Articulus 13
DECLARATIO CAPITULI NONI : VERITATEM DICO IN CHRISTO, ETC.
QUIA in superioribus disputavit Apostolus de insufficientia legis et vitiis Judæorum, nunc ostendit caritatem suam ad eos, ne putetur illa ex odio vel contemptu dixisse, et ait: Veritatem dico in Christo Jesu, id est secundum regulam et censuram veritatis Christi, ita quod mea locutio est secundum beneplacitum Christi, et consona veritati ipsius qui est mensura, causa et regula universæ veritatis: idcirco non mentior, testimonium perhibente mihi conscientia mea in Spiritu Sancto, id est, nullum remorsum habente conscientia mea de aliqua falsitate: et hoc, in Spiritu Sancto, ita quod ipse est testis ejus quod dico. Iste est modus jurandi Apostoli. Juratio namque, dum rationabilis causa occurrit vel exigit, non solum est licita, sed etiam meritoria, quum sit actus virtutis quæ latria dicitur. Hoc superius declaratum est plenius. Judæi autem difficiles erant ad credendum, ideo jurat Apostolus, et item ut melius sibi credatur, quia quod dicit, rarum est atque mirabile, imo pene incredibile.1
Quid igitur jurat? Quoniam tristitia mihi magna est, tam in superiori quam in inferiori appetitu, et continuus dolor cordi meo, id est jugis afflictio atque compassio menti seu animæ, scilicet propter excæcationem Judæorum, sicut patebit.2 Hæc est tristitia bona, ex caritate procedens, qua aliis condolemus in malis culpæ vel pœnæ : ad quam pertinet luctus de quo dicitur, Beati qui lugent.3 Deinde ostendit causam motivam ac materialem hujus tristitiæ :
Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, puta Judæis. Expositores quidam satis faciliter transeunt in expositione loci hujus, qui meo judicio difficillimus est, si quis diligenter inspiciat. Sic autem communiter exponunt : Optabam ego ipse anathema, id est separatus, esse a Christo pro fratribus meis prædictis, ut converterentur : id est, si fieri posset, vellem ad horam, sive in hac vita, sive post mortem, separari a Christo, ut isti crederent. Sed quum in hac vita non separetur homo a Christo nisi per culpam, imo per mortale peccatum, si Apostolus optasset separari a Christo in hac vita propter conversionem Judæorum, ad tempus, optasset mortale peccatum incidere, ut illi gratiam consequerentur : quod certum est dici non posse, præsertim quum secundum eumdem Apostolum, non sint facienda mala ut bona eveniant.4 Ideo alii paulo planius loquentes, asserunt quod optabat ad tempus separari a Christo per dilationem gloriæ sibi paratæ, ita quod optavit diutius manere in vita præsenti, quatenus Judæorum conversioni intenderet. Juxta quem modum aiebat ad Philippenses : Coarctor e duobus :5 desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo; permanere autem in carne, necessarium est propter vos.
Quamvis autem expositiones hujusmodi veræ sint, non tamen, ut arbitror, satisfaciunt diligenter scrutanti. Primo, quia Apostolus dicit hæc ad insinuandum singularem affectum suum circa Judæos : sed prædicto modo optavit etiam pro gentibus separari a Christo, ut patet ex multis locis epistolarum ejus. Secundo, quia
Apostolus dicit hæc quasi aliquid valde præcipuum : sed prædicto modo velle separari a Christo, non esset ita præcipuum, quum et alii multi inferiores Sancti hoc ipsum optaverint, sicut B. Martinus disseruit : Domine, si adhuc populo tuo necessarius sum, non recuso laborem. Tertio, quia non sequitur, si quis velit differri a gloria sibi parata in cœlo ut aliis prosit, quod ideo optet esse anathema a Christo, absolute loquendo sicut Apostolus loquitur : imo hoc pertinet ad majorem unionem cum Christo, tam quantum ad meritum, quam quantum quoad gloriam, quum hoc sit eximiæ caritatis Dei et proximi opus. Propter quod ad Philippenses idem dicit Apostolus :6 Vivere in carne, hic mihi fructus operis est. Quarto, quia Apostolus quum esset sobrius in loquendo, præsertim in his quæ ad suam laudem spectabant, declinando videlicet magis ad minus quam ad majus, quemadmodum (secundum Aristotelem) pertinet ad moralem : ideo propter prædictam separationem tam modicam, seu gloriæ dilationem, non absolute dixisset, Optabam anathema esse a Christo.
Propterea, ut videtur, aliud nihil insinuat Apostolus verbis prædictis, nisi quod in Exodo Moyses Deo locutus est, dicens : Aut dimitte populo hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti.7 Quum enim non fuerit minor caritas Judæorum in Paulo quam Moyse, non mirum est si uterque idem optavit. — Sed quomodo intelligenda sunt hæc Pauli et Moysis verba, difficile est intueri. Quum etenim Christus in Evangelio dicat, Quid proficit homo si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?8 nullus fidelium debet simpliciter velle de libro vitæ deleri, aut a Christo separari.
