Skip to the text

Articulus 16

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI : OBSECRO ITAQUE VOS, FRATRES, ETC.

POST reductionem Romanorum ad sanctam concordiam, jam instruuntur in moribus. Obsecro itaque, id est, per sacrum aliquod rogo, vos, fratres, videlicet per misericordiam Dei, id est per pietatem ac bonitatem divinam, ut propter dignitatem ac reverentiam ejus acquiescatis petitioni meæ; vel, Per misericordiam Dei, id est per effectum divinæ pietatis, scilicet per gratiam Dei mihi et vobis impensam. Potius autem dicit, Obsecro, quam, Jubeo, quia ut Seneca ait, generosus est animus hominis, et facilius ducitur quam trahitur. Unde et Philemoni scribens Apostolus :1 Fiduciam, inquit, multam habens imperandi tibi, propter caritatem magis obsecro.

Ut exhibeatis, id est, agatis et sponte offeratis Domino, corpora vestra, non solum exteriora vestra, hostiam viventem, id est vivifice mortificatam, et mortifice vivificatam : quatenus corpora vestra fiant hostiæ per carnalium desideriorum mortificationem seu exstirpationem, juxta illud: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram; et iterum, Quoniam propter te mortificamur tota die. Sint vero hostiæ viventes, per operationes virtuosas vitam æternam mercantes. Sanctam, id est a carnalibus sordibus expurgatam. Deo placentem, id est, ad ultimum finem Deique gloriam, ordinatam. Rationabile, id est discretum ac moderatum, sit obsequium vestrum, quod Deo offertis in corporis vestri castigatione: ne caro ultra vires maceretur et debilitetur, sicque de cetero operum bonorum instrumentum esse non possit; et ne nimis delicate tractetur, aut minus juste affligatur. Quum enim corpus sit animæ instrumentum, regendum est secundum exigentiam utilitatemque animæ, ut tantum affligatur in parcimonia cibi, potus, somni, vestitus, et omnium exteriorum consolationum, quantum anima ferre potest sine corporis defectione.2 Idcirco discretio summe necessaria est, quæ est mater et custos ac fotrix virtutum. Propterea enim scriptum et jussum est:3 In omni oblatione offeres sal. Et Christus: Habete (inquit) in vobis sal.4 Hinc etiam scriptum est per Jeremiam: Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.5 Corporalis igitur exercitatio moderanda est secundum quod expedit profectui animæ in interioribus suis.

Et nolite conformari affectu, actu, consensu, aut simili modo, huic sæculo, id est mundanis et vanis hominibus.6 Amicitia enim hujus mundi, inimica est Deo. Qui ergo voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur.7 Ideo monet Joannes: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Sed reformamini, id est, amissam Dei similitudinem rursus acquirite, in novitate sensus vestri, id est, adipiscendo spiritualem atque internam mentis vestræ innovationem. Deformati enim sumus in primo parente, perdendo originalem justitiam per quam Deo assimilabamur, et incurrendo originale peccatum et vulnera animæ quibus primo parenti lapso conformamur. Jubemur ergo exuere veterem hominem cum actibus suis, et induere novum qui secundum Deum creatus est, ut renovetur8 sicut aquilæ juventus animæ nostræ, obtinendo quotidie virorem virtutum, et gratiarum cœlestium recentem decorem, sicque redeamus ad pristinam Baptismatis innocentiam, atque originalis justitiæ conformitatem.910 Hoc est quod in prima Canonica admonet beatissimus Petrus: Deponentes omnem malitiam, quasi modo geniti infantes rationabiles, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem;11 et Jeremias, Innova dies nostros sicut a principio.12

Sic itaque reformari studete, ut probetis, id est, experimento discatis, et experiri possitis per gustum Spiritus Sancti habitantis in vobis, quæ sit voluntas Dei, id est, quid Deus velit, quid Deo complaceat: cujus utique voluntas bona est, quia non vult nisi bona, et beneplacens electis fidelibus et amicis, qui sunt unum cum Deo per unionem affectuum, et perfecta, id est sanctissima, et cunctis rebus præstantior.

