Articulus 15
ELUCIDATIO CAPITULI UNDECIMI:1 DICO ERGO: NUMQUID REPULIT DEUS POPULUM SUUM?
DE reprobatione Judæorum jam multa commemoravit Apostolus. Ne ergo ex hoc gentiles occasionem acciperent spernendi ac insultandi Judæis, ostendit Apostolus genus Judæorum non omnino esse abjectum. Dico ergo per modum interrogantis, ut aliorum quæstioni respondeam: Numquid repulit Deus populum suum? Numquid omnino abjecit Judæos? Absit. Nam et ego Paulus apostolus Israelita sum, natus ex semine Abraham, de tribu Benjamin, filii Jacob. Non repulit, id est, non dimisit, sed gratiose vocavit, Deus plebem suam Judaicam, quam præscivit per approbationem, id est, quam prædestinavit ad vitam, videlicet Apostolos et alia multa millia Judæorum. Et hoc declarat Apostolus per simile quod contigit sub Elia.
An nescitis, id est, scire et considerare debetis, in Elia, id est de Elia propheta, quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat, id est, ad judicandum invocat, Deum zelo justitiæ, non affectu invidiæ,
3 III Reg. xix, 10. adversus Israel, id est decem tribus idololatriæ deditas? dicens : Domine, Prophetas tuos occiderunt, tempore Achab et Jezabel, quoniam reprehenderunt idololatriam eorum, altaria tua suffoderunt, id est, funditus destruxerunt, ne remanerent loca cultus divini. Solebant autem filii Israel etiam boni, immolare in excelsis seu locis sublimibus, constructis illic primo altaribus. Et ego relictus sum solus cultor tuus. Putabat namque Elias omnes bonos in Israel fuisse occisos, præsertim Prophetas, nesciens quomodo Abdias procurator Achab, abscondisset centum de Prophetis Domini in speluncis. Spiritus enim prophetiæ, nec semper, neque de omnibus simul illuminat corda Prophetarum, quia et donum prophetiæ non inest per modum habitus. Unde quum David dixisset ad Nathan prophetam quomodo vellet ædificare domum Domino, statim respondit : Omnia quæ sunt in corde tuo fac. Quod paulo post Deus prohibuit. Eliseus quoque de muliere Sunamite loquens : Anima ejus, inquit, in amaritudine est, et Dominus celavit me. Propterea dicit Gregorius, quod Prophetæ ex magno usu prophetandi, quædam dixerunt per spiritum proprium, quæ putabant se dicere per spiritum prophetiæ. Hoc tamen de scripturis Prophetarum veritatem non habet, quoniam nihil scripserunt nisi per Spiritum Sanctum. Et quærunt animam meam, id est, vitam meam exstinguere quærunt. Jezabel enim cum suis ministris quærebat Eliam occidere.
4 III Reg. xix, 2.
Sed quid dicit illi Eliæ divinum responsum, tollens ejus errorem? Deinde ponitur responsio Dei. Reliqui mihi, id est, ad gloriam nominis mei ab idololatria præservavi, septem millia virorum. Hoc dicitur, vel quia tot erant determinate, vel ad designandum universitatem bonorum relictorum. Per septenarium enim universitas, per millenarium vero perfectio designatur. Porro de mulieribus, et his qui infra annum vicesimum erant,
A Deum colentibus, non fit mentio, secundum consuetudinem Hebræorum, qui nec pueros nec feminas soliti sunt numerare. Hi tamen forsan plures fuerunt quam viri, maxime quum feminæ soleant esse devotiores viris. Qui non curvaverunt genua sua ante Baal Deum Achab et Jezabel.
