Articulus 2
SPIRITUALIS EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI.
SICUT in modica testa continetur nucleus dulcis, atque in favo mellis dulcedo, in malo quoque granato granum medicinale; ita et in brevi hoc libro Ruth, suavia Christi et Ecclesiæ sacramenta inclusa sunt. Allegorice ergo, per judicem Israel, in cujus diebus facta est sterilitas in Judæa, intelligitur collectio pontificum, qui Judæis præerant in primo Christi adventu atque post resurrectionem ipsius: qui populum a Christi prædicatione, fide et cultu totis viribus averterunt, ita quod magna bonæ conversationis sterilitas, et spiritualis alimoniæ carentia, in populo illo Judaico exstiterunt.
Abiitque homo de Bethlehem Juda, nomine Elimelech, quod interpretatur, Dominus meus rex: id est, Christus Dominus et rex noster cum Ecclesia ingressus est terras gentilium, quia post suam resurrectionem Judæis in sua perfidia induratis, per primitivæ Ecclesiæ prædicatores, sanctos Apostolos, et per Prophetarum oracula visitavit gentiles, et in eorum demoratus est cordibus. Cum duobus liberis: per quos ordo Prophetarum et chorus signatur Apostolorum, seu ipsi Apostoli et ceteri eorum cooperatores discipuli. Per Noemi demum, quæ pulchra interpretatur, Ecclesia designatur, cui in Canticis dicitur: O pulcherrima mulierum! Et mortuus est ibi Elimelech. Christus namque in membris suis persecutiones sustinuit tyrannorum, et sibi fieri reputavit quod suis infligebatur fidelibus: quibus per Zachariam locutus est, Qui tetigerit vos, tanget pupilam oculi mei. Unde et rursus fatetur: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Specialiter vero mortuus fuit in
Cant. v, 9.
Act. ix, 5.
Zach. u, 8.
Matth. xxv, 40. corde eorum qui per tormenta et violentias corruerunt a fide. Remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito: quia et sancti Apostoli ceterique discipuli pro Christo sunt martyrizati, sicut et olim Prophetæ ab impiis sunt afflicti: sicque eorum præsentia Ecclesia fuit privata, quæ etiam in hac vita Sponsi cœlestis claro et beatifico privatur consortio ac adspectu. Præterea interdum contingit Ecclesiam ad tempus relinqui, ita ut solitis consolationibus, supernorumque charismatum affluentiis destituatur, atque gravissimis persecutionibus exponatur, in tantum, ut cum Apostolo dicat: Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere. Tunc ergo quasi orbatam se cœlesti marito conqueritur.
Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua. Ecclesia namque quosdam gentilium inconvertibiles reperit: ideo eis relictis, vicissim conversos ex Judaismo in terra sancta revisit, quemadmodum Jacobus de Hispania in Judæam reversus est, et rursus prædicavit ibidem, plurimosque convertit. Apostoli quoque, per aliquot annos cunctis temporibus in Jerusalem et ad primitivam ibi Ecclesiam redierunt, sicut hoc partim in Actibus edocetur; aliquas quoque ex gentibus conversas personas secum duxerunt. Verumtamen per hanc Noemi reditionem, præcipue figurabatur quod fideles circa finem mundi prædicaturi sunt Synagogæ, et conversuri eamdem. Porro, per hoc quod Noemi utrique nurui suæ reditum persuasit, datur intelligi quod Ecclesia non statim recipit infideles, aut etiam catechumenos ad Baptisma, sed probat spiritus si ex Deo sint.
II Cor. 1, 8 certis
I Joann. IV, 1.
Per idem intelligi potest, quod quasdam personas ex gentilitate conversas Ecclesia remisit et ad loca priora direxit ad prædicandum ibidem, ut prolificarent et fructificarent in gentibus: quæ in obstinatis Judæis proficere non valebant, in quibus nec primitiva Ecclesia quivit multum facere fructum.
