Skip to the text

Articulus 14

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : FRATRES, VOLUNTAS QUIDEM CORDIS MEI, ETC.

OSTENDIT beatus Apostolus affectum suum ad populum Judæorum in præcedenti capitulo, de eorum damnatione tristando; jam idem agit, pro eorum salute orando, et ait: Fratres, o vos Christifideles, voluntas quidem cordis mei, id est desiderium animæ meæ: sumitur enim hoc loco voluntas pro actu voluntatis; et obsecratio ad Deum, id est invocatio Dei per aliqua sacra: ut quum dicimus, Per incarnationem tuam libera nos. Quod genus orationis est ardentius, et ad impetrandum magis idoneum, quia non propriis, sed rei sacræ innititur meritis. Fit pro illis incredulis Judæis in salutem, tanquam in finem, id est ad hoc ut salventur.

Cur autem pro eis orandum sit, subdit: Testimonium enim perhibeo illis, quod æmulationem Dei, id est zelum honorandi Deum, habent: nam Christum ejusque discipulos persequendo, putant se Deo præstare obsequium, eo quod putent Jesum non esse Christum; sed non secundum scientiam, id est, zelum istum non habent secundum veram discretionem. Cujus ratio sequitur: Ignorantes enim justitiam Dei. Communiter enim dicunt doctores, non esse intelligendum hoc de increata Dei justitia qua ipse in se justus est, sed de justitia quam efficit in nobis per fidem formatam: quæ justitia facit dignum vita æterna; eratque Judæis ignota, quoniam non putabant hominem justificari per fidem Christi sine operibus legis. Videtur tamen etiam de increata Dei justitia posse intelligi. Justitia quippe vel sapientia, aut similis divinæ naturæ perfectio, dupliciter noscitur: primo, quoad se ipsam; secundo, quoad suum effectum. Quamvis ergo Judæi agnoverint justitiam Dei quoad se ipsam, scientes Deum esse justum, non tamen quoad homines et justificationes ipsorum. Non enim arbitrabantur justum in conspectu Dei, vel divinæ justitiæ congruere, ut homo per fidem et gratiam sine operibus legis consequeretur salutem: quum tamen hoc justum sit ex parte Dei, qui adeo bonus est, ut decens et justum sit eum taliter tamque gratiose salvare. Et suam quærentes statuere, id est, propriam justitiam allegantes, et in legis carnalibus justitiis confidentes, seque propriis viribus legem posse implere præsumentes, justitiæ Dei non sunt subjecti: quia sic sentiendo, nec Deo obediunt, nec ad justitiam quam fecit Deus in nobis per fidem, confugiunt, pro ejus infusione rogando, sed contradicunt eidem.

Finis enim legis scriptæ, est Christus: quia lex vetus dispositio erat ad Christum et evangelicam legem, juxta illud, Lex pædagogus noster fuit in Christo.1 Et sic Christus est finis ad quem ordinabantur lex scripta. Dicitur etiam finis terminans legem, quantum ad cærimonialia et judicialia. Dicitur insuper finis consummans atque perficiens legem, et ejus promissa exsolvens. Unde ait Salvator: Non veni legem solvere, sed implere.2 Et alibi quoque ait Scriptura:3 Lex per Moysen data est, veritas per Christum facta est. Sic ergo finis legis est Christus, valens ad justitiam habitualem et actualem justificationem, vel ad justitiam acquirendam et exercendam, omni credenti, tam sub veteri quam sub novo Testamento. Omnes enim fideles per fidem Salvatoris justificati sunt. Quod probat Apostolus auctoritate Moysis.