5 Sic ergo et in hoc tempore novæ legis, et primi adventus Christi, seu prædicationis Apostolorum : de quo scriptum est, Ecce nunc tempus acceptabile; reliquiæ, id est aliqui pauci ex multis Deo relicti, id est a Deo conservati, secundum electionem gratiæ, id est per gratiosam electionem, vel per gratiam ex divina electione procedentem, salvæ factæ sunt, id est liberatæ, vocatæ et justificatæ per Christum. Si autem gratia, id est, si per gratiam salutem hanc consecutæ sunt, jam non ex operibus, id est, non propter merita propria sunt salvatæ. Ideo dicit alibi Apostolus : Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit; et Christus, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Alioqui gratia jam non est gratia : id est, si dicantur salvæ factæ istæ reliquiæ per gratiam, et etiam propter merita, tunc gratia non erit gratia, quia non gratis præstatur, sed erit debitum. Dictum est enim superius : Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
6 Tit. m, 5.
7 Quid ergo restat concludendum ex his? Hoc utique quod subditur : Quod quærebat Israel, id est communis et major pars Judæorum, hoc non est consecutus, videlicet salvationem veram per Christum. Electio autem, id est prædictæ electæ reliquiæ, consecuta est gratiam istam. Ceteri vero Judæorum excæcati sunt corde, sicut scriptum est : Dedit, non influendo malitiam, sed permittendo eamdem, illis excæcatis Judæis, Deus spiritum compunctionis, id est animum invidiosum, eos pungentem ex invidia Christi ac Christifidelium; deditque eis hoc modo oculos
8 Is. vi, 9, 10.
Ibid. m, 3, 4.
Ibid. xviii, 2, 4.
I Par. xvii, 2. Ibid. 4 et seq.
IV Reg. iv, 27. interiores, ut non videant, id est rationem obtenebratam, ne Christum et ejus mysteria intelligant, et aures cordis, ut non audiant obedienter prædicationem Evangelii, usque in hodiernum diem. Hæc dictio, Ut, tenetur hic consecutive, non causaliter. Nostra translatio continet sic : Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visiones, et nolite cognoscere; excæca cor populi hujus, etc.
Et David dicit in Psalmo : Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, id est, mensa Judæorum illaqueet eos.2 Quod et factum est : sive per mensam intelligatur sacra Scriptura, quam Judæi carnaliter intelligendo, laqueo dæmonum strangulantur; sive mensa, quam Christo crucifixo fecerunt, offerentes ei acetum et fel : propter quam mensam meruerunt illaqueari. Unde prædictis verbis præposuit David in Christi persona :3 Et dederunt in escam meam fel, etc. Potest quoque per mensam intelligi corporalis mensa Judæorum, quando post Christi ascensionem congregati sunt in Jerusalem ut Pascha celebrarent et epularentur, et antequam egrederentur, a Romanis obsessi sunt. Quælibet harum mensa, facta est eis et in captionem, qua capti sunt ab invisibilibus ac visibilibus hostibus, scilicet dæmonibus quantum ad animam, et Romanis quantum ad corpora, et in scandalum, id est ruinam de uno peccato in aliud, et in retributionem illis aliarum pœnarum, ipsis inflictarum in ultionem sanguinis
Christi. Obscurentur oculi eorum interiores, ne videant, id est, lumine fidei priventur, ne suum errorem aut Christi veritatem intelligant; et dorsum eorum, id est affectum, qui more dorsi onera cordis portat, semper incurva a rectitudine justitiæ atque amore cœlestium ad ista terrena. Vel, Dorsum eorum semper incurva, id est, servituti aliorum subjice eos : sicut jam cernimus factum, quia Judæi ubique serviunt aliis. Sic enim in Psalmo habetur : Divertit ab oneribus dorsum ejus.4
Dico ergo : Numquid sic offenderunt excæcati Judæi ut caderent a statu salutis, videlicet ut ex eorum peccato nulli sequatur utilitas? Absit. Non enim permitteret Deus mala, nisi aliqua bona consequerentur ex eo. Sed illorum delicto, id est Judæorum obstinatio atque perfidia, salus est gentibus, id est, occasionem salutis gentilibus præbuit : quia Judæis prædicationem Christi et Apostolorum spernentibus, facta est justa ad gentes transmigratio, prout in Actibus Paulus Barnabasque dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei ;5 sed quia repulistis illud, ecce convertimur ad gentes : sic enim præcepit nobis Dominus. Ut illos æmulentur, id est, quatenus Judæi imitentur gentiles ad fidem conversos, exemplo eorum fidem amplectendo : sicut jam particulariter factum est, et circa finem sæculi generaliter fiet, quum venerit Elias et restituerit omnia.6
Quod si delictum illorum, id est, incredulitas Judæorum, divitiæ sunt mundi, id est occasio spiritualium divitiarum, videlicet cœlestium gratiarum gentilium, sicut jam dictum est, et diminutio eorum, id est, si depauperatio vel paucitas Judæorum ad fidem conversorum, puta Apostoli, divitiæ sunt gentium, id est instrumentales causæ per quas spiritualiter ditatæ sunt gentes, participando copiosa munera gratiæ Christi; quanto magis plenitudo eorum, id est, omnimoda et plena conversio Judæorum, in fine mundi futura, utilis tunc erit aliis? Bonum enim est potior causa boni, quam malum.
