Articulus 3
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : ERAT AUTEM VIRO ELIMELECH CONSANGUINEUS.
QUALITER Ruth ad notitiam mariti sibi a Deo gratiose provisi pervenerit, nunc narratur. Erat autem viro Elimelech, id est ipsius Elimelech, consanguineus homo potens, de semine Juda, et magnarum opum, nomine Booz : qui non solum in temporalibus, sed et in virtutibus exstitit opulentus, quia suis bene utebatur divitiis. Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam : Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas. Ecce quam humilis petitio licentiæ, et item quam pium opus, videlicet colligere spicas : sed et quam justum et non fraudulentum fuerit ejus propositum, pandit subdendo, quæ fugerint manus metentium : non ergo proposuit aliquam spicam furtim subtrahere. Sed et verecundia bonæ Ruth insinuatur ex verbo quod addit, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit : Vade, filia mi. Et hoc quoque fuit amorosum congruumque responsum. Humilibus enim impendenda est benevolentia omnis. Petenti quoque humiliter, affectuose est respondendum ; et si fieri expedit, pie acquiescendum. Abiit ergo, et colligebat spicas post terga metentium.
Accidit autem ut ille ager, quem intravit Ruth, haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. Ager ille jam antea pertinebat ad Booz, forte ex legitima successione. Non ergo intrante Ruth agrum illum, accidit istud, quod scilicet ager ille habuit possessorem seu dominum nomine Booz ; sed hoc accidit, quod Ruth agrum illum intravit, et quod ager ad Booz pertinens, visitabatur a Ruth : quod utique ex divina contigit præordinatione, ad consolationem ipsius Ruth. Deus etenim humiles multipliciter consolatur. Et ecce ipse veniebat de Bethlehem, dixitque Booz, suos visitans operarios et messores : Dominus vobiscum. Hæc fuit salutatio bona : quasi dicat, Dominus adsit vobis per gratiam. Ex quo sumptum perhibetur, quod in celebratione sacerdos per hæc verba plebem salutat. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus. Hæc fuit resalutatio valde idonea et imprecatio boni præcipui. Intelligendum est namque, quod spiritualia bona sibi invicem principaliter imprecabantur. Dixitque Booz juveni qui præerat messoribus in eorum officio : Cujus est puella hæc ? id est, ad quam spectat personam, seu cujus est conjux aut filia ? Non enim agnoverat eam, et ipsa Ruth in apparatu, incessu, collectione spicarum, tam verecunde atque humiliter se habebat, quod Booz vir grandævus et bonus, non ex libidine, sed consideratione tantæ probitatis, motus fuit ad istam interrogationem. Refert Lyra, quod (secundum Hebræos) ipsa Ruth colligebat spicas jacentes sedendo, ne ipsa se inclinante, aliqua pars sui cruris discooperiretur. Sed hoc fabulosum videtur. Talis namque collectio in sedendo, solet adscribi pigritiæ, et aptius poterat geniculando colligere, nec sic discooperiebatur. Qui respondit : Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noemi de regione Moabitide, et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vesti- gia; et de mane usque nunc stat, id est perseverat, in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est: in quo patet, quam laboriosa, perseverans, et agilis fuit in labore pro sustentatione communi sui ipsius et suæ socrus.
Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia. Booz ratione ætatis et auctoritatis seu eminentiæ, imo et ex caritate et pietate nominat eam filiam. Ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco, sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris, id est ministris meis, ut nemo tibi molestus sit. Hoc ergo præcepit eis, auditis verbis præfati juvenis, antequam dixit ista verba ad Ruth, quamvis Scriptura non exprimat hoc; sed ex verbis istis hoc innuit. Sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, id est vasa seu repositoria ciborum ac potuum, et bibe aquas, quas pueri mei bibunt. Quæ cadens in faciem suam, et adorans super terram prostrata, ipsum Booz adoratione duliæ, tanquam eminentem personam, in quo ejus declaratur humilitas, dixit ad eum: Unde hoc mihi, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? quasi dicat, Non promerui beneficia tanta a te. Et tamen revera multo majora promeruit. Ideo sequitur: Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui. Itaque jam ex fama, quamvis non facie, agnoverat eam Booz. Et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum quem antea nesciebas. Superius tactum est, quod pater Ruth forsan jam erat defunctus: ideo per parentes, possunt intelligi mater ejus et cognati antiquiores. Reddat tibi Dominus pro opere tuo tam virtuoso, id est præfatis bonis actibus tuis: id est, in præsenti det tibi prosperitatem et quamdam remunerationem inchoatam; et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel in futuro, ad quem venisti spirituali accessu per cordis conversionem et Judaismi susceptionem, seu etiam corporali adventu, in quantum Deus in medio populi sui atque in tabernaculo suo, quod fuit in medio filiorum Israel, specialiter morabatur, et sub cujus confugisti alas, id est, sub cujus pietate, ope, et potestate te constituisti, ut te tueatur ac salvet. Itaque alæ Dei, metaphorice sunt misericordia ejus et potestas.