Quidam ergo dixerunt, Moysen prædicta verba dixisse ex impetu passionis, non ex judicio rationis. Sed hoc penitus falsum est, nec decet hoc dici de viro sancto, qui erat mansuetus super omnes homines qui morabantur in terra.9 Denique precem ejus exaudivit Dominus:10 Ecce, inquiens, dimisi juxta verbum tuum. Et iterum dixit: Qui peccaverit mihi, delebo eum.11 Unde patet Moysen in dicta oratione non peccasse, sed vehementissime meruisse. Simili ratione ostenditur Paulum non dixisse verba inducta ex impetu passionis. — Augustinus vero dicit, Moysen protulisse hæc verba ex confidentia et familiaritate divina, ut sit sensus: Quemadmodum certus sum, Domine, quod non delebis me de libro vitæ, sic peto certificari a te de remissione culpæ populi tui. Simili modo rationabiliter dici potest in proposito, quod Paulus optavit, et forte vocaliter exoravit, anathema esse a Christo propter Judæos, sic orans: Domine Jesu, converte populum hunc; aut si non facis, aufer me a consortio electorum: id est, sicut ex magna familiaritate atque fiducia cordis mei ad te, certus sum quod non permittes me separari a te, sic oro certificari de conversione Judæorum ad te. Sic quoque S. Hieronymus refert dixisse Paulum Simplicem Domino. Quum enim non exaudiretur solita celeritate pro cujusdam sanatione infirmi, dixit: Vere non comedam, nisi sanaveris eum. Moxque sanatus est æger. Sic filius aliquis dilectus et amorosus dicere solet patri suo, de quo plene confidit: Fac quod peto, vel ejice me domo et hereditate tua.
Potest etiam (et ut reor, melius) dici, quod tam Moysis quam Pauli verbum, sit sermo hyperbolicus, id est per excessum dictus, tamen sine mendacio. In hujusmodi namque sermone sensus non est qui per orationem directe importatur, sed qui a loquente intenditur: qui propter rationabilem causam tali locutione utitur, eo quod res melius significari seu clarius explicari non valeat, nisi per excessum. Scit tamen qui loquitur, quousque credatur. Hoc modo loquendi sæpissime utitur sacra Scriptura: ut quum ait Manasses, Peccavi super numerum arenæ12 maris; et Psalmista, Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Simili sensu scriptum est in libro Judicum de habitatoribus Gabaa, scilicet filiis Benjamin, quia erant viri fortissimi, ita ad certum jacientes fundis lapidem, ut capillum possent percutere, et nequaquam ictus in alteram partem ferretur: quo aliud nihil signatur, nisi quod erant ultra modum boni fundibularii. Apostolus ergo magnitudinem sui desiderii quo Judæorum optat salutem, plene exprimere nequiens, per hyperbolen ait: Optabam enim ego ipse, id est, tam ardenter concupivi salutem fratrum meorum Judæorum, quod hunc affectum apertius designare non possum, nisi ut dicam me voluisse separari a Christo (secundum modum jam tactum). Et, ut probabiliter dicitur, Paulus et Moyses aliquo modo optabant deleri et separari, nisi Deus parceret populo Judæorum, videlicet secundum dispositionem inferioris partis animæ comparatæ et affectatæ ad proximos ardenti amore, qui nescit mensuram, licet ita non erat in voluntate superiorem rationem sequente: quemadmodum et Salvator oravit auferri a se calicem passionis, quem utique simpliciter bibere voluit, juxta illud, Oblatus est quia voluit.1314
Hæc tam prolixe prosecutus sum, quoniam multi etiam devoti ambigere solent quomodo præinducta verba debeant accipi.
Sic ergo optavi esse anathema a Christo pro Judæis, qui sunt cognati, id est consanguinei, mei secundum carnem, id est generationem carnalem, quum sint filii Abrahæ sicut et ego, et quidam eorum sunt de tribu Benjamin ut ego;15 qui sunt Israelitæ, id est nati de semine Jacob, qui ab angelo dictus est Israel, quorum adoptio est filiorum, id est, ad quos pertineret gratia adoptionis filiorum Dei, si vellent converti;16 et eorum qui ex eis conversi sunt, est gratia adoptionis, quia excellenter consecuti sunt eam: ut patet in Apostolis, qui primitias Spiritus acceperunt; atque in aliis multis, de quibus Jacobus aiebat ad Paulum:17 Vides, frater, quot millia ex Judæis crediderunt. Vel hoc ideo dicitur, quia Judæi specialiter appellati sunt filii Dei. Unde loquitur Dominus: Filius meus primogenitus Israel; et alibi, Factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus.18 Christus quoque in Evangelio nominat eos filios regni. Quorum etiam est et gloria, id est magnificentia operum divinorum, videlicet miraculorum et revelationum cœlestium: patribus enim Judæorum, sanctis Prophetis, collata fuit gratia miraculorum, et ad eos factæ sunt revelationes divinæ; et testamentum vetus, quod specialiter datum est eis, et legislatio, id est datio legis scriptæ seu decalogus præceptorum moralium, et obsequium, id est cultus unius veri Dei: qui cultus in Judæis permansit, ceteris nationibus ad idololatriam devolutis; et promissa de adventu Christi et gloria electorum.