Advertendum autem, quod voluntas Dei quandoque accipitur pro potentia sive actione volitiva exsistente in Deo qua vult: quæ semper impletur. De qua ait per Isaiam:13 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet;14 et Psalmista, Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit. Hæc est voluntas beneplaciti: et secundum hanc acceptionem voluntatis divinæ, procedit expositio jam inducta.

Secundo, voluntas Dei dicitur id quod vult, vel signum voluntatis divinæ. Sicque præceptum et consilium dicuntur voluntas Dei: quæ non semper impletur. Ideo petimus eam impleri, dicentes:15 Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Et de hac quoque voluntate potest exponi littera, hoc modo: Probetis, per exsecutionem, quæ sit voluntas Dei, id est jussio, consultio, prohibitio voluntatis divinæ: quæ jussio, consultio, etc., est bona, in quantum concernit bona naturæ et statum incipientium; est et beneplacens Deo ac bonis hominibus, prout respicit bona gratiæ et statum proficientium; est quoque perfecta, secundum quod respicit bona gloriæ, quæ jubet finaliter appeti, et statum perfectorum. Qui autem sanctam atque internam vitam ducit, experimentaliter noscit et gustat, quid placeat, et quid displiceat Deo. Dum enim remorsum non habet, sed Deo sollicite servit, et delectatur in ipso, omne peccatum detestans, tunc Spiritus Sanctus perhibet ei testimonium quod voluntas sua unita et concors sit Deo. Unde ait Salvator: Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina an ex Deo sit.16

Consequenter jubet Apostolus, ut omne obsequium et exercitium nostrum internum sit rationabile seu discretum. Dico enim, id est præcipio, per gratiam quæ data est mihi, id est apostolica auctoritate mihi gratiose collata, omnibus qui sunt inter vos, Judæis et gentilibus ad fidem conversis, non plus sapere quam oportet sapere, id est non magis investigare, discutere, contemplari divina mysteria fideique arcana, quam oportet vel expedit, quam Scriptura docet, quam intellectus vester capere valet. Propter quod Dionysius et Damascenus testantur: Non est audendum aliquid de supersubstantiali Deitate asserere, præter ea quæ nobis in sacris eloquiis tradita sunt. Denique scrutator majestatis opprimetur a gloria, tanquam temerarius et præsumptor.17 Idcirco legitur: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;18 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Per hæc tamen et similia non prohibetur humilis perscrutatio, profunda et diligens inquisitio sacræ Scripturæ in locis difficilibus, et in his quæ hujusmodi loca concernunt, quum dicat Psalmista:19 Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea. Sed semper in tali studio innitendum est auxilio gratiæ Dei. Propter quod ait idem Psalmographus: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Sed sapere ad sobrietatem, id est temperate.20

Et unicuique vestrum præcipio sapere, sicut Deus divisit mensuram fidei, id est secundum modum quem fides docet esse servandum in hoc, ut scilicet unusquisque secundum exigentiam sui officii occupet se in perscrutatione divinorum. Vel, Secundum mensuram fidei, id est secundum qualitatem donorum quæ per fidem præstantur. Qui enim majora dona sapientiæ et scientiæ receperunt, profundius investigare possunt divina quam simplices: imo ut asserit Dionysius, quod uni cibus est, hoc alteri est venenum.

Quod autem diversis diversa data sint dona mensurate divisa, diversos actus habentia, ostendit per simile in corpore humano. Sicut enim in uno corpore naturali, organico, animato, multa membra, videlicet oculos, manus, pedes, habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi fideles unum corpus mysticum, caritate connexum, sumus in Christo capite nostro, a quo motum virtutum et vitam gratiæ participamus, sicut a capite cetera membra motum et vitam naturalem recipiunt;21 singuli autem sumus alter alterius membra, id est, unusquisque nostrum est membrum alterius mysticum, puta per similitudinem spiritualem: quoniam sicut unum membrum servit atque communicat alteri suam utilitatem, ut oculus videt toti corpori, manus operantur pro sustentatione totius corporis; sic unus fidelium communicare debet alteri dona sibi concessa, quemadmodum Petrus hortatur:22 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Gratiæ etenim gratis datæ, quamvis aliquibus specialiter dentur, ordinantur tamen ad commodum aliorum.

