Skip to the text

Articulus 18

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : INFIRMUM AUTEM IN FIDE ASSUMITE.

MANIFESTAVIT Apostolus in superiori capitulo, quomodo inferiores ad superiores se debeant habere, jam docet quomodo superiores se habeant ad inferiores. Agnoscendum vero, quod in Ecclesia Romanorum, cui scribit Apostolus, erant quidam ex Judaismo conversi, qui erant legis æmulatores, cærimonialia legis observanda putantes: propter quod inter cibos discernebant secundum legis præcepta. Isti vocantur infirmi, id est imperfecti in fide catholica: quia secundum fidei veritatem, cærimonialia legis cessare cœperunt post Christi passionem, ut dictum est. Alii erant ex gentilitate conversi: et isti non discernebant in cibis humano usui deditis, prout ad Timotheum dicit Apostolus: Nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione sumitur.1

Ait ergo: Infirmum autem, id est imperfecte edoctum, in fide, assumite, id est caritative instruite, et nolite ægrum abjicere, vos qui perfectiores estis in fide, exemplo Christi, qui ait: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. Talem ergo assumite, non in disceptationibus cogitationum, id est, non discutiendo seu judicando secreta cordis ejus, quæ soli Deo sunt cognita. Alius enim, ille scilicet qui novit cessasse legalia, credit, id est, fideliter noscit, manducare se licite omnia cibaria, humanæ vitæ sustentationi apta, ita ut præceptum legis de discretione ciborum eum non obliget. Qui autem infirmus est in fide, ita non putans, sed inter cibos discernens, olus manducet, cujus esus semper licitus fuit, ad vitandum conscientiæ scrupulum. Notandum autem, quod legalia seu cærimonialia, quamvis statim post Christi passionem mortua erant, non tamen mortifera. Nam a tempore passionis usque ad Evangelii publicationem, poterant sine periculo observari, præcipue a Judæis conversis, dummodo non ponebatur spes salutis in eis, sed firmiter credebatur quod sine observatione eorum sufficeret ad salutem fides et gratia Christi. Sic nempe in Actibus Apostolorum leguntur Apostoli ea servasse. Idcirco Apostolus dicit hunc infirmum in fide, non satis instructum de cessatione legalium, suo judicio relinquendum, donec melius informetur.

Act. xv, 10, 11; xvi, 3; xviii, 18; xxi, 21-26; etc.

Is qui manducat indifferenter quemlibet cibum homini aptum, non manducantem hoc modo, sed inter cibos discernentem, non spernat tanquam iniquum, quum legalia nondum essent mortifera. Et qui non manducat, id est, iste inter cibos discernens et ab aliquibus abstinens, manducantem indifferenter non judicet tanquam legis transgressorem, quia lex cessavit quantum ad vim obligativam. Deus enim illum manducantem assumpsit ad fidem, sicut et non manducantem. De his itaque quæ bono animo fieri possunt et malo, non judicemus, sed potius in melius interpretemur.

Præterea probat Apostolus, quam irrationabile sit alium judicare inordinate. Tu quis es, id est cujus vel quantæ auctoritatis, qui judicas judicio reprobationis (judicium enim approbationis non est ita illicitum) alienum servum, id est proximum tuum, qui est servus Dei, et conservus tuus, super quem jurisdictionem non habes? Domino suo stat aut cadit, id est, ad gloriam vel irreverentiam Dei bene agit aut male, et ad eum pertinet judicare de hoc, non ad te. Stabit autem, id est, erectus erit corde ad Deum et bene aget. Hoc est verbum bonæ spei: tanquam diceret, Hoc pie præsumi potest, quod stabit, etiam si jam jacere videatur. Potens est enim Deus statuere, id est per gratiam a casu peccati erigere, illum. Per hoc ergo quod ait Apostolus, Stabit autem, duo docentur: primum, ut dubia trahamus in melius; secundum, ut nec impium simpliciter judicemus, quia nescimus qualis futurus sit. De hac autem materia, scilicet quomodo judicare sit licitum vel illicitum, plurima dicta sunt in expositione secundi capituli, quæ illic diffuse induxi, ne cogerer eadem sæpe repetere, sed semper ad illum locum lectorem remitterem.