Quorum patres, quoniam ipsi sunt filii Patriarcharum, ex quibus natus est Christus secundum carnem:19 sicut in exordio hujus epistolæ plenius dictum est. In hoc autem quod ait, Secundum carnem, designat in Christo esse aliam naturam, quam humanam. Unde clarissime subditur: qui Christus est super omnia creata Deus benedictus in sæcula, amen, id est sine fine laudandus. In quo apertissime destruitur hæresis Arii et Photini, ac omnium Christum esse puram creaturam dicentium. Nam et in sua Canonica Joannes dicit: Simus in vero Filio ejus Jesu Christo: hic est verus Deus et vita æterna. Et Jeremias: Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus Justus noster.20 In Hebræo habetur nomen Domini tetragrammaton, quod non convenit nisi vero Deo. Item et in Isaia:21 Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater venturi sæculi, Princeps pacis.
Jam dixit Apostolus continuum sibi esse dolorem propter excæcationem Judæorum, promissa quoque divina ad Judæos pertinuisse. Ne ergo quis æstimet Apostolum sic tristari, quasi totus populus Judæorum perierit, vel divina promissa evacuata sint propter incredulitatem majoris partis populi hujus, ideo addit: Non autem quod exciderit verbum Dei, id est, ex prædictis non sequitur, quod divinæ promissionis sermo inexpletus et irritus manserit. Simile est quod per Prophetam Dominus ait: Egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur ad me vacuum.2223 Quod licet Augustinus exponat de emanatione et missione increati Verbi Dei, Hieronymus tamen ad litteram exponit de verbo prophetalium sermonum de Christo, de quibus nunc sermo. Non enim omnes qui ex Israel sunt, id est, non omnes geniti ex semine Jacob, qui dictus est Israel, hi sunt Israelitæ veri ac spirituales, imitando fidem ac opera Jacob;24 neque qui semen sunt Abrahæ, id est carnales filii ejus, omnes filii Abrahæ, id est, non omnes tales digni sunt vocari filii Abrahæ, quia non imitantur ejus vestigia fide ac moribus. Unde Salvator ait: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.25 Quod quoniam non fecerunt, meruerunt audire: Vos ex patre diabolo estis.26
C Hoc autem probat Apostolus auctoritate Scripturæ. Sed in Isaac vocabitur tibi semen. Hoc Dominus dixit ad Abraham;27 et est sensus: Isaac et filii ejus sequentes fidem ejus ac tuam, reputabuntur tibi in filios et heredes. Ideo enim alibi habetur: Ejice ancillam et filium ejus (videlicet Agar et Ismaelem);28 non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ.29 Promissio ergo impletur in filiis gratiæ, non in filiis naturæ, nisi sint et filii gratiæ, sicut Apostoli.
D Consequenter exponit Apostolus auctoritatem præallegatam, videlicet, In Isaac vocabitur tibi semen. Id est, non qui filii sunt carnis, id est naturali virtute generati ex Agar et Cetura, hi filii Dei, id est ad divinum cultum electi, ac divinæ promissionis participes;3031 sed qui filii sunt promissionis, id est ex Isaac nati secundum divinum promissum, videlicet qui erant consortes benedictionis patrum suorum, ut Jacob et filii ejus, æstimantur in semine, id est, vere et digne appellantur filii Abrahæ. Deinde ponit formam promissionis. Promissionis enim divinæ verbum hoc est: Secundum hoc tempus, id est eodem die, anno uno elapso, veniam ad te, o Abraham, et erit Saræ filius, id est, Sara conjux tua, me cooperante, filium tunc habebit. Verba sunt angeli loquentis ad Abraham in persona Dei. Sic ergo Isaac filius erat promissionis, quia divina virtute sterilem matrem visitante, conceptus est, sicut erat promissum. Allegat autem Apostolus has scripturas secundum translationem Septuaginta interpretum, qua utebatur Ecclesia tempore Apostolorum usque Hieronymi tempora. Nostra vero translatio talis est: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, etc.
Non solum hæc illi, id est, divina promissio non tantum facta est Saræ;32 sed et Rebecca promissionem accepit, ex uno concubitu habens in utero filios duos, Isaac patriarchæ patris nostri, videlicet Jacob et Esau. Sicut enim Sara sterilis divina virtute concepit, et sicut unus filiorum Abrahæ electus est, altero ei postposito;33 sic unus filiorum Isaac est electus, altero derelicto. Scriptum est enim: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, et exaudivit eum, deditque conceptum Rebeccæ.34 Ex quibus patet quod filii non sint electi merito parentum.