Unde de diversitate donorum singulis concessorum, subjungitur: Habentes autem donationes, id est, sic singuli sumus membra alterius, sed habemus donationes secundum gratiam quæ data est nobis, differentes, id est dona distincta secundum gratiam majorem vel minorem nobis impensam. Unusquisque enim suum donum habet a Deo, alius quidem sic, alius vero sic, secundum quod misericordia et gratia Dei major est in uno quam in alio.23 Cetera quippe dona supernaturalia sive gratuita, mensuram gratiæ habitualis et primæ aliquo modo sequuntur.

Deinde explicat dona ista diversis diversimode distributa. Sive prophetiam, id est revelationem secretorum, maxime futurorum, humanam rationem transcendentium, sumus habentes: et hoc, secundum rationem, id est secundum finem et exigentiam, fidei catholicæ. Prophetia namque ordinatur ad fidei roborationem, et proprie respicit ea quæ pertinent ad salutem, quæ est finis quem fides docet atque proponit. Ideo secundum fidei rationem prophetia confertur divinitus, et sic habetur a nobis. Sive habentes ministerium ecclesiasticum, ut ordinati sumus membra aliorum in ministrando eis sacramenta Ecclesiæ. Sive qui docet, id est gratiam instruendi habens, sit membrum alterius in doctrina, id est in exhibitione doctrinæ.

Qui exhortatur, id est gratiam exhortationis sortitus, sit membrum aliorum in exhortando eos ad meliora. Qui tribuit eleemosynam, tribuat in simplicitate, id est simplici intentione, videlicet ad gloriam Dei, non propter laudem humanam. Qui præest, id est prælatus seu princeps, præsit sibi subjectis in sollicitudine, id est vigilanter et timorate, pendens illud Sapientis:24 Judicium gravissimum in his qui præsunt, fiet. Si enim unumquemque nostrum, juxta Michæam prophetam, oporteat sollicite ambulare cum Deo suo, quanto magis aliorum prælatum, quem utique tanto sollicitius conversari oportet, quanto plurium animarum constitutus est custos?25 Qui miseretur, id est, aliis condolet et succurrit, in hilaritate cordis hoc faciat, ne suo mœrore miserum magis affligat. Unde de quibusdam scriptum est: Consolatores onerosi vos omnes.26 Quocontra ait Psalmista:27 Jucundus homo qui miseretur et commodat. Nec obest quod infra dicit Apostolus, Flere cum flentibus. Quamvis enim qui miseretur aliis, aliquo modo contristetur et lugeat, totum tamen fieri debet, non in dejectione spiritus, sed in hilaritate, quia ad hoc niti debet ut alterius miseriam relevet, eique animo læto subveniat.28

Dilectio Dei et proximi, sit sine simulatione, id est non ficta, quemadmodum scriptum est: Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.29 Simulatores autem et callidi provocant iram Dei. Simus quoque odientes malum culpæ in nobis ipsis et proximis;30 naturam vero et gratiam diligamus in omnibus; adhærentes bono, id est virtutibus, seu virtuosis hominibus, juxta illud: Cum viro sancto assiduus esto.31 Et iterum ait Scriptura:

Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.32 Caritatem fraternitatis invicem diligentes, id est, quod fratres se invicem diligant: ne sitis seminatores discordiæ, sed amantes communem caritatem in omnibus.33 Honore invicem prævenientes ex humilitate.34 Quilibet enim potest considerare aliquid boni in alio, quod ipse non habet; vel ex alia rationabili causa potest alteri primo reverentiam exhibere, vel intus in corde, vel foris. Exteriore autem honore invicem prævenire, maxime pertinet ad æquales, et subditos, ac juniores: et hoc utique multum nutrit caritatem fraternam. Propter quod Petrus:35 Omnes, inquit, honorate; et Christus in Evangelio, Qui major est vestrum, sit vester minister.36 Denique scriptum est:37 Quanto major es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo et hominibus. Aliqui vero sunt dura cervice, qui nec honorantes se sciunt rehonorare, nec superioribus suis debitam reverentiam exhibere. Ista honoratio proximi est actus duliæ, quæ est virtus debitam creaturis reverentiam afferens.

