Skip to the text

Articulus 2

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : DIXERUNT IMPII, COGITANTES APUD SE NON RECTE.

UT opposita juxta se posita evidentius innotescant, auctor hujus voluminis, præmisso uno capitulo documenta sapientia continente, et infra de sapientia plenius tractaturus, interponit hic unum capitulum de insipientium erroribus ac peccatis, dicens :

Dixerunt impii, cogitantes apud se non recte, id est, ex perversa et perfida cogitatione locuti sunt verba infidelia et mendosa : quia ex abundantia cordis os loquitur, et ea quæ sunt in voce, sunt signa et notæ conceptionum affectionum-que animæ.1 Ideo qualis vir, talis sermo. Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, id est breve, et tædiis afflictionibusque admixtum : sicut et sanctus Job loquitur, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis;2 Paulus quoque, Quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ.3 Et non est refrigerium in fine hominis, id est quies et merces post mortem, nec tempore mortis restat spes vitæ alterius. Juxta quod ex persona talium dicitur perfidorum in Ecclesiaste : Unus est interitus hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio ; et nihil habet homo jumento amplius.4 Et rursus Scriptura ait : Comedamus et bibamus, cras enim moriemur.5 Et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Quasi dicant : Nil certi scitur de alia vita. Hoc impii isti faciliter sibi persuadent, non considerantes historias sacræ Scripturæ, Sanctorum legendas, in quibus multi resuscitati leguntur, imo et aliqui in mortalibus defuncti, et pœnas purgatorii ac inferni experti : qui reversi, narraverunt viventibus quæ viderunt atque senserunt.

Quia ex nihilo nati sumus, quantum ad animam, et quoad ipsam materiam primam in exordio temporis ex nihilo factam, secundum quod ponuntur quatuor coæquæva, videlicet tempus, cœlum, angelus, materia : de quibus in libro de IV Coæquævis diffuse tractat Albertus. Unde et Deus vocatur Conditor omnium rerum. Hæc autem particula refertur ad illam, Non est refrigerium in fine hominis. Tanquam dicant : Sicut ex nihilo facti sumus, ita post mortem nihil nostri manebit. Hinc subditur : et post hæc erimus tanquam si non fuerimus : quoniam fumus afflatus, id est aer instar fumi spiratus, est in naribus nostris : quoniam inspirando respirandoque vivimus; et sermo scintillæ ad commovendum cor nostrum, id est calor naturalis, modicus ut scintilla, et sermone significatus : cujus caloris virtute cor se movet, et membris influit motum. Et sumitur hic Cor, pro parte corporea quæ dicitur fons caloris, et primum vivens, ac ultimo moriens in animali, secundum Philosophum.

Quia exstinctus cinis erit corpus nostrum. Post mortem enim corpus exanime incineratur. Et spiritus diffundetur tanquam mollis aer, id est, spiritus animales et vitales ac motivi deficient. Vel, Spiritus diffundetur, id est, in nihilum resolvetur ac evanescet, sicut mollis aer, qui a suo contrario fugatur, ac cito corrumpitur. Et transibit vita nostra, id est, suo cursu deficiet, tanquam vestigium nubis, quæ cito dissolvitur. Unde subjungitur : et sicut nebula dissolvetur, quæ nebula fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata, id est victa, dispersa, seu pressa deorsum calore radiorum solarium, tempore magni æstus, quo raro pluit, sicut et tempore frigoris maximi. Intentus equidem calor vapores nubis dissolvit sive consumit; vehemens vero frigus eos constringit. Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, id est, paulatim deficiet memoria personæ ac nominis nostri:6 juxta illud, Futura tempora oblivione cuncta operient. Verumtamen, sicut aliqui ob actuum suorum laudabilem eminentiam, relinquunt post se perpetuam sui memoriam; ita nonnulli propter præcipuam suam perversitatem, manent in perpetua quadam hominum memoria cum vituperiis: juxta quod in Proverbiis scriptum est, Memoria justi cum laude, nomen impiorum putrescet.7 Et nemo memoriam habebit operum nostrorum: prout in Ecclesiaste habetur: Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.8