Moyses enim scripsit in Levitico atque Numeris, quoniam justitiam quæ ex lege est, qui fecerit homo, id est, qui legis præcepta servaverit, vivet in ea, id est, merito hujus justitiæ mortem temporalem, quæ transgressoribus infligebatur, evadet, et vivet vita naturæ, imo et temporalia ad vitam necessaria sortietur.456 Unde et Moyses sæpius ait: Fac hoc vel hoc, ut bene sit tibi et longo vivas tempore in terra quam Dominus dederit tibi.7 Quod autem non vixerit homo in ista justitia virtute legis, vita gratiæ, patet ex eo quod per Ezechielem asserit Dominus: Dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent.8 De hoc dicta sunt multa superius.

Quæ autem ex fide est justitia, id est, de justitia Christi, quæ datur per fidem, sic dicit Moyses in Deuteronomio: Ne dixeris in corde tuo, id est, ne cogitare præsumas, Quis ascendet in cœlum? id est, nemo est qui in cœlum ascendere poterit. Noli sic cogitare, quoniam id est Christum deducere: id est, sic æstimare, est dicere quod nec Christus ascendit;9 sicque eum deducis ad inferos, sicut et ceteros mortuos, et ita pertineres ad eos de quibus ait in Psalmo:10 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. Sed nec dixeris in corde tuo, Aut quis descendit in abyssum, id est in infernum seu limbum? quasi dicas, Nullus descendit. Noli hoc dicere, quia hoc est Christum a mortuis revocare: id est, hoc esset dicere, quod Christus pro hominum liberatione nec mortuus esset, nec ad inferos descendisset. Si enim nullus descendit, opus non fuit Christum mori atque descendere.

Hæc expositio Glossæ sumpta ex sanctis doctoribus, Lyræ non placet. Ait enim circa hunc locum, quod ista expositio in nullo concordare videtur cum scriptura Deuteronomii allegata, nec cum littera sequenti. Ipse enim exponit hoc modo: Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendet in cœlum? negative; id est Christum deducere, id est dicere quod nondum venit in mundum, adductus per obedientiam Patris. Aut quis descendit in abyssum? negative loquendo; hoc est Christum a mortuis revocare, id est dicere quod non fuit mortuus neque surrexit. Hanc expositionem probat per litteram sequentem: Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum venisse in mundum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.11 Hæc probatio bona esset, si verba ista immediate jungerentur verbis prædictis. Verum, interponuntur alia verba complura, videlicet: Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo:12 hoc est verbum fidei quod prædicamus. Et subditur: Quia si confitearis in ore tuo, etc. Ex quo patet insufficientia probationis.

Denique quantum capio, melior et verbis Moysis consonantior est expositio Glossæ quam Lyræ. Et ut veritas certius elucescat, sciendum quod Moyses hæc verba inducit ad auferendum impossibilitatem et excusationem de observantia legis per ipsum datæ. Sic namque habet translatio nostra, videlicet translatio Hieronymi: Mandatum hoc quod ego præcipio tibi, non supra te est, nec procul positum, nec in cœlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ascendere in cœlum, ut deferat illud ad nos? Neque trans mare positum, ut dicas:13 Quis ex nobis transfretare possit mare? Sed juxta est sermo valde, in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum:14 id est, jam vobis data est lex, et in tabulis scripta digito Dei, ideo de ejus omissione ac transgressione excusationem non habetis. Dicit itaque Lyra: quia Deuteronomium figura erat novæ legis, idcirco Apostolus jam allegat scripturam hanc figuraliter de nova lege, ad cujus custodiam omnes tenentur, videlicet ad excludendum excusationem de prævaricatione novæ legis. Sed huic obviare videtur quod nunc dicit Apostolus, Moysen præinducta verba dixisse de justitia fidei. Est ergo pensandum, quod Scriptura sacra non semper allegatur secundum sensum totalem, perfectum seu integrum, quia in eadem auctoritate Scripturæ, multæ particulares sententiæ includuntur, et ita scriptura talis allegari potest per determinationem ad sententias particulares inclusas. Sic agitur in præsenti. In prædicta enim scriptura includitur, secundum intentionem Moysis, aliquem posse in cœlum ascendere, et in abyssum descendere. Sed hoc credere, pertinet ad justitiam fidei. Ideo bene ait Apostolus Moysen ista disseruisse de justitia fidei, etiam ad litteram : quæ si quis dixerit impossibilia esse, derogat Christo, qui descendit ad inferos, et ascendit in cœlos. Ob id Moyses prohibet dicere, Quis ascendet in cœlum ?