Sollicitudine non pigri ad habendam sollicitudinem bonam, quæ est vigilantia cordis in bonis; vel, Non pigri ad exsecutionem sollicitam veræ et intimæ sollicitudinis. Est autem quædam sollicitudo vana atque superflua, quæ versatur circa hæc temporalia, de qua Salomon ait: Exspectatio sollicitorum peribit;38 et Apostolus, Nihil (inquit) solliciti sitis.39 Spiritu ferventes calore divini amoris, ne caritas refrigescat in nobis, et evomat nos Christus.40 Domino servientes servitute latriæ, de qua scriptum est:41 Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies.42

Spe gaudentes, id est, de certa exspectatione futuræ beatitudinis spiritualiter jucundantes in Deo, qui vos ad æternam beatitudinem invitavit. Propter quod grates referendum est ei indesinenter. Nihil enim Christiano felicius, cui promittuntur regna cœlorum. In tribulatione juste vel injuste illata, a mundo vel dæmone, estote patientes, repellendo a vobis passionem tristitiæ, quoniam scriptum est:43 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Et alibi habetur: Illi qui tentationes non susceperunt in timore Dei et patientia, exterminati sunt.44 Denique omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur;45 et per multas tribulationes oportet nos ingredi regnum cœlorum.46 Idcirco in tribulationibus, tanquam in optima via perveniendi ad Deum, oportet nos cordialiter exsultare. Ait enim Psalmista:

Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde;47 et Dominus, Cum ipso (inquit) sum in tribulatione.48 Orationi instantes.

Necessitatibus sanctorum, id est penuriis servorum Christi, estote communicantes, id est communia facientes bona vestra, supplendo eorum inopiam. Unde ad Hebræos dicit Apostolus: Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci.4950 Hospitalitatem sectantes, peregrinos et pauperes recipiendo gratis in propria domo: juxta illud, Egenos vagosque induc in domum tuam;5152 item et illud, Hospitales invicem sine murmuratione.53 Hinc alibi dicit Apostolus: Hospitalitatem nolite oblivisci:54 per hanc enim placuerunt quidam, videlicet Abraham et Lot, angelis hospitio receptis.55 Joannes quoque in sua Canonica de quodam perverso conqueritur:56 Ipse non recipit fratres, et omnes qui recipiunt, prohibet. Ecce quantum amanda, sectanda et continuanda est Christianis virtus hospitalitatis, quæ tot Apostolorum testimoniis comprobatur. Nam et Christus in die judicii dicturus est reprobis:57 Hospes fui, et non collegistis me. Ideo ait beatus Job: Foris non remansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.58

Benedicite, id est, bona dicite, et orate pro persequentibus vos; benedicite eis, et nolite maledicere eis. Repetitio, confirmationis et magnæ seriositatis indicium est. Hoc est quod ait Salvator:59 Orate pro persequentibus et calumniantibus vos; et, Benedicite maledicentibus vobis.60 Hoc faciendo, veraciter sequimur vestigia Christi, de quo Petrus affirmat:61 Quum malediceretur, non maledicebat; quum pateretur, non comminabatur.

Hortor insuper vos, Gaudere cum gaudentibus, id est congratulari his qui de bonis operibus gaudent in Domino. Non autem debemus cum perversis et vane jucundis gaudere, de quibus scriptum est: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini.62 Flere cum flentibus, condolendo afflictis, sicut Job ait: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.63 Verumtamen non debemus cum omnibus flentibus æqualiter flere. Est enim fletus alius inordinatus, quo propter amissionem temporalium rerum quis superflue luget. Sic flentibus conflere debemus, compatiendo eorum errori, quatenus cessent sic flere. Alius est fletus ordinatus propter peccata, seu gloriæ dilationem. Sic flenti conflere debemus, quatenus veniam consequatur seu gloriam, non autem ut fletus talis statim tollatur ab eo, nisi forte per accidens obesset spiritui, inducendo corporis debilitatem aut aliud nocumentum.64656667 Imo simpliciter gaudendum est de bono fletu alterius.