Umbræ enim transitus est tempus nostrum: id est, duratio vitæ nostræ, brevis ac defluens est, sicut apparentia umbræ: quæ secundum motum ambulantis videtur procedere, et celerrime evanescit. Unde et primo Paralipomenon habetur:9 Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora; et in Psalmo, Quia defecerunt sicut fumus dies mei.10 Et non est reversio finis nostri: id est, post mortem non revertemur ad vitam hanc: sicut et sanctus Job, Viam, inquit, per quam non revertar, ambulo.11 Quoniam consignata est, id est clausa, operta, et nunquam apparens, quia nec exsistens ipsa reversio. Sicque per molem sepulcro superimpositam est sublata: quemadmodum et Judæi, corpore Christi clauso in monumento per lapidem consignatum, putabant ejus memoriam, omnemque spem suæ resurrectionis, esse penitus exstinguendas.12 Unde et in Psalmo:13 Sepulcra eorum, domus illorum in æternum. Et nemo revertetur ad hanc vitam post mortem. Quod quamvis naturaliter ita sit, miraculose tamen frequenter contingit oppositum.

Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt: id est, quum non sit vita alia post præsentem, nec retributio, imo nec tandem memoria, non quæramus nisi delectabilia carni, et desiderabilia hujus mundi. Quidam autem quamvis non crederent esse vitam post istam, tamen desiderio magnæ famæ, qua in memoriis hominum remanerent, studuerunt agere quædam bona et magna. Isti vero considerantes famam quoque tandem deficere, toto impetu elegerunt vacare libidini: quemadmodum in Ecclesiaste ex persona talium legitur: Comede in lætitia panem tuum, et bibe cum jucunditate vinum tuum; perfruere vita cum uxore quam diligis: hæc est enim pars tua.14 Et utamur creatura tanquam in juventute celeriter, id est, rebus creatis ad libitum sine mora inhæreamus. Vino pretioso, quantum ad gustum, et unguentis, quoad tactum et odoratum, nos impleamus, quatenus singuli sensus nostri delectationibus utantur objectorum suorum; et non prætereat nos flos temporis: id est, adolescentiam, seu juventutem nostræ durationis, non expendamus absque abundantia voluptatum. Coronemus nos rosis antequam marcescant, ut sic ornati, mulieribus magis complaceamus; nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra: id est, in locis virentibus et amœnis nostram exerceamus libidinem. Nemo vestrum exsors sit, id est sine communione et participatione, luxuriæ nostræ;15 ubique relinquamus signa lætitiæ: quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors nostra, id est, taliter delectari et vivere, est præcipuum bonum nostrum et eventus fortunatior qui potest nobis accidere, quia in his felicitatem constituimus nostram: juxta illud Ecclesiastæ, Quid amplius habet homo de labore suo?16

Præterea, quoniam vitia ista carnalia hominem in tantum excæcant, ut cadat in crudelitatem, et alios spoliet ut habeat unde suam expleat voluptatem; et præcipue eum exasperant contra eum a quo pro suis corripitur vitiis, recte subjungitur de impiis ista dicentibus: Opprimamus pauperem spiritu, id est humilem, justum, qui vel non possit, aut non optet nobis resistere; et non parcamus viduæ: quum tamen pauperes et viduæ sint miserabiles personæ, in quas exercere tyrannidem, est specialiter sævum; nec veterani revereamur canos multi temporis, id est, non honoremus senes, qui habent albos crines ex diuturnitate vitæ: quum tamen scriptum sit, Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ, id est, potestate utamur pro jure, et voluntate pro ratione: quod proprium est tyrannis. Rex autem sequitur rationem, et potestatem regulat legibus æquitatis. Quod enim infirmum est, inutile invenitur: id est, inutile judicamus succumbere, impotentioremque esse, ac subjici; dominari vero et prævalere, reputamus beatum: quum tamen dicat Apostolus, Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et multo salubrius sit injurias pati, quam irrogare, Christo teste, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, etc.