Quæ ait, quasi sufficienter regratiari non valens, nec de suis laudibus publice a tanto viro prolatis se extollens, sed ejus benignitati totum adscribens: Inveni gratiam in oculis tuis, domine mi, id est, tibi pie complacui, et pie me adspexisti, et inde beneficia mihi gratiose impendis, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, id est, affectuose me consolatus es intime, et verba tua dulcissima penetraverunt et lætificaverunt mea præcordia, quæ non sum similis unius puellarum tuarum, id est, nec infimæ tuæ ancillæ æqualis sum in bonitate et dignitate, quum sim gentilium filia. Denique tanta gratitudo, prudentia, et humiliatio Ruth, provocaverunt ipsum Booz ad beneficia ampliora ei præstanda, sicut subjungitur. Dixitque Booz ad eam: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, videlicet ad operarios meos, et comede panem, id est, cum eis manduca de cibis meis, et intinge buccellam tuam, non unam tantum, sed quot volueris, in acetum pro refrigerio. Acetum namque est refrigerativum. Idcirco in tanto caumate et labore necessarium fuit.
Sedit itaque ad latus messorum, ad comedendum, non tamen tam prope, quod tetigit viros; nec ex opposito sedit virorum illorum, ne inspiceretur; et congessit polentam sibi, id est, materiam victus collegit, et inde cibum paravit, quasi totum cibum suum de mensa aliena sumere erubescens. Comeditque et saturata est, id est sufficienter, non immoderanter aut gulose, refecta, et tulit reliquias escarum suarum, quas prudenter reposuit, et suæ socrui conservavit. Hanc polentam vocat Josephus ἄλφιτον. Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam, etc. In quibus verbis caritas, liberalitas, et misericordia Booz ad peregrinam feminam, commendantur. Collegit ergo in agro usque ad vesperam, in quo patet ejus instantia laboriosa; et quæ collegerat, virga cædens et excutiens, scilicet cum baculo, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est mensuram hordei, quæ mensura vocatur ephi, id est tres modios. Et hoc juxta mensuram et modum loquendi regionis illius. Nomina quippe et quantitates mensurarum, quemadmodum et nummorum, juxta diversitatem locorum ac temporum variantur. Ideo ignoramus quantum modius ille continuit.
Quos portans, videlicet hordeum illud excussum seu hordeorum manipulos, reversa est in civitatem Bethlehem, et ostendit socrui suæ, ut ei congratularetur. Insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti? et ubi fecisti opus? Sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem esset operata, et nomen viri dixit ei, quod Booz vocaretur vir in cujus agro collegerat. Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino, id est, laudem et remunerationem a Deo recipiat, quoniam eamdem in specie gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis: id est, sicut beneficus fuit marito meo et filiis ejus quum adhuc viverent, ita nunc quoque benefacit eisdem, non in eorum persona quantum ad temporalia ista, sed in persona tua, quæ fuisti conjux unius filiorum illorum, et etiam in mea persona, quæ eram uxor mariti illius. Rursumque Noemi: Propinquus, inquit, noster est homo, id est, Booz iste affinis est nobis, quia vir meus fuit cognatus ipsius, similiter tuus maritus. Per hoc Noemi auxit fiduciam Ruth, ad colligendum fiducialiter in agris Booz. At vero, per hoc quod Ruth tam cito excussit manipulos suos, nec congregavit inde acervum, videtur insinuari magna sua et socrus suæ paupertas. Et Ruth: Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. Cui dixit socrus: Melius est, filia mi, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi. Juncta est ergo puellis Booz, etc., in agro et messione usque ad finem messis.
Chapter 4 of 9