16

Id ipsum invicem sentientes, id est, conformantes vos mutuo in affectu et intellectu, ut sitis conformes in Domino. Non alta sapientes de vobismetipsis, id est, non magna præsumentes de vobis, sicut ait Psalmista: Domine, non est exaltatum cor meum, neque ambulavi in magnis;68 sed humilibus cogitationibus estote consentientes, ut parva et vilia æstimetis de vobis. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, id est in oculis propriis, reputando vos sapientes, aut ceteris magis sensatos. Imo si aliquid sapientiæ vel scientiæ in vobis est, totum Deo adscribite, et nolite in vobis ipsis inaniter exsultare, et simplices spernere. Unde Salomon dicit: Vidisti hominem sapientem sibi videri?69 magis illo spem stultus habebit. Et iterum: Prudentiæ tuæ pone modum.70 Et rursus alibi habetur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.71

17

Nulli malum pro malo reddentes. Nam et Psalmista fatetur: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.72 Sed nec hoc sufficit, quoniam Christus ait:73 Benefacite his qui oderunt vos; et Petrus: Non reddentes malum pro malo, sed econtrario benedicentes; in hoc enim vocati estis.74 Hæc impleri non valent, nisi privatus amor radicitus exstinguatur, et amor divinus mentem prorsus possideat. Providentes, id est, circumspecte seu provide disponentes ac operantes, bona, non tantum coram Deo, videlicet in secreto, vel quantum ad cordis intentionem, sed etiam coram omnibus hominibus, ne quis scandalizetur in vobis, salva tamen veritate vitæ, justitiæ et doctrinæ. Unde alibi dicit Apostolus: Honeste ambuletis ad eos qui foris sunt;75 et Salvator:76 Luceat lux vestra coram hominibus; et, Videte ne scandalizetis unum ex pusillis istis.77

Si fieri potest quod dicam, quod ex vobis est, id est, vestram possibilitatem facite ad hoc, ut sitis cum omnibus hominibus pacem veram ac spiritualem habentes, non carnalem et sæcularem de qua ait Salvator:78 Non veni pacem mittere. Non vosmetipsos defendentes, carissimi, repercutiendo percutientem, quum dicat Salvator:79 Si quis percusserit te in unam maxillam, præbe ei et alteram, scilicet quantum ad animi præparationem; sed date locum iræ, id est, vindictæ seu iracundiæ cedite, ne repercutiendo, alium magis provocetis, vel propriam passionem exerceatis. Scriptum est enim in Deuteronomio: Mihi vindictam committite, et ego retribuam, dicit Dominus, qui facio judicium omnibus injuriam patientibus.8081 Nostra translatio talis est:82 Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore.

18

19

20

Sed si esurierit inimicus tuus qui te odit, ciba illum pane spirituali ac corporali, si potes;83 si sitit, potum da illi; et pari ratione, si veste eget, operi eum. Hoc enim faciens, carbones ignis, id est materiam dilectionis, congeres, id est, congregabis et pones, super caput, id est in mente ipsius. Hoc enim exstinguere potest rancorem et inflammare amorem. Hoc idem Salomon dicit in Proverbiis. Ex quo patet error Judæorum, dicentium quod secundum legis intentionem inimici sint odiendi, non solum quantum ad culpam, sed etiam quantum ad naturam. Sic enim non esset eis benefaciendum, sed malum faciendum. Contra quod scriptum est: Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas.84 Sanctus etiam Job ait: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi eo quod invenisset eum malum.85 Sed et Samuel deplanxit Saulem hostem suum letalem, usque ad diem mortis suæ.86

21

Noli vinci per impatientiam a malo, sed vince per fortitudinem animi in bono, id est tua bonitate, malum alterius, non apponendo malum malo, sed quo alter amplius malignatur, eo tu magis pium te præbeas.87