Porro quæ sequuntur, secundum Augustinum, verba sunt Salomonis, ad litteram de Christi passione et persecutione prænuntiata: et littera ad hoc optime consonat, nec de alio aliquo tam convenienter aptatur. Sed huic expositioni non videntur consonare præhabita: pontifices namque, Scribæ ac Pharisæi persecutores Christi, non fuerunt illius perfidiæ, ut dicerent animas hominum esse mortales; nec ad luxurias et cetera vitia jam prætacta totaliter se exposuerunt. Ad quod dici potest, quod inter illos fuerunt aliqui Sadducæi, qui animarum immortalitatem et futurum judicium negaverunt.17 Ceteri autem ita obtenebrati et carnales fuerunt, quod etsi non verbo, tamen ipso facto dixerunt, Venite, et fruamur bonis quæ sunt: quemadmodum de quibusdam scribit Apostolus, Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.18 Fuerunt quippe summe avari, et præsentibus dediti. Propter quod Christum contra avaritiam prædicantem, atque terrenorum contemptum exemplo ac verbis persuadentem, maxime abhorruerunt et irriserunt, dicentes: Dæmonium habet et insanit: quid eum auditis? prout in Evangelio legitur.19

Exponendo ergo de Christo, iste est sensus: Circumveniamus ergo justum, id est, Jesum decipiamus: quia multas posuerunt ei insidias, et frequenter observaverunt, ac quosdam miserunt qui eum caperent in sermone. Et quamvis Jesus omnia sciens, non potuerit decipi, ipsi tamen præsumpserunt se posse fallere eum, tanquam hominem purum aliis similem. Unde ait Salvator in Psalmo: Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; et denuo: Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt, Quis videbit eos? Et quamvis dicatur hic ex eorum persona, Circumveniamus justum; ipsi tamen Jesum non reputaverunt nec nominaverunt justum. Sed quia verissime justus fuit, ideo ad rem ipsam adspiciendo dixerunt, Circumveniamus justum: quoniam is de quo sic contulerunt, fuit summe justus. Sic et in Apocalypsi ministri Antichristi leguntur dicturi, Quis similis bestiæ? quum tamen dicturi sint, Quis similis Christo? Sed quoniam is quem pro Christo recipient, bestialissimus erit; ideo respiciendo ad rem, prænuntiantur dicturi, Quis similis bestiæ? Quoniam inutilis est nobis. Christus, quantum in se erat, utilissimus et saluberrimus fuit illis, eos erudiendo doctrinis, exemplis, miraculis, et caritative corripiendo ac advisando. Sed inutilis fuit eis, quoad perversum finem ab eis intentum: quoniam toto affectu inhiabant divitiis atque honoribus: quod Christus vituperavit, humilitatem et paupertatem exemplis ac verbis commendans. Juxta hunc modum narratur secundo Regum, quod consilium Achitophel utile fuit Absaloni ac suis: quod tamen sceleratissimum erat. Et contrarius est operibus nostris: quia opera ejus fuerunt sanctissima, opera autem ipsorum pravissima. Et improperat nobis peccata legis Mosaicæ, id est, imputat et objicit nobis peccata quæ contra legem Moysis perpetramus sive admittimus:20212223 prout in Evangelio copiose narratur; et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ*, id est, publice reprehendit nos* de statutis et observantiis quibusdam regularibus, asserens ea esse vitiosa ac divinæ legi contraria. Nempe in Evangelio ait: Bene irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram; et rursus, Quare vos transgredimini præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis?

13 Promittit, id est, firmiter asserit, se scientiam Dei habere*, imo et Deo Patri in scientia* esse æqualem, dicens: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius. Et alibi: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Et iterum ad Judæos ibidem: Est verus qui misit me, quem vos nescitis: ego autem scio eum; et si dixero quia nescio eum, ero similis vobis, mendax. Et Filium Dei se nominat, imo Filium naturalem unigenitum consubstantialem, dicendo: Ego et Pater unum sumus; et rursus, Pater quod dedit mihi, majus omnibus est. Unde rursus apud Joannem habetur: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Et alibi: Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum?

