Articulus 17
EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI : OMNIS ANIMA POTESTATIBUS SUBLIMIORIBUS SUBDITA SIT.
ERUDIVIT Apostolus omnes fideles in moribus generaliter, capitulo præcedenti; jam specialiter instruit subditos, dicens : Omnis anima, id est omnis homo exsistens sub alio. A parte enim significat totum, sicut et in Actibus ait Lucas : Eramus autem universæ animæ in navi, ducentæ septuaginta sex. Potestatibus sublimioribus, id est in potestate constitutis, principibus sæcularibus, spiritualibusque prælatis, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis, subdita sit per obedientiam promptam ac humilem, dummodo nihil præcipiant contra Deum et justitiam. Unde tyrannis obediendum non erat in his quibus impugnaverant fidem : et ministri qui eis placebant martyres persequendo, graviter peccaverunt ; sicut et angeli inferiores, consentientes Lucifero. Non est enim potestas nisi a Deo omnipotente, a quo processit atque dependet omnis potestas creata ac limitata. Quamvis enim potestatis abusio seu nocendi voluntas sit ab animo creato, ipsa tamen potestas a Deo profluxit. Propter quod dixit Christus Pilato : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper.1 Et Sapiens dicit : Præbete aures, qui continetis multitudines, quoniam data est vobis potestas a Deo, et virtus ab Altissimo. Quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt, id est sapienter et rationabiliter instituta. Omnia namque in mensura, numero et pondere constituit Deus. Denique, sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit universa suaviter.2 Ad sapientem enim pertinet ordinare.
Itaque qui resistit potestati per rebellionem, Dei ordinationi, id est rei a Deo ordinatæ, seu juri divino, vel etiam Deo, resistit, quantum in se est. Unde Deus dixit ad Samuelem : Non te abjecerunt, sed me.3 Et Christus :4 Qui vos spernit, me spernit. Moyses quoque ad filios Israel : Non contra nos, inquit, est murmur vestrum, sed contra Deum. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem æternam acquirunt, peccando mortaliter.5 Interdum etiam incurrunt damnum temporale.
Deinde ostendit cur superioribus obediendum sit. Nam principes non sunt timori boni operis, id est ad timorem his qui bene agunt, sed mali, id est his qui agunt perverse. Officium enim et intentio principis est, subditos juste disponere, bonos ad meliora provehere, impios vero restringere et punire. Hoc tamen verum est de his qui potestate sibi concessa bene utuntur. Aliqui vero sunt principes mali, qui justos opprimunt et impios fovent. De quibus per Prophetam Dominus profitetur : Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non comgnovi.6 Sed nec hi inordinate timendi sunt, quum dicat Salvator :7 Nolite timere eos qui corpus occidunt. Vis autem non timere, nec causam timendi habere potestatem, id est in potestate positum principem seu prælatum? Fac bonum, id est justitiam, et habebis laudem ex illa potestate, id est, a potestatem habente laudaberis, si bonus est. Si vero sit malus, habebis laudem ex eo occasionaliter, quoniam erit tibi causa majoris coronæ, laudis et gloriæ. Dei enim minister est prælatus seu princeps, etiamsi ignoret : nam divinæ dispositioni aliquo modo subservit ; tibi in bonum, id est ad tuam utilitatem, quatenus retrahat te a malo, promoveatque ad bonum. Si autem male feceris, time potestatem tuæ perversitatis ultricem. Non enim sine causa gladium portat. Potestas sæcularis portat gladium materialem; ecclesiastica, spiritualem. Utraque vero habet judiciariam potestatem, quæ per gladium designatur. Dei enim minister est princeps, vindex in iram, id est in punitionem seu pœnam infligendam, ei qui malum agit. Hæc est ratio qua gladium portat, ut vindicet mala, quatenus culpa ordinetur per pœnam.
Ideoque necessitate, id est obligatione juris, et propter vim coactivam superioris, videlicet, quia tenemini et potestis ad hoc compelli, subditi estote superiori, non solum propter iram, id est timore pœnæ, sed etiam propter conscientiam mundam habendam, id est amore justitiæ, ne habeatis remorsum conscientiæ, si invite obedieritis. Unde alio loco dicit Apostolus: Non ad oculum servientes, sed sicut Domino. Ideo enim, scilicet ad profitendum vestram subjectionem, et tributa præstatis: quod est signum subjectionis; ministri enim Dei sunt principes, quum sint exsecutores justitiæ divinæ. Propter quod dicitur per Sapientem: Quum essetis ministri regni ejus, etc. In hoc ipsum servientes, id est, propter tributorum receptionem ministrantes vobis, defendendo rem publicam, et pugnando pro vobis.