Sed quid dicit Scriptura in Deuteronomio de justitia fidei? Et respondet. Prope est verbum, id est sermo salutis fideique doctrina, in ore tuo ad loquendum, et in corde tuo ad credendum : jam enim Deus omnibus obtulit verbum salutis ; hoc est verbum fidei quod prædicamus :15 id est, verbum istud, quod (teste Scriptura) prope est tibi in ore et corde, est verbum Christi, vel scriptum de Christo (quemadmodum ipse in Evangelio loquitur : De me ille, scilicet Moyses, scripsit), quod nos Apostoli evangelizamus, dicentes : Quia si confitearis, o Christiane seu homo quicumque, in ore tuo Dominum Jesum esse regem Messiam et Filium Dei, coram hominibus, etiam coram infidelibus, si ratio exigat ; vel si solus es, coram Deo ; et in corde, id est in intellectu tuo, qui est fidei subjectum, credideris fide formata, quod Deus Pater vel Trinitas illum suscitavit a mortuis; salvus eris salute perpetua, de qua ait Propheta :

Vere in Domino Deo nostro salus Israel.16

Christus enim testatur :17 Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Et Joannes : Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?

A Deinde ostendit Apostolus, quod vera justitia habetur et exercetur per fidem. Corde enim creditur ad justitiam, id est, corde credendo tendit seu proficit homo ad justificationis adeptionem vel augmentationem. Credendo enim meretur homo peccati remissionem, gratiæ infusionem, justitiæ exercitationem. Fides autem informis disponit ad hæc; fides vero formata, id est caritati unita, auget ac perficit ista. Per fidem enim habitat Christus in cordibus nostris, secundum Apostolum.18 Secundum Lucam quoque, Deus fide purificat corda hominum.19 Ore autem confessio fit ad salutem æternam adipiscendam, quia ut dictum est, per confessionem Christi prædictam meretur homo vitam æternam. Confessio quippe oris est effectus fidei cordis, quemadmodum oratio vocalis effectus est latriæ, et eleemosynarum largitio effectus est misericordiæ. Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. Hoc in fine præcedentis capituli expositum est.20

Non enim est distinctio Judæi et Græci, id est gentilis fidelis, quantum ad consecutionem salutis et gratiæ Christi. In omni enim gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est Deo, apud quem non est personarum acceptio.21 Ideo omnes generaliter salvantur et justificantur per fidem. Nam idem Dominus omnium ratione generalis dominii. De quo scriptum est :22 Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita ; et alibi : Deus cœlorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ.23 Dives in omnes qui invocant illum, id est omnium bonorum atque pulchrorum ac desiderabilium opulentia plenus, sufficiens ditare omnes qui intimo cordis affectu ejus pietatem implorant, imo indesinenter ditans hujusmodi. Prope enim est Dominus omnibus invocantibus eum.24 Omnis enim qui cumque invocaverit nomen Domini, id est ipsum Dominum nomine designatum, salvus erit, modo in spe per gratiam, postmodum in re per gloriam, si tamen perseveranter ac rationabiliter invocet.25 Hoc apud Joelem enim scriptum est.26