14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum*: id est, non solum reprehendit* ac propalavit exteriora nostra peccata, sed etiam secreta vitia cogitationum nostrarum manifestavit: juxta illud, Quum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit. Et alibi habetur: Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.

15 Gravis est nobis etiam ad videndum, propter rancorem et displicentiam quos contra eum concepimus, quoniam dissimilis est aliis vita illius*: quia in omnibus* sine personarum acceptione pro veritate zelatur, nec ullum veretur, nec parcit alicui; et immutatæ, id est aliis dissimiles, sunt viæ ejus, id est actiones, instructiones, institutionesque ejus. Quemadmodum autem similitudo est causa unionis et complacentiæ, sic dissimilitudo aversionem ac displicentiam parit, et veritas odium. Talia tamen sunt scandala passiva et sumpta, non activa et data. Tanquam nugaces, id est vani, fatui et mendaces, æstimati sumus ab illo*. Unde loquitur eis in Evangelio*: Vos ex patre diabolo estis, et in peccato vestro moriemini.24 Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Et rursus: Est Pater meus qui glorificat me: quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Ego autem novi eum; et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax.25 Et abstinet se a viis, id est operibus et traditionibus nostris, tanquam ab immunditiis; et præfert novissima justorum*,* id est, prædicat, laudat, et cunctis præsentibus anteponit finalia bona ac præmia, justis pro mercede præstanda, dicendo: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum;26 et rursum, Ibunt justi in vitam æternam; et, Erunt sicut angeli Dei; ac multa similia.27 Et gloriatur patrem se habere Deum*: sicut jam patuit.28 Et fuit hæc* gloriatio sancta et vera, non vana et falsa.

Videamus ergo, id est, per effectuum evidentiam inquiramus, si, id est an, sermones illius veri sint*, et* tentemus*, id est,* experimentaliter scire conemur, quæ ventura sunt illi inter adversa quæ infligemus ei; et sciemus quæ erunt novissima illius*, id est, quæ finaliter ei evenient.* Si enim est verus Filius Dei, suscipiet illum*,* ipsum defendendo et exaudiendo, et liberabit eum de manibus contrariorum, id est inimicorum suorum.

D Istud, secundum Augustinum, fuit totum acumen Judæorum. Viderunt etenim Jesum multa et præclarissima miracula facientem, et copiosum post se populum deducentem, ac omnium terrenorum prædicantem contemptum. Sicque videbant sibi

Joann. xi, 47, 48.

Matth. xxvii, 42. Luc. xxiii, 35.

Matth. xxvii, 2.

Ibid. 23.

Act. v, 28. ab ipso principatum, ad quem maxime anhelabant, auferri. Ideo collegerunt concilium pontifices et Pharisæi, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent locum nostrum et gentem. Sicque ex una parte metuebant eum ita dimittere, ex alia quoque parte verebantur eum occidere, tot et tanta agentem prodigia. Ideo invenerunt medium istud, ut per adversa et amarissima supplicia explorarent an vere esset Filius Dei, dicentes: Si verus Filius Dei est, non permittet eum Pater occidi, sed eruet eum de manibus nostris. Quod si fecerit, agnoscemus quod sit Filius Dei, et credemus in eum. Si vero permiserit eum occidi, patebit quod non sit nisi quod ceteri, nec sit verus Filius Patris æterni. Huic demum considerationi B. Augustini concordat evangelica veritas, quoniam Christo in cruce suspenso, dixerunt: Si rex Israel est (vel, Si hic est Christus Dei electus), descendat nunc de cruce, et credimus ei. Insuper, teste Augustino, volebant a morte Christi immunes videri: propter quod tradiderunt eum Pilato, ut morti adjudicaretur ab illo, eis accusantibus tantum. Verumtamen Pilato hoc facere renuente, a propria invidia incitati sunt et coacti, importune crucifixionem ejus efflagitare. Hinc etiam leguntur dixisse Apostolis: Replestis Jerusalem doctrina vestra, et vultis super nos inducere sanguinem hominis istius. Quasi dicant: Nos sumus immunes a sanguine ejus, quem præses per suos crucifixit ministros, et quem tradidit suus discipulus. His concordant sequentia.