Insuper, sicut mulieres et cives in Bethlehem de reditu Noemi admirati sunt et gavisi; sic Jacobus Jerosolymorum primus antistes et primitiva ejus Ecclesia gloriabantur et admirabantur non parum, quando Paulus et Barnabas, imo et alii quidam Apostoli, præcipuique discipuli ex Judaismo conversi, venerunt ad ipsos, et narraverunt qualiter fructificassent in gentibus, multaque millia convertissent, et divinis coruscassent miraculis. Quibus cognitis, dixerunt Jerosolymitæ fideles: Hæc est illa Noemi, id est pulchra Christi sponsa. Illi vero dixerunt: Ne vocetis me Noemi (id est pulchram), sed Mara (id est amaram), propter gravissimas quas ab infidelibus sustinuerunt persecutiones, et quia de pereuntium excæcatione et disperitione intensissime doluerunt, et quia multi ex eis erant atrocissime ab infidelibus interempti. Unde quantum ad hoc, quasi vacuos se redire arbitrabantur. Nunc quoque Ecclesia Christi multipliciter deformata, et pristina gratiæ ac virtutum atque divinorum charismatum pulchritudine destituta, et tam ab invisibilibus quam a visibilibus hostibus conculcata, querula ait voce: Ne vocetis me Noemi, sed Amaram, quia amaritudinibus sum repleta.
Moraliter quoque in terra Israel, id est in Ecclesia Christi, fit fames, id est virtutum carentia, in diebus unius judicis, id est indigni et scandalose viventis prælati aut principis: sub quo etiam aliqui boni patiuntur famem audiendi verbum Dei, qui informari cupiunt de necessariis ad salutem; sed qui præsunt, non instruunt eos, imo subvertunt pro posse. Ideo boni tales peregrinantur in terram Moab. Quod etiam in bono potest intelligi, quoniam Moab interpretatur, ex patre. Sicque terra Moab, est congregatio devotorum et vere fidelium, qui ex Deo sunt nati, et venientibus ad se sermocinantur quæ Dei sunt, ita quod sibi ipsis et pravis desideriis salubriter moriuntur, sicut quibusdam scribit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. At vero, per Ruth, quæ socrui suæ inavertibiliter mansit adhærens, intelligitur quæcumque fidelis anima, quæ nulla persuasione, adversitate aut occasione recedere vult ab ecclesiastica unitate.1 Per Orpham vero accipiuntur, qui ad tempus credunt, compunguntur, et bona efficiunt;2 sed tempore adversitatis, tentationis aut etiam prosperitatis, labuntur. Docemur quoque ex ista historia ad intuendum ac assequendum fidelitatem, constantiam, ceterasque virtutes hujus electæ Ruth: quæ amore socrus suæ, imo potius impulsu Spiritus Sancti, propriam terram et plebem reliquit, nuptias perfidorum contempsit, ad terram Israel, ad cultum ac populum veri Dei accessit, et Deo de cetero servivit fideliter. Nulla ergo sensuali affectione quorumcumque propinquorum aut amicorum, nullo voluptatis amore, nullo proprii intuitu commodi separemur a Deo, nec præceptis Ecclesiæ efficiamur rebelles, nec viam relinquamus justitiæ, sed in Dei filiali ac spirituali timore et ferventi amore maneamus immobiles. Proximis quoque simus fideles, et cum Noemi ita nos habeamus ad proximos, ut non sine fletu et ululatu valeant a nobis diu ac longe avelli.
Insuper, Ruth in multis est figura Ecclesiæ ex gentilitate collectæ, quæ diis suis, consanguineisque relictis, soli conjuncta est Salvatori. Sed et quamcumque fidelem animam, specialiter religiosam personam, quæ mundum et mundana Christi amore relinquit, designat. Postremo, quicumque fidelis priori devotione, perfectione seu gratia spoliatus, seu a contemplationis decore, spiritualique conversatione ad carnalia devolutus, aut etiam exterioribus occupationibus detineri coactus, et per eas distractus, merito conqueri potest ac dicere : Ne vocetis me Noemi, sed Amaram, quia amaritudine sum repletus : si tamen hujusmodi homo vere conteritur, et super damno suæ animæ lacrimatur, atque ad prioris vitæ puritatem ac libertatem adspirat.
Footnotes
Chapter 3 of 9