturam, dicitur esse a dextris Patris, id est in summo honore et Patris æqualitate. Secundum humanitatem vero, est ad dexteram Patris, id est in potioribus bonis ejus. Unde ipse ait: Ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.48

Qui etiam interpellat pro nobis, ut mediator Dei et hominum. Scriptum est enim: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum.49 Secundum quosdam, Christus interpellat pro nobis, non voce, sed miseratione ac repræsentatione, dum indesinenter naturam quam pro nobis assumpsit, et diram mortem quam pertulit, Patris vultui offert. Ut enim ait Bernardus: Mater ostendit Filio pectus et ubera; Filius ostendit Patri latus et vulnera: nec potest esse repulsa, ubi tot concurrunt amoris insignia. Verumtamen, quum ad Hebræos dicat Apostolus: Christus sempiternum habet sacerdotium, unde et salvare potest in perpetuum, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis;50 non videtur cur Christo ut mediatori non competat voce interpellare pro nobis. Denique, oratio est explicatio desiderii, et interpres ac nuntia voluntatis. Secundum Augustinum quoque, illud licet orare quod licet desiderare. Quum ergo Christus nostram salutem desideret, et ob id Patri latus ac vulnera repræsentet, ut nostri misereatur: cur non voce explicet hanc voluntatem, pro nobis orando? Et quum ipse magis cupiat nostram salutem, quam aliquis Beatorum, cur non orat vocaliter eo modo quo virgo Maria, vel ceteri Sancti? Si autem ideo dicatur non orare vocaliter, quia non est opportuna in patria vocalis oratio, eadem ratione nec Virgo beata oraret vocaliter, nec Christus in hoc sæculo orasset voce pro nobis.

Itaque quum Deus tantam nobis caritatem ostenderit, et tanta bona per Christum largitus sit, Quis ergo nos separabit a caritate actuali vel habituali Christi secundum utramque ejus naturam? Numquid tribulatio corporis? an angustia, id est afflictio mentis? an fames? an nuditas, id est vestimentorum inopia? an persecutio, quæ est de loco ad locum? an periculum, id est apparatus mortis? an gladius, id est mors ipsa? Tanquam dicat: Nullum horum separare nos poterit. Sicut scriptum est in persona justorum seu martyrum adversa patientium, scilicet pœnas prætactas: Quoniam propter te, id est propter tui amorem, et quia coram hominibus te confitemur, nec a justitiæ tuæ via recedere volumus; vel, Propter te finaliter, id est, ut te Deum pro præmio acquiramus; mortificamur tota die, id est, assidue tribulamur, atque per quotidianas persecutiones et adversitates ad mortem deducimur; vel certe quia nos ipsos quotidie mortificamus, orando, lugendo, abstinendo, contra proprias concupiscentias præliando, propriam voluntatem fraudando, et in ceteris virtutum exercitiis ac pœnitentiæ laboribus desudando; æstimati, id est a persecutoribus et perversis hominibus reputati et spreti, sumus ut oves occisionis51, id est sicut oves quæ occidentur ut lana eorum et carnes in usum occidentium veniant. Unde et Christus ait discipulis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum;52 et alibi, Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.53

Sed in his omnibus adversitatibus superamus, omnia patienter atque gaudenter sustinendo, propter eum qui dilexit nos, id est propter amorem Dei vel Christi, qui prior dilexit nos, et propter beneficium gratiæ ejus, cujus virtute hæc invictissime patimur.54

Certus sum enim quia neque mors, id est timor seu pœna mortis, neque vita, id est amor vivendi; neque Angeli, qui sunt de infimo choro infimæ hierarchiæ cœlestis; neque Principatus, qui sunt de supremo choro ejusdem hierarchiæ: et per istos subintelliguntur Archangeli, qui infra hos ordines sunt medii; neque Virtutes, id est angeli de medio ordine secundæ hierarchiæ: per quos intelliguntur Potestates, quæ sunt de infimo ordine hierarchiæ secundæ. Numerantur autem horum ordinum angeli, quia sunt de quinque ordinibus angelorum qui foras mittuntur. Alii vero quatuor ordines adsistunt. Neque instantia, id est præsentia bona vel mala, neque futura prospera vel adversa, neque fortitudo, id est violentia alicujus, neque altitudo humanæ præsumptionis, neque profundum sapientiæ sæcularis, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro, id est, quæ secundum ejus doctrinam et voluntatem exhibetur a nobis Deo, ut eum toto corde, tota anima, tota fortitudine diligamus. Exhibitio enim beneficiorum caritatem accendit, nec aliquid sic ad amorem inducit, sicut quod aliquis scit et experitur se ab alio diligi. Quoniam ergo Deus tantam nobis dilectionem ostendit, tantaque beneficia contulit, debemus in ejus amore esse immobiles.