Quod autem Rebecca promissionem habuit de speciali gratia unius filiorum suorum, ostendit Apostolus. Quum enim nondum nati fuissent Jacob et Esau, aut aliquid boni egissent aut mali. Ex quo patet error dicentium animas hominum ante mundum sensibilem conditas, et ante vitam præsentis sæculi bona aut mala egisse, propter quæ jam diversas gratias atque miserias consequuntur. Ut secundum electionem, id est liberam unius præ alio acceptationem seu divinam prædestinationem, propositum Dei, id est divina voluntas, præscientia vel decretum, maneret ratum, et impleretur secundum quod erat præordinatum;35 non ex operibus, id est non propter præcedentia merita sive demerita, sed ex vocante, id est ex gratia Dei vocantis, dictum est ei, puta Rebeccæ: Quia major serviet minori, id est, Esau primo egrediens, serviet Jacob. Hoc enim modo dictum est Rebeccæ:36 Duæ gentes in utero tuo sunt, populusque populum superabit, et major serviet minori.37 Verumtamen servitus ista non est impleta in Jacob et Esau; imo Esau potentior erat et ditior fratre suo Jacob: sed in posteris eorum impleta est. Tempore enim David descendentis a Jacob, facta est Idumæa descendens ab Esau, serviens regi David sub tributo.38 Per hæc quoque figuratum est, quod populus Judæorum prior fide, serviturus esset populo christiano posteriori vocatione. Judæi quippe capsarii nostri sunt, qui nobis libros apportant.
Quoniam autem servitus ista seu reprobatio Esau et prælatio Jacob, signum erat electionis Jacob ad gloriam, et reprobationis Esau ad pœnam, ideo Apostolus dicta confirmat auctoritate prophetica. Sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui, id est reprobavi.39 Diligere Dei, est velle alicui bonum conferre;40 odire vero, est gratiam juste subtrahere. Quoniam ergo Deus prædestinavit Jacob, ideo dilexit eum ab æterno, præparans ei gratiam in præsenti, et gloriam in futuro. Ex opposito autem dicitur Esau odisse.
Quid ergo dicemus? id est, si Deus sic unum diligit, et alium odit ac reprobat, quid ex hoc sequitur? Numquid iniquitas est apud Deum?41 Absit: quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.42 Origenes autem, qui dicit gratiam conferri vel subtrahi propter merita et demerita præcedentia in vita priori, sic arguit : Sicut justum est æqualibus dare æqualia, sic injustum est non inæqualibus dare inæqualia. Si ergo nulla merita præcesserunt, injustum esset uni potius quam alteri gratiam dari. Sed hæc ratio non convincit, quia in his quæ omnino gratis ac liberaliter dantur, injustitia locum non habet. Quod Salvator noster in Matthæo evidenter testatur, loquens de cultoribus vineæ, et murmuranti respondens : Amice, non facio tibi injuriam; tolle quod tuum est, et vade. An non licet mihi quod volo facere?43 Et hoc ostendit modo Apostolus auctoritate scripturæ quæ in Exodo continetur. Apostolus autem non verba, sed sensum allegat, nisi forte secundum aliam translationem. Moysi enim dicit Dominus loco prædicto : Miserebor, dando gratiam in vita præsenti, cujus misereor in æterna præscientia; et misericordiam præstabo, dando gloriam in futuro, cujus miserebor. Tanquam dicat : Dabo gratiam in præsenti ei quem ab æterno prædestinavi, et dabo gloriam in futuro cui nunc gratiam tribuo. Nostra translatio habet sic : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.44
Ex his infert Apostolus : Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei : id est, non in potestate hominis volentis est, velle aliquid meritorie, nec est in potestate hominis currentis seu operantis, meritorie operari, sed utrumque dependet et oritur ex misericordia et gratia Dei, sicut alibi dicitur : Deus operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.4546 Cui consonat illud Jeremiæ : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.47 Ideo ait Psalmista : Viam mandatorum tuorum cucurri quum dilatasti cor meum.48 Quum enim finis creationis nostræ sit supernaturalis, scilicet visio Dei per speciem, non possumus velle, cogitare, vel facere aliquid meritorium hujus finis ex puris naturalibus, sed incessabili gratia indigemus. Non ergo aliquid de nostris viribus præsumamus, sed semper cum profundissima humilitate ad divinæ pietatis gratiam properemus, dicentes singuli Deo : Trahe me post te. Nam et Christus ait : Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum.4950