In Rom. u, 1 et seq.2

Adhuc ostendit Apostolus, vitandum esse judicium inordinatum. Nam alius judicat diem certum pro exercenda abstinentia eligendum: diem, inquam, interpositum inter diem alium, quo putat non esse abstinendum; alius autem judicat omnem diem in abstinentia expendendum. Tanquam dicat: Unus putat certis diebus abstinendum, ut Pharisæus qui jejunabat bis in sabbato, seu in hebdomada. Alius judicat singulis diebus abstinendum, ut Judith, quæ jejunabat cunctis diebus, præter sabbata, neomenias et festa;3 et sanctissima illa evangelica Anna de tribu Aser, quæ non discedebat de templo, die ac nocte serviens Domino in orationibus atque jejuniis.4 Quoniam vero utrumque horum bono animo fieri potest seu licite, ideo unus alium judicare non debet. Unde subjungitur: Unusquisque in suo sensu, id est in proprio intellectu, sententia seu consilio, abundet in bonum, id est, quilibet relinquatur suo judicio in hoc, permittaturque agere quod secundum suam conscientiam judicat melius esse, dummodo tamen non exeat limites rerum quæ licent.5

Luc. xvi, 12.

Judith vii, 6.

Luc. u, 37.

Qui sapit diem, id est, certum diem, vel omnem diem discernit seu judicat abstinentiæ deputandum, Domino sapit, id est, ad gloriam Dei hoc agit, intendens Deo placere. Et qui manducat quemlibet cibum sine discretione legis, vel qui non jejunat quotidie, Domino manducat, id est, ad Dei honorem hoc facit, cujus dona manducat; gratias enim agit Deo omnium bonorum datori pro beneficiis suis. Et qui non manducat, scilicet quemcumque cibum, sed juxta legis tenorem inter cibos discernit, vel omni die jejunat, Domino non manducat, id est, ad gloriam Domini abstinet, et gratias agit Deo. Et ita uterque bene facit pro tempore, sicut ostensum est. Sic ergo agere debemus, omnia referendo ad Deum, ut glorificetur ipse in omnibus. Cujus ratio subditur :

Nemo enim nostrum sibi vivit finaliter, id est ad gloriam propriam, quoniam vita naturæ et vita gratiæ quam habemus, ad gloriam et laudem Dei est ordinanda, tanquam ad ultimum finem. Et nemo nostrum sibi moritur, id est ad propriam laudem, sed ad gloriam Dei, quatenus separatus corpore, laudet atque glorificet Deum in patria indesinenter. Sive enim vivimus, Domino, id est ad gloriam Domini, vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus, id est, non solum jure creationis et gubernationis, sed per caritatem et cultum devotissimum, ad Dominum pertinemus. Beati qui ita conjuncti Deo sunt, ut tota vita morsque ipsorum Deum honoret. Ipse enim ait : Qui glorificaverit me, glorificabo eum. Omnia ergo opera nostra interiora et exteriora ad Dei gloriam referamus, et propter Deum omnia finaliter operemur.

In hoc enim, id est propter hoc, Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur, id est, dominari cognoscatur. Nam ante passionem erat utique vivorum mortuorumque Dominus, etiam secundum naturam assumptam ut Verbo unitam, quæ a primo instanti unionis suæ cum Verbo, prælata est omni creaturæ, dominiumque universale sortita. Propter quod ait Salvator : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus; et alibi, Dedisti ei potestatem omnis carnis. Verumtamen Christus dicitur passus ut omnium dominetur, propter duo : Primo, quoniam sua passione meruit judiciariam potestatem, et generalem dominationem, non obstante quod ante habuerit ista. Non enim inconveniens est, idem alicui propter diversas causas competere. Secundo, quia post passionem cœpit ubique manifestari atque cognosci dominium Christi. Propter quod ait : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.6 Potest etiam ita exponi : Ut et vivorum et mortuorum dominetur, id est, spiritualiter vivos ac mortuos, scilicet justos et impios, in suo obsequio occupet. Unde ipse loquitur : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.7

Quum ergo Christus constitutus sit omnium judex, Tu autem, judicande, quid, id est, qua temeritate, quo fructu, judicas sententia definitiva fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum, tanquam peccatorem aut vilem? Unde scriptum est : Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris? Quum fatigatus desieris contemnere, contemneris.8 Et alius Propheta : Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum?9 Male ergo agis, o homo, judicando spernendoque proximum. Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, id est coram Christo sedente in sede judiciaria in die judicii, tanquam judicandi ab eo. Tribunal autem est sedes judicis. Quod vero jam dicitur quod omnes stabimus ante tribunal Christi tanquam judicandi, intelligendum est, vel de judicio condemnationis, vel remunerationis. Scriptura autem frequenter per judicium, intelligit damnationis judicium, sicut ibi : Omnis qui credit in eum, non judicatur; et, Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur.