Vobis enim dico gentibus ad fidem conversis : Quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, id est ad gentium conversationem specialiter deputatus, sicut Dominus aiebat ad me, Vade, quia ad gentes longe mittam te :78 hoc autem fuit toto tempore prædicationis meæ; ministerium meum honorificabo, id est, apostolatus mei officium, scilicet actum prædicationis, reverenter implebo, faciendo ultra debitum, intendendo videlicet non gentium so-
14 lum, sed et Judæorum conversioni, si quo modo, id est aliquo modo, ad æmulandum fidem meam provocem verbis, signis ac moribus, carnem meam, id est Judæos mihi carnali affinitate conjunctos, et salvos faciam dispositive ac instrumentaliter aliquos ex illis. Scio enim me non omnes posse convertere, quum hoc in fine mundi futurum sit. Si enim amissio, id est perditio, eorum reconciliatio est mundi, id est gentilium occasionaliter; quæ assumptio, id est, quis erit fructus assumptionis electorum Judæorum ad fidem, nisi vita ex mortuis, id est spiritualis vivificatio gentium, a morte peccati resurgentium, per prædicationem electorum Judæorum, videlicet Apostolorum? Magis enim proficere debet electorum assumptio, quam reproborum repulsio.
15
Denique, quod Judæi quamdam habilitatem habeant ad conversionem, nec de eis desperandum sit, manifestat Apostolus per similitudinem delibationis et massæ, radicis quoque et rami. Delibatio autem est modicum quid de re aliqua sumptum, ad experiendum valorem totius. Itaque ait: Quod si delibatio sancta est, id est, si parvus grex ex multitudine Judæorum ad gratiam Dei assumptus, videlicet ordo Apostolorum et aliorum ex Judaismo credentium, sanctus est; et massa, id est, tunc etiam tota multitudo poterit sanctificari. Et si radix sancta, id est, quum ipsi Patriarchæ et Prophetæ, de quibus velut de radicibus pullulavit plebs Judæorum, fuerint sancti; et rami, id est nati ex eis, poterunt sanctificari. Hæ ergo similitudines intelligendæ sunt quantum ad potentiam seu aptitudinem, non quantum ad actum, quia et delibatio, massa, radix, et ramus, non conveniunt hominibus nisi metaphorice.
16
Consequenter Apostolus reprimit gentes a contemptu Judæorum, eo quod gentes per fideles Judæos conversæ sint. Quod si, id est quamvis, aliqui ex ramis, id est populo isto ex Patriarchis nato, fracti sunt, id est a fide et gratia Patriarcha-
17 rum alienati ac mortui; tu autem, gentilis, quum oleaster esses, id est propter peccata tua similis olivæ silvestri, amaræ ac sterili, insertus, id est divina miseratione incorporatus, atque per gratiam adunatus, es in illis, id est in ramis sanctis ac stantibus, scilicet Apostolis ceterisque electis Judæis; vel, In illis, id est loco ramorum fractorum; et socius radicis, id est collega et consors seu particeps Patriarcharum, imitando fidem ipsorum, et pinguedinis olivæ, id est socius spiritualis opulentiæ, consolationis et gratiæ Apostolorum seu electorum Judæorum, quorum quilibet erat sicut oliva fructifera in domo Dei, factus es;9 noli gloriari inaniter et superbe adversus ramos fractos, id est infideles Judæos, quasi non possent reparari. Quod si gloriaris contra illos inaniter, ecce dico tibi verbum, per quod poteris errorem tuum advertere : non tu radicem, id est plebem Judaicam, portas, eam sustentando aut roborando; sed radix, id est plebs ista, portat te, docens ac roborans te in via Christi. Gentiles enim ex Judæis spiritualiter nati sunt, recipiendo per eos fidem et Evangelium Christi : idcirco non debent insultare Judæis.
