Articulus 6
SPIRITUALIS PERTRACTATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII.
SANCTISSIMA illa ex Judaismo conversa Synagoga, considerans quam studiose ac fervide Ecclesia ex gentilitate collecta, occupasset se in Scripturis, et multis ornata esset virtutibus, locuta est ei: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi, id est, ad vitam contemplativam quietissimam et pectoris pacem perducere te conabor, ut decurso vitæ hujus curriculo, ad æternales gloriæ nuptias perducaris. Booz iste, propinquus noster est: hoc est, Christus in natura humana communicat nobis. Et in hac nocte aream ventilat. Quemadmodum comparatione veteris Testamenti, tempus evangelicæ legis ac gratiæ, dies vocatur, dicente Apostolo, Nox præcessit, dies autem appropinquavit;1 sic tempus hujus legis et gratiæ nox appellatur, respectu status et vitæ Beatorum in patria. Christus itaque in hac nocte, hoc est in tempore vitæ præsentis, in qua obscure cognoscimus, atque in tenebris et umbra mortis sedemus, ventilat aream hordei, hoc est, Ecclesiam suam examinat, bonos a malis discernit, electos a reprobis dividit, diversitate meritorum et visitationis internæ.23 Nunc enim exercet hujusmodi judicium discretionis, de quo perhibuit: Nunc judicium est mundi.4 In fine autem sæculi, judicium remunerationis et præmiorum facturus est, quod et particulariter facit in obitu singulorum. Nunc igitur modis præfatis ventilat aream suam, quoniam quosdam in Ecclesia et in sæculo isto juste relinquit et perire permittit, alios misericorditer vocat atque finaliter salvat.
Consulitur ergo Ecclesiæ, cuilibet quoque fideli animæ: Lavare, a vitiis omnibus te purgando, juxta illud Jeremiæ:5 Lava a malitia cor tuum, ut salva fias. Et in Isaia: Lavamini, mundi estote.6 Ungere charismatibus Spiritus Sancti, hoc est, Deum intentissime ora, ut donis et gratiis Spiritus Sancti ungere te dignetur, ut unctio ejus doceat te de omnibus.7 Et induere cultioribus vestimentis. Vestimenta hæc cultiora, sunt præclariores virtutes, et actus earum eminentiores, seu et quæcumque virtutes, secundum suum gradum sublimiorem. Cultioribus ergo vestimentis induimur, dum non solum bona et vere salubria, sed item meliora et viciniora saluti, assidue operamur, apicemque virtutum adipisci conamur.8 Et descende in aream, hoc est, taliter adornatus in anima, intra Ecclesiam. Non te videat homo, id est, opera tua fac cum intentione secreta, qua soli Deo cupias complacere, donec esum potumque finierit, hoc est epulationem, qua in suorum cordibus cum eisdem epulatur et cœnat, prout in Apocalypsi contestatur: Ego sto ante ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.9 Durante igitur tali interno convivio, abscondat se homo, se ab exterioribus elongando.
Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat. Dormit Salvator in cordibus contemplativorum et omnium perfectorum virorum, dum ipsi in eo obdormiunt per contemplationis soporem, et omnium exteriorum relictionem, et ibi se invicem complectuntur brachiis caritatis. Debuit ergo Ecclesia gentium observare, qualiter Christus ita quievit in cordibus sanctorum ex Judaismo credentium.
Et discooperies pallium quo operitur a parte pedum. Pallium Christi, est corpus ipsius. Unde et in Genesi de ipso prædictum est: Lavans vino stolam suam, et sanguine uvæ pallium suum.10 Porro per pedes Christi, conversatio ejus humana et corporalis in mundo hoc habita, designatur. Discooperire igitur pallium Salvatoris ex parte pedum, est diligenter inspicere quæ pro nobis corpus Christi sustinuit, et qualiter ipse inter homines vixit, ut sic ejus vestigia imitemur. Quod in suis martyribus Ecclesia victoriosissime adimplevit. Et projicies te, et ibi jacebis, hoc est, humiliter Domino te prosternes, et in humilitate offeres preces. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas : quia qui ita se applicuerit Dei Filio incarnato, illuminabitur exuberanter celeriterque ab eo.
Et ecce nocte jam media, expavit homo, hoc est, Christus per modum admirantis se habuit, videns in conversis gentilibus tantum fervorem, humilitatem, perfectionem : in cujus rei typo, de fide centurionis legitur admiratus ;11 et conturbatus est, per modum compatientis se habens. Viditque mulierem jacentem ad pedes suos. De qua in libro Proverbiorum legitur :12 Mulierem fortem quis inveniet? Et ait illi, non ex ignorantia : Quæ es ? tanquam dicat, Mirum quod aliqua talis est. Unde in Cantis fertur : Quæ est ista, quæ ascendit quasi aurora consurgens?13 Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua, id est Ecclesia seu anima virtuosa.
Expande pallium tuum super famulam tuam, id est, merito passionis et sanguinis corporis tui me protege, et donis gratiæ me adimple, quia propinquus es, imo proximus nobis, et pro mea salute humanam assumpsisti naturam. Propter quod ait Apostolus : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse communicavit eisdem.14 His auditis, Dominus Jesus commendavit Ecclesiam, animamque fidelem : Benedicta es, inquiens, a Domino, filia, et priorem misericordiam, quam proximis in corporalibus exhibuisti, posteriore misericordia superasti, tibi ipsi sic providendo, et vitia tua curando, seu spiritualia opera pietatis proximis impendendo ; quia non es secuta juvenes, id est, carnalia oblectamenta sprevisti, et spiritualem cum Domino unionem summe optasti.15 Noli metuere, quidquid dixeris mihi, faciam tibi, te in omnibus rationabiliter postulatis pie exaudiendo. Omnis enim qui petit, accipit. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. Quis est iste alius qui propinquior nobis est, aut esse potest quam Christus, nisi forte prælatus nobiscum conversans, qui communione conversationis, identitate status, similitudine mortalitatis et culpæ, proximus nobis est? cum quo per caritatem uniri debemus, quo nos refutante aut deserente, Christus non deserit nos.
Surrexit itaque Ruth mane, quia Christo jubente, a sua prostratione erexit se, et cœpit contemplari divina. Postremo, sicut Booz sex modios hordei pallio Ruth infudit; sic cordi Ecclesiæ Christus perfectionem impressit supernorum charismatum.16 Senario namque significatur perfectio. Nolo vacuam te redire. Sic Dominus et Salvator accedentem ad thronum gratiæ suæ, non permittit, quantum in se est, sine fructu redire, quia ipse dat omnibus affluenter.17
Footnotes
Chapter 7 of 9