Consequenter probat, quod adeptio salutis per invocationem, præsupponit fidem. Quomodo ergo invocabunt eum, scilicet Deum vel Christum, in quem non crediderunt? Nequaquam. Invocatio enim fidem præsupponit, sicut alibi dicit Apostolus: Accedentem ad Deum oportet credere.27 Sed videtur obviare quod ait Salvator Samaritanæ: Vos adoratis quod nescitis.28 Et respondendum, quod Samaritani non habuerunt fidem quæ est virtus theologica, sicut nec hæreticus discredens in uno articulo fidei: non enim receperunt libros Prophetarum. Propterea nec veraciter adoraverunt. Unde Christus adjecit: Eos qui adorant, in spiritu et veritate adorare oportet.29 Aut quomodo credent ei, scilicet Deo, quem non audierunt,, id est, de quo nihil dictum est eis? Fides enim est ex auditu.30 Nam teste Philosopho, auditus est sensus disciplinæ. Quum ergo fides non habeatur nisi per revelationem alterius, oportet ut primum audiatur, vel per locutionem internam ab angelo, vel per locutionem exteriorem ab homine. Quomodo autem audient sine prædicante, id est annuntiante? Loquitur autem Apostolus de auditu exteriori per hominem, quia hoc modo communiter adducti sunt homines ad fidem. Nihilo minus, secundum Dionysium, quidam gentilium solo angelorum ministerio ad fidem conversi sunt.

Quomodo vero prædicabunt, id est, qua auctoritate vel efficacia prædicationis officium assument vel exsequentur hi per quos alii convertendi sunt, nisi mittantur a Deo, qui det eis os et sapientiam miraculorumque gratiam?31 Actus namque prædicandi præsupponit auctoritatem officii: ideo oportet ut a Deo vel ejus vicem gerente, prædicator verbi Dei mittatur. Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! id est, valde decori sunt pedes et gressus atque affectus Apostolorum, prædicantium reconciliationem mundi factam per Christum, et bona sæculi futuri, quæ oculus non vidit, nec auris audivit.32 Hoc ad litteram dictum est de prædicatione evangelicæ legis per Apostolos, quibus dixit Salvator:33 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui. Nostra tamen translatio continet sic: Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem, annuntiantis bonum!34 Ponit enim Isaias singulare loco pluralis.

Sed non omnes obediunt Evangelio, id est annuntiationi nostræ de Christo, fidem recipiendo. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro, id est mysteriis Christi quæ ego aliique Prophetæ a Spiritu Sancto audivimus, et aliis audienda proponimus?35 tanquam dicat, Pauci credent. Hoc tamen ad litteram de populo Judæorum prædictum est, quorum pauci conversi sunt. Unde in Joanne legitur: Quum tanta signa fecisset coram eis Jesus, non credebant in eum, ut sermo Isaiæ impleretur quem dixit:36 Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides est ex auditu, tam ejus qui in fide instruitur, quem oportet audire prædicantem, quam ejus qui prædicat, quem oportet audiri. Auditus autem qui ad fidem exigitur, est per verbum Christi, quod venit ad aures corporis, et aperit aures mentis. Nisi enim proponeretur verbum Dei, non esset auditus fidem dispositive inducens. Ipse vero habitus fidei, non est nisi a Deo per creationem.

Sed dico, interrogando ut magis apte respondeam: Numquid non audierunt prædicationem Evangelii, qui obedire noluerunt? quasi dicat, Utique audierunt. Quod probat auctoritate Psalmistæ: Et quidem in omnem terram Judææ, vel in principales plagas terræ, exivit sonus eorum, id est prædicatio Apostolorum;37 et in fines orbis terræ exierunt verba eorum, quia ubique prædicaverunt Apostoli per se ipsos et suos discipulos, ut patet in diversis legendis et historiis. Joannes quippe implevit Christi Ecclesiis Asiam, Petrus Italiam, Andreas Achaiam, Matthæus Æthiopiam, Thomas Indiam, Bartholomæus Armeniam, Paulus totum pene orbem.38 Hinc enim scriptum est : Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et : Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.