Hoc dicit Apostolus in persona sui ipsius et Apostolorum aliorum quos sciebat confirmatos in gratia, ita quod mortaliter peccare non poterant, ab ea hora qua in die Pentecostes primitias Spiritus acceperunt.55 Vel si intelligatur dictum in persona omnium prædestinatorum, referendum est quantum ad separationem finalem. Nam licet aliquando per mortale peccatum separentur a Deo, finaliter tamen separari non possunt.

Præterea quod de angelis dictum est, non est sic intelligendum, quod angeli sancti aliquo modo velint nos separare a caritate Dei; sed ideo dictum est, quia etsi per impossibile vellent, tamen non possent. Secundum quem sensum dicit alio loco idem Apostolus:56 Licet angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Quidam vero per prædicta intelligunt angelos malos, qui nos conantur a Deo avertere. De quibus ad Ephesios legitur:57 Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc. In Apocalypsi quoque scriptum est: Draco pugnabat et angeli ejus.58

Footnotes

  1. Luc. XVII, 10. ↩

  2. Marc. XVI, 15. ↩

  3. Gen. I, 26. ↩

  4. Ps. XLI, 2. ↩

  5. 1 Joann. iii, 2. ↩

  6. Ps. xxxviii, 6. ↩

  7. Ps. xcv, 12. ↩

  8. Is. xxx, 26. ↩

  9. Matth. xiii, 43. ↩

  10. Philipp. 1, 23. ↩

  11. Ps. cxxi. ↩

  12. Ps. lxii, 2. ↩

  13. Hebr. xi, 1. ↩

  14. Joann. XVI, 23, 24. ↩

  15. Luc. xviii, 1; ↩

  16. Matth. xxii, 37-40; xi, 29; ↩

  17. Luc. xxi, 19. ↩

  18. Matth. vi, 9. ↩

  19. Sap. ix, 14. ↩

  20. II Cor. xii, 8. ↩

  21. Sap. ix, 13, 17. ↩

  22. Exod. xxxiii, 5. ↩

  23. Gen. xxii, 12. ↩

  24. Tob. xii, 12. ↩

  25. Apoc. viii, 3. ↩

  26. Gen. vi, 6. ↩

  27. Sap. vi, 4. ↩

  28. Rom. v, 20. ↩

  29. Ps. 1, 3. ↩

  30. Sap. vii, 26. ↩

  31. Coloss. 1, 15. ↩

  32. Exod. xxxiii, 12, 17. ↩

  33. 1 Cor. 1, 24. ↩

  34. Joann. 1, 1; xiv, 6; ↩

  35. 1 Cor. xv, 49. ↩

  36. Coloss. 1, 18. ↩

  37. Apoc. 1, 5. ↩

  38. Hebr. 11, 12; ↩

  39. Ps. xxi, 23. ↩

  40. Joann. xx, 17. ↩

  41. * glorificavit ↩

  42. Job xvii, 3. ↩

  43. Job xvii, 3. ↩

  44. Is. ix, 6. ↩

  45. Joann. xvi, 23, 24. ↩

  46. Apoc. xii, 9, 10. ↩

  47. Apoc. xii, 9, 10. ↩

  48. Apoc. III, 21. ↩

  49. 1 Joann. II, 1. ↩

  50. Hebr. VII, 24, 25. ↩

  51. Ps. XLIII, 22. ↩

  52. Matth. X, 16. ↩

  53. Joann. XVI, 2. ↩

  54. 1 Joann. IV, 10. ↩

  55. Act. II, 1-4. ↩

  56. Galat. I, 8. ↩

  57. Ephes. VI, 12. ↩

  58. Apoc. xii, 7. ↩

Chapter 13 of 21