Dicit enim Scriptura Pharaoni : id est, merito dixi Deum misereri cui vult, nec esse hominis velle aut operari meritorie, Dicit enim Scriptura, id est Deus in Scriptura, Pharaoni :51 Quia in hoc ipsum excitavi te, id est, ad hoc vel idcirco feci et posui te, et de somno peccati quo eras sopitus, suscitavi te, non ad gratiam, sed ad malitiæ tuæ majorem ostensionem, ut ostendam in te virtutem, id est potentiam meam, percutiendo Ægyptum diversis plagis, teque ad ultimum submergendo in mari Rubro, et ut annuntietur nomen meum in universa terra, id est, fama majestatis meæ divulgetur ubique, et omnes agnoscant potentiam meam, auditis mirabilibus quæ feci in te.5253 Dicitur autem Deus Pharaonem excitasse seu posuisse ut virtutem suam in ipso ostenderet, et nomen suum hominibus revelaret, plagando et ante plagarum illationem indurando Pharaonem, consecutive : quia tam potens ac bonus est Deus, ut non permitteret esse malos, nisi vellet et posset ex hoc elicere bona. Quamvis ergo agnovit Pharaonem sic obstinandum et periturum, fecit tamen et posuit eum, quia ex ejus obstinatione elicere potuit et voluit, per modum sequelæ, divinæ virtutis atque justitiæ ostensionem, divinique nominis propalationem. Quod autem sit iste sensus litteræ allegatæ, constat ex conclusione Apostoli, inferentis :
Ergo cui vult miseretur, per gratiam deducendo ad gloriam. Hoc convenit Deo per se, ita ut prædestinatio ejus sit causa gratiæ et gloriæ. Et quem vult indurat, non influendo malitiam, sed non conferendo subsidium.54 Hoc convenit Deo per accidens, scilicet quia non removet prohibens.55 Sicut nauta per suam absentiam est causa submersionis navigantium; et sol per suam elongationem est causa congelationis, non impertiendo frigiditatem, sed non influendo calorem: sic Deus indurat, non adhibendo gratiam cordis duritiam mollificantem. Porro, reprobatio divina non est causa culpæ, sed pœnæ propter culpam. Sumendo ergo reprobationem divinam pro ordinatione alicujus ad pœnam, sic secundum ordinem rationis, præscientia peccatorum reprobationem præcedit, quoniam Deus neminem ordinat ad pœnam nisi quia agnoscit et præscit ejus malitiam.
Sed quia prædicta miranda sunt, et multis errandi occasionem ministrant, ideo movet Apostolus, quod noverat a carnalibus esse movendum. Dicis itaque mihi: id est, si Deus quem vult indurat, et cui vult miseretur, videtur quod sicut vocatio justi, ita induratio reprobi ex divina voluntate dependeat: ut sicut non est ex meritis quod Deus miseretur, ita non erit ex meritis quod reprobat; sique imputabitur Deo quod unus sit bonus, et alius malus. Ideo subditur: Quid adhuc quæritur? id est, quum ista ita se habeant, cur ultra inquiritur cur iste sit bonus, et iste malus? vel, quid ab aliquo requiritur ut bene operetur? vel, cur Deus aut alius quisquam conqueritur de hoc quod quidam impie vivunt? voluntati enim ejus quis resistit? id est, quum nullus valeat divinæ resistere voluntati. Ista objectio fortis esset, si Deus esset directa et effectiva causa indurationis, sicut est directa et effectiva causa justificationis. Hoc autem ita non est, sicut jam patuit.
Apostolus demum respondet ad hoc, primo redarguens temeritatem eorum qui profunda Dei scrutari præsumunt. O homo mortalis, in ordine intellectualium substantiarum novissimus, qui nec te ipsum, nec inferiora te comprehendere potes, tu quis es qui respondeas Deo, opera
Esther xiii, 9.
20 ejus impugnando, intelligendo, vel ejus sermonibus responsa præstando? Nullum horum facere potes. Scriptum est enim: Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem.56 Et in libro Sapientiæ: Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore;57 quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit? Hinc ait beatus Job: Quis ego sum ut respondeam Deo, et loquar verbis meis cum eo?58 Et rursus: Si voluerit homo cum Deo contendere, non poterit respondere unum pro mille.59 Numquid dicit figmentum, id est opus, ei qui se finxit, Quid me fecisti sic? id est, sicut figmentum non dicit figulo, cur sic fecerit se, quia nec se ipsum nec figulum comprehendit; sic homo non debet dicere incomprehensibili factori suo: Cur ita fecisti, unum eligendo, alium dimittendo, plus gratiæ conferendo seu etiam præparando isti, quam mihi? Hoc verbum Apostoli, sumptum videtur ex eo quod Isaias ait: Væ qui contradicit factori suo: numquid dicit lutum figulo, Quid facis?60
Consequenter ponit Apostolus generalem rationem, cur Deus quosdam prædestinavit, et quosdam præscivit, ostenditque propositum suum per simile. An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa, id est ex eodem luto, quod est suæ artis materia, facere aliud quidem vas in honorem, id est ad usus honestos, et in forma decora, ut collocetur in mensa, aliud vero in contumeliam? id est, sicut figulus hoc potest, sic utique Deus in natura humana potest quosdam producere ad salutem, quosdam ad damnationem. Unde per Jeremiam testatur:61 Numquid sicut figulus non potero vobis facere, domus Israel? Ecce sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea.62 Non tamen iniquus est Deus, quoniam nulli aliquid debet. Sed quum Deus etiam multa bona impendat perversis et reprobis, sicut subjungitur, patet quod non solum sit non injustus, sed etiam pius.