Reddite ergo, statim quum potestis, omnibus debita. Cui debetis tributum, præstate tributum; et cui debetis vectigal, reddite vectigal. Dicitur autem tributum, quod solvit tota patria pro se domino suo. Vectigal autem, quod solvit singularis persona, ut quum negotiator solvit vecturas et pedagia rerum suarum. Vel, vectigal vocatur stipendium quod datur dominis, quando per terras vehuntur. Cui timorem debetis, videlicet domino terreno, ut cœlesti, exhibete timorem; cui debetis honorem interiorem vel exteriorem, videlicet Deo, parentibus et virtuosis hominibus, date honorem. Ait enim Dominus per Prophetam: Filius honorat patrem, et servus timet dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus?
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis, quia dilectio, quotiescumque alteri impendatur, permanet jugiter in præcepto. Per dilectionem vero intelliguntur alii actus virtuosi quos unus tenetur alteri. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Ratio quippe diligendi proximum, est Deus. Ergo qui proximum diligit, Deum diligit. Qui autem diligit Deum, implet mandata Decalogi scripta in prima tabula, quæ ordinantur ad caritatem divinam. Et qui diligit proximum, implet mandata Decalogi scripta in tabula secunda, quæ ordinantur ad caritatem fraternam. Ergo qui diligit proximum, legem implevit, præsertim quoad præcepta moralia. Quod declarat Apostolus: Nam, non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui: id est, præceptum de vitandis adulterio, homicidio, furto, falso testimonio, concupiscentia rei alienæ, et si quod, id est aliquod, aliud est mandatum inclusum vel reducendum ad ista, in hoc verbo instauratur, id est, comprehenditur atque impletur, videlicet: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Qui enim sic diligit proximum, sic facit ei quomodo vult fieri sibimetipsi: quum diligere nihil aliud sit nisi alicui bonum velle. Voluntas autem procedit in opus, si potest: si tamen fuerit vera et perfecta voluntas. Ideo subditur: Dilectio proximi malum non operatur: quia nec habens eam peccat mortaliter, nec proximo nocet, quamdiu eam habuerit.
Plenitudo ergo, id est consummatio, perfecta impletio ac finalis perfectio, legis antiquæ et novæ, est dilectio Dei et proximi: quoniam omnium virtutum regina, origo, motrix ac finis, est caritas qua Deus amatur et proximus. Omnia ergo præcepta disponunt et referuntur ad
Malach. 1, 6.
8
9
Exod. xx, 13-17; Matth. xix, 18.
Lev. xix, 18; Matth. xxii, 39.
10
Coloss. 11, 22, 23.
6
Sap. vi, 5.
7
Matth. xxii, 21.
B
C
D
1 Tim. 1, 5.
Matth. xxii, 40.
Joann. xv, 12.
Ibid. xiii, 34.
1 Joann. iii, 11.
Rom. xiii, 15.
II Cor. vi, 2; Is. xlxi, 8.
Ephes. v, 14.
Jonæ i, 6.
Jacob. ii, 14. plenam observationem præcepti caritatis.
Propter quod alibi habetur : Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Hoc autem pensandum, quod licet sint duo præcepta caritatis, in quibus tota lex pendet et Prophetæ, unum tamen frequenter ponitur pro utroque, quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligitur.
Hinc enim Salvator ait : Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Et iterum dicit : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Ideo quoque scriptum est : Hæc est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
Deinceps declarat Apostolus, quod actibus caritatis maxime insistendum sit tempore evangelicæ legis, quæ est lex caritatis ac libertatis, quemadmodum vetus lex erat lex timoris ac servitutis, prout prolixe manifestatum est supra. Ait ergo : Et hoc scientes tempus, id est, conditionem et opportunitatem considerantes præsentis temporis, quod est tempus gratiæ : de quo scriptum est, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis ; quia hora est jam, scilicet tempore isto, imo omni momento, nos de somno surgere, id est de torpore et negligentia ad opera caritatis procedere, atque ad vigilantiam mentis ascendere : sicut alibi clamat Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Otium autem, torpor et negligentia, somno comparantur, quoniam sicut somnus vitam naturæ abscondit, sic ista vitam gratiæ perimunt. Ad quod spiritualiter pertinet illud Jonæ : Quid tu sopore deprimeris? Surge et invoca Deum tuum. Denique non dormientibus, sed vigilantibus, provenit regnum Dei.