Scriptum est enim in Isaia : Vivo ego, dicit Dominus, id est juro per me ipsum, qui majorem per quem jurem non habeo, quoniam mihi flectetur omne genu, cœlestium, terrestrium et infernorum, id est, omnia mihi subjicientur, præsertim in die judicii; et omnis lingua confite-10111213141516 bitur Domino, id est, omnis conscientia confitebitur mihi tunc opera sua; vel, Omnis lingua, id est omne genus hominum, cujuscumque loquelæ, confitebitur Domino, confessione laudis divinæ, vel propriæ culpæ. Nostra translatio est talis: In memetipso juravi: egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur, quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.17 Quod licet ad litteram dictum videatur de conversione, adoratione et genuflexione omnium gentium in primo Christi adventu et tempore prædicationis evangelicæ, Apostolus tamen Spiritu Sancto copiosissime adimpletus, præsenti loco insinuat hoc posse intelligi de subjectione et adductione omnium hominum in secundo Christi adventu.

Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo, id est, reddere compelletur seu exigetur. Multi tamen non poterunt rationem reddere Deo de actibus suis, quia omnino irrationabiliter vixerunt. Aliqui etiam non exigentur reddere rationem, vel quia nullam culpam habebunt, et in hac vita satisfecerunt; vel quia infideles fuerunt, et jam judicati sunt, qui in die judicii non judicabuntur judicio discussionis.18 Non ergo amplius invicem judicemus judicio usurpato vel temerario; sed hoc judicate magis, id est, bonum et observandum esse discernite, ne ponatis offendiculum, id est occasionem peccati, fratri, id est proximo, viro vel feminæ, vel scandalum, id est occasionem tristitiæ. Communiter autem unum pro alio sumitur.

Advertendum vero, quod duplex est scandalum, puta activum et passivum. Scandalum activum est dictum vel factum minus rectum, præbens alteri occasionem ruinæ: et de hoc scandalo non est dubium quin sit semper vitandum. Scandalum vero passivum, est malum seu casus quem alter incurrit ex dicto vel facto alterius. De hoc scandalo quæstio est an sit semper vitandum. — Pro quo sciendum, quod scandalum passivum est duplex: Unum, quod nascitur ex malitia scandalizati, qui ex sua perversitate non vult dicta seu facta alterius, quamvis bona, bene interpretari: quod appellatur scandalum Pharisæorum. Alterum, quod nascitur ex infirmitate vel ignorantia scandalizati: quod dicitur scandalum pusillorum. Præterea quædam sunt bona spiritualia, quædam temporalia: et utraque sunt duplicia. Nam spiritualium bonorum quædam sunt de necessitate salutis, ut observatio præceptorum in omnibus, et consiliorum in religiosis. Hæc ergo bona nullo modo omittenda sunt propter quodcumque scandalum evitandum. Plus enim tenetur homo providere propriæ saluti, quam alienæ. Quædam vero non sunt de necessitate salutis:19 et hæc ad tempus occultanda vel deserenda sunt propter scandalum pusillorum vitandum, videlicet donec ratio eis reddatur, et melius informentur. Si vero ratione reddita non acquiescunt, nec cessant scandalizari, non erit scandalum tale amplius ex ignorantia vel infirmitate, sed ex eorum malitia.

Propter quod bona ista omittenda non sunt propter scandalum tale vitandum: sicut nec Christus vitare curavit scandalum Pharisæorum. Similiter bonorum temporalium quædam aliquibus committuntur conservanda, ut bona Ecclesiæ prælatis, bona rei publicæ rectoribus, et deposita certis personis. Et quia ad horum conservationem homo tenetur, ideo propter nullius scandalum sunt deserenda. Unde B. Thomas Cantuariensis repetivit bona Ecclesiæ cum ingenti scandalo regis. Alia bona temporalia sunt nostra: et ista omittenda sunt, vel dando ea aliis, vel non repetendo si alius ea habet, propter vitandum scandalum pusillorum; vel scandalum tale sedandum est bono modo. Non autem propter scandalum ex malitia nascens, dimittenda sunt bona propria temporalia. Daretur enim perversis libertas et magna occasio retinendi aut rapiendi bona aliorum: quod maxime obesset eorum saluti.

14

Joann. 1, 3; Gen. 1, 31.

Act. x, 15.

15

16

Prov. xxii, 1. Eccl. xli, 15.