Contumelia et tormento interrogemus eum: id est, inferendo ei opprobria et tormenta, inquiramus et perscrutemur an sit Filius Dei, et eruendus ex manibus nostris; ut sciamus reverentiam ejus, id est, an vere sit honorandus ut Filius Dei et rex Messias; et probemus patientiam illius, an scilicet impleat opere, quæ alios docuit de patientiæ exhibitione. Morte turpissima condemnemus eum, id est, procuremus eum adjudicari patibulo: quæ fuit turpissima mors in lege, juxta illud Deuteronomii: Maledictus qui pendet in ligno. Quasi dicant: Tam ignominiosissimam mortem Deus Pater nequaquam Filio suo infligi permittet. Ideo subdunt: erit enim ei respectus ex sermonibus illius: id est, ex verbis ejus conspiciemus atque pensabimus quid habeat veritas: quia si poterimus eum exstinguere, cognoscemus quod mendaciter vocavit se Filium Dei.

Deut. xxi, 23.

Hæc cogitaverunt iniqui præfati, et erraverunt, quum in Prophetis apertissime prænuntiata sit passio Christi. Ideo nullam prorsus consequentiam habuit: Si hic est Christus, descendat de cruce; et, Si filius Dei est, liberabit eum de manu contrariorum. Imo, si non permisisset eum Pater occidi, consequens fuisset quod non fuisset Christus Filius Dei, de quo erat prædictum quod occideretur, et sua passione redimeret mundum. Excæcavit enim illos malitia eorum, id est invidia, impatientia, ira, amaritudo, indignatio, superbia, quas contra Christum conceperant: ita quod quanto plura et majora fecit miracula, quo gloriosius prædicavit, et Christum se esse monstravit, eo plus torquebantur, et omnia interpretabantur in pejus, ac dæmonum principi adscripserunt. Et probabilis illa, quam ante habuerunt ad tempus de Christo, notitia, post passiones istas nequissimas fuit exstincta et offuscata.

Matth. xxvii, 42; Marc. xv, 32.

Matth. xii, 24.

Et nescierunt sacramenta Dei, id est secreta ejus mysteria atque consilia de modo salvandi genus humanum per Christi oblationem; neque mercedem speraverunt justitiæ, id est felicitatem æternam pro actibus justitiæ retribuendam. Certum est enim quod impii isti Judæi non habuerunt spem formatam, quæ ex gratia Dei et actibus bonis procedit. Nec judicaverunt honorem animarum sanctarum: id est, non cognoverunt per fidem formatam, nec discreverunt, quam gloriose coronandæ sint a Deo animæ sanctæ; sed temporalia sola pensabant.

Quoniam Deus creavit hominem, scilicet primum nostrum parentem Adam, inexterminabilem, id est impassibilem et immortalem, nisi peccaret. Nam animam ejus condidit immortalem, et per originalem justitiam mansisset corpus animæ perfecte subjectum, et a læsionibus liberum. Et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum, id est ad imitationem sui ipsius, ut per intellectum, memoriam, voluntatem esset capax Dei, contemplando, amando, ac inhærendo :29 juxta illud, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum : id est, diabolus ex invidia, qua invidit primo parenti ac ejus posteritati beatitudinem, quam ipse amiserat, decepit et ad transgressionem induxit primos parentes.30 Qui mox ob suam transgressionem originali justitia sunt privati : sicque mente eorum per inobedientiam a Deo aversa, statim cœpit sensualitas rationi reniti, et corpus spiritui ; sicque corpus necessitati moriendi subjectum est. Itaque mors culpæ, per suggestionem diaboli intravit in primos parentes, et per illam mors corporalis : ac ita in posteros eorumdem, qui originali justitia destituti nascuntur. Imitantur autem illum, id est diabolum, et ejus invidiam atque malitiam, qui sunt ex parte illius, id est reprobi et iniqui, perditionisque filii : quibus dicitur apud Joannem, Vos ex patre diabolo estis.31