Deinde ostendit inexcusabilitatem Judæorum. Sed dico, quærendo : Numquid Israel, id est populus Judæorum, non cognovit Christum et ejus doctrinam? Probat autem Apostolus quod utique cognoverunt. Primus Moyses, id est Prophetarum præcipuus, et ejus quod jam subditur, primus assertor, dicit in Deuteronomio : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Translatio Hieronymi talis est : Ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos; ignis succensus est in furore meo.39 Loquitur autem in persona Dei, ut sit sensus : Ego ad æmulationem, id est invidiam, vos Judæos adducam, non efficienter, sed permissive, quomodo per Prophetam dico : Propheta quum erraverit, ego Dominus decepi prophetam illum;40 in non gentem, id est gentiles, ita quod eis invidebitis, quum receperint libros Prophetarum ac legis, et in Christum crediderint :41 sicut jam diu cernimus adimpletum; in gentem insipientem, id est idola colentem, quod est summa stultitia et divinorum cognitionibus destituta. Dicuntur autem gentiles, non gens : Primo, quoniam tempore suæ idololatriæ non pertinebant ad Deum, nec erant plebs ejus. Secundo, quia ob vitæ suæ vilitatem, a Judæis reputabantur ut canes.42 Nam Christus asserit : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus;43 et Moyses, Projicietis ea canibus : ubi per canes significantur gentiles. — Vel sic : Ego ad æmulationem, id est invidiam contra Christum, vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, id est, ita ut derelicti a me propter vestram malitiam, efficiamini non gens mea, et populus stultus.44 In iram vos mittam, id est, in indignationem et iracundiam contra Christum et ejus discipulos mitti a dæmone permittam; vel, In iram, id est in vindictam justitiæ meæ, videlicet in pœnam vobis a Romanis inflictam, mittam vos effective, propter peccata in Christum commissa.

Post hæc ostendit Apostolus auctoritate Isaiæ Judæorum excæcationem propter suam contra Christum perversitatem, et gentium illuminationem. Isaias autem audet, id est, audacter se habet prænuntiando cæcitatem Judæorum illuminationemque gentium : ex qua prænuntiatione imminebat ei persecutio a Judæis sui temporis, imo et periculum mortis ; et dicit in persona Christi : Inventus sum per fidem et contemplationem, a non quærentibus me, id est a gentilibus, qui me non requirebant, quousque misi ad eos Apostolos meos : et ita eos misericorditer præveni. Palam, non per speciem, sed per fidem illuminatam, per Scripturas et signa, apparui his qui me non interrogabant, id est prædictis gentilibus, qui non sciscitabantur ab aliis quomodo possent venire ad me.

Ad Israel autem, id est populum Judæorum, dicit Isaias capitulo præmemorato, in Christi persona : Tota die, id est assidue eo tempore quo inter Judæos conversabar ac docui, expandi manus meas45 corporales ac spirituales ad populum non credentem et contradicentem mihi, ingratos, perfidos atque blasphemos Judæos, quibus varia beneficia spiritualia et corporalia præbui, esurientes alendo, ægros sanando, ignorantes docendo, et tandem in cruce pro eorum salute brachia extendendo.