Scio per rationem, et confido in Domino Jesu per gratiam ejus, quia nihil commune, id est, nullus cibus humanæ vitæ aptus, immundus est, per ipsum, id est per creationem ipsius. Omnia enim per ipsum facta, sunt valde bona. Vel minus dicit, et majus significat, ut sit sensus: Nihil commune per ipsum, id est, omnia munda facta sunt per ejus adventum, omnes videlicet cibi apti, in lege prohibiti. Christus enim absolvit a legali prohibitione ciborum, juxta illud: Quæ Deus purificavit, tu commune ne dixeris. Nisi ei qui existimat quid commune esse, id est aliquem cibum esse immundum propter legis præceptum, illi sic existimanti commune, id est immundum, est aliquid alimentorum, secundum suam opinionem et conscientiam. Sicut fricare barbam illicitum est ei qui hoc putat illicitum, quamdiu sic putat, quia contra conscientiam faceret, si fricaret. Si enim propter cibum, id est, ob hoc quod quemlibet cibum indiscrete manducas, vel ab aliquibus abstines, frater, id est proximus, tuus contristatur, putans te impie agere, et nesciens quid debeat securius facere, quum tamen licite possis alterum horum eligere, sicque fratris tui contristationem vitare; jam non secundum caritatem ambulas, id est, non caritative te habes, quia non vitas offensam fratris, sed ejus saluti præponis cibum tuum. Noli cibo tuo, id est usu vel abstinentia cibi, illum perdere, id est ad mortale peccatum inducere, pro quo Christus mortuus est, ne videaris pretium mortis et sanguinis Christi parvi pendere. Non ergo blasphemetur, id est, contra Dei honorem vituperetur, bonum nostrum, id est fama nostra. Scriptum est enim: Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ; et alibi: Curam habe de bono nomine; hoc enim magis proderit tibi quam mille thesauri. Porro, ut ait Ambrosius, qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum offuscat, et incipit bonum ejus blasphemari. Propterea virtuoso vitanda sunt minima.

17

Matth. xxii, 21.

Luc. xvii, 21.

18

Ps. cxlix, 4.

19

Matth. v, 9.

1 Cor. vii, 15.

Ibid. xiv, 33.

Zach. vii, 19.

20

Ideo autem non debes cibo tuo proximum perdere: Non est enim regnum Dei, id est regnatio et inhabitatio Dei in anima tua, esca et potus, id est victus exterior. Esca namque non commendat nos Deo; nec cibus damnatur, sed concupiscentia immoderata. Ideo subditur: sed justitia, reddens Deo quæ Dei sunt; proximo, quæ proximi sunt; et sibi ipsi, quæ expediunt; et pax, id est vera tranquillitas mentis; et gaudium quod habetur in Spiritu Sancto, id est per gratiam Spiritus Sancti ex contemplatione et dilectione divinorum. Ista sunt regnum Dei, quia per ista regnat Deus in nobis, quemadmodum ait Scriptura: Regnum Dei intra vos est. Vel sic: Non est enim regnum Dei causaliter esca et potus, id est, per ista non acquiritur regnum cœlorum; sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu Sancto, sunt regnum Dei, quia per talia regnum cœlorum obtinetur. Qui enim in hoc regno Dei, id est in justitia, pace et gaudio spirituali, servit Christo, non scandalizans aliquem propter cibum seu cibi delectationem, vel aliam irrationabilem causam, placet Deo, quia beneplacitum est Domino in populo suo; et probatus, id est approbatus, est hominibus, quia exemplaris est ipsis, et laudatur ab eis. Itaque, quæ pacis sunt, id est ea quæ pacem pariunt, fovent, conservant, sectemur et operemur. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. In pace namque vocavit nos Dominus, et non est Deus dissensionis, sed pacis. Unde per Prophetam Dominus loquitur: Veritatem tantum et pacem diligite. Et quæ ædificationis sunt, id est, ad bonum provocant, videlicet morum probitatem, invicem custodiamus, quatenus unus, non tantum alium non scandalizet, sed spiritualiter eum ædificet.