22
Quod si Deus volens ostendere iram suam, id est justam vindictam, et notam facere potentiam suam, id est justitiæ suæ rigorem et potestatem in reprobis in hac vita, vel postea, ut in eis reluceat divina justitia, sicut in prædestinatis resplendet divina clementia; sustinuit tamen in multa patientia, id est, longanimiter et multum benigne exspectavit pœnitentiam perversorum, qui sunt vasa iræ apta in interitum, id est digna morte æterna, quoniam habent in se vitia, propter quæ Deus offenditur, et iratum se monstrat pœnas infligendo. Et quia impiorum damnatio cedit ad gloriam electorum, Apostolus subdit : ut ostenderet divitias gloriæ suæ, id est opulentissimam bonitatem suam, et copiosissimam gratiam, descendentem in vasa misericordiæ, id est in homines misericorditer prædestinatos, quæ præparavit in gloriam, id est, præordinavit et condidit ad conquirendam beatitudinem sempiternam.6364
In his verbis declarat Apostolus, quantum ab homine capi potest vel sciri expedit, quæ sit communis ratio prædestinationis et reprobationis divinæ. Quippe ut Salomon ait, Omnia propter se ipsum operatus est Dominus; et in Ecclesiaste, Fecit Deus opera sua ut timeatur.65 Ex quibus elucescit, quod Deus propter se ipsum finaliter omnia fecit, videlicet ut sua perfectio in creaturis appareat, sicque ex consideratione earum Deus glorificetur, ametur, ac timeatur. Ad perfectionem autem divinæ naturæ, præcipue pertinent misericordia et justitia. Opera autem misericordiæ faciunt Deum amabilem; opera vero justitiæ reddunt eum terribilem. Utraque tamen faciunt eum gloriosum et honorandum. Ut ergo divina perfectio reluceret in rebus sub ratione misericordiæ, prædestinavit Deus nonnullos, quibus sola pietate præparavit gratiam viæ et gloriam patriæ. Volens quoque relucere in creaturis suam justitiam, quosdam reliquit, quos dicitur reprobare : quod secundum Augustinum, est nolle misereri.
Unde Salomon ait : Fecit Deus impium ad diem malum.66 Et alibi dicit Scriptura : In diem perditionis servatur impius, et ad diem furoris ducetur. Verumtamen, quoniam bonitas atque perfectio Dei excellentius repræsentatur ac splendet in electis quam reprobis, ideo prædestinati, specialiter facti dicuntur ad gloriam Dei, juxta illud Isaiæ : Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Omnia hæc breviter tangit Apostolus quum ait, quod Deus ostendere volens iram et potentiam suam, sustinuit vasa iræ ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasis misericordiæ, id est in prædestinatis, de quibus subjungitur :
Quos et vocavit ad fidem et gratiam per prædicationem Apostolorum, non solum ex Judæis, sed etiam ex gentibus : ex utroque enim populo quidam ad Christum conversi sunt; sicut in Osee propheta dicit : Vocabo, id est nominabo, non plebem meam, id est populum gentilem, plebem meam. Nam ante conversionem suam erant non plebs mea secundum præsentem justitiam, quamvis secundum æternam prædestinationem fuerint semper plebs mea. Et non dilectam meam, id est eamdem plebem quam tempore suæ idololatriæ non dilexi, quantum ad culpam, vocabo dilectam meam, id est mihi dilectam, quum fidem et caritatem habuerint. Tunc enim amici erunt. Et non misericordiam consecutam, id est gentilitatem, quæ ante Christi adventum expers erat gratiæ Dei, vocabo misericordiam consecutam, quum gratiam Christi receperit. Hoc quod dicitur, Misericordiam consecutam, construendum est separatim, ut sit sensus, quod plebs gentilis quum fuerit conversa, vocabitur misericordiam consecuta. Et erit, id est, continget quod subditur, quod etiam jam dudum constat impletum : In loco, id est in terris gentilium, ubi dictum est a me per servos meos eis : Non plebs mea estis vos, o gentiles, quamdiu idolis deservitis ; ibi vocabuntur gentes istæ ad fidem conversæ, filii adoptivi Dei vivi. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Consequenter declarat Apostolus non omnes Judæos incredulos esse Domino Salvatori. Isaias autem clamat, id est, manifeste prophetat et dicit, pro Israel, id est de salvatione Judæorum : Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris67, id est, quamvis populus Israel præ multitudine innumerabilis fuerit, reliquiæ salvæ fient, id est, aliqui, numero pauci respectu aliorum, salvabuntur credendo in Christum : sicut in primitiva Ecclesia factum agnoscimus. Quomodo autem salvæ fient, adjecit : Verbum enim consummans et abbreviahs in æquitate : hoc est, doctrina Christi, seu verbum Evangelii, est consummans, id est observantem ad perfectionem perducens, et præcepta legis consiliis suis perficiens ; et abbreviahs, id est brevi sermone perfectionem includens, innumerabiles legis cærimonias observantiasque excludens ; in æquitate, id est in approbatione et observatione præceptorum moralium, quæ justa sunt atque servanda, quum sint de actibus virtutum ; quia verbum breviatum, id est compendiosum, faciet Dominus Christus super terram. Hoc verbum breviatum quod Christus prædicavit in mundo, est caritatis præceptum, qua Deus proximusque diligitur. De quo verbo dicit in Evangelio : In hoc tota lex pendet et Prophetæ.