Quia hoc loco dicit Apostolus, Israel seu Judæos cognovisse Christum, considerandum quomodo hoc intelligendum sit.46 Quidam igitur dicunt, quod legisperiti sciverunt eum esse Christum, propter miracula et Scripturas. Unde Nicodemus legisperitus dixit:47 Scimus quia a Deo venisti magister;48 nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum illo. Ex invidia ergo averterunt populum, ne crederent eum esse Christum. Glossa vero affirmat Judæos sic cognovisse, ut nec ratione nec auctoritate contradicere potuerint, sed non vere cognoverunt, ita ut menti eorum bene sederet. Thomas dicit (de cujus dicto sæpe miratus sum), idem dicit Ambrosius, quod certe noverunt eum esse Christum in lege promissum ut hominem, sed non cognoverunt naturam ejus divinam. Verum, quum Petrus apostolus apertissime dicat:49 Fratres, scio quia per ignorantiam peccastis, sicut et principes vestri; et Paulus:50 Si cognovissent, inquit, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Christus quoque Pharisæos redarguit, quod ejus adventum non cognoverunt ex vaticinio Danielis, qui tempus illud determinavit:51 Faciem (inquit) cœli judicare nostis, signa autem temporum non potestis?52 Unde secundum Augustinum, divino moderamine factum est ut primus Christi adventus esset occultus, quoniam si manifestus fuisset, nemo illum judicare aut occidere præsumpsisset. Hinc igitur puto Judæos sic agnovisse Christum, sicut cognoverunt diaboli: qui a principio nativitatis usque ad horam passionis, nunquam habuerunt certam et stabilem de Christo notitiam, sed conjecturalem, nutantem atque ambiguam. Interdum enim, visis aliquibus mirabilibus Christi, dixerunt: Scimus quis sis; et: Jesu Fili Dei, quid venisti torquere nos?53 Interdum vero, visis humilitatibus et pœnalitatibus ejus, æstimaverunt eum non esse Christum.54 Propter quod mortem ejus procuraverunt. Ita Judæi quandoque verisimiliter suspicabantur eum esse Christum, ut quum dixerunt: Si tu es Christus, dic nobis palam. Quandoque autem scandalizabantur in verbis, factis, ac passionibus Christi, putantes eum non esse Christum.55 Tandem vero, prævalente invidia, et sacerdotum ac legisperitorum persuasione populum avertente, pene omnes opinati sunt eum non esse Christum, dicentes concorditer: Sanguis ejus super nos et super filios nostros;56 et, Si non esset hic malefactor, non tradidissemus eum.

Footnotes

  1. Galat. III, 24. ↩

  2. Matth. V, 17. ↩

  3. Joann. I, 17. ↩

  4. Ezech. xx, 11. ↩

  5. Num. iv, 19; ↩

  6. Lev. xviii, 5; ↩

  7. Deut. v, 16; xi, 8, 9; xxii, 7; etc. ↩

  8. Ezech. xx, 25. ↩

  9. Deut. xxx, 12, 13. ↩

  10. Ps. lxxxvii, 7. ↩

  11. vers. 9. ↩

  12. vers. 8. ↩

  13. Deut. xxx, 11-14. ↩

  14. Deut. xxx, 14. ↩

  15. Joann. v, 46. ↩

  16. Jer. III, 23. ↩

  17. Matth. x, 32. ↩

  18. Ephes. III, 17. ↩

  19. Act. XV, 9. ↩

  20. Is. XXVIII, 16. ↩

  21. Act. X, 35, 34. ↩

  22. Esther XIII, 9. ↩

  23. Judith IX, 17. ↩

  24. Ps. CXLIV, 18. ↩

  25. 1 Joann. v, 1. ↩

  26. Joel n, 32. ↩

  27. Hebr. xi, 6. ↩

  28. Joann. iv, 22. ↩

  29. Ibid. 24. ↩

  30. vers. 17. ↩

  31. Luc. xxi, 15. ↩

  32. 1 Cor. ii, 9. ↩

  33. Luc. x, 5. ↩

  34. Is. lii, 7; Nahum i, 15. ↩

  35. Is. liii, 1. ↩

  36. Joann. xii, 37, 38. ↩

  37. Pss. xviii, 3. ↩

  38. Joel ii, 32. ↩

  39. Deut. xxxii, 21, 22. ↩

  40. Ezech. xiv, 9. ↩

  41. Is. lli, 10. ↩

  42. Is. lxv, 1. ↩

  43. Matth. xv, 26. ↩

  44. Ps. xcvii, 3. ↩

  45. Is. lxv, 2. ↩

  46. Exod. xxii, 31. ↩

  47. Is. lii, 10. ↩

  48. Joann. III. ↩

  49. Act. III, 17. ↩

  50. 1 Cor. II, 8. ↩

  51. Dan. IX, 24-27. ↩

  52. Matth. XVI, 4. ↩

  53. Luc. IV, 34. ↩

  54. Matth. VIII, 29. ↩

  55. Joann. X, 24. ↩

  56. Matth. XXVII, 25. ↩

Chapter 15 of 21