Articulus 4
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SECUNDI INTELLECTU.
ALLEGORICE per Ruth, Ecclesia ex gentibus adunata; per Booz, Christus; per Noemi, Synagoga accipitur. Quemadmodum autem Ruth inseparabiliter se adjunxit socrui suæ, ita Ecclesia gentilium Synagogæ in Christum credenti, obedivitque ei promptissime. Itaque, sicut Ruth locuta est socrui, Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas, sic Ecclesia ista a conversa Judæa sumpsit licentiam introeundi veteris Testamenti Scripturam, quæ est fertilissimus ager, quadruplicem generans fructum, quadriformem videlicet sensum: in qua spicas, id est, diversas collegit sententias, post terga metentium, id est, sequendo vestigia Apostolorum sanctorum, qui erant in agro isto messores præcipui, dum hordea metebantur, id est, Prophetarum exponebantur oracula; et reponebantur in horreis, quia in Scripturis novi Testamenti, in libris Evangeliorum et Epistolarum, in Apocalypsi et Actibus allegabantur et contenta manebant. Quemadmodum autem ad hordei medullam, ob tegumentorum ejus duritiam atque tenaciam, difficulter pertingitur; ita ad propheticorum intelligentiam voluminum, propter eorum multiplicem involutionem, difficillimum fuit pertingere absque speciali Spiritus Sancti illuminatione.
Itaque hujus agri dominus est Booz, id est Salvator, qui est Deus scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.12 Hic paterfamilias clementissimus fuit Ecclesiæ ex gentilitate conversæ, eam consolando, reficiendo, laudando, eo quod carnales suos affectus, et quidquid a Deo est aversivum, propter Deum reliquerit, credentibusque Judæis adhæserit. Jussit quoque huic Ecclesiæ, ut in præfato suo agro ad libitum remaneret, colligeret: imo dedit ei metendi licentiam, id est alios convertendi ac publice prædicandi; atque ad suæ familiæ mensam posuit eam, Sacramentum corporis sui ac sanguinis, alia quoque pretiosissima fercula spiritualia exhibens ei, imo omnibus illis simul.
Denique ista Ecclesia tantam in se Christi benignitatem experta, prostravit se ei humillime ac devotissime gratias egit, et catellis se comparans, nec dignitati servorum, qui scilicet ex Judaismo crediderant, æquari se posse præsumens.3 Virga quoque excutiens quæ collegit, invenit tres modios: id est, profectum suum in fide et moribus, juxta doctrinam Scripturæ bene examinans, cognovit se superbenedictæ Trinitatis notitiam attigisse, exercitia etiam incipientium, proficientium et perfectorum scandisse, sed et virtutes et dona ac fructus Spiritus obtinuisse: quæ omnia sibi desuper condonata, fideli Synagogæ monstravit, quæ admirata est vehementer de tantis beneficiis Ecclesiæ gentium distributis, benedixitque Salvatorem, qui tam copiosissime gentibus est misertus, et de oleastro fecit olivam, imo tandem testatus est:45 Non inveni tantam fidem in Israel.6 Insuper Synagoga ista electa, piissime confortavit Ecclesiam gentium in spe et caritate, dicens ad eam: Propinquus noster est homo iste. Christus namque vere effectus est noster propinquus, nostram assumendo naturam: qui et eos qui erant sub lege naturæ, congregavit in unam Ecclesiam sub tempore illo, quam quasi sororem Ecclesiæ sub evangelica lege exsistentis, sibi ab exordio desponsavit.
Moraliter docet nos ista historia, exemplo Ruth nos ipsos in omnibus humiliare, prælatis et superioribus, sapientioribus ac senioribus sincerissime obedire: quod ad religiosos certum est maxime pertinere. Quod si quis nos ipsos, aut dona Dei in nobis laudaverit, nulla ex hoc elatione aut vanitate tangamur: imo tanto humilius Deo regratiemur, quanto majora aut plura contulerit nobis charismata. Stemus quoque in agro usque ad vesperam, id est, in studio Scripturæ, exercitiisque virtutum jugiter persistamus, a spirituali profectu nunquam cessemus, otiositatem, nugas et verbositates, omnem etiam negligentiam maxime abhorrentes.
Footnotes
Chapter 5 of 9