Sciendum vero, quod Isaias ubi præallegata verba inducit, loquitur de impugnatione filiorum Israel a rege Assyriorum, temporibus Ezechiæ regis Juda, vel Osee regis Israel, ut alii asserunt. Ideo quidam dicit prædicta verba Isaiæ ad litteram intelligenda esse de filiis Israel evadentibus manum regis Assyriorum. Sed hoc non videtur, quia Apostolus hoc loco apertissime ait, quod Isaias clamat pro filiis Israel qui salvantur per Christum, quemadmodum Osee propheta clamat pro gentibus ad fidem conversis. Præterea, quod adjungit Isaias, Verbum enim consummans et abbreviahs, etc., est ratio verbi prædicti de salvatione reliquiarum Israel per Christum facta. Hieronymus autem, Augustinus, Ambrosius, et omnes pene doctores catholici, exponunt hoc ad litteram de verbo evangelicæ legis. Ergo salvatio illa non est intelligenda de temporali et corporali liberatione a rege Assyriorum, sed de salvatione spirituali atque æterna facta per Christum. Unde Hieronymus, Prophetarum studiosissimus explanator, exponendo præmemorata verba, dicit quod Isaias, descripta particulari, temporali ac figurativa liberatione Judæorum a rege Assyriorum, oculum mentis convertit ad salvationem universalem, spiritualem atque perfectam per Christum exhibitam. Et probat hoc S. Hieronymus auctoritate Apostoli, qui præsenti capitulo probat conversionem reliquiarum Israel prædicta auctoritate Isaiæ. Probatio autem per Scripturam, non valet nisi secundum sensum litteralem, ut Augustinus frequenter commemorat.
Et sicut prædixit Isaias in libro visionum suarum : Nisi Dominus Sabaoth, id est exercituum, vel virtutum, præsertim cœlestium : de quo angeli clamant : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum. Secundum Hieronymum, pro eo quod est Sabaoth, Septuaginta interpretes ponunt, Omnipotens. Quibus consonare videtur, quod Joannes in Apocalypsi verba Isaiæ inducens, sic ait : Requiem non habebant, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens. Itaque, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis Judæis semen, id est reliquias in Christum credentes, videlicet sanctos Apostolos et ceteros ex Judaismo conversos, de quibus per Prophetam dicitur : Isti sunt semen cui benedixit Dominus ; sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus, id est, penitus damnati essemus propter nostram incredulitatem, sicut perierunt habitatores Sodomæ et Gomorrhæ, cum aliis trium urbium habitatoribus, scilicet Adama, Seboim et Segor. Quidam exponit hæc verba Isaiæ ad litteram de Judæis non occisis a rege Assyriorum tempore Ezechiæ. Sed expositio talis repellitur eisdem rationibus quibus præcedens.
Movet præterea Apostolus dubium, omni admiratione dignissimum. Quid ergo dicemus? id est, quum ex verbis Isaiæ jam pateat, paucos Judæorum credidisse, et multos de gentibus, quod mirum apparet, quid ergo dicemus ad hoc? scilicet: Quod gentes quæ non sectabantur justitiam, id est gentiles idololatriæ dediti, non observantes justitias legis divinæ seu scriptæ, apprehenderunt, id est, consecuti sunt, justitiam: justitiam autem quæ ex fide est, id est justitiam evangelicæ legis, quæ salvat per fidem, non justitiam legis Mosaicæ. Israel vero, id est populus Judæorum, sectando legem, id est præceptum, justitiæ, quæ in cærimoniis et sacrificiis consistebat, vel legem Moysis; vel, Legem justitiæ veræ et christianæ sectando, id est aliqualiter imitando, non quia lex Christi præcessit, sed quia prænuntiata et declarata est eis aliquo modo per Prophetas, sicque cœperunt eam sequi, præstolando eam, et secundum eam aliquo modo vivendo; in legem justitiæ veræ et christianæ non pervenit, recipiendo gratiam Christi, per quam evangelica adimpletur justitia, de qua dicit Salvator: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum.68 Quare sic contigit?