C
Deinde Apostolus solvit objectionem gentilium, arguentium se posse gloriari contra ramos fractos, quamvis non contra radices ramosque stantes. Dicis ergo tu, gentilis : Fracti sunt rami, id est, Judæi a gratia exciderunt, ut ego inserar (secundum modum jam declaratum). Bene, id est, ita sit, et verum dicis : nam propter incredulitatem suam et cordis obstationem fracti sunt. Tu autem fide, virtute et merito fidei tibi concessæ, stas corde erectus ad Deum. Verumtamen noli altum sapere, id est superbire, vel de te ipso sublimiter quid sentire, præferendo te illis, quasi tu tantum dilectus sis Deo, ut Deus permiserit illos frangi quatenus tu inseraris : illi enim fracti sunt directe et per se propter suam incredulitatem, sed propter tuam insertionem fracti sunt
18
19
20
D indirecte et occasionaliter; sed time judicia Dei, filiali ac casto timore. Hoc quod dictum est, Noli altum sapere, quidam allegare solent adversus studiosos qui libros difficiles et profundos legere solent, non intelligentes mentem Apostoli, neque pensantes formam et finem introductio-nis horum verborum. Aliqui tamen ambulant in mirabilibus super se: quibus melius esset circa propriorum vitiorum eradicationem, atque dominicæ passionis meditationem occupari assidue.
Ps. cxxx, 1.
21
Cur autem gentilis contra Judæos superbire non debeat, subditur. Si enim Deus naturalibus ramis, id est Judæis filiis Prophetarum ac Patriarcharum, qui ratione originis videbantur specialiter pertinere ad numerum electorum, qui a Christo appellati sunt filii regni, non pepercit, sed eos propter superbiam dereliquit et sprevit; vide ne forte nec tibi parcat, qui alienigena eras et oleaster.
Matth. viii, 12.
22
Ex præinductis infert Apostolus saluberrimam admonitionem. Vide ergo, o gentilis Christiane, id est, diligenter considera, bonitatem, id est misericordiam, et severitatem, id est rigorem justitiæ, Dei, ut dicas veraciter cum Psalmista: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; et rursus, Universæ viæ Domini, misericordia et veritas. In eos quidem qui ceciderunt, peccando et pœnam debitam sustinendo, scilicet in Judæos, vide severitatem, id est districtam Dei justitiam qua illos juste reliquit; in te autem ad Christum converso, vide bonitatem Dei, id est clementiam Dei, si permanseris in bonitate, id est in bona et virtuosa conversatione; alioqui et tu excideris a mystico corpore Christi, atque a radice ac oliva prædictis, erisque stirps inutilis, et igni traderis. Quum ergo ignoremus an permansuri simus in bonitate, oportet nos semper esse timoratos atque sollicitos, attendentes et vigilanter implentes illud Deuteronomii: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite, et ne obliviscaris verborum Dei tui cunctis diebus vitæ tuæ.
Ps. c, 1.
Ps. xxiv, 10.
Joann. xv, 6.
Deut. iv, 9.