Insuper, ab illo loco, Circumveniamus ergo justum, quidam exponunt de impiis, et de populo Judæorum olim justo : de quo Scriptura aliquando loquitur quasi de homine uno. Ita quod gentiles adversantes populo illi, dixerunt : Circumveniamus justum, id est populum istum Dei cultorem ; quoniam contrarius est operibus nostris, quia idololatriam vitat ac reprobat, et improperat nobis peccata legis, id est vitia quæ contra naturalem facimus legem. Promittit se scientiam Dei habere, scilicet legem desuper datam, et filium Dei se nominat :32 juxta illud Deuteronomii, Filii estote Domini Dei vestri. Unde et in Exodo Dominus loquitur :33 Filius meus primogenitus Israel ; et in Osee :34 Puer Israel, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. Justi autem dicuntur filii Dei per adoptionem. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum : quia Prophetæ, Deo revelante, frequenter noverunt et reprehenderunt cogitationes impiorum gentilium. Gravis est nobis etiam ad videndum : multum enim oderant filios Israel ; quoniam dissimilis est aliis vita illius : quia secundum legis præcepta, habuerunt modum vivendi omnino diversum a ritu gentilium. Et juxta expositionem præhabitam, potest littera sequens aliqualiter applicari ad istum sensum ; non tamen proprie, ut videtur.

Porro, spiritualiter potest exponi de hæreticis ac aliis perfidis, populum catholicum tanquam Dei filium adoptivum persequentibus. Qui populus vere habet scientiam Dei, et gloriatur se dicere Deo, Pater noster qui es in cœlis ; ac infideles reputat prorsus erroneos.35 Quem dum perfidi et iniqui persequuntur ac superant, præsumunt populum christianum a Deo relictum ac reprobum, ignorantes quod Deus suos electos in hac vita exercet, purgat ac probat per reprobos et injustos. Istas expositiones, brevitati studens, tango solum, non prosequor : quia ex prima jam introducta expositione possunt facillime elici ac patere.

Footnotes

  1. Matth. xii, 34. ↩

  2. Job xiv, 1. ↩

  3. II Cor. iv, 17. ↩

  4. Eccle. iii, 19. ↩

  5. Is. xxii, 13. ↩

  6. Eccle. II, 16. ↩

  7. Prov. x, 7. ↩

  8. Eccle. I, 11. ↩

  9. Par. XXIX, 15. ↩

  10. Ps. CI, 4. ↩

  11. Job XVI, 23. ↩

  12. Matth. XXVII, 64, 66. ↩

  13. Ps. XLVIII, 12. ↩

  14. Eccle. IX, 7, 9. ↩

  15. *alias nostrum* ↩

  16. Eccle. III, 9. ↩

  17. Act. xxiii, 8. ↩

  18. Tit. i, 16. ↩

  19. Joann. x, 20. ↩

  20. Luc. xvi, 13, 14. ↩

  21. Matth. v, 10. ↩

  22. I Cor. i, 27. ↩

  23. Lev. xix, 32. ↩

  24. Joann. viii, 44, 21, 47. ↩

  25. Ibid. 54, 55. ↩

  26. Matth. xiii, 43. ↩

  27. Matth. xxv, 46. ↩

  28. Matth. xxii, 30. ↩

  29. Gen. 1, 26. ↩

  30. Gen. III, 1-7, 13. ↩

  31. Joann. VIII, 44. ↩

  32. Deut. XIV, 1. ↩

  33. Exod. IV, 22. ↩

  34. Osee XI, 1. ↩

  35. Matth. VI, 9. ↩

Chapter 3 of 20