Et respondet Apostolus: Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, id est, Judæi quærebant justificari, non virtute et merito fidei Christi, sed per opera legis scriptæ, quum tamen sine fide et gratia Christi, nemo unquam salvari potuerit, sicut ostensum est.69 Offenderunt enim, id est impegerunt, in lapidem offensionis, id est in Christum, qui bonis est lapis salutis, impiis autem est lapis offensionis.70 Quemadmodum enim tendens in via, et pede in lapidem impingens, impeditur seu retardatur in via a progressu ad terminum viæ; sic Judæi peccando per infidelitatem atque præsumptionem, in Christum impingentes, retrusi atque impediti sunt a via salutis, nec pervenerunt ad finem beatum. Dicitur autem Christus lapis, propter constantiæ firmitatem. Sicut scriptum est apud Isaiam: Ecce pono in Sion, id est in populo Judæorum, inter quos conversatus est Christus; vel in Jerusalem, et in templo ubi frequenter fuit et docuit;71 lapidem offensionis et petram scandali, id est Christum:72 qui occasionaliter factus est Judæis lapis offensionis, id est peccati, quoniam contempserunt blasphemaveruntque eum, quemadmodum Petrus ait in Actibus: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus.73 Factus quoque est eis petra scandali, id est spiritualis ruinæ. Sæpe enim Judæi scandalizabantur in verbis atque operibus Christi, non tamen nisi ex sua mera perversitate, dicentes: Ecce homo vorax, potator vini, amicus publicanorum, et multa hujusmodi.74 Et omnis qui crediderit in eum fide per dilectionem operante, non confundetur in æternum, nec spe sua frustrabitur; sed honorificabit eum Christus, quum fuerit suo tribunali oblatus.
Hanc etiam scripturam allegat Petrus in prima sua Canonica, dicens: Propter quod continet Scriptura: Ecce ponam in Sion lapidem summum, angularem. Quod vero Petrus et Paulus adjiciunt, Qui crediderit in eum non confundetur, secundum translationem Septuaginta interpretum allegatur.7576 Loco cujus, translatio nostra sic habet: Qui crediderit, non festinet. — Hic est lapis, qui juxta Danielis oraculum, exscissus est de monte sine manibus.77 De quo scriptum est per Zachariam, Super lapidem unum oculi septem sunt:7879 quia in Christo fuerunt septem dona Spiritus Sancti.8081
30
31
32
Footnotes
-
In Rom. I, 9. ↩
-
Rom. xi, 7-9. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Rom. iii, 8. ↩
-
Philipp. i, 23, 24. ↩
-
Philipp. i, 22. ↩
-
Exod. xxxii, 31, 32. ↩
-
Luc. ix, 25. ↩
-
Num. xii, 3. ↩
-
Num. xiv, 20. ↩
-
Exod. xxxii, 33. ↩
-
Oratio Manassæ. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Rom. xi, 1. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
Act. xxi, 20. ↩
-
Jer. xxxi, 9. ↩
-
Rom. i, 3. ↩
-
Jer. xxiii, 6. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Is. i, 11. ↩
-
Is. lv, 11. ↩
-
Gen. xxxii, 28. ↩
-
Joann. viii, 39. ↩
-
Ibid. 44. ↩
-
Gen. xxi, 12. ↩
-
Galat. i, 30. ↩
-
Gen. xxi, 10; ↩
-
Rom. viii, 23. ↩
-
Gen. xvi, 15; xxv, 1, 2. ↩
-
9 Gen. xviii, 10. ↩
-
Gen. xxv, 24. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Gen xxxiii, 9; xxxvi, 7. ↩
-
II Reg. viii, 14. ↩
-
Gen, xxv, 23. ↩
-
II Reg. ↩
-
Malach. i, 3. ↩
-
Malach. 1, 3. ↩
-
Ps. xci, 16; ↩
-
Deut. xxxii, 4. ↩
-
Matth.xx, 13-15. ↩
-
Exod. xxxiii, 19. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Jer. x, 23. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Cant. 1, 3. ↩
-
Joann. vi, 44. ↩
-
Exod. ix, 16. ↩
-
Joann. xiv. ↩
-
Joann. vii-xii. ↩
-
18 cujus ↩
-
Cant. i, 3. ↩
-
Eccle. viii, 17. ↩
-
Sap. ix, 16. ↩
-
Job ix, 14. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Is. xlv, 9. ↩
-
Jer. xviii, 6. ↩
-
Ps. xci, 16. ↩
-
I Petr. II, 10. ↩
-
Osee II, 24; ↩
-
Eccle. III, 14. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Osee I, 10. ↩
-
Matth. v, 20. ↩
-
Rom. 1, 17; III. ↩
-
I Petr. u, 7. ↩
-
Matth. xxvi, 55. ↩
-
Is. viii, 14; xxviii, 16. ↩
-
Act. iv, 11. ↩
-
Matth. xi, 19. ↩
-
I Petr. ii, 6. ↩
-
I Petr. ii, 6. ↩
-
Dan. ii, 34. ↩
-
Is. xi, 2, 3. ↩
-
Zach. iii, 9. ↩
-
Dan. ii, 34. ↩
-
Rom. i, 17; iii. ↩
Chapter 14 of 21