Sed et illi fracti rami, infideles Judæi, si non permanserint finaliter in incredulitate, inserentur consortio electorum seu radici suæ, videlicet Patriarchis, et erunt veri filii eorum, non solum carnali origine, sed fide ac opere. Potens est enim Deus, cui nihil difficile est, iterum inserere illos, impios justificando: ideo desperandum non est. Nam si tu, gentilis, ex naturali excisus es oleastro, id est a conversatione vitiosa et sterili liberatus, et per hoc a te ipso mutatus: qui eras
23
Jer. xxxii, 17. oleaster naturalis per similitudinem, quoniam in gentilitate natus ac enutritus fuisti; et contra naturam, id est solitum cursum naturæ, quæ non solet surculum malum inserere arbori bonæ, insertus, id est intime copulatus, es per fidem, caritatem et gratiam in bonam olivam, id est olivæ bonæ, pingui et fructuosæ, videlicet sanctis Patriarchis atque Apostolis, spirituali pinguedine internæ consolationis, sincerissimæ contemplationis ac fervidæ dilectionis copiose repletis; quanto magis hi qui sunt secundum naturam, id est Judæi qui sunt naturales rami, ut patuit, inserentur, id est incorporabuntur, suæ olivæ, id est populo suo electo, si non permanserint in incredulitate? Nempe, ut ait Origenes, facilius esse videtur propriæ arboris ramos suæ radici reddere, quam inserere alienos. Si ergo gentiles inserti sunt fidei Apostolorum ac Prophetarum, multo facilius Judæi inseri poterunt, si tamen fecerint quod in se est.
Nolo enim vos ignorare, o fratres, mysterium, id est divinum secretum, seu occultum Dei judicium hoc, quod subditur, ut non sitis vobis ipsis, id est in propriis oculis, sapientes: quia cæcitas ex parte, id est, quod spiritualis excæcatio, contigit in Israel, id est in populo Judæorum: quæ cæcitas duratura est donec plenitudo gentium, id est universitas gentilium prædestinata, intraret statum salutis et Christi ovile, et sic, ingressis gentilibus, omnis Israel, id est totus populus Judæorum, salvus fieret, credendo
25
26 in Christum. Quod erit circa terminum mundi, prædicantibus Elia et Enoch : qui patefacta Antichristi nequitia, populum Judæorum tunc superstitem exsistentem convertent, quemadmodum per Prophetam Dominus protestatur : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres.10 De qua etiam finali Judæorum conversione et longa eorum interim desolatione scriptum est per Prophetam : Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim;11 et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum; et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum. Per David autem omnes intelligunt Christum.
Sicut scriptum est apud Isaiam, secundum translationem Septuaginta interpretum : Veniet ex Sion, id est, ex populo Judæorum nascetur et egredietur Christus, qui eripiat modo, quantum ad aliquos, et avertat in fine mundi communiter impietatem, id est infidelitatem et cetera vitia, ab Jacob, id est a populo Judæorum. Et hoc illis a me testamentum, id est, evangelica lex seu firma promissio hereditatis æternæ dabitur Judæis a me, quum abstulero peccata eorum, in fine mundi quum convertero eos ad Christum. Sic enim alibi scriptum est : Revertetur et miserebitur nostri; deponet omnes iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.12 Porro, translatio Hieronymi talis est : Timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu gloriam ejus, quum venerit quasi torrens violentus, et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob : hoc fœdus meum cum eis.13
Secundum Evangelium quidem, id est propter Evangelium Christi cui contradicunt, sunt Judæi jam inimici Deo et bonis hominibus : et hoc, propter vos, id est ad vestram utilitatem : quia ut dictum est, ideo permisit eos Deus excæcari, ut eorum excæcatio esset occasio illuminationis gentilium. Secundum electionem autem, id est propter gratiam eligentis, sunt quidam eorum carissimi Deo, id est singulariter præelecti, sicut Apostoli, propter patres, id est, ut promissiones factæ Patriarchis implerentur in his electis reliquiis Judæorum. Vel : Secundum electionem, id est ob exhibitionem beneficiorum Dei eis collatorum, et quia ad cultum Dei specialiter deputati fuerunt, sunt carissimi : et hoc, propter patres, id est, quia de semine Patriarcharum sunt. Cur autem propter patres sint carissimi secundum electionem, subjungitur :
Sine pœnitentia enim, id est sine variatione propositi et dolore, sunt dona Dei gratuita, et vocatio Dei, qua vocat vel vocare decrevit electos ad gratiam : hoc est, Deum non pœnitet de hoc quod aliquibus Judæorum decrevit atque promisit salutem conferre. Idcirco, sicut promisit Patriarchis conversionem Judæorum, sic fiet. Unde scriptum est : Porro Triumphator in Israel pœnitudine non flectetur : neque enim homo est, ut agat pœnitentiam.14 Et Jacobus :15 Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quod ergo in Genesi ait, Pœnitet me fecisse hominem, metaphorice dicitur;16 sicut et illud, Tactus dolore cordis intrinsecus.17 Vel sic : Sine pœnitentia enim hominis præcedente, sunt dona Dei, et vocatio ad fidem. Non enim propter meritum proprium quisquam ad fidem vocatur, gratiamque primam sortitur.
