Articulus 5
EXPLANATIO CAPITULI TERTII : POSTQUAM AUTEM REVERSA EST AD SOCRUM SUAM.
PROCESSUS quo Ruth devenit ad magnum conjugium, modo describitur. Postquam autem reversa est Ruth de agro ad socrum suam: quod non est intelligendum de die secundo aut tertio quo collegit in agro, sed potius de die ultimo aut circiter, quum in præcedentis capituli fine dicatur: Juncta est puellis Booz, et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur. Itaque, postquam hoc modo reversa est ad socrum suam, ad quam interim sæpius rediit, audivit ab ea, scilicet a socru sua, quæ dixit ad Ruth : Filia mea, quæram tibi requiem, id est opulentum connubium et statum honestum, ut de cetero non indigeas taliter laborare, et providebo ut bene sit tibi, laborando ad hoc cum omni industria et diligentia mihi possibili, quia tam virtuose te habes circa me. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est : prout præcedenti capitulo continetur, atque expositum est ; et in hac nocte aream hordei ventilat. Ventilare, est grana purgare, jactando ea ad ventum. Porro aream hordei ventilare, est hordea in area seu horreo posita, ita mundare. Hoc autem fecit Booz per suos ministros, et forte nocte illa ad ventilationem se disponebant. Unde quidam exponunt sic : Ventilat, id est, festum agit pro ventilatione. Quocirca in Scholastica fertur historia : Mos erat in Israel, quod in ventilatione areæ, dominus seu paterfamilias grande fecit convivium pueris suis atque messoribus, et dormiebat in area, et quasi solennizans, ab amplexibus abstinebat. Idem fiebat in ovium tonsione. Si autem et post vindemiam, non legi.
Lavare ergo et ungere, id est, corpus tuum lava et unge, et induere cultioribus vestimentis, ut sic ornata, magis complaceas viro ad ineundum connubium tecum, et descende in aream. Non te videat homo, videlicet ipse Booz, imo nec alius, donec esum potumque finierit, id est ante finem cœnæ : non quod postea se præberet visibilem viro ante ingressum lecti, sed quia faciliter post cœnam potuit se celare, dummodo ante eam se occultaret. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat; veniesque, ipso jam dormiente, et discooperies pallium quo operitur a parte pedum, et projicies te, tamen silenter et cum modestia, et ibi jacebis. Ipse autem quum evigilaverit, teque esse cognoverit, dicet tibi quid agere debeas.
Videtur Noemi dando consilium istud, peccasse : quia tam nurum suam, quam ipsum Booz, exposuit fornicationis periculo ante conjunctionem legitimam. Et modus iste clandestinus, non erat consonus legi. Fuit quoque vir alter propinquior ei, quam Booz : nec sufficit bonam habere intentionem, sed per media apta oportet ad eam procedere. Ruth tamen excusatur, quia non melius scivit, nec fuit docta in lege. Quæ respondit : Quidquid præceperis, faciam. Verumtamen obedientia debet esse discreta, et super congruam ferri materiam. Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus sua.
Quumque comedisset Booz et bibisset, et factus esset hilarior, [issetque] ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit Ruth abscondite, quæ jam ante inter acervos absconderat se, et discooperto pallio a pedibus ejus, se projecit. Et ecce nocte jam media, expavit homo, quum evigilasset, et conturbatus est, quia nescivit quid erat, et forsan suspicabatur esse adversum quid, ut spiritum malum aut inimicum visibilem ; viditque mulierem jacentem ad pedes suos. Forsitan enim luna splendente consideravit hoc visu. Vel si caput mulieris tangendo percepit hoc, ponitur visus pro tactu, vel pro interiori notitia. Et ait illi : Quæ es? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es, id est, accipe me in tuam jure propinquitatis, ut suscites semen nepoti tuo defuncto. Si autem Ruth per verba hæc petebat amplexum, non excusaretur : nisi forsan per ignorantiam, quum tamen ignorantia juris non excuset, ad cujus notitiam quis tenetur. Quidam autem affirmant, quod per ista quærebat desponsationem, quia tunc moris erat, quod sponsalia contrahens, posuit vestimenti sui extremum super sponsam. Porro Magister in historiis ait, quod Booz indicavit huic Ruth in tali solennitate castitatem esse servandam. Unde apparet, quod ipsa copulam postulavit. Noemi quoque (ut dicitur) ideo1 fecit eam tali die et hora accedere, quatenus Booz tunc pronior esset ad amplexum ipsius; tamen et Noemi poterat consuetudinem illam seire.
Et ille: Benedicta es, inquit, a Domino, filia. Mirum, quod ex subitanea conturbatione non reprehendit eam ex indignatione, quod ausa fuisset talia attentare. Sed videtur fuisse vir mitis, et cognita voce Ruth, quam sincere dilexit, fuit placatus, imo et Deus spiritum ejus mansuefecit, itaque eam laudavit. Et priorem misericordiam posteriore superasti. Priorem misericordiam hujus Ruth, ipse Booz vocat, quod ipsa Ruth tam amorose et pie se habuit circa suum maritum in ejus vita, morte et sepultura, et circa matrem illius. Posteriorem autem ejus misericordiam nominat, quod optavit matrimonio sociari cognato mariti sui defuncti, non qualicumque, sed viro grandævo, et quasi seni, ad suscitandum semen defuncto. Hinc subditur: quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites. Quasi dicat: Non ex libidine mota es, quod inde probatur, quod non quæsisti alterum maritum adolescentem seu juvenem pulchrum, cum quo poteras amplius delectari, sed me. Noli ergo metuere inordinato timore, sed quidquid dixeris mihi, hoc est, quidquid rationabiliter a me petieris, faciam tibi pro posse meo. Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ, scilicet Bethlehem: quam dicit urbem suam, quia natus (ut creditur) et commoratus fuit in ea, et unus de principalioribus urbis erat, aut præfuit ibi; mulierem te esse virtutis, id est virtuosam: quod probabiiiter cognoverunt ex fama et inspectione et protestatione multorum. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. Quiesce hac nocte, et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est. Sin autem ille qui propinquior me est, id est magis affinis tibi, qui et viro tuo cognatior fuit quam ego, noluerit te accipere, ego absque ulla dubitatione te accipiam. Vivit Dominus. Ecce juratio. His verbis Booz pandit se eam velle accipere in casu illo propter ipsius Ruth virtuositatem, et propter legis præceptum, ac desiderio prolis deputandæ marito defuncto. Dormi usque mane.
Dormivit itaque ad pedes ejus usque ad noctis abscessum, id est usque ad horam propinquam diluculo, non tamen usque ad tenebrarum recessum. Nam subditur: Surrexit itaque antequam homines cognoscerent se mutuo. Et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris, ne scilicet aliquis opinaretur aliquid mali gestum ibidem; et quoniam modus ille ponendi se ad pedes viri, seu occulte petendi conjugium, reprehensibilis videbatur. Completo autem inter eos connubio, res poterat publicari. Itaque Booz prudenter providit famæ suæ ac Ruth. Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente et tenente, mensus est ei sex modios hordei. Qui modii non fuerunt tam magni, quin sola Ruth potuit eos expedite portare. Quæ portans, ingressa est civitatem, et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei, scilicet socrui suæ, omnia quæ sibi fecisset homo, id est, quam gratiose fecisset sibi hic Booz in verbis et factis. Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te redire ad socrum tuam. Dixitque Noemi: Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
Footnotes
-
Ruth. ii, 20. ↩
Chapter 6 of 9