Ideo, Noli, o homo, propter escam, id est amore cibi, destruere opus Dei, id est fratrem tuum spiritualiter occidere, seu fidem et gratiam ejus exstinguere. Omnia quidem cibaria munda sunt et licita, in quantum sunt creaturæ boni Dei; sed malum, id est nocivum, est homini quæcumque cibaria sumere, qui per offendiculum manducat, id est, manducando fratrem suum scandalizat, et Deum offendit, sicut malum erat primo parenti de fructu ligni vitæ comedere. Ne autem quis putet simpliciter utile esse vel melius quolibet cibo et potu uti, eo quod omnia munda sint, adjecit: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum: per hoc enim concupiscentia minoratur, corpus castigatur, et gratia obtinetur; neque manducare et bibere id in quo frater tuus offenditur, id est, impedimentum seu obicem proficiendi in via Dei incurrit, aut scandalizatur, id est, cadit peccando: quod est majus et gravius quam offendere; potest enim quis pede in aliquid impingere, nec cadere; aut infirmatur in fide, hæsitans quid sit tenendum: quod valde pœnale periculosumque est.

Consequenter hortatur Apostolus ad hoc. Tu fidem quam habes penes temetipsum, id est, intra te firmiter credis omnes cibos per Christum purificatos seu licitos factos, habe coram Deo, id est, sufficiat tibi hanc fidem habere in cordis secreto, Deo spectante, nec fratri tuo aliter æstimanti eam ostendas, ne scandalizetur. Beatus est jam in spe, bene agendo, qui non judicat, id est, damnabilem facit, semetipsum, alium scandalizando, in eo quod probat, id est faciendo quod licitum esse cognoscit in se, quamvis sit illicitum propter scandalum evitandum. Vel sic: Beatus qui non judicat, id est non redarguit, semetipsum in eo quod probat, hoc est approbat, id est, qui nihil agit contra conscientiam suam. Qui autem discernit, id est, judicat quosdam cibos vitandos, si manducaverit tales cibos, damnatus est causaliter, id est, peccando mortaliter damnari promeruit; quia manducat non ex fide, id est contra id quod secundum fidem et conscientiam suam sentit agendum. Omne autem quod non est ex fide, id est, quod fit contra fidem, et propter finem contrarium fini quem edocet fides, peccatum est, quia inordinatum et contra legem divinam.

Circa hæc duo quæruntur: primo, utrum ratio seu conscientia errans obliget; secundo, an quælibet actio infidelium sit peccatum. — Et respondendum ad primum, quod operatio recipit speciem a termino ad quem, rationem autem boni vel mali moralis sumit ab intentione agentis, seu formali ratione objecti. Quum ergo ratio dicit aliquid bonum vel malum, quamvis ita non sit: tamen si voluntas fertur in id quod ratio ei proponit sub ratione mali, licet sit bonum, certum est quod fertur in illud sub ratione mali, et ideo formaliter peccat: quemadmodum putans falsum asserere, mentitur etiam si verum dicat, eo quod falsum dicere æstimet. Simile est, si quis bonum agat, putans illud esse malum: peccat enim. Ideo ratio seu errans conscientia obligat. Non est tamen homo perplexus, id est necessitate peccandi adstrictus, quoniam potest errorem rationis abjicere. — Ad secundum dicendum, quod infidelitas, sicut et cetera peccata mortalia, aufert vitam gratiæ, non autem tollit bonum naturæ. Quamvis ergo infidelis non agat aliquid meritorie, potest tamen facere opus bonum in genere moris, seu bonum morale, ad quod se extendit naturalis potentia. Et in tali actu non peccat directe, et per se: ut si honoret parentes, vestiat nudum, cibet esurientem. Quidquid vero refert ad finem suæ perfidiæ, in eo peccat, quamvis sit bonum: nam finis perversus est. Quod ergo nunc ait Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est, et quod Glossa adjecit, Omnis infidelium vita peccatum est, accipiendum est secundum sensum prætactum, et quia qui fidem non habet, protinus in diversa peccata collabitur.

21

22

23

B

C

D

Footnotes

  1. I Tim. IV, 4. ↩

  2. In Rom. ii, 1 et seq. ↩

  3. Judith viii, 6. ↩

  4. Luc. ii, 37. ↩

  5. Luc. xviii, 12. ↩

  6. Matth. xxviii, 18. ↩

  7. Joann. xii, 32. ↩

  8. Is. xxxiii, 1. ↩

  9. Malach. ii, 10. ↩

  10. Luc. xvii, 2. ↩

  11. Joann. iii, 35. ↩

  12. I Reg. ii, 30. ↩

  13. Hebr. vi, 13. ↩

  14. I Cor. xi, 31. ↩

  15. Joann. iii, 18. ↩

  16. Act. x, 42. ↩

  17. Is. XLV, 23, 24. ↩

  18. Joann. III, 18. ↩

  19. Matth. XV, 13, 14. ↩

Chapter 19 of 21