Ponit præterea sanctus Apostolus convenientiam quamdam, ad declarandum quod Judæi tandem misericordiam consequentur. Sicut enim aliquando, scilicet tempore idololatriæ vestræ, et vos, gentiles, non credidistis Deo, sed idolis; nunc autem tempore evangelicæ prædicationis, misericordiam, id est gratiam Dei, consecuti estis propter illorum, videlicet Judæorum, incredulitatem, id est occasione incredulitatis eorum: quia illorum damnatio et excisio, fuit occasionaliter vestra salus atque insertio, sicut ostensum est. Ita et isti Judæi nunc, tempore gratiæ, non crediderunt in vestram misericordiam, id est, non crediderunt quod veraciter misericordiam consecuti essetis; vel, Non crediderunt, id est, credendo non pervenerunt, in vestram misericordiam, id est in fidem et gratiam a Deo vobis clementer exhibitam; ut et ipsi misericordiam consequantur, id est, miseratio vobis impensa, fiat eis miserationis acquirendæ occasio: quoniam Deus, qui nunc misertus est gentilibus, tandem dignum ducet misereri Judæis, qui olim fuerunt populus peculiaris. Sic ergo de Judæis et gentilibus factum est: Conclusit enim, id est, esse convicit, seu concludi permisit, Deus omnia, id est genera hominum, scilicet Judæos et gentiles, in incredulitate: uterque enim populus multoties idolis deservivit; ut omnium misereatur, id est, quosdam ex omnibus illis convertat ac salvet. Hæc dictio, ut, tenetur hic consecutive, non causaliter: quia non ideo permisit Deus illos errare, ut misereretur eis. Sic enim nostra malitia esset directa causa glorificationis, seu manifestatio pietatis divinæ, et ita placeret Deo. Indirecte tamen est causa ejus, ut dictum est, secundum quod bonus Deus non permitteret mala, nisi bona elicerentur ex malo.
Ex consideratione insuper mirabilium quæ de prædestinatione ac reprobatione, et eorum quæ sequuntur ex illis, inducta sunt, admirans Apostolus, stupens ac tremens exclamat: O altitudo, id est sublimis profunditas et profunda sublimitas, divitiarum, id est plenitudinis, sapientiæ, quantum ad divina et superiora, et scientiæ, quantum ad humana ac inferiora, Dei omnia cognoscentis! Cujus notitia quamvis in se una et simplex consistat, multis tamen nominibus designatur, secundum diversitatem eorum quæ cognoscuntur. Quanta autem sit altitudo sapientiæ et scientiæ Dei, ex Scriptura aliquo modo innotescit. Ait enim Psalmista: Magnus Dominus noster, et sapientiæ ejus non est numerus;18 item, Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam.19 Altitudo autem divitiarum sapientiæ Dei aliud non est, nisi sapientia Dei altissima atque plenissima.
Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! Sive per judicia Dei intelligamus dispositiones rerum seu decreta Dei de rebus, secundum quod dispositiones istæ sunt in mente divina, sive effectus divinæ justitiæ, quos Deus judicando efficit in rebus: certum est quod judicia ista omnem capacitatem mentis humanæ prorsus excedunt, quemadmodum sapientia, scientia et justitia unde procedunt. Propter quod scriptum est: Fortissime, magne et potens, Dominus exercituum nomen tibi; magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu.20 In Job quoque: Digne eum invenire non possumus; magnus fortitudine et judicio et justitia, et enarrari non potest: ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur sapientes.21 Et quam investigabiles sunt viæ ejus, id est processus seu exsecutiones operum divinorum! quia nec modum emanationis rerum a Deo, nec gubernationis, nec modum beatificationis electorum intelligere possumus. Ideo Salomon dicit: Cunctæ res difficiles;22 non potest homo eas explicare sermone.