Consequenter ponit rationem cur tempus est a somno surgere. Nunc enim, quum caritatem et gratiam Dei habemus, propior, id est vicinior, est nobis nostra salus, id est vita æterna, quam quum credidimus, id est, quam tunc quum solam fidem habuimus : quoniam fides sine operibus non unit nos Deo, nec perducit ad vitam æternam. Vel, Quam quum credidimus, id est, quam ante Christi adventum, quia tunc omnes sancti descenderunt ad limbum inferni. Nunc vero patefacta est nobis per Christum janua felicitatis æternæ : cui tanto amplius approximamus, quanto eam ardentius desideramus. Ambulamus enim ad eam, contemplando, amando et bene agendo.
Nox, id est tempus infidelitatis et vitiorum, vel tempus veteris Testamenti, quod dicitur nox, propter obscuritatem legalium figurarum et prophetalium visionum : quæ omnia in nova lege revelantur. Unde dicitur ad Hebræos : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Hæc igitur nox præcessit, id est præteriit, et modo non est; dies autem, id est claritas evangelicæ veritatis, splendor gratiæ, tempus novi Testamenti, seu beatitudo promissa, appropinquavit, quia jam præsens est in re, vel in spe. Gratia namque et veritas per Jesum Christum facta est. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, id est peccata, quæ ex tenebris ignorantiæ prodeunt, mentem deformant, et ad tenebras inferi protrahunt. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Et induamur spiritualiter arma lucis, id est virtutes et dona Spiritus Sancti, quæ animam roborant et defendunt contra insidias dæmonum, et contra jacula seu prælia vitiorum. De quibus armis dicit alio loco : Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, induti loricam justitiæ, sumentes scutum fidei, et galeam salutis.
Hæc ergo agamus sic, ut die, id est, quatenus tempore gratiæ, scilicet tempore isto, honeste ambulemus, id est, reverenter coram Deo, et exemplariter coram hominibus, conversemur, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Non in comessionibus et ebrietatibus, id est frequentibus, gulosis atque superfluis manducatio-
Hebr. x, 1.
Joann. i, 17.
Ibid. iii, 20.
Ephes. vi, 13-17.
II Cor. vi, 3. nibus et potationibus, fugiendo videlicet stum, id est, brachiis sanctæ dilectionis vitia gulæ, quæ valde inhonesta sunt. Propter quod ait Salvator: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate; et Isaias, Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum. Non in cubilibus, id est voluptatibus carnis, quæ exercentur in cubiculis. Unde scriptum est: Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Et impudicitiis, id est ceteris luxuriæ vitiis, quæ sunt maxime impudica et bestialia, juxta illud: Fornicatio et ebrietas auferunt cor. Non in contentione, id est lite, et æmulatione, id est invidia. Scriptum est enim: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et alibi Apostolus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? 14 Sed induimini Dominum Jesum Chrinibus et potationibus, fugiendo videlicet stum, id est, brachiis sanctæ dilectionis vitia gulæ, quæ valde inhonesta sunt. Propter quod ait Salvator: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate; et Isaias, Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum. Non in cubilibus, id est voluptatibus carnis, quæ exercentur in cubiculis. Unde scriptum est: Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Et impudicitiis, id est ceteris luxuriæ vitiis, quæ sunt maxime impudica et bestialia, juxta illud: Fornicatio et ebrietas auferunt cor. Non in contentione, id est lite, et æmulatione, id est invidia. Scriptum est enim: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et alibi Apostolus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Sed induimini Dominum Jesum Chrinibus et potationibus, fugiendo videlicet stum, id est, brachiis sanctæ dilectionis vitia gulæ, quæ valde inhonesta sunt. Propter quod ait Salvator: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate; et Isaias, Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum. Non in cubilibus*, id est voluptatibus carnis, quæ exercentur in cubiculis. Unde scriptum est: Væ qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris.* Et impudicitiis*, id est ceteris luxuriæ vitiis, quæ sunt maxime impudica et bestialia, juxta illud: Fornicatio et ebrietas auferunt cor.* Non in contentione*, id est lite,* et æmulatione*, id est invidia. Scriptum est enim: Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et alibi Apostolus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?*
Footnotes
Chapter 18 of 21