Footnotes

  1. Philem. 8, 9. ↩

  2. II Tim. I, 14. ↩

  3. Lev. II, 13. ↩

  4. Marc. IX, 49. ↩

  5. Jer. XLVIII, 36. ↩

  6. Jacob IV, 4. ↩

  7. 1 Joann. II, 15. ↩

  8. Coloss. III, 9, 10; ↩

  9. Ps. CII, 5. ↩

  10. Ephes. IV, 24. ↩

  11. I Petr. II, 1, 2. ↩

  12. Thren. V, 21. ↩

  13. Is. XLVI, 10. ↩

  14. Ps. CXXXIV, 6. ↩

  15. Matth. VI, 10. ↩

  16. Joann. vii, 17. ↩

  17. Prov. xxv, 27. ↩

  18. Eccli. iii, 22. ↩

  19. Ps. cxviii, 129. ↩

  20. Ps. cxviii, 18. ↩

  21. Ephes. iv, 15, 16. ↩

  22. I Petr. iv, 10. ↩

  23. 1 Cor. vii, 7. ↩

  24. Sap. vi, 6. ↩

  25. Mich. vi, 8. ↩

  26. Job XVI, 2. ↩

  27. Ps. CXI, 5. ↩

  28. vers. 15. ↩

  29. 1 Joann. III, 18. ↩

  30. Job XXXVI, 13. ↩

  31. Eccli. XXXVII, 15. ↩

  32. Eccli. VI, 36. ↩

  33. 1 Joann. IV, 7, 12. ↩

  34. 1 Petr. IV, 8. ↩

  35. 1 Petr. II, 17. ↩

  36. Matth. XXIII, 11. ↩

  37. Eccli. III, 20. ↩

  38. Prov. xi, 7. ↩

  39. Philipp. iv, 6. ↩

  40. Matth. xxiv, 12. ↩

  41. Apoc. iii, 16. ↩

  42. Deut. vi, 13. ↩

  43. Matth. v, 10. ↩

  44. Judith viii, 24, 25. ↩

  45. II Tim. vi, 12. ↩

  46. Act. xiv, 21. ↩

  47. Ps. xxxiii, 19. ↩

  48. Ps. xci, 15. ↩

  49. Hebr. xiii, 16. ↩

  50. Hebr. xiii, 16. ↩

  51. Is. lvi, 7. ↩

  52. Is. lviii, 7. ↩

  53. I Petr. iv, 9. ↩

  54. Hebr. xiii, 2; ↩

  55. Gen. xviii, 3; xix, 2. ↩

  56. III Joann. 10. ↩

  57. Matth. xxv, 43. ↩

  58. Job xxxi, 32. ↩

  59. Matth. v, 44. ↩

  60. Luc. vi, 28. ↩

  61. I Petr. vi, 23. ↩

  62. Joann. xvi, 20. ↩

  63. Job xxx, 25. ↩

  64. I Petr. ii, 23. ↩

  65. Ps. xc, 15. ↩

  66. II Tim. iii, 12. ↩

  67. Judith viii, 24, 25. ↩

  68. Ps. cxxx, 1. ↩

  69. Prov. xxvi, 12. ↩

  70. Prov. xxiii, 4. ↩

  71. Is. v, 21. ↩

  72. Ps. vii, 5. ↩

  73. Matth. v, 44. ↩

  74. 1 Petr. III, 9. ↩

  75. 1 Thess. IV, 11. ↩

  76. Matth. v, 16. ↩

  77. Matth. XVIII, 10. ↩

  78. Matth. x, 34. ↩

  79. Matth. v, 39. ↩

  80. Deut. XXXII, 35. ↩

  81. Ps. cii, 6; cxlv, 7. ↩

  82. Ps. CI, 6; CXLV, 7. ↩

  83. Prov. XXV, 21. ↩

  84. Prov. XXIV, 17. ↩

  85. Job XXXI, 29. ↩

  86. 1 Reg. XV, 35. ↩

  87. Ps. vii, 5. ↩

Chapter 17 of 21