Quis enim cognovit sensum Domini, id est dictamen intellectus divini de rebus, videlicet, quid Deus de creaturis suis facere cogitavit, quid de singulis sentiat, quid de omnibus intra se judicet? Nescit quoque homo an amore dignus sit, an odio.23 Ideo in libro Sapientiæ legitur: Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis?24 Aut quis consiliarius ejus fuit, id est, quis dedit Deo consilium de dispositionibus et productionibus rerum? Nullus plane, quia non indiget alicujus auxilio aut doctrina. Aut quis prior dedit illi, id est, quis aliquid perfectionis contulit Deo, exsistens ante eum, et retribuetur ei a Deo donum condignum? Nullus utique, quia omnia alia habent a Deo, quidquid habent boni, et sunt. Hoc sumpsit Apostolus ex eo quod scriptum est in Isaia : Quis adjuvit Spiritum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, etc.25 ?
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. De hujus verbi intellectu multa dici possent; sed breviter dico, quod Deus est causa rerum in triplici genere causandi. Est enim causa efficiens, causa formalis, formans seu exemplaris, et causa finalis. Dicitur autem causa efficiens, ratione potentiæ qua cuncta creavit; causa exemplaris, ratione sapientiæ qua universa disposuit et distinxit; causa finalis, ratione bonitatis qua omnia ad se ipsum reducit, conservat, et ad proprios fines inclinat. Quoniam ergo potentia attribuitur Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui Sancto, idcirco quod dicitur, Ex ipso, proprie refertur ad Patrem ; quod vero adjicitur, Per ipsum, refertur ad Filium (omnia enim facta sunt per ipsum) ;26 et quod subditur, In ipso, refertur ad Spiritum Sanctum, cui ratione clementiæ competit res conservare, perficere, inclinare ad optima. Et ita in verbis Apostoli notatur trinitas Personarum, et distinctiva proprietas causalitatis earum. Verumtamen, quum unaquæque divina Persona sit verus creator, perfecta causa omnium rerum, et unicuique earum conveniat potentia, sapientia et bonitas ; ideo de qualibet trium Personarum intelligi potest quoniam ex ipsa, et per ipsam, et in ipsa sunt omnia. Nam et quælibet earum est omnium rerum causa efficiens, creando ; exemplaris, secundum æternam rationem ideam seu speciem producendo ; finalis, universa propter debitum finem, et maxime propter ultimum finem, agendo et conservando. De hoc primo Sententiarum aptior locus est.
Ipsi Deo uni ac trino honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. Nil justius, nilque ad promerendum efficacius, quam ut toto corde optemus Deum ab omnibus honorificari et glorificari, totisque viribus faciamus hoc ipsum.
Footnotes
-
Joann. XVIII, 30. ↩
-
9 Ps. LXVIII, 23, 24. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Ps. LXXX, 7. ↩
-
Act. xiii, 46, 47. ↩
-
Matth. xvii, 11. ↩
-
Act. xxu, 21. ↩
-
Act. xxii, 21. ↩
-
Ps. li, 10. ↩
-
Malach. IV, 5, 6. ↩
-
Osee III, 4, 5. ↩
-
Mich. VII, 19. ↩
-
Is. LIX, 19-21. ↩
-
1 Reg. XV, 29. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
Gen. VI, 7. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Ps. cXLVI, 5. ↩
-
Ps. cXXXVIII, 6. ↩
-
Jer. xxxii, 18, 19. ↩
-
Job xxxvii, 23, 24. ↩
-
Eccle. i, 8. ↩
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
Sap. ix, 17. ↩
-
Is. xl, 13, 14. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
Chapter 16 of 21